Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

37. Indulgentiae concesta Regularibus , de revocatae a Paulo V. hodie .

sunt re validatae.

38. Mandatum Tridentini factum Sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum peccato mortali , confitendi quamprimsim , est consilium, non

praeceptum.

39. Illa particula , cymi rimum , intelligitur cum Sacerdos suo tempore confitebitur. o. Est probabilis opinio , quae dicit , esse tantum veniale osculum habitum ob delectationem cornalem , & sensibilem , quae ex osculo oritur, seclii so periculo conseiisus ulterioris , & pollutionis. Ai. Non est obligandus concubinarius ad ejiciendam cones binam, si haec nimis utilis esIet ad oblectamentum concubinarii, vulgo regati, dum deficiente illa nimis aegre ageret vitam , & aliae epulae taedio magno concubinarium assicerent , & alia famula nimis dissiciliS inveni

retur.

2. Licitum est mutuanti aliquid ultra sortem exigere, si se obliget ad non repetendam sortem usque ad certum tempus. 43. Annuum legatum pro anima relictum non durat plus quam per de

cem annos.

4. Qioad sorum conscientiae, reo correcto, ejusque contumacia cessan

te, cessant censurae.

s. Libri prohibiti donec expurgentur, possint retineri usquedum adhibita diligentia corrigantur. Quibus mature pensatis , idem Sanctissimus statuit, ac decrevit, praedictas propositiones, de unamquamque ipsarum , ut nimum tanqtiam scandalosas esse damnandas, & prohibendas , sciit eas damnat, ac prohibet ; ita ut quicumque illas aut conjunctim, aut divisim dociterit, defenderit . ediderit, aut de eis etiam disputative , publice, aut privatim tractaverit, nisi forsan impugnando , ipso facto incidat in excommunicationem , , qua non possit praeterqu m in articulo mortis o ab alio quacunque etiam dignitate fulgente, nisi a pro tempore existente Romano Pontifice absolvi.

Insuper districia in virtute sanctae obedientiae , & sub interminatione divini judicii prohibet omnibus Christi Fidelibus- cujuscunque conditionis , dignitatis ac status, etiam speciali & specialissima nota dignis, ne praedictas opiniones, aut aliquam ipsarum ad praxim deducant. IOANNas Lupus Sanctae Romanae ,&Universalis Inquisitionis Not.' XVI. Tertium ab Alexandro VII. c mediantibus Clementem.& X. θ Pontificatum iniit Innocentius XL qui studio ductus componendae pacis

362쪽

ς Praxo. Lib. III. 337

pacis inter Doctores Catholicos acriter nimis dissentientes , censura perstrinxit laxas quae supererant opiniones , intactas in Alexandri Bulla; no vamque procudit Blulam die 1. Martii anni 1679. in cujus fine prohibuit in virtute sanctae obedientiae privatis quibuscumque nova excitare dissidia de censuras aliarum propositionum, quas suprema sedes non proscripserit. Tenor autem Pallae hinocentianae is est ut sequitur.

Feria V. die L. Martii i679.

In generali Congregatione Sanctae Romanae & Universalis Inquisitionis , habita in Palatio Apostolico Vaticano coram Sanctissimo D. N. D. Innocentio Divina Providentia Papa XI. ac Eminentissimis de Reverendissimis Dominis S. R. E. Cardinalibus in tota Republica Christiana contra haereticam pravitatem Generalibus In qui

sitoribus a Sancta sede Apostolica specialiter deputatis.

SAnctissimus D. N. Innocentius Papa XI. praedictus ovium sibi , Deo

creditarum saluti sedulo incumbens , 5c salubre opus in segregandis noxiis doctrinarum pasci iis ab innoxiis , , sel. record. Alexandro VII. praedecest ore suo inchoatum prosequi volens, plurimas propositiones partim ex diversiis vel libris vel thesinus seu scriptis excerptas , 5e partim noviter adinventas, Theologorum plurium examini, & deinde Eminentissimis & Reverendissimis Dominis Cardinalibus contra haereti cam pravitatem Generalibus Inquisitoribus subjecit. Qitibus propostionibus sedulo & accurate saepi is discussis , eorimadem Eminentitanorum Cardinalium de Theologorum votis per Sanctitatem suam auditis , idem Sanctissimus D. N. re hoste, mature considerata , statuit & decrevit pro nune sequentes propositiones & unamquamque ipsarum sicut jacent, ut- minim im tanquam scandalosas & in praxi perniciosas este damnandas de prohibendas, scuti eas damnat & prohibet : non intendens tamen Sanctitas sua per hoc decietum alias propositiones in ipso non expressas , &Sanctitati uiae quomodolibet, & ex quacumque parte exhibitas , vel exhibendas ullatenus approbare. i. PRO post Tio. Non est illicitum in Sacramentis conserendis sequi opinionem probabilem de valore Sacramenti, relicta tutiore , ni si id vetet lex , conventio , aut periculum gravis damni incurrendi. Hi ne sentetitia probabili tantum utendum non est in collatione Baptismi, Ordinis sacerdotalis, aut Episcopalis. 1. Probab: liter existimo Judicem posse judicare juxta opinionem etiam minus probabilem. Vu3. Genera

363쪽

3 3 8 Iuris Canonici meoria

3. Generatim dum probabilitate sive intrinseca , sive extrinseca , piat tremvis tenui, mod5 , probabilitatis finibus non exeatur, confiii aliquid facimus , semper prudenter agimus. . Ab infidelitate exculabitur infidelis non credens ductus opinione mi-nsis probabili, s. An peccet mortaliter qui achium dilectionis Dei semel tantum in Vita

eliceret, condemnare non audemus.

6. Probabile est , ne singulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare praeceptum charitatis erga Deum. . Tunc solum obligat quando tenemur justificari , & non habemus aliam viam qua iustificari possimus. 8. Comedere & bibere usqtie ad satietatem ob solam voluptatem , non est peccatum , modd non obsit valetudini, quia licitE potest appetitus naturalis suis actibus frui. 9. Opus conjugii ob solam voluptatem exercitum omni penitus caret culpa ae derectu veniali. r o. Non tenemur proximum diligere actu interno formali. et r. Praecepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos aetiis

externos.

ii. Vix in saecularibus invenies , etiam in Regibus superfluum statui: Mita vix aliquis tenetur ad eleemosynam, quando tenetur tantum ex superfluo statui. 13. Si cum debita moderatione facias , potes absque peccato mortalide vita ali jus tristari , de de illius morte naturali gaudere, illam in-essicaei affectu petere desiderare , non quidem ex displicentia personae, sed ob aliquod temporale emolumentum.1 . Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum Patris, sed 'ut bonum cupientis , quia nimirum ei obventura est pinguis haereditas. 11. Licitum est filio gaudere de parricidio parentis , se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex haereditate consequutas. 36. Fides non censetur cadere sub praeceptum speciale & secundum se. i . Satis est aetiim fidei semel in vita elicere. i 8. Si a Potestate publica quis interrogetur , Fidem in zenuE confiteri, ut Deo δ: Fidei gloriosum consula et tacere, ut peccaminosum per se

non damno.

19. Voluntas non potest efficere ut assensus fidei in seipso si masi, firmus , quam mereatur pondus rationum ad assensum impellen

tium.

io. Hinc potest quis prudenter repudiare aiici sum, quem habebat super

naturale N.

11. Astensus fidei supernaturalis θ: utilis ad salutem stat cum notitia solum

364쪽

U Praxis. Lib. III. 339

solitin probabili revelationis , i id cum formidine qua quis formidet

ne non sit loquutus Deus. 11. Non nisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non a

' tem explicita Remuneratoris.1 3. Fides late dicta ex testimonio creaturarum , similive motivo , ad justificationem susscit. 1 . Vocare Deum' in testem mendacii levis non est tanta irrevereiula, propter quam velit aut rossit damnare hominem. 21. Cum causa licitum est iurare sine animo jurandi, sive res sit levi,, sive gravis.16. Si quis vel solus , vel coram aliis , sive interrogatus, sive propria sponte , sive recreationis causa, sive quocumque auo fine juret se non fecisse aliquid, quod revera secit, intelligendo intra se aliquid aliud, quod non secit , vel aliam viam ab ea in qua fecit , vel quodvis aliud

additum verum, revera non mentitur, nec est periurus.1 . Causa justa utendi his amphibologiis est quoties id necessarium aut

utile est as salutem corporis, honorem , res familiares tuendas , vel ad quemlibet alium virtutis actam , ita ut veritatis occultatio censeatur tunc expediens δc studiosa. 2 8. ini mediante commendatione vel munere ad Magistratum vel ossi cium publicum promotus est , poterit cum restrictione mentali prae si re iuramentum , quod de mandato Regis , similibus solet exigi, non habito respectit ad intentionem exigentis , quia non tenetur sateri cri

men occultum.

19. Urgens metus gravis est causa justa Sacramentorum administratio nem simulandi. 3o. Fas est viro honorato occidere invasorem qui nititur calumniam inserte , si aliter haec ignominia vitari nequit: idem quoque dicendum siquis impingat alapam , vel fuste percutiat, α post impactam alapam, vel ictum sustis fugiat.

3 a. Regulariter occidere possum larem pro conservatione unius aurei. 3 i. Non sollim licitum est defendere defensione occisiva quae actu possidemus , sed etiam ad quae jus inchoatum habemus, & quae nos possensuros speramus. 33. Licitum est tam haeredi qu im legatario contra injustE impedientem ne vel haereditas adeatur, vel legata solvantur, se taliter defendere, sicut de jus habenti in Cathedram vel Praebendam , contra eorum possessi nem injuste impedientem. 34. Licet procurare abortum ante animationem foetus, ne puella deprehensa gravida occidatur, aut infametur.3 s. Videtur probabila omnem foetum, quandiu in utero est carere mima rationali , de tunc primlim incipere eandem habere clim paritur,

365쪽

ae eonsequenter dicendum erit in nullo abortu homicidium eo n-

mitti

3 6. Permissum est furari, non solum in extrema necessitate, sed etiam in gravi. 3 . Famuli de Amulae domesticae possunt occulte heris suis surripere ad compensandam operam suam , quam majorem judicant salario quod recipiunt. 3 8. Non tenetur quis sub poena peccati mortalis restituere quod ablatum

est per pauca furta , quantumcunque sit magna summa totalis. 39. i alium movet aut inducit ad inserendum grave damnum tertio, non tenetur ad restitutionem istius damni illati. o. Contractus M atra licitus est, etiam respectu ejusdem persona, de cum contractu retrovenditionis praevie inito cum intentione lucri. t. Cum numerata pecunia pretiolior sit numeranda, & nullus sit qui non maioris saciat pecuniam praesentem quam futuram , potest creditota liquid ultra sortem , mutuatario exigere, & eo titulo ab usura excusari.

r. Usura non est dum ultra sortem aliquid exigitur, tanquam ex benevolentia & gratitudine debitum ; sed solum si exigatur tanquam ex justitia debitum. 3. Quidni non nisi veniale sit detrahentis authoritatem magnam sibi noxiam falso crimine elidere3 . Probabile est non peccare mortaliter eum qui imponit falsum crimen alicui, ut suam justitiam de honorem defendat: & si hoc non sit plobabile, vix ulla erit opinio probabilis in Theologia. s. Dare temporale pro spirituali non est simonia, quando temporale

non datur tanquam pretium , sed dumtaxat tanquam motivum conserendi vel esticiendi spirituale , vel etiam quando temporale sit sotilingratuita compeii fatio pro spirituali, aut e contra.

6. Et id quoque locum habet etiamsi temporale sit principale motivum

dandi spirituale; immd etiamsi sit finis i pilus rei spiritualis , se ut illud

pluris aestimetur qit,in res spiritualis. . Cum dixit Concilium Tridentinum, eos alienis peccatis communicantes mortaliter peccare , qui nisi quos digniores & Ecclesiae magis utiles ipsi judiciverint ad Ecclesias promovent, Concilium vel prim5 vide-- tur per hoc digit ores, non aliud significare velle nisi dignitatem eligendorum, sumpto comparativo pro politivo; vel secundo loquutione minus propria ponit digniores , ut excludat indignos, non vero dignos; vel tandem loquitur terii δ quando fit concursus. 8. Tam clarum videtur fornicationem secundam se nullam involvere malitiam , de solum esse malam quia interdicta est, ut contrainini om- ninb rationi dissonum videatur 49. Molli

366쪽

S' Praxi . Lib. III

9. Mollities iure naturae . prohibita non est: unde s Deus eam non interdix illet, saepe esset bona , & aliquando obligatoria sub mortali. IO, Copula cum conjugata , consentiente marito , non est adulterium, adeoqile susticit in contessione dicere se esse fornicatum. s Famulus qui submissis humeris scienter adjuvat herum situm ascendere per fenestram ad stuprandam virginem, & multoties eidem subservit deferendo scalam, aperiendo januam, aut quid simile cooperando. non peccat mortaliter, si id faciat meta notabilis detrimenti, puta ne a domino malὸ tractetur , ne torvis octilis aspiciatur , ne domo expel

latur.

J2. Praeceptum servandi sesta non obligat sub mortali, seposito scandalo , si abiit contemptus. I Satisfacit praecepto Ecclesiae de audiendo Sacro , qui duas ejus partes, immo quatitor simul a diversis celebrantibus audit. F q. Qui non potest recitare Matutinum & Laudes, potest autem reliquas Horas, ad nihil tenetur , quia major pars trahit ad se minorem. 11. Praecepto Communionis annuae satis fit per lacrilegam Domini man

ducationem.

I 6. Frequens Consessio & Communio , etiam in his qui gentiliter vivunt , est nota praedestinationis. 37. Prob. abile est sufficere attritionem naturalem , modb honestam. 18. Non tenemur Consessario interroganti fateri peccati alicujus consue

tudinem.

sy. Licet sacramentaliter absolvere dimidiatὸ tantsim consessos, ratione magni conciirsus poenitentium , qualis V. g. potest contingere in die maginae alicujus Festivitatis aut Indulgentiae. 6o. Poenitenti habenti consuetudinem peccandi contra legem Dei, Naturae, aut Ecclesiae, etsi emendationis spes nulla appareat, nec est neganda , nec differenda absolutio , dummodo ore proferat se dolere de

proponere emendationem.

61. Potest aliquando absolvi qui in proxima occasione peccandi versatur, quam potest , Se non vult omittere ; quininamo directe & ex proposito quaerit, aut ei se ingerit. 62. Proxima occasio peccandi non est fugienda, quando causa aliqua utilis, aut honesta non fugiendi occurrit. 6 3. Licitum est quaerere directe occasionem proximam peccandi pro bono spirituali, vel temporali nostro , vel proximi. 6 . Absolutionis capax est homo, quantumvis laboret ignorantia Mysteriorum Fidei, & etiamsi per negligentiam etiam culpabilem nesciat

Mysterium Sanctissimae Trinitatis , de Incarnationi Domini nostri Jesu Christi. 63. Sufficit illa Mysteria semel eledidisse.

367쪽

Canonici Theoria

Quicumque autem cujusvis conditionis , stanas & dignitatis illas, vel illarum aliquam coniunctim vel divisim defenderit, vel ediderit, vel de eis disputarive publicε aut privatim tractaverit vel praedicaverit, nisi sotiati impugnando , ipso Go incidat in excommunicationem latae sententiae, a qua non possit, praeterquam in articulo mortis , ab alio quocumque, etiam dignitate fulgente , nisi a pro tempore existente Romano Pontifice absolvi. Inseper districte in virtute sanctae obedientiae , de sub interminatione Divini Iadicii prohibet omnibus Christi Fidelibus, cujuscumque conditionis , dignitatis & status , etiam speciali & specialissima nota dignis . ne praedictas opiniones, aut aliquam ipsartim ad praxim deducant. Tandem ut ab incuriosis contentionibus Doctores , seu Scholastici, aut alii quicumque in posterum se abstineant, & ut paci & charitati consulatur , idem Sanctissi inus in virtute sanctae obedientiae eis praeciapit, ut tam in libris imprimendis ac manu scriptis , quam in Thetibus,

Disputationibus ac Praedicationibus caveant ab omni censura de nota, necnon qtii buse inque conviciis contra eas propositioiles, quae adhuc inter Catholicos hinc inde controvertuntur , donec a Sancta Sede recognitae, super iisdem propositionibus judicium proseratur. FRANciscus Ricc ARDus , Sanctae Romanae & Universalis Inquisitionis Notarius. X VII. Advertant hanc prohibitionem , suarumque animarum saluti consulant ardentes illi spiritus , , quibus certd scimus interpellatum sutile Innocentium quo tempore hanc procud bat Constitutionein , ut ipsis invisas propositiones censura perstringeret di, quas tamen permulti eruditissimi ae sapientissimi Ecclesiae Doctores accurath examinatas suis libris approbarunt, quasque isti Novatores ultra modum privatis suis assectibus & opinionibus indulgentes, apertὶ publiceque damnare audent ranquam sceleratas , de quantas possunt colligationes & factiones per Dic ceses excitant, ut simplices & timoratas conscientias suis erroribus involvant , Ecclesiam dilacerent, multosque ex erronea & falsa conscientia in tartarum detrudant , aliovi salvandos. Desinant illi ab exitiali pertinacia, eosque damnare , quos neque Christus, neque Ecclesia damnat, nisi ipsi-

met salsis delusi persuasionibus damnationem sibi acquirant: sciantque sanctissimum illibataeque vitae Pontificem, cujus admirantur virtutes ipsi Christi, Ecclesiaeque nostes , dum quid jubet, aut prohibet quidquam in virtute sanctae obedia litiae, non minus obligare Christianos quossibet subpcena sempiternae a mnationis, qu m subditas ligenti personas Praelati Regulares , ipsaeque Monialium Prioris lae, dum hac eadem formulti jubent

aliquid, vel prohibent sibi subditis. JCAPUT

368쪽

I' Praxo. Lib. III. 3 ICAPUT XIV.

De Satisfactione.

I. OENieth Neti post consessionem incumbit onus satisfaciena.

ta ctiouem Sacramenti Poenitentiae partem esse , non quidem esset essentialem, sed integrantem , ideoque Coiisessarium obligat ad illam juxta peccatorum numerum & gravitatem poenitentibus iniungendam. Tenetur enim ut minister Ecclesiae ad Sacramenti servandam integritatem : eoque magis quam minister Bautismi Sacerdos ad praescriptas in Baptismo ceremonias , quatenus cum hae snt merE accidentariae, neque partem Baptismi constituant , ipsa tamen satisfactio pars est in te grans & substantialis Sacramenti Poenitentiae et quemadmodum manus ears est integrans hominis , tametsi non es lentialis , clim qui manum ami-iit non desinat esse homo, sed partem tamen propriae substantiae amisit. Nee sollim ut Minister , sed praeterea ut Medicus dcbet Sacerdos satissa chionem iniungere pro poenitentis salute; & insuper ut Iudex pro justitiae

spiritualis ossicio, quo fungitur. Ipse vero poenitens rationabiliter iniunctam poenitentiam subire tenetur. Reducitur satisfactio ad unum aliquod ex his tribus , jejunium, orationem, de eleemosynam , ut advertit S. Thomas. Ad jejunium autem reducuntur poenales quaeque satisfactiones juxta prudens Sacerdotis arbitriinia. At vero satisfactio, leti restitutio rerum in iuste ablatarum aut detentariam, non est arbitratia , sed stricti juris, quam erdos poenitenti tenetur ex ossicio injungere. II. Usus de praxis communis Ecclesiae Consessariis potestatem ima pertit, justa interveniente causa, satisfactionem , se , vel ab alio impo sitam diminuendi, vel commutandi ; quia elerumque id expedit animarum saluti, pro quibus hoc sacramentum tuit institutum. Non tamen id heri potest extra Sacramentum, cuius ςst pars debita , utpote jurisdictionis Clavium , quae non nisi in Sacramento exercctur. Haec docet s. Rai- inundus lib. i. tit. de poenitentiis Se remissionibus , g. 66. cujus haec sunt verba: Iton ad id pisὰ cri n. querebartur , utraim Sacerdotes possint facere com merationes sebo metrum, vel alterim sarisfactionu . ad petitiones it m paenite tium ' Cred, breviter, 'd sic, dum tareo discrete, ct tropter causam, ct cineas ditos sios , alias non , dist. 8ι. cap. Presbyteros. Non tamen hoc extendo ad vota , in quibm strictius proceditur. Quo loco Petrus de Friburgo vetus Summae Resinundulae Scholiastes , sic scribit : Si paenitentia in uiata fuerit

occulte.

369쪽

3 4 iuris Canonici Theoria

occulia , merit sec- Consessor relaxat e , vel commutare. Eadem tradunt NaVarra cap. 26. mim. ix. Suare E de Poenit. dist. 38. se L io. Reginaltas

lib.7. n. 2. 5 93. aliique communiter.

III. Clim sint iustorum hominum bona mera tribus donata praerogativis, sint enim meritoria, impetratoria & iatisfictoria: meritum quidem ita personale est, ut non alii quam operanti applicetur, solis exceptis Chri iti meritis , quae cunctis applicari voluit. At vero quorumlibet Justorum opera caeteris ad impetrationem, & satisfinionem prodesse possunt, ratione ejus, quam in Symbolo profitemur , Sanctorum Communionis, dicente quoque Regio Psalte , Parrice' ego sim emulum time miste, Domine : & scribente Apost6lo Coloss i. Adimpis ea qua dae t pessi mem Christi, in carne mea , pro corpore e in , quia est Ecclesia. Caeterum illa unius pro altero satisfactio non est sacramentalis, cum non alius quam poenitens Sacramentum istud suscipiat : & siquando ex justa causa re mittat Confessarius , ut injuncta satisfactio possit ab alio praestati , aliquam tamen partem , quae possit a poenitente praestari, debet eidem in propria implendam persona praescribere , ne sit mutilum aliqua sui parte Sacramentum. Sapienter enim definit Concilium Tridentinum sest i .can. 3. materiam Sacramenti Poenitentiae esse ipsos poenitentis actiis, qui virtute Clavium elevantur ad ipsum esse Sacramenti, contritionem, consessionem, & satisfactionem. IV. Est verb qtioddam satisfactionis genus ex stricta justitiae obligatione poenitentem simul & Consessarium arctius adstringens : circa quod

provide admonet Concilium Mediolanense primum sub S. Carolo Porro- meo Archiepiscopo , anni 1 16s. p. a. cap. 6. cujus verba ad Confessatiorum majorem cautionem hic visiim est adjunyre. Caveant Confiscines, ne ante debitam sat actionem istos absolvant , eris cum facultas adsit aliena restia tuendi, vel legata pia ad pias causi facta surit, persolvendi, ill ire ut id facerent . siperisti confessis praeceptum sit, praestare neglexerint: exceptis iis se

periculose aegrotant, quos tamen mo aut, ut q-d ribent , quamprimo persolvant. Et quia interdum in falsi testii manu est, ut πω ssum faciatatibus ει--nes, sed etiam exi matione ac vita spolientur ; idcirco neminem absolvam, fassum testim iura injudicia eum alterius detrimento dixerit , nisi nitas dato damno , quatenus id farciri poterit , ct violata illius existimationi satisficerit. Me illam quidem absolvant, qui post publicum Episcopi moxitum de indicandis rebus amisis, quia de iis scici indicoerit, ni se hoc o iam ante persolverit.

Iidem omni adhibita diligentia conscioliam examnent siri orum qui faxerantur, iniquos contractus exercent: neque quemquam in his casibus absolvant, nisi δε-bita restitutio, aut satisfiatio ex Canonum praescripto prius interceduit.

V. Sit pradictis adjungendum , similein 1 Confessoribus adhibendam esse cautionem , & suspeiidendam absolotionem poenitentibus , qui cum commod) injunctas in praecedenti consessione satisfactiones adimplere pse tuissent,

370쪽

Praxis. Lib. III. 3 3

tuissent, per socordiam neglexerunt. Remittendi enita sunt, ut quamprimum satisfaciatat, saltem ex notabili parte, priusquam nova eorum consessio excipiatur, aut absolutio indulgeatur. Idcirco sciendum est ab initio confessionis, utrum poenitens praescriptae satisfactioni ab ultima consessione paruerit, ne tempus in aumenda confessione inutili teratur, & ut po nitentis querela praeveniatiir, si post editam , se consessionem inabsolutus remittatur. Denique observatu dignissita est circa falsas poenitentias, quibus milia impertienda est absolutio , Canon ai. Concilii Generalis Lateranensis sub Innocentio II. Pontifice, qui etiam attexitur in Decreto Gratiani de Poenit. dist. s. cap. Falsu prestentias. Sed hune Lateranensem Canonem fusius quam Gratianus proferam. Falsas declarat poenitentias, primum quidem si quem poeniteat caeterorum peccatorum , uno tamen aliquo mortali excepto. Secundo, si quis non proponat firmiter unius peccati mortalis emendationem , etsi de aliis polliceatur : quo in numero censendi sunt quicumque proximam peccati alicujus occasionem non abdicant , aut qui ossicium, vel negotium, quod sine gravi peccato gerere non valent, minime derelinquunt. Tertio quicumque odium aut vindictam proximi in corde retinent. Quatio qui offensam alteri , se illatam reparare , aut pro ea satisfacere renuunt. 4 into qui arma scienter contra justitiam sumpta deponere nolunt, aut alioqui causae injustae scienter patrocinantur. Has singulas causas Canon Lateranensis exprimit , quarum aliquas Gratianus improvide stuppressit , & olim expresserat Melsianum Concilium anni io 89. can. 16. Et sapienter s. Augustinus dicit epist. 1 . ad Macedonium : Si res altera premer q- 'ccatum est, cum Nadi risit, non

redditur, non agiti fomitentia , sed Iingitur. Si amem verauiter astuir, non rein

miniturprecatino, nisi restitimur asti tum. Et post pauca interjecta prosequitur: Si justitia sincerius consutatur , i uu dicitur Advocato , Redde pud Mespissi praendis contra ver tem flet , in utari σύ i , judicemis fefellisti,

, stam cosam oppressisti, is fuse vicisti.

CAPUT XV.

De Extrema Unctionis Sacramento.

Srius Sacramenti doctrinam breviter tradit S. Iambus Apostolus his verbis : Infirmatur adi pin in vobis ' Indueat Probuerat Eccusa, ct inni super eum, nuentes eum oleo in m-mine Somini: ct oratio fidei salvabit infirmum , ct alis it eum Dominus rict s in putauis sit, rmiumtur ei. Hic exprimitur sacramenti

SEARCH

MENU NAVIGATION