장음표시 사용
521쪽
nis. His accedit juspatronatus, quia antecedit nominationem seu praesentationem ad Beneficia. Hoc jus per se vendi non potest, sed tamen transesertur in alium per venditionem bonorum temporalium , quibus juspatronatus annexum est , cap. Cum securum, & cap. De iure, sub tit. de ji repatron. Consequenter autem spiritualibus annexa sunt Beneficia , utpote quae sequuntur divina Osficia , pro quibus celebrandis instituta sunt Beneficia. Atque ista non possint sine simonia vendi, cap. Si quis vj
III. Triplex quoque smonia distinguitur. Prima mentalis , quae non procedit ad externum opus, vel procedit quidem, sed sine pacto exteri is ex prello. Sec inda conventionalis, in qua intervenit quidem pactum exterius expressum , non tamen quidquam datum fuit , nisi forte ab una Pa tium , ut si emptor recepit quidem Beneficium , sed pretium conventum non exsolvit; aut si viceversa pretium quidem exsolvit, sed Beneficium non recepit. Tertia realis, in qua haec tria concurrerunt actu , scilicet e ctio simoniaca, solutio pretii , & receptio rei sacrae. IV. Pretium quoque simoniacum triplex est, ut docet cap. Salvatoris suisquis , i. quaest. 3. scilicet munus a lingua, nempe solicitationes , &in alterius gratiam preces. Mimus ab obsequio , ut si Benc ficium hac lege tradam alicui, ut mihi meisve Philosophiam praelegat, aut mea negotia gerat. Denique munus a manu per pecuniae , aut rei pecunia aestimabilis largitionem , cap. Sunt mmmisi , I. quaest. I. V. Itaque simonia committitur etiam in ipso pacto reparandi Eccle-sam, aut No comium , vel Xenodochium , aut redimendi captivum, aut erogandi eleemosynas , cap. Non est putanda, i. quaest. I. & cap. Ex murulis, 1. quaest. 3. Licet enim haec sint pietatis opera, habent tamen materiam temporalem pretio aestimabilem, de si fiant ex pacto consequendi rem sacram , in simoniam degenerant.
VI. Sane sola larsitio , vel sola spes ipsius largitionis quae non fuerit
in pactum deducta nullam parere videtur simoniam, liceῖ ex motivo gratitudinis res sacra tradatur , aut ex gratitudine ob traditam rem fac rammoveatur 'liis ad largitionem muneris , manu , dum nulla, sive tacita, s ve expressa conventio intervenerit, cap. Tua nos , de simoitide ibi Glossa
VII. Simoniam ille committit, qui pecunia seu pretio sibi devincit familiarem Discopi hac pactione , ut pro se aut sibi conjunino Beneficium ab Episcopo petat, licet neque Episcopus qui conseri , neque Clericus cui confertur Beneficium, hujus illicitae pactionis aut traditionis ullam prorsus notitiam habeant. Ille vero qui quantumvis bona fide recepit, statim atque pactionis simoniacae pro se id ignorante factae notitiam na-buerit', non potest deinceps id Beneficium possidere , sed ipsum debet ressitare in manus Papae, vel Legati , vel Ordinarii ; qui tamcn poterunt
522쪽
eidem de novo libere conserre : purgata enim per resignationem aliena sinonia , novum ei ius acquiretur per novam ejusdem Beneficii collationem. Sed si ordinarius eidem de novo conserat, cum non habeat jus dis pensandi aut re habilitandi, quale habet Summus Pontifex , necesse erit tria haec simul concurrere. Primo ut hic resignans dum providebatur de illo Beneficio , prorsus ignoraverit illam simoniacam conventionem. Secundo ut postquam illam resciverit, sine mora & quamprimum commode potuerit Beneficium resignaverit , alioqui ei lim es Ict in culpa, quae dispensatione supremae Sedis indigeret, ad quam nihil posset Ordinarius. Tertibdenique, ut illud sit simplex , & non curratum Beneficium , ad quod solus
Papa potest in isto casu disyensare. Haec decernuntur in cap. QuicunqW, de cap. ' semium, i. quaest. s. & cap. De Regularibiu, & cap. Exi iuuatione,& cap. Sicut, de simon. Tres vero istae conditiones, in quarum concursu potest Episcopus resignanti de novo conferre , comprehenduntur in cap.
Si alicubra , penult. de election. Si quaeras de fluctibus Beneficii quod Cl ricus ille possedit per alioriim , quam ignoravit , simoniam Z Respondet
s.Thomas 2.2. quaest. Ioo. art. 6. ad 3. teneri solum restituere fructus extantes, sed non coia sumptos ob bonam fidem. Itaque distinetio utrum ex consumptis fuerit factus ditior aut non, minimὸ hic requiritur. VIII. Simonia nulla inest ubi fit cessio aut largitio alicujus rei ad
injustam redimendam vexationem , nimirum ex parte redimentis , cap. Dilectus 18. de simon. Obstare fortasse videbitur cap. Matibaus , cod. tit.
ubi statuitur eum qui fuerit de voluntate majoris partis Capituli electus, si pecuniae largitione paucorum de Capitulo contradictionem redemerit, esse hoc ipso limoniacum & obligatione astrictum renunciandi Benescio: cum tamen injusta videatur illa paucorum contradictio, quandoquidem in omni capitulari deliberatione ex majoris partis consensu jus tribuatur, cap. Cum in cunctis , de his quae fiunt a major. pari. Capit. Reseondet Glossa in d .cap. Cum in cunctis, verb. Paucis, supponendum hic esse quod illa paucorum oppositio haberet justam contradicendi causam, ob quam electio ipse jure invalida foret. Aliter verδ respondent Innocentius ibid.
Navarra Manual. cap. 2 3. num. io 2. Rebussus , Bonacina de alii communirer, non licere vexationem pretio redimere antequam jus acquisiciam fuerit
per confirmationem electionis , quanuis ipsa vexatio injusta citet; sed licere redimere post confirmationem, aut tineficii collationem , dummodo si injusta vexatio. Ubi enim oppositio justa & legitima esset, non posset etiam post collationem pretio redimi. Distinguendum itaque inter habet tem jus ad rem, & habentem jus in re: huic enim, sed non illi permittitur redimere pecunia vexationem iniquam. Quam decisivam distinctionem juris ad rem, & juris in re circa licitam aut isticitam redemptionem vexationis , dudum ante praecitatos Authores tradiderat insignis Doctor Sanctus Mimundus in Summa, Lb. i. tit. i. de simonia, g. a Q. Rrrri. Circa
523쪽
IX. Circa pretium simoniae constitiitivum invexere hujus nostrae s culorum faecis haud pauci Scriptores novam dc antiquis omnibus invisam opinionem : Licitum esse pactum conferendi rem spiritualem ac Ecclesiastica Beneficia pro pectinia , aliive quavis re pecunia aestimabili , dummodo pecunia illa non intendatur sub ratione pretii , sed sub consideratione motivi quo quis excitetur ad Beneficium aut aliud quid spirituale alteri attribuendum vel procurandum. Ad objectionem vero sumptam ex absoluta Canonum contra hujusmodi prohibitione, respondere solent, illam absolutam sub poena sinoniae prohibitionem non esse Iuris Divini, sed tantum Ecclesiastici; & similiter simoniam illam non , Iure Divino, sed , Canonibus invectam , atque ita posse per contrariam consuetudinem facile aboleri, solo excepto casu quo quis ex animi imperitia sibi proponeret rationem pretii, quod est divina lege prohibitum ; cum tamen pari sacilitate proponere sibi possit rationem motivi, quae divino
praecepto non advertatur , & possit hac arte sine animi noxa nummorum .
copiam corrogare : praesertim si Beneficium praevideat sibi fore deinceps inutile , eo quod nepotibus careat in quos illud transmittere possit, nimirum nullos habens nisi conjugatos, aut per aetatem aliave impedimenta inhabiles. X. Opinio ista conformis est admodum huic alteri quam ex eadem officina profectam damnavit , & sub anathematis poena supremae Sedi
praeterquam in articulo mortis reservari, tueri, aut in praxim reduci pro-
lubuit Alexander Papa VII. in Bulla incipiente Sanictissimus Dominus mster dicit, amat Non est contra justitiam Beneficia Ecclesiastica non cremferre gratis , qvia Collator illa conferens pecunia interveniente, non exigit istam pro collatione Bene si , sed veluti pro emolumento temporali quod tibi conferre
non tenebatur. Ipsa certe intentio quam aliquis ad exciis andas excusationes
in peccatis sibi effingit, non immutat actionis naturam , quam liberὸ de cum cognitione operatur. Sic ille qui sciens & prudens contractum exercet usurarium, S: tamen sibi in animo effingit intentionem nullatenus Denerandi, sed tantummodo paciscendi aliquid lucri supra mutuatam sortem, non ut quid usurarium , sed tanquam motivum but justum emolumentum gratificationis qui se illi astringit cui mutuum dare non tenebatur , illa , inquam, fictilia intentio destrueretur per intrinsecam ipsius, quem operatur , actus malitiam. Et is qui praedium sub pacto Sc obligatione ducentorum aureorum in alium transferret, quanuis illam summam
vellet computari non ut pretium , sed ut motivum sine quo procili dubio non intenderet se suo praedio abdicare , atque ideo asseveraret se praedium nullatenus vendere ; illa quidem fictilia intentio destrueretur ser contrarium verae venditionis alium cum pretii conventione. Idem illis usi
venit qui cum ad magos sponte reciirrant, eorumque praestigiis de sortilegiis utantur, & his actibus ad daemones recurrant, eosque invocent, prote stantur
524쪽
protestantiar tamen se nullum cum daemonibus velle consettium , eisque
verbo renunciam , cum tali in reipsa cum illis commercium exerceant, α eis famulentur.
XL Circa celebrem illam quaestionem , utrum si mentalis smonia ubi sine ullo pacto aliq in exhibentur obse iiii Praelatis aut ip sis Beneficiariis eo fine ut quis Beneficium hac via conlequatur i Et an Praelatus Beneficium Ecclesiasticum horum obsequiorum intuitu conserens sivioniae culpam incurrat i Item utrum Canonicus assistens Oiliciis Chori pro diastributionibus lucrandis smonia dclinquat Z Non est hic respondendum per distinctionem pretii aut motivi, qui panderetur infamis via omnibus Beneficiorum aliarumque sacrarum rerum nundinationibus. Et praeterea ficta illa & chimaerica intentio naturam achiis contrarii non potest immutare , ut dictam cst. Melias igitur respondent Glossa in cap. unie. de cler. non resid. in 6. Ostiensis , Ioannes Andreas , Angelus , Ioannes M jor , Navarra, Covarruvias, Suarea per distinctionem primariae & secundariae intentionis. Eum scilicet qui primaria intentione Praelati amicitiam cupit demereri, secundaria verb intentione, mediante illa amicitia proponit Beneficium adipisci ; Praelatiun quoque qui talia obsequia per gratiti dinem antidoralem remuneratur collatione Praebendae , non ut debito justitiae , sed motu gratitudinis , nulla interveniente pactione ; hos, inquam, omnes esse immunes a simoniae labe. Sed si versetur intentio immediate,
primarib & per se ad acquistionem Beneficii , aut si Praelatus intendat primarid ista sibi obsequia deserri pro lucrando Beneficio , aut si studens avaritiae ad parcendum impensis quibus ista tibi essent conducenda obse quia , substituit pro locationis pretio quasi ex dubito justitiae attributio
nem Praebendarum , tunc foedum simoniae crimen exerceri. Similiter ii Caanonicus dum C horo interest , vel solummodo , vel saltem primarid ii crum intendat distributionum. reum fieri simoniae: sed si primario Divi num ossicium aut Dei cultum animo proponat, secundarid autem distributiones etiam tanquam ex obligatione justitiae sibi debitas, nullatenus simonia implicari. Minimὸ porrὁ necesse est finem illum esse de se selo effracem ; saepenumero enim fit, ut primarius finis alio fine secundario roboretur ad operationis et scaciam, ut in eo contingit qui in bellum proficiscitur primario propter Principis sui aut Reipublicae studium , qui tamen militiae nomen non dedisset ni si accessisset secundaria intentio, &spes vel gloriae apud homines , vel stipendii, vel honorariorum munerum acquirendorum. Aut ut utar similitudine desumpta ex Sancto Bonaventura , aliquis sibi sponsam assumit primario non quia nasum habet , sed
propter nobilitatem aut bonos ejus mores, aut etiam propter dotem 3 quam tamen nullo modo duceret si nasum non haberet. In summa munus as o
se litio excitatum primario aliquo fine honesto, remotaque omni pactione nullam parit simoniam. Rrr a XII. Recepta
525쪽
XIL Recepta communiter Glossa in cap. Ex parte r. de ossic. deleneademque iterata G lossa in cap. Cum pridem, vexb. Illicita pactionu speciem, de pactis , duplicem simoniam distinguit, scilicet prohibitam ideo, quia talis est, istaque est Iure Divino vetita ; & simoniam ideo habitam , quia prohibita est , scilicet a Canone: atque ista simoniae species introducta est non , Deo immediatE , sed ab Ecclesia. Papa verb potest ab hac Ecclesiastica simonia dispensare, sed non ab illa prima quae ad jus divinum dc
XIII. Prospex Fagnanus has quae sequuntur tres simoniae species
nullatenus a Deo constitutas , sed sollim ab Ecclesiastico Canone recenset in cap. pridem , de pactis. Prima habetur in cap. Salvator, r. q. 3. quo vendi prohibetur omcium Oeconomi Ecclesiae , aut Sacristae , aut Protectoris. Horum enim ossiciorum venditio non est contra jus divinum, quia neque personae istae, neque res sunt ter se sacrae, nec eas Ecclesia facit e fle sacras, sicut sacra facit per consecrationem Altaria , Calices, Templa, sacerdotes. Secundum exemplum est in commutationibus Beneficiorum, in quibus res spiritualis cum alia aeque spirituali compensatur. Huc etiam pertinet quod ante Fagnanum docuerat Navarra Manual. c. 23. num. ioo. non esse simoniam ex Divina , sed ex Ecclesiastica tantsim prohibitione , cum quis suo Beneficio in alterius favorem renunciat hac lege, ut ille , vel alius aliquis renunci et alteri suo Beneficio in favorem alicujus alterius: hoc enim pactum versatur circa 3 es utrimque spirituales , neque intervenit pecimia, aliudve pecunii aestimabile. Tertium profert Fagnanus exemplum, quod tamen minas est certum quὶm praecedentia, in resignatione Praebendae cum pacto solvendi pensionem : cui tamen obstare videtur quod pensio illa conventa consistit in pecuniis , aut saltem si pecunia aestimabilis.l Verum responderi potest, eam pensionem non habere rationem pretii, sed solam alimentorum atque stipendii Ecclesiastici pro Clerico qui se majoribus stipendiis abdicavit ejusdem Beneficii , quique per hanc pensionem ex Constitutione Pii V. astringitur hujus pensionis stipendio ad aliquod Ecclesiasticum ossicium. Ratio qui Fagnanus suadet hoc genus pensionis non vetari Iure Divino , ista est , quia Papa in his dispensat , qui tamen non potest , Iure Divino dispensare. Porrd jus de
petitio alimentorum quae sacro ministerio conjunguntur, Divino Iuri convenire , neque simoniam redolere docet Apostolus i. Cor. 9. Vini militat
suis stipendiis unquam ' suis plantat vineam , ct de sectu ejiu non comedit ' Mi pascit Iregem, ct de lacte gregis non mandarcat'
XIV. Q iod attinet ad quaestionem, utrum accipere pecuniam ad B
neficia Ecclesiastica alienanda, vel dare ad ea acquirenda, sit Divino Iure prohibitum ὶ Assirmativam propugnant omnes sere Theologi & Canonistae de omnibus curatis Beneficiis , & quibuscumque annexa est ordinis sacri exequutio, vel potestas Clavium. LicEt enim de ordinis, de Clavium p testas
526쪽
testas esse possit sine Beneficio , nullatentis tamen sejungi potest curatum Beneficium ab illa sacra potestate, ob quam praecise inittrii tum fuit cum stipendiis ad illam exercendam potestatem institutis. Et sapienter admonet
Paschalis Papa cap. Si pEs objecerit, i. qtiaest. . iam m alterum venia Tu nec alterum provenit, neutrum invendi sum derelinquit.
X V. Quod vero spectat ad simplicia Beneficia , non est par omnium consensus. Plerique enim Canoni uae illud Paschalis dictum limitant ad sola curata Beneficia , allerentes simplicium Praebendarum venditionem, ut sunt Canonicatus , non esse Divino Iure , sed Canonico prohibitam, atque ita non alia infici quini Ecclesiastica simonia, quae possit Papae dinpensatione adimi. Ita censent Cardinalis 2 barella in cae. t. de sinon.
num. 2. Henricus Boich. in cap. i. in princ. ne Praelat. vic. suas : Felinus in cap. Ex parte i. num. i. de ossic. deleg. dc in cap. I. num. 1. de simon. Praepositus in cap. Latorem, r. quaest. I. , num. 28. Ioan . de Anan. in
cap. I. de smon. a num. . Ostiensis & Ioan. Andreae in cap. fili. de sinon. Alexander consi. 93. Abbas in cap. i. num. 6. de simon. & in cap. Exstimp 'da , 3. vero, num. 13 . 11. & s s. de praebend. Iulius Clarus pract. min. 6. Simonia , num. s. qui communem hanc esse asserit Doctori imopinionem. Ab his tamen dissentiunt Cardinalis Ioannes de Turrecremata
in cap. Lar rem, i. quaest. r. latim.'. Cajetanus tom. 2. opusc. trach. 9. desinonia , quaest. i. T homas Campegius tradi. an Papa labem simoniae incurrere possit: Joan. Gerson traei. simonia : Ancharmus in cap. i. de constitui. oppos .i i. Item Durandus , Petrus de Palude, dc maxima Theologorum pars. Idque ista ratione probat Caietanus , quia esim contrariae sententiae alteriores doceant, Papam non posse citra smoniam conferre pretio curatum Beneficium : ergo neque simplex, quia eadem ratio in utroque convincit. In primo quidem ob annexam curato Beneficio notestatem Ordinis & Clavium: in secundo verb ob annexum ossicium Clericale , quod est spirituale, atque ita in materia divinitus vetita. Licet enim in spiritualibus sint diversi gradus, & sit potestas Ordinis & Clavium cacratior OE-cio Clericali ; sunt' tamen utraque sub eodem spiritualium genere : non enim magis & minas distingunt speciem , ut docet Aristoteles , de patet
inductione omnium sere specieriam. Additque Cajetanus oppositam sententiam esse Canoni starum errorem. Et Petrus Ancharmus affirmat, quod praxis opinionis illius universum Ecclesiae statum denigraret. X V L Id ulterilis comprobatur , quia sacra Chalcedonensis synodus can. i. simili poena dignos iudicat utrosque simoniacos , tam illos qui pecunia vel conseriint , vel acquirunt quaecumque Ecclesiastica oficia remunera , quam eos qui sacram manuum ad ordines iii positionem mercantur : de habetur in cap. Si quis Episcop/M , i. qiuaest. I. Idemque repetit Alexnnder Papa II. cap. Ex multis , i. quaest. 3. ubi hoc etiam adiungit. Christum Dominum,quando flagello ejecit E templo vendentes columbas.
527쪽
damnasse illos qui sacras Ordinationes , per quas datur spiritus sanctos,
smoniace inercantur: quum verb ejecit nummularios, eorumque aes mensasque subvertit, damnaste illos qui simoniam exercent circa Ecclesiae Be-ileficia. Scriptura etiam sacra istud simoniae genus reprehendit 3. R e . I 3. circa Sacerdotes pecuniario pretio constitutos ab Ieroboamo. Ipseque Christus praecipit suis Apostolis eorumque successo; bus , Matth. io. Gratis accepistit, gnatis date. Et Apostoloruin Princeps Simonem Magum cum Oblata pecunia his verbis execratus est, Ach. S. Pecunia tua recion sit iuperditiovem , wmiam donum Dei existimasti pecunia possideri. Atqui inter dona Ecclesiae a Deo collata ad spiritualem finem , indubitatE recenseri debent Ecclesiastica Beneficia simplicia, cum primario , & per se deputen
tur ad Dei cultum & spirituales actus in Ecclesia Dei exercendos , ut ape te declarat Clement. Ut ii, de aetat. de quil de ordin. de Concilium Trident. seis. 2 i. cap. 3. dc sest 2 . cap. I 2.
XVII. Neque ullatenus in oppositum valet ista distinctio , quod Beneficium duo complectatur, unum spirituale , alterum temporale : de hoc pecunia rependi possit, non veto illud. E illi namque duo ista prorsus ii
divulsa de inseparabilia, docet d. cap. Si quis obiecerit, i. quaest. 3. Si quis obiecerit, non consecrationes emi, sed res i vi qua ex consecratione proveniunt, penitus desipere probatur : nam cum corporatiis Ecclesia . cui Epistopus, ausAbbas, atis tale quid sine corporalibus rebus in nudis troficiat, Acin nec animasne corpore corporaliter vitait, qu sit is alterum vendit, me qua nec alterum provenis , neutrum invenditum relinquit. Nisus igitur emas Ecclesiam, vel Praebendam,
vel aliquid Ecclefasticum : nec pastellum , vel pastum antea, vel postea pro hi jUnudi sivat. Superius ex Cajetano probavi Canonem istum ob rationis paritatem aeque valere circa simplicia ac circa curata Beneficia. XVIII. Ut igitur coeptum prosequar argumentum , certum est duo exigi ut possit quis donare quamcunque rem. Necesse primum est ut rei donandae habeat dominium : secundo ut ejusdem liberam habeat adminia strationem. Non enim sufficit sola administratio sine dominio etenim
tutores , curatores , procuratores, quanuis eis credita sit administratio,
donare non possunt ea quae administrant, quia carent dominio. Neque susscit dominium sine administratione ; nam pupilli de minores curatoribus provisi, de prodigi , quativis rerum suarum sint domini, ea riuoque proprietatem de usumfructum habeant, non possunt quidquam de rebus sitis donare , quarum administratione carent ; quo sensu ait Apostolus: anto tempore hares parvulus est, nihil differt a servo , cum si dominus omnium, sed I b tutaribus ct actoribus est. Atqui Papa & inferiores Praelati, ut disertE asserit Sanctus Thomas, rerum Ecclesiae dominio carent, sed tantum eis credita est illarum dispensatio, 2.2. quaest. roo. art. r. ad 7. Cum igitur n o possit alienare seu donare nisi proprius dominus, cap. Abbati, Est. 13. veid ipse non sit Beneficiorum dominus , nullatenus dicendum
528쪽
dum est elim donare proventus Beneficii, sed solum ex ossicio dispensatoris personam assignare', quae ossicium Beneficio annexum exeqirendo ius habeat potiundi ejus selictibus de proventu. Sit igitur argumentum: Dare spirithiale pro consequendo temporali, aut pro acquirendo spiritualidare temporale, vetitum est Iure Divino & naturali. At quisquis pecuniam dat pro consequendo Canonicatu ali6ve sinplici Benencio , dat temporale pro acquirendo spirituali. Et aliunde non potest dici quod Papa aut alius Collatot donet Beneficium dum illud consert, quandoquidem ut docet s. Thomas loco cit. non est rerum Ecclesiae dominus, nec dare , vel alienare potest ea quorum dominio caret ,' ut probavimus , sed est solam fiduciarius dispensator , dicente Apostolo: Sic nos existi t homo ut mini
Christi ct di pensatores musterionis Dei: hla jam piar' inter disse suo rei, ut Delii pEi inveni Mist. Ex quibus sequitur quod pretium quod Papa pro Beneficio acciperet, non caderet super temporali illius Beneficii, cuius ipse Papa neque est dominus, neque per consequens donator , ut probavi: sed prethun caderet super dispensatione , seia collatione , seu assignatione ad sacrum ossicium cui redditus destinantur ; quae dispensatio seu collatio est sacra ,& ex divino jure prosecta. At verό quaecunque Deus sive summi Pontificis, sive aliorum Praelatorum dispensationi credidit, sub hac obli gatione credidit: Gratis accepistis , triuii date. Matth. io. Et praeterea infidelis est dispensator quisquis bona domini sui suae administrationi credita vendit, retento sibi pretio. Ex quibus sequitur Papam non posse talia amrre, praesertim in Beneficiis quae sunt jura spiritualia; neque posse cum aliis dispensare ut talia agant contra jus divinum & indispentibile. XIX. Opponet aliquis, Calicem consecratum licitE vendi , modo
pretium non augeatur propter consecrationem, cap. Hoc jus forrectum, io. quaest. 2. Et j iii patronatus transire per venditionem cum caeteris juribus
temporalibus quibus est annexum , cap. Cum seculum , & cap. De jure, tit. de jure patron. Ad haec respondetur duplicem in his esse disparitatem. Primo , quia venditio Calicis aut jurium rerumque temporalium non cadit super consecrationem , aut super inhaerens rebus juspatronatus ; sed horum utrumque situm principale de temporale subjectum , cui inhaeret, tanquam accessbrium comitatur. At in venditione Beneficii probatum jam est pecuniam oblatam sive pretium non cadere super fructus , quorum Collator nullum , ut probavimus , habet dominium , sed stiper institutioncm ipsam ad divinum ministeritim, quae plane spiritualis est. secundo, quia in calice δ: jurepatronatus res saera est quid accessorii in , res aut cin temporalis est ipsum principale. Atque haec sunt temporalia quae paulo ante art. a. vocavimus post sanctum Thomam antecedenter spiritualibus annexa. In his accessorium sequitur naturam sui principalis , cap. Accusorium. de regii l. jur. in s. Sed non econtra. Enimvero in temporalibus annexis rei spirituali consequenter, ut contingit in Beneficiis, res ipsa sacra est
529쪽
ipsum principale , & res temporalis est accessbrium , nam Beneficium non uatur nisi propter ossicium , cap. fili. de rescript. in 6. Ossicium autem est smul sacrum & principale. X X. Instabit aliquis ex adverso , Beneficiorum divisionem.& praebendarum assignationem esse Iuris Ecclesiastici & positivi, & noli Divini aut naturalis. Atqui Papa est super omne Ius Divinum & Ecclesiasticum. Respondet Cajetanus tom. a. opusc. trach. i. istud elle sophisma non causis ut causae. Nam dependentia titulorum a iure Ecclesast: co non est causa illicitae horum venditionis , sed ipsa mei spiritualitas Beneficii. Res enim spirituales, quantumvis a jure positivo dependeant, sunt extra humanum commercium, nec vendi nisi per simoniam possunt. Tales sunt consecrationes Altarium , Ecclesiarum , Calicum , Virginum , Vestium , Campanarum , quae sunt positivi quidem juris , sed illicite ac smoniace venales. Ad valorem itaque hujus argumenti necessarium cstet probare titulum Beneficii rem profanam esse & mere temporalem , non vero e se quid positivum. Sic quoque licet ordo Episcopalis sit divinae institutionis ., tamen numerus Episcoporiam de Episcopatuum ercctiones δc limites sunt postivi de Ecclesiastici Iuris , cum constet Ecclesam posse d: Tccses multiplicare, aut reducere plures in unam , aut unam in plures dividere , lini, tes arctare vel proferre, novos Episcopatus inter baibaras nationes erigere, cap. I. & 2. dist. 22. de cap. Cum olim, dist. s. Et tamen constat non posse ullum Episcopatum nequidem novae erectionis a Summo Pontifice vendi. Et qui hoc attentaret duo crimina perpetraret, unum smoniae , alterum iniustae usurpationis & venditionia rei non suae, cum non sit dominnus , sed tantum dispensator rerum Ecclesae , ac praesertim sacrarum Dignitatum de Titulorum. Praestat audire Sahomam loco et t. a. a. quaest. ICO.art. i. Papa s inquito potest incurrero vitium Annonia , si aliis
homo. Peccatum enim in aluiua persona tanto gravius est , quanto majorem obtinet locum. senuis euo in Ecclesia snt eius ut principalis distensatoris, non tameusum eius ut domini ct possessoris: ct ideo se reci et pro re aliqua Isirituali premniam ex redditibus Messa, non careret vilis smonia. Et sistiter posset mam commistere recipiendo pecuniam aliquam a Mico non de bonis Ecclem. Eadem docet in . dist. 23. quaest. 3. art. 3. ad a. Et in summa loco cit. art. . affirmat Beneficium Ecclesiasticum esse spiritu 1libus annexum , & ab his dependens. Itaque longe a vero aberrat Navarra cap. 23. num. Io 8. asserendo Beneficia ex natura rei, Jc seclusa humana prohibitione posse ea- . dein facilitate vendi qua sacri Calices , vel Altaria consecrata, aestimando
duntaxat quod in illis inest solum materiale , de praescindendo a conjuncto illis spirituali. XXI. Si quis objiciat annatas pectaniarias , quas solent Romani Pontifices ab iis exigere quos provident Episcopatu aliave Consistoriali Dignitate: Respondeo ex intentionum diversitate posse annatas esse licitas
530쪽
aut illicitas. Si istae annatae exigantur propter dignitatis Ecclesiasticae collationem , aut si imponantur person ae provisie , non vero redditibus , an- natarum impositio erit smoniaca: sed si imponantur supra redditus , de non supra personam ; aut si non pro collatione , sed pro debito aere alieno imponantur, neque simoniacae erunt, neque illicitae. Potest enim Papa hoc jus imponere & exigere, non ratione collationis aut provisonis ; sic enim conserret rem sacram pretio pecuniario ; sed cum has at jus pro sustentandis oneribus Pontificiis , quae fravia dc multiplicia sunt, aliquid super proventibus Dignitatum & Beneficiorum imponendi, & impositum exigendi: quod possunt etiam inferiores Episcopi Diper Dioecesis suae Be neficiis titulo cathedratici aut charitativi subsidii, ut a sacris Canonibus ipsis permittitur; aut pro erigendo dc fundando Seminario , ut eis pcrConcilium Tridentinum permittitur. Hae verδ annatae imponuntur ut aes alienum Papae debitum pro gravissimorum Papae incumbentium onerum suste uatione, aut etiam qui finis quoque licitus est pro recognitione dominii Potitificii in omnes sibi subditas Di Dceses & Ecclesias. Et vi vcteri Lege minores Sacerdotes qui pro sacro stipendio decimas a populo sumebant, obligabantur Dei praecepto decimarum suarum alias stoductas decimas Pontifici Legali contribuere, Numerorum I s. vers. 26. 27.28.
Dignitatum Ecclesiasticarum commutationem. Deinde vetita fuit generatim mutua quorumcunque Beneficiorum permutatio cap. cap.
Cum ossin , cap. com universom, de rer. permut. Sed csim spirituale alteroetur , fatendum est prohibitionem istam non esse Divini hac lege, ut admittatur ab Ordinario Episcopalem habeote potestatem, cap. unico de rer. permul. in s. Itaque ilateriores Praelati, quanuis habe tes jus conferendi, non possunt conferre ex causa permutationis , ut post
CAPUT IV. Varia circa simoniam dissicultates letuntur.
tur , fatendum est prohibitionem istam non esse Divini permutationem Bonifacius VIII. fieri demum permisit latur ab Ordinario Episcopalem habente potestatem.
