장음표시 사용
341쪽
possit nisi manifestando peccatum complicis , ubi non adest alius Coi tessarius cui complex ipse sit ignotus ; duae sunt oppositae sententiae, quarum Authores utrimque damnant peccati mortalis secus facientes quini ipsi opinantur. Obligant enim in isto casu ad particularis istius peccastulenti tun eum qui confitetur , Marsilius in A. dist. 16. quaest. I 2. art. . ad 7. Armilla verb. Circumstantia, num. it. Navarrus cap. 7. num. b. Viguerius Institui. Theolog. cap. 16. S. . verci . Ex adverso teneri poenitentem isto casu ad integritatem materialem, docent Saliomas opust. I a. q. 6.& in . dist. I 6. quaest. 3. art. 2. ad 4. Durandus ibid. quaest. . lit. V. item S. Antoninus, Adrianus , Suarez, Coninch. Ratio primae sententiae est , quia ubi concurrunt opposita praecepta, quorum unum est juris naturalis , quale est de conservanda proximi fama ; alterum juris positivi , ut est materialis integritas consessionis , oportet ut naturale praeceptum iraevaleat positivo. Ratio autem secundae sententiae est , quia nullus calus occurrit obligans reum ad fatendum proprium delictum alicui judici , qui non eundem pariter obliget ad prodendum conrulicem, si nequeat aliter proprium delictum manifestare sumenter, aut D de illo juridice interrogetur. At Consessarius est judex ; dc circumstantia complicis est quandoque prorsus
necessuia ad cometentem in interiore tribunali causae cognitionem. Socius vero delicti se huic legi per suum erimen subjecit. Cum itaque hac in causi jus amittat ad propriam famam, sequitur per ejus manifestatiqnem
non violari ius naturale , atque ita corruit contrariae partis argumentum
Consentiunt tamen in hoc uno oppositi Doctores ubi est alterius Consessarii copia , qui complicem non cognoscat, astringi poenitentem obligatione recurrendi ad ilium , atque ita consulendi aestimationi complicis, s-mulque confessionis integritati materiali. VI. Communis olim opinio fuit, poenitentem reservatorum casuum reum absolvi posse ab inferiore Sacerdote, deinde remitti ad superiorem pro reservatorum absolutione directa , cum jam esset ab inferiore:ab iisdem absolutus indirecte. Sed si prim lini recurrerit ad superiorem, posse ab eo ejus audiri confessionem circa sola reservata peccata , & ab hoc a solvi , & postea ad Sacerdotem inferiorem remitti pro consessione & a solutione non reservatorum. Ita censuerunt Dominicus Soto , C cianus, Paludatius , Joannes 11sor , S. Antoninus, Gabriel Biel, Durandus, Angelus, Navarrus , Gramus, Emanuel Sal verb. , Toletus lib. 3 cap. 8. Sed his opponitiatur communiter recentiores, qui illud primum de inferiori Sacerdote jure merito negant, eo qubd careat jurisdictione circ reservata. Secundum etiam de Superiori, quia integritas consessionis citra casum necessitatis est divini ac indis ensabilis juris. Ita Suare et , Vasque et, Becanus, Conincti, Laim an , Bonacina , silliucius, aliique. Id luculenter probant verba ista Concilii Trident. sess. i . cap. 7. Extra articidum minis
342쪽
abre vitantur, ut ad sileriores ct legitimos judices pro beneficis absolutionis aec
dam. Verumtamen in casibus necessitatis , in quibus valeret etiam dimidiata conse ilio , pollet Sacerdos carens potestate circa reservatos casus absolvere hos quidem casus indirecte , caetera aurem non reservata peccata directe. Suare et disput. 3 i. sech. 3. num. 2. Henrique Z lib. 6. cap. II. num. I. Conincti dis 3. 8. dub. i 3. num. io I. & io 3. Id etiam iidem extendunt extra
casum necessitatis , quando poenitens bona fide confitetur i etiam si Conscisarius peccaret per ignorantiam aut malam fidem. VII. Celebris agitatur inter Doctores quaestio, utrum ille possit absolvi qui Confessbrem accersiri mandavit urgente mortis periclito, de antequam Sacerdos advenerit loquelam amisit, aut mente vel sensibus de stitutus repente fuerit. Negant posse eo casu absolvi Solus in dist. i 8.
quaest.2. art. s. Lopez I. p. c. I s. & nonnulli alii. Sed ex adverso absol Viposte affirmant S. Antoninus 3. p. tit. Io. cap. 2. circa med. Sylvester verb. Onfessio 3. quaest. 3. Navarra cap. 26. num. 27. Bellarminus lib. a. de poenitentia, cap. . ad finem. Suareet de pomit. disput. 23. sect. I. num. s. Bona-cina de poenit. disp. s. quaest.f. sect-2. punct-2. num 7. Coninch de poenit. . disput.7. dub. io. num. 27. Toletus lib. . G2.8. & plerique caeteri, quibus suffragamur. Ratio est, quia impotentia dispensat ab integritate materiali confessionis ; hic autem aeger confessus est ut potuit in genere, se habere peccata , deque eis dolere dum petiit Confesserem, aut signa exhibuit doloris. Adest igitur qualis exhiberi potuit materia, atque ut Hippono,intentio
ininistri forma. Est igitur validum Sacramentum. Praeterea accusatio unius peccati in genere , cujus speciei nullatenus poenitens recordatur, dubitat fueritne mortale , an veniale , est materia necessaria poenitentem obligans ad ejus in genere confessionem, ut cum Navarra cap. I o. num. s. tenent communiter Doctores. Ergo & ista generica accusatio per
signa praecedentia aegroti, qui mox loquelam aut senium amisit, potest esse sufficiens materia ad absolutionem. Et sicut valet confesso per interpretem,ita & ista ante exhibita poenitentiae signa valent ad Sacramentum , si qui tunc praesentes erant, affirment & attenentur. VIII. His adducti rationibus praeallegati Doctores , Suare et aliique sapienter affirmant Confesserem in conscientia obligari in tanto aegrotide salute aeterna pericillo absolutionem ei sub conditione impendere. Urgent etiam veterum Conciliorum decreta. Nam Carthaginense quartum, cui sanctus interfuit Augustinus , sic statuit can. . D qisi poenitentiam in im mitte petit, si casu dum ad eum Sacerdos invitat tu venit, oppressu infirmiatate obmuruerit, vel in phrenesin versu fuerit, dent testimonium qia avidierint, ct accipiat paenitentiam. Et si continuo morismus creditur , reconcilietur per manus impositionem , ct infundatum ori ejus Eucharistia. Si supervixerit, admoneatur a
praedictis testidus petitiori sua satissectum , ct subdatur statutis poenitentia legibu
quandiu Sacerdos qui paenitentiam dederis proba erit. Hoc idem fere sancivit
343쪽
Concilium Arausicanii in primum can. I a. di em: Si GiacmQsrara, me tutum est , bapti vi ma 'nitentiam accis, s volvamuis praeteri testimonium aliorin verebis habet, aiu praesemis in sim mau. IX. Argumentum adversantium hoc est : Non debet quis sacrament liter absolvi, nisi accedat peccatorum confessi', quae nulla hic iness, chiri peccata non magis cognoscantur quam ante illa edita signa ; scitur enim In genere quemlibet hominem esse peccatorem. Sed facilis est responsio; adest enim consessio qualis adesse in illo eventu potest: & quanuis ante, hic aeger agnoscebatur ut peccator , jam agnoscitur ut peccator se accusana per petitionem consessionis , aut per signa contritionis , vel praesentia , vela circumstantibus attestata. Et aliunde ex illo qui tenetur se accusare peecati in genere , c jus speciem oblitus est , liquet genericam confessionem esse aliquo casu sussicientem de necessariam materiam sacramentalis absolutionis. Signa quae Sacerdos potest ab aegroto expetere loqui non valente, sunt stringere expetentis Sacerdotis manum , aut octilos vel manus sursui ne levare, aut pectoris percussio, aut Oblatae coicis exoreulatio. Et quativis susscere aliquando possit praesentium hominum attestatio , conari tamen debet Sacerdos exprimere ab aegroto signa praesentia , ut communes hujus Sacramenti leges quoad fieri potest observentur. X. sed ubi nulla moraliter proxima fgna praecesserunt petitae eonsessionis aut contritionis , neque a sacerdote perjecta, neque , circumstantibus attestata , nullatenus debet impendi absolutio ubi nulla prorsus exhibetur materia sacramenti; ideoque contraria opinio nihil habet probabilitatis , sed est planε improbabilis. Coninch. disput. 7. num. 6. Na-varra in Manuali, cap. 26. num. 27. Bonacina disp. s. quaest. F. seel. r. pun
cto 2. num. Io. Vasqueae quaest.' I. art. 2. dub. I. num. 36. Henrique E lib. 6.
De istorum Confessione qui menerunt ex alia diu coῖ ' de Casium resematione.
Uppo Nixu R in primis quod superisis dixi, posse quem
absolvi in aliena dioecesi a Sacerdote in hac dioecesi approbato. Nunc quaestio est circa reservatos in una dioecesi casus , & non in alia : ut si Titius Massiliens s commiserit peccatum ab Episcopo Massiliensi reservatum , & prosectus Aquas-Sextias ad litigandum coram supremo Senatu Provinciae tui residente, confiteatur
344쪽
ud Sacerdotem dioecesis Aquis-Sextiensis, in qua ille casus non est reservatus, an possit per eundem ab illo casu absolvi λ Negant posse ab lvi
solus in . Sentent. dist. I 8. quaest.2. art. . Medina lib. I. cap. io. Grassius lib. . decis cap. 18. nuin. Sed melius assimant polle ab lvi Cajetanus verb. Absolutis, Henriqueet lib. 6. cap. I . num. λ. SuareZ disp. 2o.se n. i. Iaum. . Vasquc et quaest. 93. art. I. dub. . ad fin. Bonacina disp. quaest. .
punct.1. g. a. niun.9. Quae assimatio duplici ratione fundatur. Primo , quia iusta causae cognitio non est astringenda sub conditionibus impossibiliabus, sic enim iudicia tollerentur : sed esset condicio impossibilis , de proinde iniqua, si Confessarius quilibet astringeretur ad sciendum omnes de singulos casus reservatos in dioecesibus corum qui ad se confessionis causa confluunt, cum teneatur Consessarius scire in quibus possit, vel non possit absolvere. Secundb , quia constans usus ac regula receptissima est,
in omni causa delicti judicandum esse reum secundum jurae ipsus loci in quo idem judicatur reus. Authent. - in provincia , C. ubi de crimine agi
oport. dc cap. A t, 6. quaest. 3. II. Hoc tamen limitatur in excommunicationibus reservatis , sivesnt a jure, sive ab homine. In his enim poenitens indiscriminatim remittendus est ad superiorem proprium, ut ab eo legem accipiat de absolvatur, itaui ad ipsius arbitrium proprium satisfaciat. Et quia com ex Nicaeni Concilii can .s. excommunicatio per proprium Episcopum inflicta , reum alliget in quamcunque se paroeciam aut dim sim transferat, quod etiam renovatur in cap. Curast, i I. quaest. 3. si illa sit excommunicatio ab homine seu judice, nullus alius Episcopus poterit ab ea solvere , nisi ejus iudicis , a quo lata est, Superior, ut est respectit Suffraganeorum Metropolitanus , sed in Glo appellationis casu; citra vero appellationem Papa, vel Legatus. Sed si cent ira reservata, quam poenitens incurrit, lata in Ilure, distinctione opus est : vel enim Sacerdos judicaturus hunc alienae dioecesis poenitentem , habet ab Episcopo proprio, vel a Papa potestatem absolvendi a censuris , sive in ipsa dioecesi , sive generaliter ac sine praefi-xione reservatis ; de his casibus poterit absolvere his irretitum dioeceanum alienum sibi confitentem, modo parti laesae aut Ecclesiae pro delicti qualitate satisfaciat, quemadmodum posset legitimE propriun condioece- um in pari causa solvere a censura. III. Circa reservata hoc pariter observandum : Si contingat ut quis oblitus alicujus peccati sui reservati, absolutus in consessione ab eo fuerit qui facultatem obtinuerat absolvendi a reservatis , idem poenitens in alia confessione poterit absolvi ab iisdem casibus res vatis per alium Sacerdotem approbatum , etiamsi facultate carcat absolvendi a reservatis. Nam absolutio collata ante a Confessario facultate circa reservata munito a stulit reservationem , quatenus idem absolverat quidem directe a consessis
non reservatis; sed cum graiia Sacramenti dimidiari non possit, si multique
345쪽
inie omnia mortalia peccata deleato idem absolverat indirectὸ , non confessis , in quibus erant casus reservari. Ita docent Sanctus Antoninus, Ca-aetanus , Sylvester, Navaria, Suarcet. Idendiue communiter Doctores affirmant de illo qui reser vata quidem consessus est, & cui absolutionem pronunciavit Conressarius habens circa reservatos casus facultatem ; sed ipse poenitens sine mala sua fide erat animo incapax ad gratiam & abGlutionem Sacramenti. Hic enim confitens postmodum alteri carenti facultate circa reservata , poterit per eum valide absolvi, juxta S. Antoninum p. tit. I . cap. I9. Cajetanum verb. , Angelum, Armillam eod. num. . Sylvestrum vetb. Confestis r. num. 2 i. Suareae disp. 3 i. sech. .n.9. Coninclidisp. 8. diab. I a. num. 91. 02. 93. qui hoc assimant non solum in consessio- ,
ne facta ordinario Superiori, sed etiam Sacerdoti habenti hane potestatem delegatam. Et his innituntur rationibus : Tum quia talis poenitens satisfacit reservationis fini, qui alius non est quam ut Superiori se praesentems stat, a quo possit melius dirigi 3e monita salutaria cum poenitentiali satisfactione suscipere : at verb poenitens iste haec praestitit , atque ita ablataeausa reservationis tollitur effecti is , hoc est ipsa reservatio. Praeterea sic absolvens intendit absolvere quantum fieri potest secunddin praesentem confitentis dispositionem, quae quidem est incapax absolutionis a peccato, sed est capax absolutionis , reservatione. Tertio, quia cium dam multi atque adeo graves Authores hoc asserant, nec Superiores ac Praelati Ecclesiae ul
latenus contradixerint, censentur consentire.
IV. LicA autem praedicti Authores absolutE loquantur , his tamen adjungendum censui, necesse esse ut poenitens, quantumvis aliunde indita io situs, accedat cum bona fide, hoc est sciens & volens non abutatur comessione. Nullatenus enim praesumi debet, Superiores velle favoribus prosequi eos qui animo sacrilego & cum aperta malignitate Sacramentis abutuntur : ut enim sancitur in l. 177. D. de regul. iur. nemo ex suo delicto meliorem suam conditionem facere potest. Aitque cap. Ss vir, de cognata spirit. Nemini sua fraus patrocinari debet, vel dolus.
CAPUT XIII. De Opinione probabili.
RAE suppo NENDuM est, varie quidem acci i nomen Coi scientiae ; sed quod ad praesentem disquisitionem attinet, conscientiam este judicium, quo aliquid bonum aut malumi esse judicamus. Et si enim lex , sive naturalis , sive politiva, sive divina , sive humana, si prima sive bonitatis, sive malitiae operatio
346쪽
mam nostiarii in regula et, at proxiina regula est ipsum conscientiae judicium, seu rationis dictainen proponens voluntati oblectiam tanquam honestum vel turpe. Porro conscientia ista , seu rationis judicium varie distinguitur: vel enim recte judicat, & dicitur Conscientia recta: vel errat, & dicitur Conscientia erronea: vel neque assentit , neque dissentit , & dicitur dubia Conscientia : vel assentit quidem uni parti, sed cum formidine circa partem oppostam , & dicitur Conscientia opinans: vel nullum praebet allen- sum, sed tamen magis in unam partem inclinat quis in alteram , & dicitur si spiciosa : vel ducitur in sormidinem ac vehementem appreliensionem peccati, sed tamen ex levibus fundamentis , quae vir prudens spernenda esse judicet; & dicitur Conscientia scrupulosa , quae quidem ut rectificetur , quantumcunque formidet, aut violenter aliquid apprehendat, debet firmum judicium cohibere, & sibi tanquam incapaci recti judicii diis tendo , aliorum prudentiorum doctrinae ac judicio se coiiunittere dc obtemperare , ut omnes Theologi Scriptores conveniunt. Itaque scientia aut fides habet firmum assensum ; opinio habet allensum non plane certum ac firmum , sed cum formidine oppositi: suspicio nullum praebet asii sum, sed magis in unam quam in alteram partem propendet. Dubium quoque expers ita est omnis assensus , ut sit in aequilibrio , nullamque in in magis aut minus inclinet. Fides igitur , scientia & opinio assensumnt ; suspicio autem & dubium assensu vacant. Atque supra memoratae distinctiones istie ab omnibus admittuntur.
IL Scientia , opinio & dubium distingui solent in speculativa & praetica. Speculativa dicuntur quando intellectias in communi dictat ut certum , vel opinatur , vel dubitat aut susticatur aliquid esse licitum aut illicitum. Practica quando in singulari, seu bic & nunc . seu perpensis particularibus circumstantiis intellectiis judicat aliquid ut cemim , vel opinabile , vel dubium. Ex scientia , vel dubio , vel opinione , vel suspicione speculativis oriuntur scientia , vel dubium , vel Vinio , vel suspicio practica ; valet enim ductum argumentum ab univercalibi is ad singularia sub illis comprehensa, nisi aliqua ratio specialis aut particularis conditio judicium practici im , speculativo faciat differre , judicando propterea hic S: nunc licitum quod in communi judicatur illicitum, aut de eo dubitatur. Itaque quando adest scientia , opinio seu dubitatio specillativa , licitum est quandoque contrarium operari , eo quδd adsit cognitio prachica si ia-dens Oppositii in hie & nunc ex speciali circumstantia. Hoc modo sciens speculative non licere in sesiis servilia exercete, potest practice formare conscientiam , sibi hoc licere , quia egestate premitur. Similiter dubitans speculative, an haec res si sua , poteli practice non dubitare , licere sibi eam retinere , eo quod possideat, & in dubiis melior sit possidentis conditio. Unde constat id quod in communi cli illicitum, aliquoties in particulari esse licitum ratione specialis circumstalitiae. Sic docent Cajetanus
347쪽
se q. s. num. I . Vasque L in I. 2. quaest. I9. art. 6. disp. 61. cap. I. nuna. 2.
Sylvius in i . 2. quaest. I9. m. 8. conclus. 3. quo loco negat in dubiis elisegendam est.. tutiorem partem , dum tuta dc probabilior Uparens eligaturi addens praevalere debere hasce juris regulas : In pari cinis sistior est credi possidemur de , Clon partium jura sint obsim a , reo patiui favendi in est quam lari. Aut si partem unam ei te consectandam suadeat vitatio gravis dati ni in oppositum sequuturi , &c. Hae namque rationes pondus augent; inultasque & graves adducit Do rum authoritates ad hoc ut susticiat possidenti discutere, num ad oppositam partem aliqua illucescat certitudo, qua non apparente, secure in pristina possessione Persistet. Addit tamen contra Covarruviam, quod in is repertus expositus non potest licit E o dinari, nisi accedat debita dispensatio, quia rarissime exponuntur legitina Enati, spurii autem frequenter. JIII. Res ita diversae sunt, opinionem e Te probabiliorem , aut esse tutiorem, ut opinio probabilior possit elle minus tuta , & opinio tutior possit esse miniis probabilis. Tutior enim ea dicitur quae a periculo peccati remotior est ; probabilior autem quae fortioribus innititur sundamentis. Ut si controversia sit , an aliquid liceat, vel an ad aliquid obligemur, opinio negans licere, & dicens nos obligari, est tutior, etsi minus prob bilis , si debiliori fundamento innitatur.
IV. Quando post adhibitam diligentem inquisitionem , quam ego
post sapientiores & graviores Doctores contra quosdam neotericos prae- requirendam & neces lariam ad hoc existimo, ut quis prudenter de tuta
conscientia possit judicare & agere , si nihil certi & plane perspecti quod
frequenter in rebus humanis occurrit in compareat, tunc , dc non alias potest quis agere ex opinione probabili. Concli isto ista est contra Fagnanum in cap. I Re imitaris, de constitui. num. 19. qui in morali quacunque materia negat licitum es Ie opinari, eo quod opinio c sic enim argument tur in versetur circa rem incertam , & ei conjuncta sit formido oppositi; ipse verbconstanter affirmet necessariam este in omni actione morali ce titudinem, sitie qua nemo potest agere nisi cum peccato , ob periculum cui se exponit, quemadmodum & omnis agens cum conscientia dubia. Verum sit perius ostendi latum discrimen quod intercedit inter conscientiam probabilem atque opinativam , de inter dubiam : de ita subvertitur ejus fundamentum. Quinetiam illa moralis certitudo , quam ipse circa incertam materiam minus caute exigit , reipsa nihil differt nisi verbis, ab ipsa quam amoliri nititur, probabili opinione , com post illam omnem quam exigit cautionem in illa quam suppotiit certicii dine morali, adhuc permaneat illa ipsa, quam tantopere aversatur1ormido circa oppostum.
348쪽
V. Ille usque Doctor plus exigit in actibus humanis quamplurimis
quini permittit humana & inculpabilis ignoratio circa res , quarum ceriatam notitiam Deus conserta homini noluit. Illa vero , quam cistingit, moralis certitudo nulla est. Eicnim ut quis rem aliquam ita se habere cerid& citra omnem in Oppositum suspicionem sibi certd persiadeat , debet niti certo fundamento , certaque ac infallibili ratione , non quidem mathematica , quae omni tib aliter nunquam se h.ibere queat, sed morali tamen quae sit prudentiae conformis , ita ut animus rati citabiliter circumspect) is & prudens judicet rem juxta communes & ne uentissimas occurrentias aliter esse non polle, neque prudenter pertimescendum in re praesenti oppositum. At vero in illa quam dicit Fagnaniis morali certitudine , imprudenter judicaret qui omnem contrarii metum aut suspicionem dimovendam judicaret. Assumere enim rem de se incertam , sibique velle re
suadere quod certa sit, & super falsa ista persuasione fundare moralem aliquam actionem , est proprib assumcre pro fundamento circa moralia errorem & falsitatem : quod sane est omni rationi & rectitudini, ae ipsi bonae fidei legique aeteritae ex diametro oppositum. Illa namque fictio intellectus seipsum fallere conantis , sibique persuadere quod res aliqua certa sit, quam tamen non potest secundum rationem aliter qu in pro babilem judicare, non excludit serinidinem de opposto , quandoquidem ipsa potest aliter se habere , ut omni recte judicanti compertum est, ipse- qtie Fagnanus cogitur fateri. Ergo illud quod hic astruit de morali certi tudine iudicium , est necessario irrationale, imprudens, de , rectitudine
VI. Id quod est solummodo probabile, non potest recte judicari et tum , sed probabile', idemque opinabile , juxta receptam ab universis Theologis Aristotelis doctrinam , qui passim probabile sudicium vocat
opinionem , atque ad ed cap. r. lib. I. Topicorum, quinquies usurpat opinauite pro eo quod est probabile , vocans probabile ἔνδε o, idest in bile, deducto nomine, radice , quod opinionem significat. chii n- etiam prudentiae virtus, circa quam maxime versatur morum disciplina, pro suo respicit objecto res ipsas opinabiles , quae aliter se habere possint, eodem Aristotele teste lib. 6. Ethic. ad Nicom. cap. s. his verbis : Omnino pruritu est qm ad considiandis est aptiti ; considio autem de iis nemo, quae aliter
se habere non 'sent: ct de iis pia sunt necessari. , consutatio seri non ' est.
Deinde sic prosequitur : Ciran autem dua sint anima partes rationem habentes, alteriis erit i a prudentia virim: tuus, is nam, opinativa partis ; nam opiniocina id versetur quod aliter se hab re potest , ct ipsa prudentia. Haec Aristoteles qui distinxerat paulo ante prudentiam ii scientia: inquit) sciemtia quidem est cum demonstratione ; quarum autem principia se aliter habere possunt, eorum non est demonstratio. Ita Philosophus. VII. Nullatenus licet ex duabus opinionibus oppositis, quarum sin-
349쪽
gulae sint probabiles , illam praeserre quae ipsi eligenti min4s probabilis
existimetur , probabiliore relicti. Hoc docent s. Antoninus i. p. tit. 3. cap. o. s. io. regul. . Gabriel in . dist. is. quaest. 8. art. 3. diib. 2. in s. probatione i. conclusiotiis. Sylvester verb. Dubiam, quaest. 2. Conradiis de contractibus tract. . quaest. i io. concitis. i. Corduba in tuo Qii aestioliario , lib. i. quaest. 3. Martinus Nauarta in summa Hispanica , cap. 18. addit. ad nuin. 183. capitis 27. ut citat contrariae opinionis assertor Sancher in Decalog. lib. I. cap.9. num. 3 3. illam enim Summam Hispanicam nunquam in manu habui. Haec doctiina est contra Sancheae loco cit. & Bonacinam de legib. & peccaris disputa. quaest. . puncto 9, num A. Medi naim in i. a. quaest. I9. art.6. SilareΣ s. tomo in 3. p. disput. o. siet. . num. 6. Vasque nin I. 2. quaest. I'. disput. 61. cap. . Petrum Navarram lik3.de restitutionib. cap. i. d. b. I 3. num. 237. Nostrae hujus conclusionis ratio est , quia omnem rectam & honestatra ol inrationem necesse est consequi ex rectό de justo, quod praecesserit, judicio. Intellectus enim cujus obiectum est veritas , praelucet voluntati ad omnem moralem actionem , ut passim docent Aristoteles de D. Thomas. Est ergo veritas in primis investiganda antequam voluntas sese moveat ad agendum, tit praecipitur Eccli 32. Ante Omesa opera verbum verax praeceiat te , ct ante omnem actum consilium stabile.
At verb quisquis ab ea , quam probabiliorem judicat , recedit opinione, ut minus probabilem sectetur , sponte ac proprii electione recessit ab eo quod judicat propius ad veritatem accedere , hoc fine & intentione , ut oppositae parti adhaereat, quam judicat a vero remotiorem , atque Perversa intentione agit , & sciens ac volens se in majus erroris periclinimagit praecipitem ; Δρ adversus propriam conscientiam rcbellat, quod sine Peccato neri nequit. Eadem ratione Iudex suo praevaricatur ossicio, si sponte causam adjudicet Parti cujus videt jus esse minus probabile: de Medicus, si caeteris paribus circumstantiis recuset remedium efficacius quod habet ad manum , ut aliud aegroto adhibeat quod miniis probabiliter proderit: item is a quo petitur consilium , si supprimens probabiliorem quam ipse judicat opinionem , pro ea parte consulat quae sibi minus videtur probasilis ; in nis quippe omnibus 'insincere & contra bonam si deni proceditur, atque a recto scopo voluntarie aberratur, majusque periculiam prae minori eligitur. V IV. Ubi veto aegirulis ex utraqiae parte probabilitas apparet, adhibenda est diligentior discussito , adhibendae quoque devotae ad Deum preces , qui est Pater luminum , a quo des endit omne datum optimum , Momne donum persectum. Iacobi t. A quo si nulla illustratio , aut specialis inspiratio obtineatur, tum demisio pars eligenda est quae tutior videtur,
aut quae graviores habct Authores ac assertores. Huc omncs una confri-rant graves Authores praeter Fagnanum, qui Omnem ubique aversatur opinionem, ut suam ubique amor, quam vocat moralem certitudinem , ad d c P.
350쪽
d. cap. Ivit in iraris, num. 113. de constitui. Ad ejus autem argumentum. quod iudicare de probabilitate non sit idem ac iudicare de veritate, quo-ii in saepe contingit ut quod reipsa falsum est, sit tamen secundum hominis iudicium probabile, unde facile nascitur error circa veritatem , stante judicio probabilitatis ae verisimilitudinis ; & quod aequaliter ex utraque parte dici probabile potest , non possit esse ex utraque verum, Quandoquidem impossibile est ut contradictoriae propositiones sitat ex utraque parte Verae , quivis nobis ambae videantur etiam aequaliter probabiles: quo fit
ut post iudicium probabilitatis supersit dubium de veritate , quae quidem. ut vidimus, est quid distinctum ab ipsa probabilitate ; quisquis autem in
dubio veritatis se determinat ad aliquid, esto habeat certum judicium deerobabilitate, non tamen per hoc habet certum judicium de rei veritate. ted dubius & anceps fluctuat de veritate : quinimo si velit de rei veritate cx ea , quae sibi videtur, probabilitate judicare , de tamen parem iitrobique inelle probabilitatem judicet, multo minus habebit unde seipsum in alteram partium determinet, sive quoad ipsam probabilitatem, sive quoad intrinsecam rei veritatem; quia cum aequaliter utramque in partem propendeat, necesse est eum aequaliter dubitare , nec potest se etiam ad opinandum. & mul id miniis ad certum judicium serendum determinare:& si velit in alterutram partium, quas aequaliter videt esse probabiles, determinare seipsum, adversabitur proprio judicio, seque temere effundet in alteram partium , dum conscientiam habet aequaliter dubiam ; & consequenter se peccato temere implicabit quod inseparabiliter dubiam con scientiam operaritem comitatur. Respondemus ad haec, aliud juris esse quando nulla est necessitas se ad alterutrum determinandi; aliud autem quando occurrit ratio & via se expediendi aliunde. Quemadmodum enim impriidenter agit peregrinus in bivio positus &.aequaliter dubitans utra pars bivii eo ducat qub pervenire intendit , si temere statim se uni viarum committat, quando paulisper discrendo spes est occursus alicujus homi nis a quo edoceatur; sed idem imprudentius aget si nulla talis i es affulgeat , neque valens retrocedere sive ob itineris longinquitatem , sive ob Occurrentia retro praecipitia aut periculosa torrentium aut fluminum vada nocte trajicienda retrocedenti, atque in hac ambiguitate potitus praeeligat
ibi in bivio consistere , noctemque hibernam , hoc est longillimam Ze frigidis liniam , impastus stib dio transigere , quina se incertae, & tamen probabili viae cum dubio committere. Itaque in ambiguis & aequaliter incertis nemo se prudenter determinabit ad alterutrum, si id evitari posuit; sed si prorsus nece rarium ac inevitabile sit ut se determinet, suadet Christiana prudentia ut id eligatur , vel quod est probabilius , vel quod est aeo ueprobabile, cum nihil aliud pol sibile occurrat; non tamen ut eligatur illud quod est minus probabile. Si vero insistas , existere peccatum tibi quis animo dubius alterutrum eligit: id ita cita nego in cassiis inevitabilis necessi
