장음표시 사용
681쪽
rempus reservandarum. Celm enim venditor aut creditor fiat ab his omni bus expensis & damnis immunis , ex quo res istas vendidit aut mutuavit, si ista non comptuaret, plus exigeret quim sibi ex justitia debeatur , de ultra suam indemnitatem in illa anticipata pretii , aut mutui taxatione. Tettia demum requisita conditio est , ut si differatur pretii aestimatio quamdiu valitura res erit die , vel hebdomada , vel mense designatis , non computetur summum, sed tantlim mediocre quod erit illa die, hebdomada , vel mense pretium , ut justa quoad fieri poterit servetur aequalitas. Ita communiter Summistae. Angelus verb. Vs a, i. s. M. Navarra
Cap. II. n. 2I9. Covarruvias lib. 2. Variarum , cap. 3. n. 6. Petrus Nava lib. 3. de restitui. cap. 2. n. 262.
XIV. Is qui bona fide rem furto ablatam emit, cum primum sciverit
ejus dominum, tenetur obligatione rei acceptae restituere domino , nec utilum jus habet petendi, aut compensandi pretium a se datum, nisi citin G-lo fure, non verb cum domino . l. Incivilem , C. de surtis, i. Si mincipium, C.de rei vindicat. l. Super empti , C. de eviction. Res enim aliena pro domino interpellat. Hoc tamen Doctores communiter ita modificant, ut is qui bona fide rem surtivam emit, possit re cognita dissolvendo contra-Mm rem in eum statum in quo fuerat ante contraebam reducere : atque ita rem furi 1 quo emerat restituere, ut ab eodem pretium recuperet qiuod solverat; cum admonitione tamen restituendi domino cui subripuerat. Syia vester verb. Raestitutio 3. q. 7. Angelus verb. Minmtis r. num. i. Alexander Alensis i. p. quaesi.86. membro 3. art. s. Gabriel Biel in A. dist. U. quaest. 3.art. 3. dub. s. ubi citat Ostiensem. Navarra cap. II. num. 9. Lessius lib. i. cap. 3. diib. s. num. I . Hic enim contractus suit omninδ involuntarius, cui
error causam dedit. Et aliunde licitum est unicuique bona fide agenti consulere juri suo prae altero : praesertim quum rescindendo contractum non constituit rem in diverso quim qui praecesserat statu , argumento legis G, C.de servitutib. & aqua: &cap. Non licet, 13. quaest. s. Imb Aleniis, Gabriel, Sylvester & Angelus hoc quoque extendunt ad illum qui scienter emisset rem furtivam. Sed ab his dissentio cum Navaria num. io. Qui enim mala fide acquisivit, transtulit in se omnem obligationem rest tuendi qua fur venditor erat obstrictus; & tenetur titulo snjustae acceptionis perinde ac fur, , quo emit scienter. Hoc tamen tenendum , quod squis exiguo pretio rem majoris aestimationis redemit , iure , aliove iniusto retentore , hoc animo ut eam domino redderet, jus habet raetendi , d mino pretium , se erogatum, & tenetur dominus illud ei persolvere, ii ip te qui suum negotium utiliter gessit. Atque etiam in foro externo solvere compelletur, l. ipulas1Gettis, D. de negot. gcst. & Instit. de obligat. quae quae ex contrach. nasc. f. I. XV. Celebris est disputatio, utrum sciens pretium mercis mox esse minuendum, possit eam pretio currente vcndere ὶ Aut utrum sciens num
682쪽
inorum valorem esse reducendum novo quod praeparatur Edicto , possit celeriter nummis quos habet se expedire , sive emendo , sive debita redimendo Z Cicero quidem lib. 3. osticiorum a firmat haec esse contra justitiam , de in fraudem alterius inscii contrahentis. Ex adverso nihil inesse inlustitiae docent S. Thomas a. r. q. 7 . art. 3. ad A. Cajetanus ibid. Sylvester verb. Emptio, q. i s. Solus lib. 6. quaest. 3. art. r. ad 3. Covarruvias ad regul. Pec Gmn , p. 2. f. . num. s. & 6. aliique communiter. Id probatur exemplo Joseph, qui sciens mox futuram per plures annos frumenti caritatem de agrorum sterilitatem , omne frumentum AEgypti pretio currente comparabat. Genes. i. Et ratione ista firmatur , quia res juste venduntur& emuntur secundum praesentein ieitiinationem , sive mercium , sive monetae. Nec verb privata unius , aut alterius circa suturum notitia tollit praesentem & approbatum rerum , aut nummorum valorem ac aestimationem, in quibus fundatur pretii justitia. Praefatis quoque Authoribus sunfragantur Armilla verb. Emptio , num .io. Petrus Navarra lib. 3. de restit. cap. a. nuin. 68. Lessius lib. r. cap. 2 i. dub.3. num. C. Bonacina de contractib. disp. 3. q. 2. punct. s. n. I 2. 13. de I .
XVI. Improbandum prorsus S ut rarium est genus illud emptionis venditionis , quo quis mutuum roganti offert merces ei vendendas altiori pretio , sed tamen intra latitudinem justi pretii , hac intentione easdem merces protinus redimendi justo quidem aliis , sed minori pretio , quod statim persolvitur ei qui mutuum rogaverat, quique hoc ipso restat obligatus ad refundendum hoc pretium praefixo temporis termino , simulque id quod superexcedit usque ad complementum majoris pretii in priori venditione stipulati. Haec est insignis stropha qua foeneratores obtegere student mutuum augmento lucri ut pra sortem cumulatum , occasionem injusti lucri captantes ex inopia supplicis in necessitate sua mutuum rogantis. Scio nonnullos homi tuam cupiditatibus nimium indulgentes contiactum istum approbasse , ducem sequentes Martintina Navarram Manua l. cap. 23. n. 9 i. Haec sane vel unica est de rinitas, vel saltem prae reliquis paucis
insignior in scriptis gravissimi & sapientissimi Doctoris , quem decepit
justi ex utraque parte pretii fallax praetextus : chim tamen manifeste se prodat foenerantis intentio mutuandi sub augmento lucri , & duplicem venditionem simulatam praetexendi ad operiendum verum de . usurarium mutuum. Contractum istum quem Hispani vulgo m atram , 'Itali flocco
vocant, meritb reprobant S. Antoninus p. 3.tit. s. cap. . f. q. Medina lab. i. Summae, cap.r . f. 23. Toletus lib. s. tit. 3 I. num. 3. Bonacina de contractib. disp. 3. quaest. 1. punct. 3. n. 9. Sane excusaretur ab usura ille, qui summo pretio vendens nullatenus adduceret emptorem ad revenditionem , si diverso tempore , de spontanee, ac praeter venditoris intentionem emptor sollicitaret venditorem ad easdem , se merces emendas; tunc enim cessa:
intentio mutui palliati & simulatarum venditionum , & potest in secunda
683쪽
se tempore di Gin venditione offerre ji istum infimum pretium eadem ratione de jure quo quivis alius posset. Praedictis adjut e duo provincialia Concilia, scilicet Mediolanense primum sub Sancto carolo, & Burdisa lense anni millesimi quingentesimi octogesimi- tertii , diserte prohibentia
ne cui praesentem pecuniam quaerenti quidquam carius vendatur, ut statima venditore per se, vel per interpositam personam vilius ematur. Hujusce generis retroveuditiones reprobarunt unanimes triginta Doctores Parisienses , & reprobationi subscripserunt mense Februario an . I 6ύ6. quorum deinde censiuram suo chirographo approbavit sequente Martio Cancellarius Parisiensis Universitatis.
st AuniuM est lucrosa pecuniae cum atrera pecunia permuta-d tio. Distinguitur in fictum , quod vocant siccum ; & in reale. Fictum, seu siccum, est verum mutuum ementito cambii nomine, quo traditur pecunia sub adjectione lucri solvenda, nullo alio titulo quMn lapsus temporis, dilata in alium , qui fingitur, locum solutione. Et hoc illicitum est & usurarium , nis sortὸ justificetur pecverum lucri cessantis , aut danmi emergentis interesse. Reate vero cam-bium bifariam distinguitur in minutum & locale. Minutum est permutatio praesentis pecuniae cum alia praesenti pecunia , sed inaequalium & dispo
rtu in specierum , ut aureae cum argentea, aut argenteae cum aerea , aut pe
cuniarum diverse signatarum: quod saepissime contingit occasione migrationis in aliam provinciam , in qua quaedam certo modo signatae rejiciuntur , aliae verb aliter signatae recipiuntur; aut pro locorum , in quae aliquis profectionem parat, diversitate, pluris, aut minoris valent. Locale cam-oiuin seu ad literas , est permutatio pecuniae praesentis cum alia pecunia alio loco per syngrapham solvenda. II. Cambia realia , sive minuta , sive localia , superaddito pro nummulario seu campsere moderato lucro, esse licita probat eorum necessitas,& publicum ex eis nascens commodum , & onera ac pericula quibus se campsores adstringunt. Et in summa sunt eadem ratione licita qua caeterarum recitin insta commercia. Et si enim primarius pecuniarum usus ad hoest institutus ut sint rerum aliarum mensura & pretium , est tamen alter earumdem legitimus usus , habita ratione materiae ex qua constant, ut mercium quoque. loco habeantur , itaut pecunia ex ima parte tribuenda locum
684쪽
iocum mercis teneat, altera verb in ejus compensationem Alvenda, si loco pretii: atque habita materiae ratione possunt ex causa permutari, aut vendi, aut locari pecuniae. III. Cambium locale , seu per syngraph in nonnunquam ita fit, ut solutioni praefigantur primat, vel secundae, vel tertiae aliciijus loci nundinae. Ad cujus intelligentiam sciendum est , nundinas ad quas cambium sol
vendum remittitur, celebrari quater solere quotannis inter mercatores quibusdam in locis , itaut inter singulas nundinas spatium intercurrat trium mensium : quod intervallum mercatores requiri aiunt, ut commodEa loco in locum merces & pecuniae praeparentur & comportentur, & literae ad correspondentes ac socios transmittantur. Itaque cambium seri ad primas seu proximas nundinas, nihil est aliud quam mutua inter camp rem & campsarium conventio, ut fiat selutio intra trimestre ; ad secundas nunditias , intra sex; ad tertias verb, intra novem menses. IV. Summa justi cambii lex est , ut servetur , quemadmodum & in aliis commerciis, aequalitas dati de accepti , quae sciit in aliis mercimoniis variatur pro paucitate aut multitudine campsorum de campsariorum, prodissicultate majori aut minori transportandi alia in loca pecunias , pro expensarum modo, pro pericillis itinerum majoribus , ut tempore pestis, aut hostilis incui sionis , aut latronum infestationis 3 pro locorum in quae fit transmisso longinquitate , pro pecuniarum in diversis locis majore, vel minore valore , aut etiam reprobatione & inutilitate. Augere vero, aut etiam admittere quidvis lucri ex dilatione temporis ad solvendum praefiniti , prohibetur non minus in cambio quam in mutuo , tanquam usurarium ac foeneralitium , ut declarat Pii V . Constitutio , & Casilistae
V. Qiiod verb attinet ad cambii conditiones qiras praescribit Pii Constitutio anni is i. relata , Navarro cap. I7. num. 28 . eae ad has reducuntur. Prima , ne campsor paciscatur de lucro ratione dilatae solutionis ultra terminum. Hinc tamen excipiendi sunt casus legitimi interesse , modὁ conventio praecesserit illud subeundi ac praestandi ; quod etiam fieri licet in mutuo. Secunda enim quam Bulla praescribit conditio, ne de certo quodam interesse pactio fiat, sive ante, sive post cambium , quoniam ista non fundatur nisi in praesumptione fraudis , non obligat nisi in externo foro, non autem in foro conscientiae, s fraus absit , sive quis paciscatur de
certo, sive de incerto interesse , ut docent ibid. Navarra , aliique communiter Doctores. Tertia conditio , ne aliter fiant realia cambia quam ad proximas nundinas , vel ubi nundinae non sunt, ad proximum terminuit, in cambio designari consuetum ad talem locum ; intclligenda est cum Na- v. irra & reliquis , non quod vetet cambium ad secundas, vel tertias nundinas ; non enim vult Papa differri prorsus solutionis terminum, cum fiat in campsarii ma)us solamen ; sed ne propter hanc dilationem augeamuro Ooo a lucra
685쪽
lucra nummulariorum. Navarra cap. a 7. num. 283. Reginaldus lib. cap. 33. num. 67. Bonaci disp. . quCst F. num. 9. Toletus lib. s. cap. 1 3.
num.7. dc cap. 11. mim. 2. Tota itaque Bullae hujus prohibitio in hoe vestatur, ne eontemplatione dilatae solutionis quaerantur per cambium lucra usuraria, de statuit conditiones quae in externo foro locum dent praesumptioni usurarum.
VI. Lucri verb justam quantitatem , si non sit lege praescripta, referendam esse perspeeiis locorum distantiae , laborum, periculorum, de usus
de qualitatis monetarum commutandarum , aliisque circumstantiis , adproborum , 3c in his negotiationibus peritorum virorum arbitrium, prae- Lati docent Authores. VII. Disceptatur inter Doctores , ut in cambium cum recambio,
quod vocant Itali con l. ricosa , sit licitum Z Id fit quum Titius accipit Mediolani , campsere nummos centum solvendos Placentiae , ubi Titius nee pecuniam habet, nec respondentem : ideoque Titius campsorem rogat sibi c*ncedi ipsius campseris procuratorem , seu resbondentem qui Placentiae residet, ut nomine ipsus Titii satisfaciat, de solvat campsori. Campsic itaque literas Placentiam ad sinam correspondentem dirigit. His acceptis corre ondens nomine Titii eandem summam recambit Mediolanum ad camplorem , ut centum nummos exigat , Titio. Quidam Doetores dicunt id esse speculative licitum, sed tantis obvolutum lictionibus quae malam fidem arguunt, de tantis mali apparentiis indutum , ut praxim dicant esse dissuadendam. Alii vero prorsus de specularive de practice dicunt illicitum: rationes verb quibus licitum ab aliis asseritur, tam exilis esse subtilitatis, ut pondere & soliditate destituantur. Ideoquo meliori judicio reductuit adeambium siccum , hoc est ad mutuum usurarium, sed palliatum titulo ementito cambii localis : cum tamen de datio , de solutio pecuniae nec Placentiae, nec alibi nisi Mediolani facienda sit; Titius verb nec voluntatem, nec necessitatem habeat Placentiam, ubi neque pecuniam, neque ulla negotia habet, commigrandi. Et his accedit, quod Placentinus ille camps ris Mediolani versantis procurator Sc correspondens, unam & eandem injure personam cum suo socio Mediolanensi campsere constituit, atque ita nullus est recambio locus , sed tantum mutuo iamratio, quod falso nomine ob velatur cambii realis & localis. His demum adjunge, quod campsarius in voluntarie solvit, illoque falso circuitu uti cogitur faciendae in Placentina urbe solutionis ; cum tamen revera Mediolani futurum sit ut solvat. Et qui seriis sit praetextatus ille consensus, non magis usuram purgat quam' eonsensis solvendi usuras cjus debitoris qui non potuit aliter mutuum ab
VIII. Cambium reale multis modis licitum est, modἰ, in pretio non excedatur, sive campsor campario numeret pecuniam ab ipso alibi solvendam, sive ex adverso campsarius numeret campsori pecuniam alibi ab illiu ς
686쪽
respondente persolvendam, sive pecuniae plus aut minus valeant in loco ubi primum recipiuntur, quam in loco ubi solvendae erunt , dummodo fiat horum ratione augmentum, vel diminutio de pretio , quod juste exigeretur si utrobique pectiniae paris valoris essent. Sylvester vel b. Vpura . F. s. Navarra in cap. nn. de usur. n. 62. Toletus lib. s. cap. 1 . IX. Campist , aut respondeus nihil exigere a campsario possunt ratione laboris numerandae pecuniae , vel scribendi literas quas mittant ad correspondentes. Ratio liquet, quia hic Iabot ab eis debetur ex natura contractus , non minus quam labor emptoris in pecunia venditori numertanda, vel scribendi ad amicum, vel debitorem suum, ut eidem exsolvat.
Utrum is qui ex re aliena lucrum retulit , quod
dominus rei non retuli1set , psit istud stibi
Ubestio ista non procul distat , materia cambiorum , de qua disputatum pauli antE fuit. Fieri enim potest , ut si
mulus , vel negotiorum gestor, cui dominus crediderit pecuniam creditori suo seruendam , hac utatur pecunia quae sit aurea ad cambium minutum , quo permutet eam cum moneta partim argentea , partim aerea cum adjectione lucri t. ex illa velli vilioris materiae compermutata pecunia creditoribus domini sui satisfaciat. Quaeritur nunc,
utrum ille possit sibi hoc lucrum retinere r Stabiliatur in primis generali, decisio. II. Is qui ex re aliena lucrum sui particulari industria retulit, quod dominus rei non retulisset, potest sibi licite illud lucrum retinere , sive ex bona , sive ex mala fide rem alienam possederit. Atque ita campsor iste
alienae , sibique creditae pectiniae, non tenetur hoc lucrum restituere , nisi eo casu quo dominus ejus aut mandator hoc fine pecuniam altioris materiae & pretii credidisset, ut creditoris gratiam iniret, Ut ut creditor maius inde commodum reserret; eo namque casu restituere teneretur ob violatam justitiam. Ita Navarra cap. i7. num. 2s. Molina de justitia tract. a. disp. ol. Lessius lib. i. de justiti cap. 23. dub. 2. n. I 8. Bonacina de contractib. disp. 3. quaest. s. n. s. Reginaldus lib. 23. cap. 33. mim. so. S militer fur qui ex aliena pecunia, sive per suam industriam , sive per fori unam suam, ut si pecuniam ablatam ludo exposuerit, ex quo notabile lu-O O o o s crum
687쪽
ctum sit consequutus , ouod domino rem suam, aut pecuniam possidenti non obvenisset, potest sibi lucrum retinere. Ratio est, quia id lucrum est fructus ejus singularis industriae , aut sortunae. Haec autem cum sint personalia , si nullum pata um in oppositum intercessit, non fructificant nisi soli personae in qua sunt. Praeterea sussicidalienae rei detentori restitutio , per quam laesus dominus reddatur indemnis: at iste redditur indemnis si res adlata oem omni damno & interesse illi restituatur. Ergo qui his omnibus resarcitis supersunt fructus , vel industriae , vel fortunae singularis , non subjiciuntur restituendi obligationi. Hoc docet S. Thomas a. a.
III. Praeterea hoc idem in Iure decernitur aperte pluribus locis. Ait enim lex Si ex ea pecunia , Cod. de rei vindicat. Si ex ea pecunia quam Ap sueras , is apud qMem collocata fuerat si possessionei comparavit, 'sque rearita sunt, tibi vel omnes tradi, vel quassam ex his compensationis causa invito eo in te transferri injurissim est. Similis est decisio in l. vas 8. in fine , D.de surtis. Cum fur inquit rem furtivam vendidisset, eique numini pretii dominus rei per vim extorsit, furtum eum nummorum fecisse recte restonsum est. Et paulo post : Nummim qui redactus est ex pretio rei furtiva non est furti s.
censibus , s de contractu emphyleutiso , s
RAET ER Miss Is aliis vocis census notionibus, tractamus
hic de censu quatenus definitur , Jus percipiendi annuam pensionem ex re, vel persona alterius sub pretii constitutione. Dico jus , quia census non est penso, propriὸ Io- quendo , sed jus ad pensionem , ut communiter afferunt Doctores. Dico ex re alterius , quia nemo in re sita proprie dicitur habere censum , sed dominium , non pensionem , sed proprietatem. Dixi sub pretii constitutione , quia contractus iste est reciprocus , & species quaedant emptionias venditionis , in quo ille qui jus acquirit ad pensionem oblato pretio , dicitur emptor; ille vel δ qui recepto pretio se ad solvendam annuam pensionem obligat , dicitur venditor , non quidem rei permanentis & fixae, ut fieri assolet in emptione venditione communitet usitata ; sed rei successivae ac redeuntis , qualis est annua pensio. Gallice censualis contractus vocatur Achapi de penson, ou constitution de rente. II. Censuum duae sunt species. Alius enim est census reservativus, alius
688쪽
alitis consignativus. Reservativus est quo aliquis rem siram in alterum transfert secundam iitrumque dominium, directum & utile, reservata sibi solummod5 annua Loer illa re pensione. Hujusmodi suit census quem Iosepti ab AEgyptiis emit , transferendo in ipsos terras AEgyptiae regionis hac lege , ut quintam fructuum portionem annuatim Pharaoni penderent. Gen. . De hac specie nulla est mentio in Constitutione Pii V. ut notant Boninsignius , Lelus , Bonacina. Ideoque prohibitio illius diistitutionis ne pactam legis commissoriae apponatur in contractu censuali, non habet hie locum , ted sollim in censu consignativo. Ideoque licitum est pacisci in censu reservativo , ut res super qua constituitur , seu qua emitur pensio , cadat in commissum , hoc est revertatur ad eum qui Pensionem constituit, si pensio certo annotum decursu non fuerit soluta , ut docent CovarruviI lib. 3. vatiarum resolui. cap. 7. num. I. Lessius , Bonacina,'' di D ffeti ke δ, iisdem testibus, census reser lativus ab emphyleusi,
quia in emphyleusi non transfertur directum , sed tantom utile dominium; sed in reservativo censu transfertur utrumque dominium. Secundo , quia si in emphyleusi rei Ecclesiae non solvatur pensio intra biennii in , aut in emphyleusi rei secularis intra triennium, dominilam utile cadit in commist ita , de redintegratui cum directo dominio ipso iure : secus autem emin contriatii censudi, nisi de hoc expressE conventum fuerit. Tertio. quia non potest emphyleuis praedium emphyleuticum vendere, nisi praemonito Amino directo ; alioqui enim Oaet in commissum, & dominium praedii utile revertetur ad Dominum directiam: de insuper etiam praemonito Domino directo debetur laudimium. Ad neutrum autem horum obligat' 'i ' CE serebi, similivu, eontrahitur quando aliquis super in sua.
contignat alteri ius annuae pentioni RU - ' e . .
' in kium. Milis census tandatur super ali tur in personalem , realem, oc equare vel praedio. Personalis constituitur super persona quae se obligat nypotheca ad majorem pensionis personalis A. tute contractus censualis, sed per alteriv, ςφης δ' - ' j ca
689쪽
li, 3 Negant esse jare nati irae licitum S. Antoninus 2. p. tit. i. cap. 8. An lus verb. et sura , ψ.78. Martinus Navarra comment. de usuris , n. y. 8o. St.blolina toto. 2. tradi. i. disp. 387. & alii. Assirmant vero licitum Panormitanus in cap. In civitate, de usur. Conradus de contractibus quaest. 7 .de s. Major in . dist. is. quaest. 3 . Gabriel Biel ibid. quaes . tr. art. i. conclusi. Solus lib. 6. de justitia , quaest 1. ari. i. concl. 4. Ioannes Medina de usuris , quaest. II. Sed p Hi - , Covama vias lib. 3. variar. resolui. cap. 7. num. . dc s. Thomas Boninsignius cap. A. n. A. & seqq.Lessius lib. 1. cap. 22. diab. . num. is. & seqq. Bannes a. a. quaest.78. art. . Bonacina de contractib. disp. 3. quaest. . punct. unico , num. 3. Salas decensibus dub. 3. num. 1. Valentia , Filliticius de alii a firmantes poste personalem censum institui in locis, ubi non est recepta Extravagans Pii V. incipiens , Cum onus ; utque hujus prohibitionem ei se juris tantum positivi humani, necnon alia ibi diversa prohibita circa centus. Porrd argumenta utrimque ab oppositis inter se Doctoribus proposita recenset Milius locscit. VI. Mixtus denique census tandatur in re simul dc persona, it aut si res dispereat, continuetur nihilominus obligatio pensionis ex ruendae in ipsa persona. Haec species census ob admixtionem personae reprobatur &vetatur per dictam Pii Extravagantem, quanuis jure naturae Iicitum assi
VII. Iure ipso naturae, atque seclusa illi Pii Constitutione , quae non
est recepta in Gallia , conditiones ad contrahendum censum requisitae sunt: Primum ut adsit intentio emendi & vendendi, ne sub praetextu census ineatur mutuum usurarium I contractuum enim vis & obligatio dependet a contrahentium volιmtate. Secitndd ut interveniat justum pretium ; debet enim quaelibet res tanti vendi quanti valet. Justum pretium census illud censetur, quod lex , vel communis proborum dc prudentviri aestimatio , perspectis rerum dc locorum circumstantiis , temporum occurrentiis , commerciorum & pecuniarum raritate, vel copia approbaveriti Minimὰ tamen exigitur ut pretium census proprie de strictim adaequet pensiones persolvendas ; non enim emuntur futurae pensiones , sed ius illas deinceps exigendi. Id liquet in simili emptionis agri, cujus pretium multum deficit a valore omnium ex eo futurorum proventuum. Ad justitiam. pretii pertinet praeterea , ut majori pretio ematur census perpetuus quam remporalis ,& plurium annorum census quam pauciorum. Ilcm in aestimatione censuum habenda est ratio graviorum aut leviorum onerum , q sive emptori , sive venditori imponuntur. Tertio requiritur ut res sui cc qua census constituitur, sit in libera dispositione coiistituentis. Nemo enim plus juris in alterum transferre potest quam ipse habeat, i. Plem, plui jum, D. de regul. jur. de cap. Nemo pote,st, eod. tit. in s. Transscitur H tem donabitum pretii, seu rei super qua census constituitur, in vendit
690쪽
rem. Ideoque non potest maritus sine uxoris consensu constituere censum infundo dotali. Quarib requiritur, ut si rescensita pereat , aut sterilis evadat sine censuarii culpa , sive in totum , sive pro parte, cesset vel in totum, vel pro rata parte obligatio census. VIII. Censuum quoque alii constituuntur perpetui , alii ad aliquod tempus. In censibus temporalibus ille , quem vitaliti una vocant, is est qui durabit ad vitam ejus qui jus habet percipiendi censum , de quo ex vivis decedente , statim census extinguetur sine ulla obligatione restituendi se tem, sive capitale. Hunc censum constat esse licitum , sicut licita est em p tio venditio ususAuchus ad vitam usustaictuarii, l. Necessiri. , f. Cum usum DEIram , D.de periculo & commodo rei venditae. De vitalitio itaque censuiuaeritur quaenam sit j ita illius pretii taxatio. Z Varii diversa respondentiustitiae consentaneum prae reliquis duco hac in re judicium Bonacinae de contract. disp. 3. quaest. . punct. unico , num. 18. pretium este taxandum attento ultimo vitae termino ad quem naturaliter attingere potest vita ejus personae cui solvendus est census , & illorum annorum stimendo medie- ratem, qui deductis casibus fortuitis Iossent probabilius ad eum terminum pertingere ; atque ita pretium census adaequare debet illorum annorum illam quam dixi medietatem. Ratio est, quia sic aequalitas exactior seria Vahitur , de uterque contrahentium aequalem subibit sortem lucri & jacturae, cum aliquo casii ex innumeris qui humanae Vitae decursu occurrunt , fieri possit ut censeat ista ad illam medietatem non accedat: quemadmodum evenire quoque potest ut eam excedat. Qitare ait Bonaeina )s tradciis centum aureos ad constituendum sibi censum vitalitium, sit quadro lata annoriim , de perspecta ejus valetudine, statu vitae, indole, pr sessione, & quibus exponi solet periculis , judicetur posse ad annos sexaginta pertingere , poterit quotannis exigere aureos decem. P terea taxatio ista manifestum habet in Iure sandamentum, l. In computatione , D. adleg. Falcid. IX. Census quidem temporalis generatim omnis ille est, qui ad tempus duntaxat, sive incerti uti, ut est vitalitius; sive certum , puta ad definitum annorum numerum constitutus est : quorum censuum uterque adventu praefixi termini extinguitur, nulla ut dicit Lessius in refusa sorte.
Ataue utrumque , mod5 sit realis , posse minoris emi quam sitit omnes simul junctae pensiones , docet Covarruvias lib. 3. var. rc l. cap.7. Num. 3.& . Caietanus ver b. Isura, sub fin. Lessius lib. 2. cap. 21. dub. 6. Conradiis q.79. & 8o. Navaria Manual. cap. IT. num. 23o. Ac in comm . de ustr. non .7 i. quo loco dicit, poste centum aureis emi pensionem annuam decem aureorum pro quindecim annis. Et utique certum est in perpetuis censib is pensiones , longe tamen simul junctas , excedere valorem sortis colia latae in pretium. Cum enim ematur non annuus census, sed jus ad illum, aestimatur minoris jus , seu actio ad censum , quam speratum emolumei
