장음표시 사용
501쪽
si uanam concessiones , vel acta , morte iudicis aut Presati, du e abdicatione exstirent, vel
primis quaeritur de illo qui Judex delegatus fuit,
utrum pote itas ejus exspiret morte delegantis 3 Hac una di
stinctione quaestio ista dirimitur. Si delegatus in causa delegata processit usque ad primam litis contestationem , & sub haec delegans Superior intereat vel deponatur, poterit delegatus inchoatum ossicium prosequi, cap. Relatim, de ossici jud. deleg. Sin minus , atque re adhuc integra intactaque, ejus omnino potestas desinit , quemadmodum
finitur mandatrum morte mandantis , l. Mandatum , C .mandati.
II. Innumerae sint concessionum species quae nullatenus desinunt per obitum concedentis , aut ejus ab ossicio abdicationem , nisi ab ejus sueces sere vel generatim , vel in aliquo particulari revocentur. In his comprehenduntur literae dimisibriae ad Tonsuram, vel ad ordines , facultates iudiendi Confessiones'sacramentales', aut etiam absolvendi , reservatis: item dispensandi vel commutandi vota vel juramenta; licentia non residendi studiorum causa, aut celebrandi Missas in domo privata, aut in loco non benedicto, aliaeque gratiosae concessiones. III. Secus verb judicandum in poenalibus ac odiosis ; odia quippe restringi, favores conueuit ampliari, cap. Odia , de regul- jur. in 6. Hoc patet in censuris a Praelato impositis contra futuros delinquentes. Istae enim nequaquam eos ligant qui post mortem aut abdicationem Praelati decretum infringunt. Illi tamen qui vivente & adhuc proviso Superiore illas sua culpa incurrerunt , non solvuntur per ejus subsequentem obitum , sed adhuc ligati permanent. Id verd quod diximus , restringendum est ad censuras promulgatas a Praelato tanquam ab homine , seu Iudice. Quae enim , Praelato impositae fuerunt tanquam Legissatore, seu per modum Statuti , hae in suo robore , illo etiam mortuo vel abdicato , perdurant , adeout Statuti post ejus obitum vel translationem transgrestar perinde censuris ligetur ac si author Statuti Praelatus adhuc in eadem Praelatura viveret, nisi ante transgressionis: actum succes Ibr aut Superior hoe idem Statutum revocasset, saltem quoad poenam transgressoribus commi
502쪽
natam ; aut idem Statutum contraria coiisuetudine jam exolevisset, cap. sin. de ossic. Legat. IV. Q od dixi de odiosis ultra J udicis mortem non extendendis, patet in casinim reservatione , quae cessat morte . aut abdicatione reservantis,
nec reviviscit nisi a successore renovetur. Excipe hinc tamen reservatio nem casuum per synodalem deliberationem roboratam; tunc enim statuit vim habet , ac proinde non exspirat amoto Praelato. Zerola prax. Episc.
p. i. verb. Casu reser ui, num . .
V. Quia ver 5 Dequens exoritur quaestio de literis dimissoriis, quod
hae non desinant morte concedentis , utpote favorabiles & gratiosae, α jam acceptatae, docent Zeroia p. i. praxis, verb. Di,nissaria , ,. Ad non Navarra in cap. Fiacuit, num. 3 o. & I 6 2. de pectiit. dist. 6. SuareE Lb. 8.de leg bus , cap. 3 i. nam. I9. AZorius p. 2- tib 3. cap.69. num. s. Sanchezlib. 8. de matrimon. disp. 28. n. 6. 7. 83. dc Ss, Bonacina de legib. disp. i. qtiaest. Punct. 8. n. 27. Gratia namque perpetua est dum sit acceptata, l. FAD , C. de divers. rescr. & cap. Decer, de reg. j tr. in 6. Decet concensum a Principe privilegium esse mansurum. Sane potest successsbr gratiosas praecelsoris sui conces nones revocare ac abolere , sive generales , sive particii lates , can. Sementiam, 3 s. quaest.2. dc cap. a. & de precariis. VL Quod dictum es h sendatur in regula generali, quam admittunt communiter Doctores, privilegium rite obtentum , seu gratiam jam collatam non cesssare morte vel amotione concedentis, nisi aliqua particula restringatur. Id aperte fundatur per cap. Si cm 36. de praebend. in 6. ex quo G lossa ibid. ita inseri : grauia fina non exspirat per monem ranc
dentis , etiamsi nondum ejus est ei Zmst adimpletu . Et in cap. Si super Iuttit, de ossic. jud. deleg. in 6. ubi dicit Papa gratiam 1 Papa concestam posse
post concedentis mortem etiam re integra executioni demandari. Ita Naia Varra cap. 27. num. Is .& consil. i. de privileg. num. i. Suare et lib. 8. de lcgibus, cap. 3 i. Sanchea lib. 8. de matrimon. disp. 28. num. 6 . Laiman lib. i. tra L . cap. 23. num. I 8. Filii ucius trach. I . cap. IO. q ae ih. io. Bona-cina de legibus disp. i. quaest. 3. punct. s. n. 19, 5 si res alii. Gratia verbcui annectitur particula limitans, finitur morte concedentis : ejusmodi parti c. ilae esse pollunt, quamdiu vixero , aut usque ad beneplacitum nostrum , aut quamdiu voluero, aut dum nobis placueris, aut ad arbitrium nostrae voluntatis. Etenim consensus, voluntas, beneplacitum desinit morte concedentis : ergo etiam privilegium re integra , quod ab his dependet. Si autem dictum
fuerit, donec revocavero, non desinit privilegium exempto E vivis concedente , nisi vivens revocaverit, ut praecitati Doctores scribunt. Inserendum
hinc est , facultates illimitatὸ concessas extra contentiosam jurisdic - .nem , ut sunt literae dimissbriae , dispensationes , facultates audiendi con sessiones , aut absolvendi a resei vatis , aliasque his sinites concessiones non exspirare obitu concedentis. Oo o sVII. At
503쪽
VII. At verδ contrariunt tenerulum est de literis j istitiae , aut de contentiosa jurisdictione delegata. Illa enim jurisdictio cellat concedente mortuo, aut amoto ab ollicio, modo res adhuc integra sit, hoc est usi, illiu, iuri clictionis inchoatus non fuerit ante mortem vel amotionem concedentis. Inchoatus autem censendus est j tuis lictionis contentiose usiis , si , Iudice delegato pars fuerit citata juridice, cap. Relatam, cap. Gratum, cap. List missique, de osse. jud. deleg. Deinceps enim delegatus Judex poterit semel inchoatam per citationem, aut litis corve stationem, causura mortuo
delegante prosequi usque ad sententiam definitivam. VIII. Idemque laris esse quidam dicunt in delegata potestate , non generali, sed tarticulari absolvendi certam aliquam retibnam a reservatis, aut dispensandi cum aliqua particulari persona talis enim gratia differt L generali concessione , quia generalis concessio absolvendi aut dispensandi ut in gratiam Conses Iarii, ideoque statim atque concella vel acceptata est, dicitur facta & completa : N ut talis potest in usiim reduci , etiamsi
ante omnem ejus usum Praelatus concedens subinde momius fuerit. At vero concessio quae alicui tribuitur in gratiam tertiae particularis pei senae, non censetur elle in gratiam delegati , sed in gratiain illius propter quem specialiter fit delegatio: ideoque non dicitur gratia saeta, vel completa, nisi postquam ejus ustis fuerit inchoatus. Ideoque si ante usis is hius inchoationem delegans excedat e vita, vel ab officio, talis coiicessio seu gratia non dicitur facta, sed sollim quodammodo initiata vel destinara , donec extra sitas causas in achim coeperit reduci , puri per inchoatam confessionem: sic enim res jam non est integra, adeout si moriatur inter hanc inchoationem , & necdum datam absolutionem aut dispensitionem, Praelatus qui deletaverat, debeat nihilominus persena delegata inchoatam potestatem. prosequi ad persectam exectitionem. Ita post Caietanum Bona cina loc. citanum. as. Quae tamen doctii ira quoad hanc ultimam partem non est adeo firma de certa , quin plerique graves Doctores , ut Suarea, lanius, Fiuliueius de alii oppositum asserant , posse nimirum quemlibet delegatum consessorem indifferenter uti potestate sibi delegata in gratiam tertiae particularis personae , re adhuc integra, post mortem delegantis; quemadmodum postiet uti generali ficultate sibi collata ad consessiones audiendas de absolvenda generaliter reservata , eaque uti incipere post mortem concedentis. Hanc sententiam ultimam lono antecedenti praeserendam duco: rum quia praesumendum est, Ecclesiam esse in favorem soli conscientiae propensiorem , adeout nulla ratione habita subtilioris istius distinctioni,
inter concessionem generalem aut particillarem , habentes unum de eun- dein ordinem ad forum internum , quae nusquam i situr in toto corpore Canonum , velit Ecclesia hasce indifferenter concelliones in favorem de aliam poenitentium terdurare post obitum quoque concedentis, nisi re- Ocentur. Omnes vero Canones qui in oppositum proseruntur , de sol loquitiatur
504쪽
loquuntur externo soro, si ve contentioso , sive gratioso, ut de literis bene ficiorum provisoriis , aliisque literis publicam habentibus exequutionem. Praeallegata enim cap. Relatum, cap. Gratum, sc cap. Licet in P , de osse. jud. deleg. aperie loquuntur de jurisdictionis comentiosae delegatione. IX. In aliis autem eatis zaut privilegiis quae sunt quidem fori externi. sed non contentiosi, distinguendum est inter conccisa privilegia odiosa aut savorabilia. Sacri enim Canones ediciliat in privilegiis odiosis, qualia om nes fatentur, illa esse quae Ordinariorum potestatem diminuunt, aliorumque jus subtrahunt, ut in aliquos particulares totum transferatur ; in his, inquam , statuunt ut exspirent morte concedentis re adhuc integri. Itaque Mandata Apostolica de providendo vacaturo Beneficio tu favolcm Tcrtii alicujus, cum sint maxime odiosa ob tres causas : primo quia praeripiunt Ordinariorum potestatem & libertatem conferendi: secundd quia innumeros idoneos excludunt qui poterant illud Beneficium jure adipisci: tertio quia sic in tangitur Constitutio Lateranensis sub Alexandro III. Concilii: ta Getesia ea ministreia , seu etiam Beneficia, vel Ecclesia tris inrtur alicis. Ita Promittamur ante Gn vacent, cap. milia, de concest . praebend. his de causis optime distinguit cap. Si em 3 6. de praebend. in o. in Beneficiis quorum collatio de jure reservatur supremae Sedi, ut qui habet ab eadem Sede privilegium conserendi personis idoneis Beneficium ad Apostolicam Sedem jure devolutum , aut in eadem Sede , ejusve confiniis vacans , possit etiam re integra post decessum etiam Par ae concedentis, & re adhuc integra, illud Beneficium eui volet idoneo conserre. Secus tanaen ibidem decernitur, per illam Apostolicam concessionem suerit certa designata persona cui conia feratur : eo enim casti vult Papa gratiam illam morte concedentis statim extingui, si res adhue integra sit, hoc est si nondum processum fuerat ad collationem ante obitum Papae concedentis ; quia nimirum praedes stratio cert. ae personae cui conseratur, est odiosa, ut dictum est. Ideoque ibidem decernitur hanc, te integra, per mortem Summi Ponti scis extingui potestatem. Ex adverso ubi nulla fuit particularis persona designata , cui conferatur , tauri hoc idem caput Si cis, de praebend. in c. tum etiam cap. Sinitia, de ossie. jud. deleg. in 6. luculenter statuunt , istud collationis privilegium & gratiam, utpote savorabilem, exequutioni esse demandandam , quanuis antequam id fiat, Papa re adhuc integra decesserit. Ipsa inquiti grauia, licet nondum si in qui exeqMarum pracs- , morte non peria
ruit o concedentis. Atque ista tanquam vera α germana tenenda est intelsavorabilia & odiosa privilegia distinctio , secundo in qtiam literae dimi seriae, literae absolutoriae , literae dispensatoriae , literae Beneficiorum aetii Vacantium provisoriae , aliaeque similes non modo in interiori , sed etiam
in exteriori foro non contentioso exequendae validae perseverant , etiam postquam re integra is a quo concellae suerunt decesserit. Distinctio vero
illa vulgd recepta inter gratiam Actiano non factam, & quaestiolies illae plenae
505쪽
plenae anxietatis & incertitudinis, quibus esteum stantiis discernendae sint gratiae factae a non sactis, nihil habent lucis aut soliditatis , suntque effugia & perplexa latibula illoriim , quibus melior non occurrit ratio Canones in speciem oppositos distinguendi. Denique sicut gratiae vel privilegia quae aliorum jus commune transferunt in quarundam pei sonatum particularem utilitatem , sunt odiosa atque stricii juris , cap. Porro, & cap. Cavo capella, de privilegiis : sic ex opposito privilegia quae nemini praejudicam, locum sibi vindicant inter favorabiles concessiones. ι
Non a iura Gallicana circa judiciarios causistim
I. libro isto hactenus retuli de judiciariis processibus &
lolo causerum instructioniblis, ad jus commune pertinent, atque ad Francicos qui hactenus viguerunt usus. Caeterum qui nunc temporis Dei gratia Regni hujus sceptra tenet Li dovicus XIV. studio laudabili adductus litium ambages extricandi & prolixitates resecandi , duas edidit in plures distinctas titulos & articulos Constitiitiones. Primam quidem anni i66 . posteriorem vero anni i67o. QE rum prio rovidet circa civiles majori ex parte; at posterior circa crimit iales processus. Utriusque Constitutionis praecipua capita exponenda censui, vi Lectoribus ulterior in his practicis rebus cognitio stippeditetur. II. Priore Constitutione edicuntur quae hic subjicio. Omnes in judicium citationes , Gallich Am ement , erunt libellatae in omni tam Ecclesiastica quam Seculari Jurisdictione ; hoc est, summatim comprehendent causam citationis , qualis ab actore in supplici libello exposita fuit, ejusique petitionem cum Iudicis decreto , sub poena nullitatis & infligendae
multae, tit. 2. art. I. Scilicet ut citatus ad responsionem praeparatus adveniat, cap. Si P rates, D quaest.2. III. Tenetur apparitor duos feci m testes sumere , qui citationi subscribent, art. a. In citatione mentio fiet eoriam quibus significatum fuerit,& transsumptum citationis datum. Si nemo in domicilio repertus sit , tenebitur apparitor transsumptiam citationis ad ianuam domicilii assigere, de viciniorem admonere, quem Ciciet in charta citationis subsignare ; aut sal rem ejus mentionem scripto faciet, si vicinus non vuIt, aut nescit signare. Ubi autem vicinus nullus erit, recurret apparitor ad loes Iudicem , aut antiquiorem Pragmaticum, qui citationis cliariam linei calamo di icta cir-
506쪽
oimscribet , Gai. Paris'. Successit tamen ejusdem Ludovici XIV. Edictumia metir is des explous, anni 166y. eximens apparitores ab illa obligatione testes assiimendi. IV. Extraneis verδ qui in aliorum Principum ditionibus degunt, citatio fiet in domiciliis Procuratorum generalium ejus Partamenti ad quod devolvi solent appellationes 2 sententiis Judicum eorum subalternorum, quorum decreto ni citatio. Et abolentur fieri pridem solitae assignationes Regni fines, d.tit. I. art. 3. .s. Damnati in exilium , vel ad triremes ad aliquod praefixum tempus, necnon indigenae seu originarii Regni assignabuntur intra ultimum quod in Regno habuerunt domicilium . art. 8. Ab sentes qui nullum liabent, quod sciri possit, domicilium , assignandi sunt Per praeconein in praecipua platea mereatus ejus loci , in quo sita est juriia dictio ad quam citantur rei, de chartam citatoriam linea circumscribet Ii dex ipse loci, art.9. V. Dilationes assignationum ad certum tempus ii initatae non comprehendunt diem si nificationis , seu citationis , neque diem comparitionis. Sed reliqui dies his duobus intermedii sic erunt continui, ut in his computentur simul Dominiaci , sestivi, & feriales, tit. 3. art. 6.& 7. V I. In omni materia deserti vadimonii, de BD rae, prohibentur fieri
citationes iteratae , re M memens, tit.F. ari 2.
VII. Lis contestata censetur per primum judicii actum advenientem sive contradictoriE ae praesente utraque Parte , sive una earum absente ac deficiente, quativis id primum judicium non fuerit significatum ac intimatum Parti absenti. significatio quippe non pertinet ad contestationem, sed ad exequutionem, tit. i . are. 13. Huc tendit ista Constitutio ad divertendas evasiones & ludificationes rei citati, nec comparentis. Iure
autem communi. tum Pontificio . tum Caesareo , non censetur.lis conlitis contestatio impedit decursum praescriptionis , l. Aora sitis , Cod. de rei vindici VIII. Citatio circa Beneficii possessorium debet esse libellata, atque ita exprimere titulum provisionis, & genus vacationis super qua litigans
provisus fuit, & titulos & capacitates ipsius. Atque ista omnia clim citationis dato scripto transii impro sunt exhibenda Parti citatae , de ejus in m nibus relinquenda cum seu criptionibus actoris , apparitoris & duorumat sumptoririn testium, tit. i . art. a. Similiter debet reus in suis defens nibus titulum explicare suae provisionis , dc genus vacationis super qua provisus fuerit, art. 6. IX. Post triduum , communicatione defensionum causi deseretur ad audientiam ad requisitionem illius ex Partium procuratoribus , qui erit
diligcntior ; in qua audientia pronunciabitur aut de retinendo Beneficio, P p p tna tenuri
507쪽
timenis; ant de provisoria possessione, ππωμα; aut de fructilum seque
X. Nulla fides habebitur signaturis, aliisve expeditionibus Romanae
Curiae , nisi sint verificatae a duobus trapezitis , Mylm 1, ac expeditionariis certificantibus super ipso originali, art.8. XI. Sententiae provisionariae possessionis , seu recredentiae mandabuntur exequutioni ad cautionem juratoriam, nihil obstantibus quibuscumque oppositionibus de appellationibus , citra tamen harum praejudicium. Nec procedetur ad judicium petitorii aut manulentionis, nisi post recredentiae aut sequestrationis plenam exequutionem , art.9. & Io. XII. Si pendente procellu possessor actualis Beneficii ε vivis excedat, adjudicabuntur fructus alteri Parti ad simplicem ejus petitionem, exhiabentis in Audientia transsumptum registri mortuarii, art. I I. XIII. Is qui provisionem accepit titulo devoluti, non audietur in judicio donec sumcientem de simina quingentarum librarum cautionem dederit intra tempus , Iudice praestitutum : sin minus, excidet devolutariusa jure sito, nec admittetur a d purgandam moram, art. I 3. XIV. Minor annis a s. de Beneficio provisus capax est ad agendum in judicio sine aut horitate, vel assistentia tutoris aut curatoris in causa Beneficiaria , art. i . Mirum alicui videri possit, esse jus idem statutum de . illis qui ob minorem aetatem a tutoribus, ac de illis qui 1 curatoribus re- guntur. Sed tamen remedium facile occurrit, ut liceat eis ob aetatis infirmitatem in integrum restitui: quo remedio si uti non libeat, acta per eos valebunt. Ius commune aliter de constitutis in pupillari aetate dii posuit, L Contra iuris, D.de pactis , l. 'xpi , D.de acquir. rer. dom. & Instit. de author. tuti in princ. ut sine interventu tutoris possint quidem acquirere, suamque meliorem facere conditionem ; sed nullatenus deteriorem, aut seri ullatenus obligare, vel de suis alienare.
X V. Si ante pesse itarii judicium Pars resignet jus suum, sive simplici
ter, sive in Avorem, poterit nihilominus continuari processus contra resignantem, donec resignatarius comparuerit, aut successbr ejus, ari. 21.
XVI. Poterit fieri subrogatio per Iudicem , δc prohibetur expeditio
literarum subrogationis de Cancellaria , art. 16. XVII. Ad sententiam recredentiae vel sequestrationis requiruntur ad minimum quinque Iudices, qui debent in ipsa sententia, quae scripto Pa tibus expedietur, esse subscripti. Si interveniat condemnatio restitutionis fructuum & expensarum & damnorum, atque ejus quod interest , exequutioni mandabitur contra ipsum resignatarium, etiam pro fructibus &expensis quae resignationem praecesserunt. Sed tamen in eis quae praecesserunt, relignator juridice interpellatus compelletur praestare indemnem,
reliυer 2 ganentis, resignatarium, ari. I 8.
X VIII. Petitorium Beneficiorum quae vacaverint in Regalia, ventilabitur
508쪽
labitur in sola Magna Camera Partamenti Pari sensis , & non alibi usquam, art. i9. Idem stariterat Ludovicus XI. Edicto anni 1 6 .
XIX. Possessbrii circa Beneficia cognitio solis competit Iudicibus
X X. In Oscialitatibus causae personales quae summam non excedunt ducentariim librarum censendae sunt summariae, atque ita summarie sunt.
cognoscendae & jud: candae. Causae porro summariae agitari possunt sine
concursu ac interventu Advocatorum & Procuriatorum, idque in Audientiis ad hoc particularibus , in quibus testes audientur summarie , praesentibus etiam & audientibus Partibus quae comparere Voluerint , tit. 17.tic. I.6. 7. 8. Quae vero intra unam audientiam plene cognosci vel judicari non potuerint, relictis ad mensam , sur se bureo, titulis de probationibus Partium, sine inventariorum productionibus, sine utrimque scripturis, remittentur ad aliam audientiam terminandae. Neque Iudices ulla salaria aut vacationes sibi attribuent de summarie cognitis aut cognoscendis causis , sub poena in quadruplum restituendi , art. io. XXI. Petitiones quoque relaxationis aut provisionis personarum carcere detentarum , aut relaxationis pignorum, mobilium, aut sequestrationum, redintegrandae quoque , atque pro alimentis provisiones, mercedes de salaria operariorum, Medicorum, Chirurgorum, Pharmacopoliarum , Procuratorum , Apparitorum, aliorumque Officiariorum , ali ve jura quaecunque celerem provisionem requirunt, quanuis horum aliqua ducentas libras excederent, dum non excedant valorem mille libra, summariE dijudicanda sunt, art. 3. & I. Denique in omni summaria materia non excedente mille libras sententiae provisionis exequutioni mandabuntur , non obstante appellatione , & sine hujus tamen praejudicio, debitamque praestando cautionem, art. I . Eadem quoad appellationem in hujusmodi causis non admittendam edixerat Ludovicus XII. Constitutione anni 1 99. art. 8. & 8 .
XXII. Abrogatur stylus quo requirebatur, ut sententiae provisionales de definitivae separatim serrentur. Et Iudicibus injungitur, ut si utraque instantia causae provisionis, de causae definitivae in eo statu sint, ut uno judicio terminentur , Judex unam sententiam pro utrisque proserat, oim ista praecautione, ut si appelletur ab hoc judicio, Pars illa nihilominus quae provisionem concernit exequutioni mandetur , non obstante appellatione, sed tamen data sufficienti satisdatione, tit. II. art. I7. X XIII. Quaecuisque obligationes valorem centum librarum excedentes apud acta Notariorum redigentur et neque ulla admittetur probatio
per testes , nisi in necessariis quibiadam casibus , licet in istis quoque --
nor e t qu,m centum librarum valor, ut sunt deposita ob repentinum dc improvisum casum , ut in incendio , tumultu , de deposita advenarum in manus hospitis , cauponis , institoris, titui. 2O. artic. 2. 3. & 4. Contra
509쪽
I. Pranistatu , de probationib. & l. Testium , Cod. de testib. & l. 3. 6. M. , D. de testib. decernentes defectum scripturae ad probationem poste per testes suppleri. Huic Ludovici Constitutioni parem sanciverat Caro- Ius IX. Edicti Molinensis articulo I . XXIV. In materiis in quibus sussicit Expertorum seu prii dentum relatio , prohibetur Iudicibus ad ipsa loca se transferte , nisi scripto requirantur , sub poena nullitatis & restitutionis vacationum , damnorum, expensarum & interesse , tit. 2 I. ata. i. NXV. Excluduntur testimonia consanguineorum & assinium usque . ad quartum gradum inclusive , tit. 12. articillo ii. Iidem pariter gradus , judiciis causarum excluduntur , praebentque justam recusationis Iudicum causam , titulo 1 . articulo I. Quinimo in criminalibus causis quintus quoque gradus excluditur , art. 2.XX v I. Condemnariis per sententiam sibi juridice significatam notest post triennium ab illa sententia significata integellari ab adversaria Parte ad appellandum , vel acquiescendum judicis. Sic enim fiet ut post sex ab illa solenni interpellatione menses , sine ulla spe in intefrum restitutionis excludatur prorsus ab appellatione. Nec inde excipiuntur Ecclesiae, Collegia , pietatis loca , Xenodochia , Nosocomia, nis in hoc uno, quod loco dicti triennii indulgeantur eis sex anni, quibus restitui possint
ad appellandum, tit. 27. art. I 2.
XXVII. Si titularis possessor Beneficii judicio condemnatus moriatur intra dictum superiore articulo sexennium, indulgetur ejus successori an- .nus integer pacificus; quo exacto , decurret tempus omne quod supererat non adimpleti ii praedecessore sexennii, eoque finito , potest ab adversario interpellari, ut vel appellationem prosequatur, vel acquiescat judicio. Et subinde post sex ab ista interpellatione menses non poterit ad appetin landum restitui, art. II. XXVIII. Ubi praedicta post triennium aut sexennium interpellatio facta non fuerit, quan vis sententia fuerit exeqitutioni mandata , dinumerandum est tam inter absentes , qu in inter praesentes decennium a die si Pnifieatae sciitentiae: aut si agatur de piis locis , ut sunt Ecclesiae, Nosoco-mia, Xenodochia, viginti anni, quibus exactis nulla possit obtineri ad
appellandum restitutio, d. est.27. art. 17. XXIX. verum ad praecludendas prolixitates & evasiones , statuitur d. tit. 17. art. I. 6c 3. condemnatos ad dimittendam possessionem , si post
dies duodecim significatae sive ad personam , sive ad ejus domicilium Letistentiae non obtemperaverint , incurrere mulctam ducentarum librarum nullatenus moderabilem , partim erga Fiscum , partim erga Parim ; atque
etiam posse corporis detentione contumaces cogi ad obediendum , & ad exsolvendas Pariis impensas & damna. XXX. Iubetur ut quicunque judicio succumbunt, damnentur in-
510쪽
dispelisibiliter , & sine ulla moderatione ad universas litis expensas,
XXXI. Constitutorum in sacris Ordinibus pignori capi aut distrahi non pollunt mobilia divino cultui destinata , neque etiam pertinentia ad neccisarios ipsorum usus , cujuscunque valoris sint, neque in eorumdem libri , nisi ultra valorem centum quinquaginta librarum , tit. 3 3. art. I s. Haec eadem sanxerat Carolus IX. Edicto Aurelianensi, art. 28. oc ex parte favet lex Sancimus , C .de sacros Eccles. x X X II. Similiter neque capi aut distrahi possunt agricolarum boves aut equi aratorii, aratra, ligones, caeteraque instrunienta quaecunque ad agriculturam necessaria , ne quidem pro iis quae Fisco debentur , art. 16. Poterunt tamen oppignorari pro Alutione pretii crediti ad haec emenda, aut pro pretio conductionis villarum & agrorum colendorum, in quibus cxistent illa pecuaria & utensilia: ibid. Eadem statuerat lex Exequi res, de lex Pignorum , C. quae res pign. oblig. poli . Similis est pariter Constitutio' Francisci I. an. is o. art. 29. &altera Henrici IV. an. 19 I. art. 9. XXXIII. Aboletur praxis capturae corporum post quatuor assignatos ad solutionem menses introducta per art. 48. Edicti Molinensis sub Carolo IX. Prohibetur autem quibuscunque Iudicibus Curiis damnare quemquam carcere pro civilibus Obligationibus: excipit tamen adjudicatas expensas, si adaequent vel excedant ducentas libras, nec intra quatuor, condemnatione menses exsolutae fuerint, tit. 3 . art. t. & L. Incarcerari tamen permittit Fisci debitores, de exactorum seu publicanorum juriuiti Regiorum circa mercatus, portoria, dc similia jura Regia, art.1. XXXIV. Hinc progrediendum ad editas pro causis criminalibus Constitutiones anni 167o. In causis minimam impuberes utritisque sexus admitti possunt in testes: sed in judicio habenda erit ratio tum necessitatis praesentis causae , tum imbecillitatis, vel ingenii particularis personarum
ejus aetatis deponentium, tit. γ. ari. 2.
XXXV. Assignatae ad testificandum personae post primum comparendi edictum, & ex contumacia desectum cogi possunς mulctis pecuniariis , quandoque etiam poena carceris, art. . XXXVI. Testes antequam testificentur, producere debent sbi significatam comparendi jussionem, cujus etiam mentio facienda est in ipsorum depositione. Possunt tamen Judices ex ossicio testimonia eorum audire in calii flagrantis delicti, sine praecedenti significatione, art. . XXXVII. Non legitur coram accusato testimonium adversus eum
dictum , nisi postquam interroganti Iudici responderit, si quas habet sus.
picionis aut recusationis causas contra testem. Postquam enim reus depositionem testis audivit , non admittitur ad alleg ndas suspicionum causas. Perlecta depositione coram teste, interrogandus est ipse testis , muri haec omnia vera sint i num in his perstat 3 Eo persistente, interrogatur reus
