장음표시 사용
401쪽
cessante adoptione , idest ex quo filii aut filiae adoptantis exieri ni ab ejus
potestate per hujus mortena, vel per emancipationem, cap. i. de cognat.
legat. & l. finali, D.de adoption. Filius porro adoptantis potest etiam durante adoptione contrahere cum filia adoptati , necnon filia adoptantis cum filio adoptati; id enim nullo jure prohibetur. Qui etiam ratione plures ab uno eodenique adoptati possunt inter se matrimonio jungi. Bon cin q. 3. puncto F. s. prop- XIV. Conditiones . Iure requisitae ut quis possit adoptare , sunt istae. Primb , ut adoptans sui iuris sit. Secundδ , ut sit major viginti quinque annis. Tertib , ut sit masculini sexus ; foeminae namque adoptari quidemssunt , sed non adoptare , nisi ex privilegio. Quarto , ut adoptans ha-at naturalem generandi potentiam : non tamen excluduntur ii, qui eum a nativitate nabuissent, illam ex accidenti amiserunt, ut secti gladio , aut facti ex morbo eunuchi: sed excluduntur frigidi ex natura , l. i. D. de adopt. Qii intd , ut adoptans sit eius aetatis quae adoptati aetatem excedat annis decem & octo. His positis conditionibus quae exprimuntur Instit. tit. de adoption. & alibi in Jure , potest quilibet adoptare, quanuis si Sacerdos , & modo adoptatus sit praesens non enim feri potest per literas aut per procuratorem adoptio , l. , & l. Post morum, s. fili. D. de adopt.
Prosequutio impedimentorum dirimentium.
U1NTu M dirimens impedimentum est crimen , quod est genere duplex , scilicet homicidium & adulterium , adjunius quibusdam conditionibus & circumstantiis , specie autem quadruplex. Non est hoc impedimentum naturali jure introductum, sed Iure ecclesiastico , can. Si q- vis te, 3 I. q. I. & cap. r. de convers. infideli & cap. i. a. 3. . s. 6. de eo qui dux. in matri quam pol. per adult. II. Primum ergo crimen dirimens est occiso unius conjugum saetii hoc fine matrimonii contrahendi cum superstite conjuge , si ante occisi nem aut mortem occisi intervenit adulterium : idoue locum habet sive conjunx consortem sui tori occiderit per se, vel per alium : sive alia pers
ita etiam soluta occiderit hoc eodem fine contrahendi cum si pervivente conjuge, de ante mortem occisi commiserit adulterium cum altero conju- .e, cuius ambiebat seu expetebat matrimonium. Suffcit autem ad hoc
402쪽
impedimentum occisionis cum adulterio , si una Pars altera etiam non consentiente , aut etiam ignorante occiderit ad hunc mutui matrimonii
finem : sed non sufficit si occisio Dota fuerit, sed non ad hunc finem ; ut
si facta sit in odium aut vindictain durae tractationis , quantumvis huic durae traebitioni causam dedisset crimen adulterii, nullum erit impedimentum ; quia Ius hoc non exprimit. Non enim sunt inducenda impedimenta, utpote odiosa, ultra verba Canonum. Similiter neque si Aceret rati habitio occisionis ab altero aliquo Achae sine consili aut jussione : tum quia rati habitio esim sit occisione posterior, non potest in eam hi fluxisse : tum quia ratum quis habere non potest quod suo nomine non est gestum, cap. statum, de reg. jur. in c. Praeterea non oritur impedimentum dirimens, si quis conjugem vel suam , vel alterius occidit, ut possit contrahere matrimonium cum alia quae non fuit particeps homicidii vel adulterii: Ius enim disertE requirit ad impedimentum dirimens , ut altera quoque Pars fuerit delicti particeps. IIL Secundum crimen dirimens est occiso unius conjugis ex mutua duorum conspiratione ad hune finem contrahendi matrimonii. Istud se. cundum crimen differt i primo , quia in primo concurrit adulterium ; non autem id necesse est in isto ad formandum impedimentum, quoniam sola amborum conspiratio ad homicidium postea perpetratiam est crimen susta
ciens ad dirimendum. Praeterea in primo non intervenit amborum conspiratio ad occidendum ; quae tamen requiritur ad formandum seciuidum. minis impedimentum .. IV. Tettium crimen dirimens est adulterium , ad quod praeterea accedit matrimonium vivente adhuc alterius conjuge. Exemplum sit: Titius uxore sua vivente adulteratus est cum Bertha , & oim ea matrimonium
contraxit, quod utique non potest esse nisi invalidum. Contingit desiadelegitimam Titii uxorem mori quaeritur an ea defuncta possit Titius inire nuptias lesitimas & validas cum Bertha r Negatur posse, quia sc statuitur
in cap. Cum habreet,.& cap. fi n. de eo qui duxit in matrim. Sanε ad hoe impedimentum requiritur ut uterque sciat se committere adulterium ; si enim in casu proposto Berilia ignorabat Titium esse uxoratum , poterit mortua ejus uxore ipsum compellere ad contrahendum secum validum m trimonium , cap. i. de coqui duxit in matrimon. R Quartum crimen dirimens est adulterium accedente promissione suturi matrimonii post obitum conjugis adhuc viventis. Illa tamen promissio ut. sit impediens , debet esse acceptata; nulla enim in Ilire habetur ratio promissionis non acceptatae qua in re Doctores unanimes conveniunt. Neque sit lenter acceptatur rer silentium, sed acceptationem necesse est significari verbis adi externo signo , ut docet post Sanchez, Fit liueitim & alios Bonacina quaest. . pun&6. num. 9. m. Denique ut habeant. locum superiora crimininn impedimenta, . Bb b. necς se
403쪽
necesse est ut promissio & adulterium praecesserint mortem conjugis, nec sussicit si praecesserit quidem promissio, & adulterium non nisi post mor-. te in accest crit ; aut si vice versa praecesserit quidem adultcrium, sed promissio nulla nisi post mortem facta sit. Praeterea nomine adulterii noti est hie intelligendum aliud nisi completa illa copula quae prorsus ad generationem requiritur. Sanchez lib.7. disp.79. uum.2. Coninta disputa i .n.62. Bonacina quaest. 3. punct. 6. num. 8. aliique communiter.
VII. Sextum ponitur impedimentum cultus disparitas. Istud impedimentum neque jure naturali, neque jure Divino positivo introductum est, sed jure Ecclesiastico. Prohibuit quidem Deus Isiae litis inire matrimonia cum infidelibus, propter periculum perversionis : Neque sociabis sinquit cum eis conjuria. Filiam tuam non dabis siris eius , nec filiam illius accipiet Aho' tuo: quia seducet filium tuum ne sequatur me , ct ut magis serviat Diu alieni
Deut. 7. vers. 3. 5 . Eamoue ob causam Esdras reversum de captivitate populum compulit ad repudia uxorum alienigenarum , I. Esdrae 1 o. & 2.
Esdrae cap. ult. Sed in quibusdam principibus personis , in quibus nec periculum erat pervcisionis, neque promiscuae aliorum de plebe imitationis,
id permissium fuit, ut patet in Salomone qui filiam duxit Pharaonis, & in sancta foemina Estlier quae Assuero nupsit. In Ecclesiae primordiis admonec Apostolus , ne conjunx fidelis discedat ab infideli, nisi hic prior velit discedere, i. Cor. Eadem est mens Augustaui variis in locis ii Gratiano relatis causa 18. quaest. i. ipsusque Augustini miter S. Monica nupserat Patricio Gentili, ipso Augustino utriusque filio teste lib. 9. consessi cap. s. Sancta etiam Clottidis Cnristiana cum esset, nuptiis juncta est Clodoveo Francorum Rem tunc idololatrae : Sancta Anastas a Publio idolorum cultori, de Sancta Caecilia Valeriano nondum Christiano. VIII. Iure Ecclesiastico irritum est matrimonium baptizatae persenae . cum non baptizara. Ius quidem certum afferri non potest , sed ita sere
Ecclesiae totius praxis communi Doctorum consensu testata: nec potest inter ejusmodi consistere Sacramentum. Sed matrimoniuin Catholicae cum haeretica persona, aut schismatica , aut excommunicata, qΠantumvis illicitum de prohibitum, est tamen validum , verumque Sacramentum,
cujus janua est Baptismus, quem habent haeretici, & quo carent infideles,
ct ideo reliquorum Sacramentorum incapaces sunt.
IX. Velum ex justa causa dispensere potest Papa, ut quis licite contrahat matrimonium cum haeretica. Quinetiam in locis in quibus haeretici constituunt populi partem notabilem , secluso scandalo de periculo perversionis , possunt contrahi licite talia matrimonia sne speciali dispensatione, si gravis urgeat causa, sive privata , sive publica, qualis est conservatio publicae pacis quae periclitetur ob balum intestinum excitandum inter haereticos de Catholicos, si isti illorum foedera aversentur. Chalcedonensis canon a . nuptias inhibet cum persona infideli. aut haeretica,
404쪽
nisi conversionem promittat ad Catholicam Fidem. Et canon Agathensis 6 . insertus in Decreto , cap. Non oportet cum onmibm , & cap. Cave, 28. quaest. i. hoc idem prohibet quod Chalcedonensis. At verδ canon Laodicenus Io. & 2 i. dicens non oportere indifferenter tales inire cum haereti
cis nuptias , videtur hac voce sinisserenter ) admittere tales nuptias ubi justa dc gravis cauca patrocinatur. In nostra quidem Gallia id potuit alias licuisse: jam verd cum sit admodum imminutus h. aereticorum numerus, non sunt ejusmodi matrimonia permittenda, nec fieri posse videntur deinceps sine lethali culpa in hoc Regno. X. Grandis quaestio est, utrum post contractum ab infidelibus matrimonium , si unus eorum convertatur ad Fidem , dissblvere possit hoc matrimonium , nolente altero ad Fidem converti Z Absolute ac sine exceptic- ne id polle, imo de debere, statuit Concilium Toletan m Quartum can. 62. qui etiam habetur apud Gratianum cap. iudai qui Christianai, 28. quaest. i. Sed hujus rigorem Iuris postmodum Innocentius III. ad duos casus restrinxit. Primo si velit conjunx infidelis a converso ad Fidem con juge discedere. Secutido si velit quidem cohabitare , sed cum injuria & offenia Creatoris,. cap. suam. , de cap. Gmidemus , de divort. juxta dictum Apostoli i. Cor. . Si psis fater habet uxorem infidelem , ct hac consentit habitare cum illo,
non dimittat Etam. si infidelis discedit, discedat: non enim servituti sib-hictui est frater, ot semor in hujusmodi. Ubi satis explicat, posse fidelem isto casu ad alias 'ogredi nuptias.
XI. Verum in aliquibus locis non permittitur post conjugis conve sonem ista cum altero infideli conjuge cohabitatio , de servatur praedicti, canonis Toletani severitas : maxime vero in locis Pontificiae ditionis , in quibus non permittitur Christianis habitatio in contuberniis Iudaeorum, neque Judaeis habitare permittitur inter Christianos : de suscepti ex matrimonio infantes educamur inter Christianos, quia sequuntur, ut sancit ille
Toletanus canon , conditionem parentis conversi, sive sit vir, sive mulier. . Libertas veid conceditur tam converso conjugi , quam pertinaci, aliis se nuptiis alligandi: sed pertinaci tamen non ante , nisi postquam conversiis . aliud conjugium contraxerit. Iinoue Ledesina quaest. s9. art. 3. ad fin. Sa 'chez lib. 1. disp. 72. de 3. cum aliis contra Valentiam tona. . disput. Io. . quaest. I. punct. . Navarram cap. 22: nuni. η'. Toletum & alios obnixE contendunt,uon tasse conversum ex Paganismo alit Iudaismo cohabitare deinceps cum priore conjuge, assi convertatur, quativis spondeat nullatenus obsistere religioni conjugis ad Fidem conversi. Caetersim illa doctiina non ita universaliter est intelligenda , si loquamur de terris Infidelium. . Ibi enim licitum est conversae ad Fidem Parti cum conjuge non convers cohabitare sine Dei omnia. .
405쪽
De impedimento mis ac metus 3 ac generatim quanam consensus libertas requiratur ad matrimonium, adsto adia, cs' ad mota. Item de impedimentis Ordinis , ligaminis , publica hone tis, s amitatis.
Is ac metus illatus duplex distinguitur: unus quidem aus rens omninδ voluntarium , seu consensum, dum se aliquis exterius consentire fingit, sed interius dissentit. Hic metus facit ex ipso naturae jure irritum matrimonium. Alius estas qui non aufert simpliciter voluntarium, sed secundam quid , duni quis silupliciter & abalute nollet, sed posita aliqui contra ipsius voluntatem circumstantia , ad evitandum aliud , quod inde pertimescit incommodum , consentit. Et de isto statuendum est quod si talis sit incussus metus , ut in animum constantem cadere possit, inde sequutum matrimonium sit irritum ac invalidum iure Ecclesiastico : si verb levis si causa metus , validum erit matrimonium , nisi exortus ex ea levi causa metus resis fuerit , ut omnem abstulerit consensum , solamque induxerit dissimulationem externam. Ubi enim nullus est consensus , nullum potest esse matrimonium. Sciendum tamen , minorem susticere in se mina metus causam, quam in viro, propter sexus fragilitatem, & necessariam subjecti nem si alieno arbitrio, a quo liberitis, mulioque facilius viri se subducere , alissique absque periculo & vituperio commigrare, fortunamque libere expetiti citra infamiam & periculum valent, ut admonet Glossa in cap. Cinae locum, de sponsalibus: Barbosa ad dictum locum, sanchez de Mathim. lib. . disp. s. II. Necesse quoque est, ut ipse quoque gravis metus proficis Par ex causa libera simul de extrinseca, ut invalidare matrimonium possit : non vero ab intrinseca & naturali causa, qualis esset si Medicus comminaretur lateritum ex superabundantia humorum ei qui non iniret matrimonium; hic enim metus non irritaret sequutum inde connubium. Idem dicendum de metu exorto ex justa de legitima causa, quantumvis caderet in virum constantem, ut si raptor metu capitalis poenae consentiat nuptiis mim mi liae , se rapta celebrandis, juxta l. Continet, Sed vim, D. quod merus
406쪽
causa. Sia vim inquit in accipimio atrocem idest cadentem in constantem animum P ct eam q- adversus bonos mores β. Hoc tamen scire ad praximoperaepretium est, quod si mulier nupta, p6stquam inito conjugio cellavit cauta metus verbi gratia si pater ejus obierit, cujus metu se ad nuptias adactam fuisse causatur non reclama erit, sed cum viro postmodum sponte cohabitaverii, non erit audienda si posthac reclamare velit, cap. id, de sponsal. ubi mulier excluditur quae invita ex metu nupserat, sed postea per annum cum dimidio cohabitaverat cum marito. Ex tanto enim ac diuturno silentio praesumptis nascitur accessisse tandem ejus consensum. III. Quia verb circa vim aist metum irritantem tum matrimonia.
tum vota , maximE verδ religiosae professionis , frequentes nascuntur in praxi dissicultates , ideo materia ista fusos est explicanda. Hoc tamen ad cautionem praemoneo de temporalibus Dominis & de Magistratibus qui per vim aut minas , sebditas sibi personas adegerint ad contrahenda vel disponenda matrimonia cum illis personis quas praescripserint, quales sunt apiorum familiares , clientes, amici, cognati, esse ipso facto excomm
nicatos per Concilium Tridentinum sessi. 2 . de reform. matrim. cap.9. Min Gallia per Edictum Blesense arti Σ3 i. excidere gradu Nobilitatis, defieri reos criminis raptus.
IV. Sciendum in primis, voluntatis actus vel esse elicitos, hoe est qui in ipsa voluntate , non verb extra ipsam producuntur: alios esse imperatos , qui scilicet in aliqua alia potentia naturali voluntatis imperio subjecta recipiuntur. Voluntas in suis actibus elicitis cogi non potest ex innata sibi libertate , ut docent Aristoteles lib. 3. Ethic. cap. r. S.Gregorius Ny ssenus lib. 1. Philosophiae , cap. I. S. Thomas I. a. quaest. c. art. q. Sed in suis actibus imperatis per alias facultates exercendis potin voluntas ipsa vim & coactoeo tem pati ab extrinseco. Violentum porrd, ut definit Aristoteles lib. 3. Ethici cap. 1- est quod fit ab extrinseco, passo non conferente vim, idest sponte non cooperante r ut si quis fidelem renitentem de invirum apprehensa illius manu cogeret thus coram idolo incendere. V. Porro ad matrimonii vinculum , necnon ad voti obligationem non semper susscit consensus utcunque liber, qualis est mercatoris in media tempestate vere quidem consentiemis mercium suariim projectioni ad vitandum ex naufragio inieritum ; qui tamen citra illud nivirris imminentis periculum vellet proculdubio merces s bi salvas servari. Caeterum ut innotescat qualis metus susciat ad invalidandum sive matrimonium , sve votum, distinguendus est duplex metus: unus quidem qui est ex causa naturali , qualis esset metus gravis inficinitatis, aut mortis, imminentis naufragii, aut serorum animalium. Atque ista species metus, modδ adsit fissiaciens consensus ac deliberatus , neque emissum votum irritum facit, neque matrimonium, ut constat in exemplis superius adductis.
407쪽
VI. Alius metus est ex causa libera, scilicet homine metum incutiente. In hoc extrinsece per homii em in illa metu adhuc distinguendum est: aut enim ei h metus in virum constantem cadens , aut non est: ii sic talis ut cadat in virum constantem , iterum opus est distinctione ; vel enim metus ille licite insertur, aut illicite : si licite, validum est, sive votum , sive naiatrimonium ,. ut si raptor metu poenae capitalis compellatur eam ducere uxorem quam raeuit; aut si meretrix legitimae poetiae vitandae causa consentiat in religiosam Poenitenti uin Mopialium prosessio
nem : his enim & similibus casibus, & matrimonium, de prosissionis vota subsisterent, quatenus qui se his astrinxit , causam justam ejus odi sibi incutiendi metus ex sua culpa dedit. At si talis metus sit iniuste incussus , similique talis sit ut cadere in virum constantem possit, altei opus est distinctione , quae est apud Navarram cap. II. num. 12. vel enim intentio vim ac metaim in serentis eo dirigitur, ut votum, seu promi uionem matrimonii extorqueat vel diversum prorsus habet finem. Si diversum prorsis intendit finem , is qui vovet, aut contrahit , voto suo vel . contrachii ligatur ; sic enim sunt obi gatoria captivorum Christianorum vota , si ab iniusta sub Mahumetanis captivitate Lberari continsat: it ei que ligat fides matrimonii data illi , quo sperat quis educi ex aliquo malo. per malevolum quempiam sibi illato. Sed si vis ac metus hac intentione illicite insertur, ut votum, aut conventio nuptialis ab eo qui patitur ex-. torqueatur, neque valida erit inde sequuta professio religiosa , neque matrimonium , etiamsi qui sic vovit , aut nuptias inivit, vere ac sine fictione . in Rςligionem aut in Matrimonium consenserit. Ita unanimes docent Theologi omnes in . sent. . dist. 29. Sanctiis Thomas in Summa, 3. r. . quaest. 7. .art. 3.& . & universi Summis Iae. Sed in hoc uno distident, quod aliqui , ut Sotus, hanc invaliditatena ex tali consensu per metit in extorto ascribunt juci naturae ; alii vero probabili lix , ut Suareet, san-chea , Bonacina de mattim. quaest. 3. pun L 8. solo jure Ecclesiastico d .cent hanc fuisse professionis religiosae aut mattimonii nullitatem introductam; quandoquidem haec ratio nullitatis locum non habet in plerisquet aliis, neque impedit susceptionis sacrorum ordinum validitatem, ut su-reri sis probavimus in sine capitis de Ordinis Sacramento. Sane ubi ni illiu rictitisset interior consensus, sed tantum ejus per externa verba stimulatio,. conveniunt omnes, nullam inde oriri obligationem , qumvis huic simul rioni levissimus. metus causam praebuisset. Vide. pariter Bonacinam circa: vota ad 2. Decalogi praeclytum, disp. . quaest. r. punct. 3. i.
dictum , non sufficit rationem habere causae cb quam facta proimilio, sitit ; sed perspiciendum est pariter , an fuerit. sum ciens in pronuiten-- te deliberatio ac judicium : etenim ruentinum & improvisum Religio- . ius carcii cndae votunx ex metu praesentia dc reticulosi moles, alterius
408쪽
urgentis damni nullatenus obligat, ut statuitur in cap. Literaturum,
V III. At verδ ubi intervenit liber omnino consciastis ad matrim nium , vel ad sponsalia, tametsi inter dispares nobilitate vel opibus personas, inducitur obligatio. Et ubi sola fuerint sponsali. a, disparitas illa re sonarum nihil de obligatione diminuit, mod5 fuerit sinccra promittendi voluntas. Sed ubi ficta & simulatoria promissio intercessit quan vis ille qui sic promisit , non tene. Mur praecise titulo sponsalium , quae utique sine consensu nulla sunt, cap. Tua nos duxit 2 6. de sponsal attamen tene-birur ducere, tum ratione scandali sequuturi, tum ratione damni injustε per hujusmodi deceptionem illati, si per hanc promissionem extorsi copulam a muliere quae inde contrahit pudoris damnum ac infamiam. At si foemina ipsa laborabat impudicitiae infamia, aut si copula sic occulta Dit, ut nihil inde Dinae detrahatur, is qui sic promist per fictionem ad nihil tenebitur, nisi ad compensandam prudentis viri arbitrio illatam Reminae injuriam. Loquimur hic secivadum conscientiae forum; nam in externo foro , si constet de promi Gone, in hujus favorem judicabitur , & meritὁ : non enim aliter ibi judicatur de internis , nisi quanto in colligitur
ex verbis aut act bas externis: neque creditur asseverationi Partis, utpote
suspectae, sine probationibus. IX. Si vir admodum notabili distantia superet nobilitate , vel gradu, vel opibus foeminam illam , de qua per fictam promissionem Ubii
huit copulam, conveniunt communiter hac in re summistae , non teneri
eam ducere , etiam titulo decertionis , si foemilia sciebat magnam illam imparitatem ; sic enim ipsa potius decipi elegit, quam fuerit dolo circumventa. In hoc tamen uno inter se dissentiunt, quia quidam virum obligant ad dotandam foeminam , vel aliquid ei restituendum, unde aequEcommode alteri suae sortis nubere queat. Ita NaVarra cap. 22. Ia. 76. HenriqueZ lib. I i. cap.r I. num. 2. AZOrius 3, p, lib. I. cap. 3. q. 3. diff. 3. aliique quorum videtur mihi aeqilior sententia. At veris Sylvest cr verb. .' trimonium 4. qtiaest. 8. Sanchea lib. i. de matrim. disp. lo. num. 9. Molinatona. . disp. io6. conclusi. Lessius lib. 2. cap. IV. dub. . n. 24. Bonacina
de sponsalib. quaest. i. punct. 1. n. 7. aliique ad nihil prorsiis teneri affirmant.Eadcin quoque locum habent ubi ambo sunt notabiliter divitiis impares, qiianuis nobilitate pares, juxta Navarram cap. I 6. num. 18. Sanche et loco est. Irim. 6.X. Itaque ut rem totam seminatim concludam , duplex tenenda est
propositio. Prima est : Romissio matrimonii iit oblitet, dubet fieri ci mvoluntate se obligandi, quia alias non est promi ssio ; haec enim essentialiter requirit intentionem se obligandi, ut docem Lessius de j istitia lib. 1.
409쪽
matur per can. mnanam res, 22. quaest .s.& l. Obligationum i .nde action A eius enim libere agentium non operantur ultra ipso riuri intentionem , qua vim omnem suam sertiuntur. Per accidens. tamen ratione damni insequentis aut scandali, promittens matrimonium potest obligari ad. ipsum contrahendum ; ut si ea fictione obtinuerit copulam, aut eam cum
nonesta foemina familiaritatem , ex qua gravis est nascitura infamia, nisi eam ducat. Excipiendus hinc est cariis , quo mulier tacite poterat deprehendere viri fictam promi ssionem ob. magnam conditionis disparitatem; vel si ipsa pro virgine se gerens deprehendatur ab alio corrupta. Lesiuis
XI. Secunda propositio est: Is qui se e promisit , . adhibito tamen. juramento emisso inim aiatino seu intentione jurandi , quanuis careat intentione promissi ficte matrimonii contrahendi , tenetur nihilominus motrimonium istud contrahere non quidem ex promissione quam paulo, ante commonstravi esse nullam de invalidam , sed ex vi juramenti , ex quo duplex consurgit peccatiun , quatenus jurando non habuit animum
implendi quod jurabat, & quatenus ex postfacto non. implex oblisiti
nem in iuramento contractam. Etsi enim non obligetur ex promissione ficta , obligatur tamen ex religione , ratione juramenti ci debitae divino Numini reverentiae. Sanchez lib. I. de matrim. disp. 9. num. '. Conincti disp. 22. mim. si. Bonacina de sponsalib. quaest. I. punct. 2. num.. . Solus lib. 8..de justitia , quaest. I. art.7. post medium, CaWtanus. 2. . a. quaest. 89. art. -& alii contra Sylvestrum verb. Iuraminion . quis. 7. Angelum
verb. Iarament- s. num. 32. Solum in 3. quaest. unica , au. 3. D. Bona venturam dist. 39. art. . . quaest. I. Gabrielem dist. 39. quaest. I. art. 2. conclusi s. quorum ratio in re tanti secundum conscientiam momensi parum videtur lolida ; quia inquiunt , juramentum fundatur in promiuione, qua non obligat: ergo neque ipsum. iniae consequentia falsa est , qu niam juramentum est diversum ab illa promissione vinculum , & sic novam insere obligationem , scilicet religionis , qualem nec haberet ipsa valida promissio , sed civilem. Et certe u is qui metu inji. sto compuluis jurat alteri se quod iiij iistE exigitur facturum , verbi gratia daturum se triginta nummos alioqui indebitos , tenetur tamen ex vi juramenti promissunt in flere ; mul id magis ille vinculo rei gionis adstringetur qui iniquE M ponte de V pit, jurans adimplere quod mala fide & per dolum ficte pollicitus est. Quod autem is qui gravi & injusto metu , aut vi coactus promisit aliquid cum juramento teneatur ratione juramenti promissionem adina fere , docet S.Thomas x. 2, quaest. 89. art.7. .& est communis Theologorum sententia , ut testatur lassius , quamdiu promissibr non fuerit , suo juramGito dispensatus. Idemque clarE deciditur in cap. Si Wro, de jure-
410쪽
quis simulasset se jurare , nullam habens jurandi intentionem ; illud enim apparens ac fictum jusjurandum nullum de invalidum ellet, nec ullam induceret obligationem , nisi sertE ratione scandali , etiam si sic jurando
aliquis mortaliter peccasset ex irreverentia & abusi divini nominis , can. MVer, χχ. quaeae s. Lessius lib. 2. cap. ψ2. num . .
XIII. Orivum dirimens impedimentum est sacer Oido , qualis est subdiaconatus , cap. unico, de voto in o. & Concilium Trident. scir. 1 .
XIV. Nonum , dicitur ligamen , idest matrimonium vel bis de praesenti contractiim , etsi non consummatum , cum adhuc superstite conjuge. Itaque requiritur certitudo moralis de morte conjugis , ut superstes possit alterum inire conj.igium et moralis autem certitudo judicio prudentis viri relinquitur. Talis autem non est habenda ex absentia inultorum annorum , etiam ultra septennium aut decennium ; neque ex sola fama, haec enim non inducunt certitudinem apud prudentes viros : sed si vir in gressus praelium post longam exspectationem nullatenus comparet, sinu l-que fama refert eum periisse ; aut si ner literas eorum qui praelio interfuere acceptiura sit , ipsum interii ista Navarra cap. 12. num. I . Bonacilia
X v. Circa hanc materiam Pro regula erit quod subjungimus cap. Iuprasentia, de sponsalib. In pr6cuia η ra ην- isti, quili agendum siu domviri pra viros μοι cosa captivitatis vel pregmatismi absenter ultra se uinium prastolata fuerint, nec certificari possint δε vita aut mme irarum , licta super hae selitam rem adhibuerint diligentem : ct pro iuvenili arare seu fragiliatate camis nepreant continere, petentes aliis matrimonio copulari. Consultationi istiatur tua taliter restonde , quod quantocumque annorum numera ita remaneant, His, tibis viris suis non possunt ad aliorum consortiinu canonice convolatre: nec a thoritate Eccles permittas contrahere donec certum nuncium reci ant de maris virarum. Hoc idem statuit cap. Dominus , de secund. nupt. addens praeterea, quod si dubitans de morte conjugis alterum nihilominus contraxerit matrimonium , tenetur quidem petenti novo conjugi reddere debitum, sed non potest exigere. Et si de prioris conjugis vita postea constiterit, teneatur relictis adulterinis amplexibus ad priorem conjugem reverti. XVI. Sequitur decimuiri dirimens impedimentum publicae honestatis , exurgens ex validis Ze certis sponsalibus ; dirimitque matrimonium cum consanguineis sponsi aut sponsae in primo gradu , juxta Concilium dentinum scis. 24. cap. s. tam olim extenderetur hoc impedimentiani ad quartum gradum , cap. Ad audientiam, de sponsalib. Istud honestati, impedimentum non finitur morte , adeout frater non possit a fratre suo, qui postea mortuus est , desponsatam accipere uxorem , cap. S. qm des m. sieris, 27. quaest. 2. XVIL aesitur, an sicut hoc impedimentima non auseritu per ino Cec Iein,
