장음표시 사용
381쪽
praesenti, non ineunt quidem matrimonium ratum , sed eorum conventio
transit & resolvitur in sponsalia de futuro , cap. 7 --, de d pone impub. atque ideo quan vis postea in annos pubertatis provecti a niatrimonio ex mutuo consensu resilirent , remaneret tamen sicut in omnibus
legitimis sponsalibus impedimentum publicae honestatis ; cum tamen non sit liuic impedimento locus quando irrita sunt ipso jure sponsalia , puta
contracta infra septennium , aut citra sussicientem consensum , aliove in .rerveniente impedimento , cap. Accessit, e . tit. Nequeunt autem impuberes ab initis inter se sponsalibus recedere donec annos pubertatis attigerint , qui incipiunt in pueris desinente anno decimoquarto, in sceminis aurem anno exacto duodecimo. Quin etiam si horum alter annos attigerit pubertatis , ei tamen nondum re mire permittitur donec pars altera ad pubertatem pariter devenerit ; tunc enim ambobus liberum erit colitiam sponsalia revocare, alter1 etiam parte invita, cap. De illii, eod. it. III. Sponsalia de futuro etiam juramento firmata multis dii solvuntur modis. i. Ex mutuo consensu. cap. Praeterea a. de sponsal. 2. Per longam unius absentiam potest pars altera novas inire nuptias, cap. De illis,
eod. ubi Glossa requirit triennium absentiae. 3. Per ingressum Religionis, cap. Commissinn, eod. . Per secunda sponsalia de praesenti cum alio illicite quidem, sed tamen valide contracta. Vertim si fecitnda cum alio spons lia sint pariter de suturo, haec non valent , Ierduratque priorum oblis tio , cap. Sicis 12. eod. s. Per ordinis sacri n.sceptionem , cap. unico, devoto in 6. Praeterea c. per subsequentem fornicationem , idque in favorem solius innocentis partis , cap. Quemadmodum, de jurejur. 7. Per super-Veniens impedimentum , exempli gratia novae assinitatis inter sponsos exsornicatione cum consanguineo unius ex partibus in primo , vel secundo gradu. 8. Per supervenientelia notabilem infirmitatem aut deformitatem,
quae sit durabilis , ut sunt lepra , paralysis , amissio oculi vel nasi, d. cap. QMmadnisdum. p. Ex subortu capitalium inimicitiarum inter sponitis, quia coactiones frequenter sinistros exitus pariunt, cap. Ir sivit , desponsal. IV. Iure veteri sponsalia de futtiro duobus modis transibant in matrimonium de praesenti. i. Per copulam inter sponsos animo maritali habitam , c. ap. Is pu Mem, de sponsal. 2. Per mutuum consensum de praesenti , etiam clandestinum, cap. i. de clandest. dc spons. Sed per Concilium Tridentinum sest et . cap. i. de matrim. istud revocatum fuit. Unicus ergo superest modus , scilicet consensus verbis de praesenti expressus coram Parocho & testibus duobus. V. Ex praescripto Concilii Lateranensis cap. ult. de clandemn. de-Dons. & Tridentini se T. 1 . cap. I. de reform. matrim. praemittendae sunt ante nuptias deminciationes in Ecclesia ; atque ad unius honesti viri allertiouem, assirmantis certum dirimensiimpedimentum, inhibendae sunt
382쪽
sent ni aptiae contrahendae , cap. 'aurea , & cap. Cum in ira Dirces, desponsal. VI. Si quis verbis usus est ambiguis quasi forminam desponsaret, de ira decertam carnaliter cognovit sine animo desponsandi, ille non judici bitur saltem in foro conscientiae , in quo tamen deceptam foeminam alii saltem ratione indemnem praestare tenebitur in matrimonium aut sponsalia contraxille ob desectiim consensus, cap. Tra nos duxit 26. eod. tit. Sed si nulla siperest alia indemnitatis ratio in eo qui foeminam malitiosε decerit , nee sit notabilis admodum inaequalitas conditionum, ducere illam in
VII. Sponsalia clandestina sine praesentia Parochi de testium contrahi possimi non sol sim valide , ut omnes concedunt, sed etiam licit E. Frustra autem obiicitur a quibusdam , quod quibus absolutae iniptiae prohibentur , his etiam prohibentur spontalia , ut dicit lex O fio, D.de sponsalibus: de lex Si quu turre co. F. , D. de ritu nupt. Legum enim illarum intentio huc collimat . ut nefas sit sponsalia inire iisdem personis quibus non licet nuptias contrahere , sic enim promittitur adimpletio rei omnino prohibitae : at hic per sponsalia clandestina promittitur adimpletio rei lieitae; supponimus enim ambas paries posse matrimonio legiti-mE conjungi. Nec sequitur quod illa clandestina desponsatione promittatur matrimonium clandestinum ; mens namque desponsantium , de juris praesumptio est, ut promittant futurum matrimonii contractum ea sorma
de modo quem Jura praescribunt, ut sit verum de validum. VIII. Si parentes pro filiis , sive puberibus , sive impubaribus sponsalia contrahunt praesentibus Sc scientibus ipsis filiis , sed tamen tacentibus , horum taciturnitas pro consensu habetur. Idemque jus est si sponsalia illa a parentibus conventa fuerint , filiis absentibus de ignorantibus; sed re ipsi, postmodum sienificata filiis , si hi tacuerint, neque verbis ulli, aut signis abnuerint , ceniantur filii tacite factum parentum ratificaste. Utraque decisio habetur perspicue in cap. unico , 6. ultimo , de despons impub. in 6. Hanc j iris decisionem nonnulli extendunt quoque ad tutorem. Sane lex Si puella, D. de sponsalibus , hoc unum edicit, non posse tutorem sponsalia vel constituete , vel ditat vere , nisi id fiat ex impuberi, puellae voluntate. Quanuis autem tutoris potestas detur in persionam, sanctilis tamen & naturalius simul & antiquius jus est eatriae potestatis. Et praeterea praesumitur pater ob naturalem affectum semper consulere propriis liberis , clim ex adverso facit E contingere possit, ut tutor sita abutatur in personam pupilli potestate ad proprium vel suorum commodum. Multo veto minus attribuenda videtiit in re matrimoniali aut horitas curatoribus, cum eis non sit concessa in personas minorum , sed G-lum in eorum opes Se rem familiarem authoritas de ministerium , ut praeclare dicit lex Iu copulandu , C .de nuptiis: quae eadem negat eandem po-Υ y 3 restatem
383쪽
testatem cognatis & affinibus circa matrimonia. Itaque placet magis opinio Innocentii Papae & Bernardi, qui praedictum jus restringunt de limAtant in selo patre , ut filius tacens consentire judicetur ; quam opinio Ostiensis & Glossae ad d.cap. uniciam , .Forro, verb. Sponsalia, hanc juris dispositionem extendentium ab ipso patre ad quemvis alium , etiam non
I X. Ex matrimoniis clandestinis nulla nascitur obligatio sponsalium; cum enim haec matrimonia sint decreto Concilii Tridentini simul nulla de illicita, perinde est ac si contracta non fuissent, atque ita nullam pariunt canonicam obligationem. Idem statuendum de matrimonio ficto & simulato ; cum enim ibi desit consensus , non potest rationem habere sponsalium , quippe quae sine consensu non sub si stunt. Restat ergo ut sola impuberum matrimonialis per verba de praesenti conventio rationem induat
sponsalium , de ita pariat publicae honestatis impedimentum, per d. cap. ι nobis , de despons impub.
X. Si anteacto tempore aliquis voverat castitatem aut Religionem,
non dubium quin subsequuta sponsalia sint irrita. Qiiod enim Deo semel
consecratum est,non potest sine sacrilegio alteri promitti aut donari. Sed si post contracta sponsalia velit Religionem ingredi, potest ea de causa comventionem sponsalium retractare eo magis , quia Ius permittit post ratum etiam, nec consummatum matrimonium ingredi Religionem invita altera Parte , cap. 2. de convers. conjug. Sed si post inita sponsalia sine proposito ingressiis in Religionem una Partium voveat simpliciter castitatem , aut sacros Ordines suscipere intendat, gravis est dissicultas inter Doctores, an jus habeat alteri invita Parte sponsalia retractandi. Quidam enim assi
mant , in quibus sunt Saliomas in A. dist. 38. quaest. I. art. 3. quaestiunc. 2. ad i. Richardus dist. 17. art. 3. quaest. 2. Cajetanus verb. Tertyrum, cap. 2.
Solus in A. dist. 6. quaest. i. art. s. p Paludanus dist. 38. quaest. 3.art. 3. Malor dist. 27. quaest. s. Volunt enim excipi a futuri matrimonii promissione statum perfectiorem , qualis est coelibatus ac perfecta continentia, etiamsi sponsalia fuerint juramento firmata , id cnim juramentum comprehendi sub eadem exceptione. Hanc sanὸ opinionem tam multi graves assertores reddunt probanilem. Nihilominus negans opinio videtur Iuri de rationi magis esse consentanea ; illa enim supposta exceptio , neque signiscata , neque in mente spondentium formata fuit, neque usquam
in Iure legitur introducta ; ideoque illius praetextu non videtur derogandum alterius acquisito juri, nec sicitum est in praejudicium: alieni juris ad
altiora aspirare ; hoc enim praetextu etiam liceret alteri conjugum altero invito continentiam profiteri post matrimonium consummatum. Casus Verd profitendae Religionis ante consummationem est in Iure singularis, nec debet ultra limites exprestas extendi, aut protrahi ad quaevis continentiae vota; non enim major ratio hic est admittendi tacitam exceptio
384쪽
nem ex praetextu naajoris pei sectionis , quam iis eo qui absolute daret centum nummos alicui , subintelligendo hoc majus bonum , de quo donans ipse nihil cogitasset, ni si placiterit aliquando eosdem nummos repetere ad cleemosynas pauperum. Quinimo contrarium in Iure deciditur;
nam in cap. Immens, qui clerici vel voventes matrim. contrah. pos reprobatur votum continentiae a muliere emissum post sponsalia, inconuitio sponso, eique permittitur matrimonium. Citatur etiam , nonnullis cap.
Ex literis io. de sponsa lib. quo prohibetur sponso migrare ad alia vota: sed perperam ; Abi namque per alia vota nihil intelligi debet nisi aliud
matrimonium. Alius est formalis textus in extra v. Joannis XXII. cap. unico de voto, ubi deceria itur, eum qui nondum conluminato, quod contra xerat, matrimonio , suscepit Ordinem sacrum , in quo votum silenne emisit continentiae, cogendum esse sub excommunicationis poena ad petitionem uxoris matrimonium consummare , nisi malit Reli oncm ingredi. Denique hanc negativam de voto continentiae contracta sponsalia praecedentia non dirimente, sententiam docent & asserunt Ostiensis, Innocentius , Ioannes Andreas , Panormitanus, Archidiaconus in cap. R iu , qui
clerici vel voventes, & S. Antoninus 3.p. tit. I. cap. I8.3.2. Fuineus verb. Maurimonium, num. 2. Navarrus cap. 22. num. 27. Lessius lib. 2. cap. i. num. s . Conincti disp. 23. dub. s. mim. 23.
XI. Eum qui post contracta sponsalia vovit castitatem , si huic voto nolit sponsa acquiescere, scribit Sylvester verb. D sella, q.7. citans Palu danum, teneri ingredi Religionem , eo qudd votum suum aliter servare non possit. Sed verius est, hunc non onerari graviore debito quod nullat nus vovit: sed si Pars nolit obligationem sponsalium remittere , obligatioue astringi contrahendi de consummandi matrimonii. Id perspicuum est ex praedicta extrav. unica de voto , quae loquens de ingrcisu in Religionem , sic dicit de eo qui post contractas , necdum vero consummatas nuptias , castitatem solenniter vovit in Ordhiis sacri susceptione : G-d si Ostii renueris adimplere. Ad quae verba Glolla ita infert: Supponit exprese quod 'sit renuere , is is servo dicitur, qui licet jussus Per dominuin potest hora haereitatem adire, i. pro nau, C.de haered. instit. Hoc igitur casu , qui se continentiae voto post jonsalia nuncupavit post duos menses a Iure coii cesibs, nee potest a desponsata obtinere ut sibi promissio illa remittatur. potest, inad debet nuptias consummare, & omnino debitum petenti reddere ; sed ipsi vicissim petere non licet , ut continentiam servet quantum potest. Deinde si consors praedecedat , non potest superstes continentiae
voto asti ictus ad secundas nuptias convolare, juxta cap. Placet, de convers. confug. Sed si dum vivit uxor, Periculum gravissimum urgeat incontinentiae, expediet omnino id votum authoritate superioris relaxare : quale exemplum habetur in cap. memems, qui clerici vel voventes.
385쪽
De materia , forma , s Ministro Sacramenti Matrimonii.
I. V Ait ei quidam neoterici, Melchior Canus lib. 8 de locisthim Theolog. cap. s. Ectius in A. dist. 26. io. & i i. scripseredi Sacramenti ministrum esse Sacerdotem , ejusque verba
esse formam: contrahentium autem verba aliive signa consensus esse materiam ; & quando deest Sacerdos , nihil geri inter ambas Partes praeter civilem contractum. Contraria opinio est omnium aliorum Theologorum & Canoni starum communis, ipsos contrahentes esse ministros , Sacerdotem autem post Concilii Tridentini decretum non assistere ut Sacramenti hujus ministrum es lentialem , sed ut testem ad hoc necessiarium, ut conventio Partiam habeatur pro legitimo contractu & suis ciente ad rationem Sacramenti. Sed ante Tridentinum Decretum non fuisse necessariam Parochi praesentiam ad rationem Sacramenti, quod in solo Partium baptizatarum conseiisu de praesenti mutub signis sufficientibus de mutua corporum traditione expresso subsistebat: Sacerdotem verδ non interfuisse nisi tanquam ministrum accidentarium , & ceremonialem , de hujus Sacramenti testem. Idque est quod verbis Tertulliani significatur dicentis lib. 1. ad uxorem , in fin. matrimonia Fidelium conciliari ab Ecclesia. Ainbrosius quoque epist. o. meminit Fidelium matrimoniorum per Sacerdotem benedictionis , & per eundem in Ecclesia impositionis velaminis sit per sponsum & sponsam. Concilium Carthaginente IV. can. i 3. praecipit conjugatos benedici a Sacerdote, eisque propter hujus benedictionis venerationem praecipit insequentis noctis cmitinentiam. Qiiod autem Evaristus Papa, 3 o. quaest.I. can. Aliter, vult censeri pro stupris matrimonia in quibus neque dos, neque cognati, neque Sacerdotis benedictio intervenerit, hoc unum intendit, Aandestina matrimonia , si nulla probatione eorum veritas declaretur , ita esse suspecta, ut eorum nullitas praesemenda sit, donec nuptialis utrimque consenses probationibus omni exceptione maioribus elucescat. II. Aperte vero fallitur Bannes, qui x. p. quaest. i. art. 8. diib. ult. in
respons. ad 3. assi at Magistrum , dc D. Thomam , & Scotum dubitasse de nac quaestione , si enim apcrte suam explicant sententiam. Magister quidem in η. dist. 18. 6. Praemisse autem , se ait: δε - us autem Sacramenti celebratione, sunt in aliis , quadam sunt pertinentia ad substanti im Sacramenti,
386쪽
ui rens usu de praesenti, qui selus fusciat ad contrahendum matrimomum : qua
dam vero pertinent ad decorem 2 slennitatem Sacramenti, ut Parentum tradutio,
Sacerdotis benedicitio. D. Thomas mentem quoque suam clari sitim E profert in . dist. 26. art. i. ad filiis verbis : Ad primum dicendum , quod verba quι-bus consensu matrimonii exprimitur , sunt sima hujus Sacramenti ; non autem benedictio Sacerdotis, quae est quoddam sacramentale. Atque hoc idem repetit
dist. 28. art. s. in corpore : atque inde concludit, matrimonium clandestinum esse veriam Sacramentum. Similiter Scotus in . dist. 16. quaest. unica,
g. Sed hk est dubium , peispicue ait hujus sormam Sacramenti cile verba
quibus contrahentes consensum suum exprimunt, eosdemque sic expri-mdiatus csse ministros Sacramenti. III. Matrimonium habet quidem pro materia remota , sin circa quam versatur , contrahentium corpora; sicut Poenitentia pro sua remota materia habet peccata poenitentis. At vero Matrimonii materia proxima & intrinseca est ipse mutuus consensiis signis externis expressus , quatenus habet rationem traditionis : qui idem consensus mutuo fgnificatus , quatenus habet rationem acceptationis est ejusdem Sacramenti forma. Omnis etenim promissio & traditio donec acceptetur est ex se inessicax de indeterminata, ut rata sit vel irrita : per acceptationem autem determinatur adesse ratum, de essicaciam sortitur ad inducendam obligationem : formae autem proprium est determinare materiam , eique vim agendi impertiri. Illa igitur traditio est proxima istius Sacramenti materia , acceptatio vero formae rationem sortitur. IV. Magna quaestio est, utrum ad validitatem matrimonii requiratur mutuus consensus ad copulam; utrimque enim gravia urgent argumenta.
Nam pro a firmativa favere ejus assertoribus videtur , quod ad valorem matrimonii necessarid requiritur consensus in id quod est de matrimonii essentia, cum omninδ consistat matrimonium in consensu Partium. Ex quo etiam sequitur , requiri pariter consensum circa ea quae matrimonii essentiam necessario consequuntur. Quisquis enim rem aliquam. ab lutEvult, idem quoque saltem virtualiter ac implicite vult ea omnia quae ejus rei essentiam necessarid consed tur. Atqui matrimonio essentialis est, ut supra vidimus, corporum mutua traditio & acceptatio , quo fit ut neuter seorsim sui corporis potestatem habeat , teste ipso Apcstolo r. Corinth.7. Mudire, inquit, seu corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter mitem 2 vir sui corporis potestatem non et, sed mulier. Sed illa utrimque transsatio potestatis ac dominii in proprium corpus refertur essentialiter ad copulam : Ergo non potest subsistere matrimonium sne intentione ad copulam , & obligationis susceptione ad illam, quoties pars altera
dcbite requiret. Praeterea sacri Canones definiunt, non pertinere ad conjugium cos easve inter quos non intervenit sex uiam commistio , can.
Non dubium, can. Cum scietas , 27. quaest. a. Et ibid. can. Sic quine, qui
387쪽
ex D.Gregorio Papa desumptus est, diserte negat B. Joseph propter sexuum continentiam ad nuptias B.Virginis pervcnille , sed solum ad sponsalia ejusdeiN. V. Ex parte autem negativa maximo atque iri me urget verum quod intercessit inter Beatissimam Virginem , de Sanctum Joseph connubium; cum tamen sacrati silina Virgo nunquam de proposito remis Erit servandae virginitatis. Qua de re sapienter Augustinus lib. I. de nuptiis & concup. cap. II. sic attestatur : Conjux vocatur ex pina fide desponsationis, quam
concubitu non cognoverat Ioseph, nec fuerat cogniturus , nec petierat : nec mendax manserat conjugii appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat usta caruis commistis. Propter quod Fidele coniugium parentes Christi vocari ambo meruerunt, non solum illa mater, verum etiam ille pater ejus , scut conjunx matris ejiu ; utru-que mente, non carne. Idque habetur 2 s. qu. aest. 2. can. Conjurix vocatur. Idem sanctus Augustinus itera id hoc docet lib. de consens. Evangel. cap. I. ubi
observans quod Evangelista dicat Ioseph virum Mariae , sic scribit: Neque
enim fas erat ut ob hoc eum a coniugio Araria separandum Putaret,qMod Virgo peperit Christum. Hoc enim exemplo niagnifice infimatur fidelibus conjugatis, etiam servata pa/i consensu caminemia , posse permanere vocarique conjiigium ion Ποῦ -
1nixto corporis sexu, sed custodito mentis asseetur praesertim quia potuit eis nasii filius sive usto complexu carnali, qui propter sus filios riguendos adhibendus est.
VI. Eadem pars negativa probatur, quia si talis conditio seu obligatio invicem continendi esset contra matrimonii substantiam, nullum &irritum esset matrimonium quod contrahitur per unam Partium , cum hae intentione δί obligatione nunquam matrimonium consummandi. Et tamen oppositum sancitur in cap. Commissum, de sponsa lib. Cum enim alia quis sponsalia de futuro firmata juramento contraxisset, deinde votum emisit et Religionem ingrediendi, mandat Pontifex ut ille promissum m trimonium contrahat, nec tamen consummet, sed mox Religionem ingrediatur. Praeterea cap. Verum, de convers. conjug. definit polle conjugatum per verba de praesenti Relisionem altera invita Parte ingredi, dummodo matrimonium non sit consummatum ; dc alteri Parti licere ad aliud matrimonium transire , quia prius matrimoisium per religiosam consertis
tirofessionem quasi per mortem solutum sit. Atque ut non pauca sileam inctorum conjugum exempla , qui virginitatem in matrimonio illibatam servaverimi, Elzearii & Delphinae, Eduardi Anglorum Regis & Edilhae, Henrici Imperatoris & Cunegundis , celebratur Graecorum historiis conjugium Marciani Imperatoris & Pulcheriae initum post datam utrimque
est de matrimonii essentia , ab eoque inseparabilis : respondendum , dominium illud mutuum quod alter in alterum nanciscitur Der corporum traditionem , perdurare ad vitam utriusque conjugis, subsistente nihilominus
388쪽
obligatione ad promissam continentiam servandam. E st enim axioma Iuris Canonici, poste usum ab ipso dominio separari , cap. Exiit qin se natis. Nec qindrivim , vers Nec per hoc, de verbor. significi in 6. & extravag. Ad Conditorem , in princi p. eodem titui. Qui laetiam in I ire Civili plerumque contingit , ut dominus ac proprietarius rei caleat ejusdem usii, ad quem solum jus iustet usuarius aut usi fructuarius. Tales ergo conjugati retinent dominiam in mutua corpora, sed tamen. ligatum & impeditum quoad usum , quo fit ut habita inter eos copula sacrilegii crimine macul rettu ob voti traitigressionem ; non tamen crimine stupri aut sornicationis, quia non eget accessus ad non suam. Ad Ciuiones paulo antesin oppositum citatos ficilis est responsio , Autliores scilicet horum Canonum ut distinguant intemeratum Virginis Llariae conjugium ab aliis communibus matrimoniis ad sexuum commistionem destinatis , strictius ibi ustirpant nomen matrimonii aut nuptiarum, & latius extendunt sponsaliorum notionem ac significatum cum tamen sponsalia propriE sumpta sint promissio de suturis nuptiis, & conventio sanctae Mariae cum sancto Ioseph fiterit
de praesenti, de non de futuro. Opposita verb aliorum Canonum & Patrum testimonia, quibus assirmant verum fuisse inter ambos matrimonium, loquuntur juxta propriam ejus vocis significationem.
De Matrimonio per procuratores contracto.
Iulus dubitariit valuisse matrimonium per procuratorem contractum ante Tridentinum Decretum scis. a . cap. i. de reform. matrim. quo haec requiritur conditio tanquam eo sentialis , ut contrahentes suum consensum coram Parocho& testibus exprimant. In veteri Testamento matrimonium Isaaci inini Rebecca contractum suit per Eliezer internuntium , cap. H ramin, 32. quaest.2. & cap. Ex Drre i . de convers. conjug. & cap. Veniens, Aer. vel vovent. & cap. ultimo de procur. in s. & l. Assirit, & l .ult.D.de sponsal. & l. I dierem , D. de ritu nupt. Omnes cnim contractus qui consensuperficiuntur, possunt inter absentes ac per procuratores contrahi, l. i. s. m tem , D. de contrah. empta . Sed hoc jus nullatenus abrogatum est per Tridentinum Decretum , ut communiter semii ni Doctores, de praesens quoque Ecclesiae praxis docet : neque Tridentinum exigit ut contrahentes per seipsos suum consensum coram Parocho exprimant , sed timpliciter ac generatim ut exprimam coram Parocho de testibus; id verbZ et 2 praestant
389쪽
s aestant absentes , qui Per constitutos i se procuratotes exprimunt : &qui per alium facit, per te facere videtur. Et potest quis per alium quod potest facere per seipsum, cap. Potest ovis, de re'. jur. in 6. de qui facit per alium perinde est ac si faciat per seiphim, cap. facit, eod. . 'II. Praefatum illud cap. ultimum de procur. in 6. tria decernit notatu dignissima circa procuratorem ad nuptias constitutum. Primδ esse necessarium ut procurator habeat mandatum circa hoc speciale ; non enim sussiceret generale: nemo enim censetur in re tanti momenti, a quo status totius vitae futurae dependeat, velle cum aliqua contrahere, nisi prius illam noverit, & in eam consentiat, i. Generali, D. de ritu nupt. Secundo exigit
ut procurator per se rem gerat . nec possit alium sibi subrogare , nisi hoc
quoque specialiter habeat in mandato. Tertio requirit ut constituens mandatum suum non revocaverit antequam res mandata geratur, alioqui nullum erit illud a procuratore actum matrimonium, tametsi t. am ipse quamea cum qua contraxit, revocationem hujusmodi penitus ignoraverit , cum ibi deficiat alterius Partis consensiis , sine quo nuptiae conciliari nullo modo possunt. Id vero speciale est in matrimonio ; caeteri enim contractus per constitutum procuratorem valide fiunt, & obligationem inducunt, si revocatio man lati non ante innotuerit procuratori & Parti, l. Si mandassem, D.mandati: & l. I. f. E. D. quod julsu : & cap. Ex parae I 2. de rescript. dc adhuc clarius in Clement. unica, de renivaciarione. III. Tribus istis conditionibus quarta demum adjungenda est , ne constitutus ad matrimonium procurator mandati sui fines excedat: si enim excesserit, irritum est quod agit; non enim censetur mandans consentire nisi servetur praescripta ab eodem conditio, l. Diligenter, D.mandati. Ut si mandatum fuerit de contrahendo cum Cecilia matrimonio certa dote constituta, invalide contrahet mandatarius si nulla, vel minor dos constituatur. Quod idem censendum de caeteris conditionibus appositis. Coninclidisp. 2 . dub.9. num. 69. IV. Q iaeritur an valeat initum per procuratorem matrimonium , si post mandatum ipse mandans inciderit in amentiam quae perduret quo
tempore procurator contrahit Z Respondendum est , valere ; non enim requiritur ut qui mandavit ratione utatur, dum procurator mandatum exequitur ; nam alioqui si tunc temporis dormiret, aut ebrius esset, dicendum quoque esset irritum esse id omne quod a procuratore geritur , quatenus qui mandaverat jam usu rationis caret: susticit enim quod rationis composmaiad. averit, & procurator ipse dum exequitur, ratione utatur. Si in sies. quod is tamen qui per se immediare contrahit tempore ebrietatis suae velamentiae, nihil validum esticiat, etiamsi antea rationis compos hunc actum intendisset; id quidem verum est , magna tamen in utroque casu intervenit differentia , quia procurator valide agit, quia ratione utitur ad consensum & contractum indispensabiliter & ipso actu necellaria. At vcro dum quis
390쪽
quis ebrius vel amens est , incapax est de contrachiis & consensus omnis per seipsum. Ita Henrique E lib. i i .de matrim. cap. . num. . Sancheae lib. 2. disp. t i. n. ix. Nullatenus vero est admittendus procurator iusi mandatum
exhibeat. Nullatenus quoque fides mandanti adhibenda est in externo foro, si mandati sui anteriorem contractui revocationem fraetexat, nisi iuridice & sussicienter probet se revocalle.
De proclamationibus Matrimonio praemittendis.
I. TATuTu M est in primis ab universali Concilio Lateranensi sub Innocentio III. can. si . qui citatur in cap. Ckm inhibitio. de clandest. desponsi & deinde a Tridentino less. 2 . de re
sorin. matrim. cap. i. ut antequam matrimonium contraha
tWr , ter a proprio contrahentium Parocho tribus continuis diebus festivis in Ecclesia inter Missarum solennia publice denuncietur inter quos matrimonium sit contrahendum ; quibus denunciationibus factis, si nullum legitimum oppoliatur impedimentum , ad celebrationem matrimonii procedipossit. Sed si probabilis apparuerit conjectura impedimenti, contractias interdicatur expresse, donec quid fieri debeat super eo manifestis constiterit documentis, d. cap. Ckm inhibitio. II. Si contrahentes sint diversarum Parochiarum , faciendae sunt d nunciationes in utriusque Parochia, non enim sussicienter alioqui possetit impedimenta dignos n. Idemque sentiendum de diversis dioecesibus. Alteruter enim contrahentium sive Parochus, sive Episcopus, potest eos ma-xtimonio jungere , & uterque Episcopus potest intra fines dioecesis suae circa has proclamationes dispensare. Bonacina de matrim. quaest.2. punct. 6.num. . Barbosa de potest. Episci p. i. alleg. 32. nu . IO.& 3J. od vero dicit Tridentinum de tribus continuis diebus festis, non est aliter intelligenduin , nisi de festis non longo intervallo distantibus , non vero de festis sibi immediate succedentibus. Suadet enim id ratio digno standi siqua sint impedimenta ; ad quem finem conducit ut tempus populo conce- d. itur, in mentem si quae sint obstacula revocandi, de ea Parocho denunciandi. Quocirca haud ita sestinanter urgenda res est, nisi gravis succurrat causa ; sed interponendi sunt certi dies ab una ad alteram proclamationem: eaque est recepta ubique sere praxis inteistitii ab uno ad aliud festum unius saltem aut duorum dierum. Sanchea de ruatrimon. lib. s. disp. 6. num. 8. Conincti disp. 27. diib. I. u. 47.
