Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

691쪽

css Iuris Canonici Theoria

tum ; & minus est actionem habere qurim rem, l. Minui est, D. de resul. iur. Similiter justum empti agri pretium nunquam aequivalet omnibus futuris proventibus, si sumit cumularentur. Quod igitur esset ustrarium in

contractu mutui, quod est totum sine ullo augmento, ne quidem fructuum pignoris, elapso praefixo termino restituendum ; est tameti licitum in contractu census bona fide inito, in quo pensio nihil de sorte diminuit.

X. In Extravagantibus communibus, tit. de empl. & vend. duae ha

bentiar Constitutiones planc conformes , Martini V. & Callisti III. conti nentes multas illius census, de quo interrogabantur, conditiones, quarum praecipuae sunt istae : Vt certa res immobilis de fructifera designetur , cui census imponatur , eaque res immobilis sola maneat assectata & obligata solutioni census. Item in census non excedat fructuum illius rei immobili, aestimationem, v. g. agri sativi, sylvae caeduae, horti, vineae , prati, oliveti , stagni, lacus, pascui. Item ut re illa immobili depereunte fortuito casu, census extinguatur. Illa vero res immobilis debet assignari I vendi tore census ex propriis bonis, non Verd emptoris. Praetereaque in vendi- totis ipsius bonis debet res illa immobilis Permanere , nullatenus vero per venditionem ad emptorem transferri, ut Also existimavit Bartholomaeus Carraneta , ob id juste a Navarra reprehensus : fundus enim ille ad hoe solum desideratur, ut si subjectum in quo fundetur census : voluntque Pontifices Martinus & Callistus, eum hypothecari ad securitatem solvendi census super illo constituti, non vero alia venditoris bona , ad hoc lasemirum ut census sit mere realis , & non personalis aut mixtus, cujus g

neris nulla est in duobus illis Rescriptis mentio. Q iod si fundus per vereditionem a Carraneta excogitatam transiret in emptorem census, non una,

sed duplex venditio celebraretur, nimirum fundi & census , & contra It his dispositionem jus emptoris ad exigendum censum , venditore suam omnem haberet hypothecam, non in rebus debitoris, sed ipsius credito ris qui est emptor ; quod gravem involvit absurditatem. Praeterea exponunt Martinus & Callistus pretium pecuniarum quo census emitur , esse justum; ut scilicet habeat cum censu qui emitur proportionem , & cum fructibus praedii a venditore assignati ad constitutionem de securitatem census , ne scilicet census excedat valorem fructuum fundi super quo constituitur. Requirunt in stiper ut pretium integrum statim ab ipso initio persolvatur. Item ut census quotiescunque venditor volet , possit vel in torum , vel ex parte redimi, refuso agro , Vel presio. Item requirunt ne venditor ullo unquam tempore redimere compellatur ; alioqui enim census degeneraret in mutuum palliatum , essetque usurarius. Mutuum quippe in hoc differt i censu, quatenus emptor census omni privatur jure repetendidatam a se sortem : sed mutuans retinet sibi jus recuperandi mutui, ideoque nihil aliud quidquam ei exigere licet, neque fructus pignoris ac hypothecae , nisi tantumdem demendo sibi de sorte mutuata. Ex opposito potcst

692쪽

Praxis. Lib. VI. 66

potest emptor census annuatim censum exigere sine ulla sortis diininutio ne, qua ita se abdicavit, ut non possit unquam repetere , quanuis possit sponte oblatam resumere. XI. Quae porro subseqiruta est Pii V. Constitutio praefatis conditio nibus quas approbat, quasdam superadjungit, quarum, aut etiam unius earum defectu contractvin censualem in extςrno foro vult haberi pro usurario, etiamsi in foro conscientiae & rei veritate non su fortasse talis , nisquoad unam aut alteram conditionem, ut est ista: Ne pensio anticipetur, id est ne exigatur nisi ratione temporis elapsi. Si enim emptor dum pretium

numerat, detraheret ex eo pensionem primi anni, quae non debetur nisi finito anno , usuram committeret contra lus naturae cum restituendi obli

gatione. Constitutiones etiam Martini & Callisti aliquas memorant conditiones quae non iunt juris naturae , non quidem illas praecipiendo , sed quia in ipso facto & usu erant, de quo Pontifices interrogabantur. Quarum conditionum Dominicus Soto lib. 6. de justitia , quaest. I. art. i. &Lessius lib. a. cap. 22. dub. I a. num.71. duas tantum esse de jure naturae agnoseunt istas: i. Ut justo pretio census ematur: 1. Ut venditor ad redimendum censum nullatenus compellatur. XII. Laudemium non potest admitti circa censum. Ratio est, quia emptor census non habet dominium directum rei, sed solunt jus exigendi fundatam super ea re pelisionem. Venditori quoque census servatur libertas alienandi rem immobilem & fructuosim, super qua census est constitutus ; ita tamen ut eandcm rem indivulse comitetur obligatio census, atque ita transeat ad novum ejusdem rei dominum , quemadmodum obligatio hypothecae transit cum re hypothecata. Sicut ergo res hypothecata otest libere vendi a debitore etiam invito creditore, ita etiam res censuili ecta. Laudemium autem debetur in emphyleusi , quia cum non habeat emphyleuta nisi utile dominium, non ei licet nisi consulto Domino directo rem ab eo in emphyleusini acceptam alienare et eoque casu dcbetur Domino directo laudentium in hujus dominii recognitionem , & solvitur non a venditore sed ab emptore in recognitionem novae , quam recipit,

investiturae.

sionibus cessis : quod intellige antequam ipsae fuerint reipsa persolutae; se enim prohibentur Iure quoque Civili usarae usurarum , l. Ut nullo modo, C.de usur. Sed soluta semel pecunia censualis potest dari in novum consti

turae pensionis augmentum. Navarra in comment. de usuris , num. 9 .Lessius lib. i. cap. 22. diib. I 2. num. 87.

redimi quoad aliquas partes , & astringant emptores ad has diminutiones oblato pretio subeundas; Pius tamen V. non censuit emptores ad hoc onus f.beundam compellendos: hoc enim valde incommodum est , saltem in

P P p p i exilium

693쪽

668 Iuris Canonici Theoria

exilium partium redemptione. Sors quippe diversis de exigi iis redempta solutionibus emptori sere redditur inutilis, qui si taninam integratii , aut

ejus caltem notabilem partem reciperet, posset vel aliunt alibi Gnsum constituere , aut praedium aliamve rem frugiferam cinere , ut post Thomam Boninsignium idem docet Lessius num. 93. Standum vetb in his Partium conventioni ab initio contractui appositae. XV. Quemadmodum emphyleutar libera conceditur alienandi facultas, salvis juribus Domini directi, ut sunt jus praelationis , seu retentionis, de jus laudemii: idem censendunt pariter de vas salio seudum alienante, donante , vendente , oppignorante in regno Galliae, juxta Edictum Aurelia nense de seudis, art. i. & x. Verumtamen neque praedium emphyleuticum, neque nudate alienari permittitur inconsulto Domino directo , cui competit ius illud praelationis, ut sibi retinere fundum possit, si velit, sub eodem

pretio, iisdemque conditionibus: eique ad deliberandum si hoc jure uti v lit , de pecuniam ad pretium comparandam conceduntur duo inenses , quibus elapsis excidit iure retinendi pro hac vice ; sed debet novo emptori dare investituram, pro qua jus habet exigendi ab eodem laudemit. Si verocmphyleuta, aut vastallus non requisito directo Domino fundum alie

naverit ; aut si triennio censum aut canonem annuum non persolverit, aut

etiam biennio , si fundus ad Ecclesiam pertineat, nisi hujusce temporis interjecti negligentiam ac moram quamprimum celeri satisfactione purget aeconsignet, luxta cap. Potuit, de locato & cond. item si vastulus obsequia dc clientelam post trinam interpellationem non praebuerit; his casibus fundus emphyleuticus aut seu datis cadit in commissum, expulsaqtie conductore aut vals illo qui investituram a Domino directo sumpserat, reve titur ad patronum , & coalescit utile dominium cum directo. Haec omnia constituit Iustinianus l. 2. dc 3. C. de jur. emphyt. Sylvester & Iulius Clarus in verb. Dudi . Communia haec sunt inter emphyleusini & Dudum. Disserunt tamen haec duo, quia Dominus seudalis habet quoque jus in personam vassalli, sive per jurisdictionem, sive per addictionem ad certa quaedam personalia obsequia, quale est hon adium , quibus caret cm- Phyleusis, quae Gallice dicitur murieau bail. XV l. In Regno Galliae neque emphyleuta , neque vassallus poenam privationis seu commissi sustinet ob omiss,m in alienatione denunciationem, cum liberum sit ipsi Domino directo per retrachiam , seu jus retentionis Lindum alienatum sibi vindicare. Ioannes Faber in s. Item Semiama, Listit. de actioni b. Papo lib. . placitorum, tit. I. num. 39. Melchior Pastor lib. . de jure seu dati de emphyt. tit. 3. num. 3. Q linimo in hoc Regno non privatur vassallus nudo, ne quidem in casti rebellionis , quam vocant f timue, nisi post Iudicis sententiam. At si rebellio fuerit contra Regem, aliudve suerit commissum laesae Majestatis crimen, vacat fetidum ipso jure. Iustor de jure seud. lib. . tit. i. num. a. Praeterea in cas bus civilibus , in

quibus

694쪽

s Praxis. Lib. VI. 66ρ

quibus jus commune & libri seudorum privant vas Iallum nudo , ut est in

canone per triennium non persoluto , in alienatione nudi non requisito Domino directo , in mora recognoscendi Patronum , aut ei debita ex l- vendi post trinam admonitionem , in his , aliisve similibus mitius eum emphyleutis aut vaffallis agitur in hoc Regno , adeout nec ipso jure , nec per sententiam primam poena commissi soleat irrogari, sed judicio com pellitur vassulus debita jura Domino praestare, indicta etiam in contumacem mulcta pecuniaria. Mornacius in l. 2. C. de jure emphyt. Et licet emphyleutae qui canonem per triennium non praestitit purgare moram , sicut etiam cuivis debitori in pari mora solvendae pensionis constituto. Expillius

placitorum cap. I 22.

X VIL Retractus quoque Domino directo competens super fetidali aut emphyleutico praedio, praesertur retractui agnatorum, utpote prior & veri stior, in ex ipsa investitura ortum habeat. Baldus in l. perator,in fin. D. de pactis. Iason in l. fili. C.de j are emphyt. Pastor lib. 6.de jure nud. tit. 6.n. 1.

XVIII. Porrd is qui utile dominium possidet, si post quantumlibet

annorum decursum probet , exhibitis apocnis trium cohaerentium annorum , solutionem census, non potest cogi exhibere chirographa praecedentium annorum. Idemque jus obtinet quivis annitae pensionis debitor, juxta l. Guicumque, C.de apochis publicis, lib. io. ni si in illis apochis continea tur protestatio de pensionibus anterioribus non solutis. In horum dese chum, idest si nee tria solutionis annorum cohaerentium chirographa exhibentur , nec solutionis annorum praecedentium , potest compelli debitor ad vigintinovem annorum persolvendum censum. Carolus Loiseau tract. Du deguerpi sement, lib. r. cap. s. num. 3. Et haec obtinent in censibus praeiadiorum domantalibus , Gallice Renui fouic rei. At vero in censibus pecu nia emptis, aut etiam in censibus praediorum non importantibus directum dominium , Gallicana Ludovici XII. Constitutio anni as I 2. art. 7 I. non permittit reliqua censuum praeteritorum exigi ultra quinquennium , ut docet Lot seau ibid. cap.6. n. I I.

XIX. Si post contractum emphyleutioim fundus depereat in totum, liberatur emphyleuta ab omni obligatione , cum ejus deperierit fundamentum : si vero pars aliqua fundi reliqua sit ab alterius etiam majoris partis deperditione, emphyterita damnum illud sustinvbit, nisi partes aliter con venerint, i. i. C.de jur. emphyt. & ibi Gloss. in verb. Particulare , approbat sententiam Balgari, quod emphyleuta sustinere debeat damnum quo major pars praedii deperdita fuerit , cum lex ipsa absolute & indistincte decernat; de f. Adeo, in fin. Instit. de locat. 3c condiust. liberatio emphyleutae non alteratur nisi postquam tota rei substantia perierit, & non ex parte : contra Maertinum qui hoc limitabat ad deperditionem mediae par ris. Ratio est, quia emphyleuta pensionem pendit in recognitioncm Dominii directi potius quini in compensationem fructuum. XX. Hoc

695쪽

6 6 iuris Canonici meoria

XX. Hoc tamen tenendum est circa occiarrentem alicujus anni sterilitatein in praedio conducto , si nihil omnino provenerit, remittendam esse roram ejus antii pensionem , juxta communem Doctoriim sententiam in I. Ex conducto 1 1. D. locati. Sed si aliquis valde exiguus fuerit proventus, eo casu remittendum esse pro rata de anni pensone , nisi cum ubertate praecedentis , vel sequentis anni valeat sterilitas illa compensari, ut dec Gnit cap. Proptersterilitatem , de locat. & conduci. & colligitur ex l. Si merces, major, D.locati. Et hanc esse communem doctrinam testantur Gome

XXI. Nec omittendum , quod spectat ad pensonum non solutariam reliqua, distinguendum esse in Gallia inter census pecimia emptos , & census praediales. Censuum enim pecunia emptorum reliqua non soluta exigi non Possunt ulterius quina a quinque proxime praecedentibus annis, ut statuit Ludovicus XII. Eaicto anni Isio. art. II. At vero in censibus praedialibus, quae vocamus Rentes foncieres, & in censibus quoque Rudalimis potest directus Dominus exigere reliqua pensionum non solutarum excepto

PMilo ante memorato privilegio apocharum trium annorum cohaerenti uri in

ulqite ad annos vigintinovem praecedentes de inclusos , Mai sterius praxistit. χ s. n. 38. etiam ab illo qui mi per emit dominium utile. Ratio est , quia

fundus ipse quem possidet , ad haec omnia est hypothecatus ; salvo tamen

emptoris recursu ad suum venditorem. Charondas lib. 3. responserum, cap. 62. Despeisseus I. p. tit. de mutuo, sect. 3. XXII. Deci sua, de merito tenenda est doctrina Benedicti pari. r. verb. Et uxorem , n. 4'. declarationem scilicet venditoris inter vendendum asserentis falso rem quam vendit, censitatem, aut alitis servilem , neque censiim, neque ullum emptori praejudicium parere. Praeterea si venditor rei verὸ centualis affirmaret esse liberam, declaratio haec in eo prodesset emptori, quatenus constituendo illum in bona fide, res empta non caderet in commissum , si non petierit investituram, si non recognoscat Dominum directum, aut censum non persolvat dum in bona fide permanet. Idemque docet Guido Papae quaest.2 . Quandoquidem ubicumque de servitute non constat, praesumitur semper in favorem libertatis. Verumtamen ista venditoris declaratio non redderet in posterum immunem emptorem ac liberum

censii, aut ab alias debita servitute, si probetur a directo Domino, neque legitima praescriptione deserit. Qitae utraque dcciso cum sit rei quotidi

nae, confirmatur per legem Traditio. D. de acquir. rer. domin.

CAPUT

696쪽

S' Praxis. Lib. VI. 671

CAPUT XIII

De societatis contractu.

' Oeitet et tu sic desinit Cujacius in paratillis D. pro socio,

ut sit Damni de lacri facta communio ex consenui honesta& iusta. Sic enim excluditur fiagitiosae rei, atque etiam leonina societas , ut vocatur in L Si mn Derint, g. Aristo ait, socio, qua scilicet unus recipit omne sere lucrum, alter vero omne fere damnum. Ubi ergo fit inaequalis partitio lucri vel damni respectu e xum quae singuli socii contulerunt, committitur injustitia cum obligatione restituendi. chiod si socius hac lege suatu confert pecuniam , ut lucrum quidem obveniens aequaliter dividatur ad proportionem utrimque contributorum , sed ipsum sibi capitale etiam a casibus sortuitis servetur indemne , usuram committit , cap. N. Viganti, de usur. Quanquam istud cap. Naviganti, directe loquitur de simplici mutuo , non vero de societate, de qua, aut de lucro dividendo nullum ibi verbum , sed disertE verbum ara ιμπι. Et benὸ observat Glossa in vella Periculum , quod cum ibi initii, sit ex utraque parte mutui contractus, si creditor non suscepisset in se perieulum sortis, istud periculum fortuiti casus non exemisset hunc mercatorem

ab obligatione sortis integrae persolvendae, si illa , se recepta , sive per

naufragium, sive per alium fortuitum casum , sive recipientis culpa deperitisset. At vero fortuitus ea sus regulariter socium non adstringit; cum tamen adstringat immitiatarium , l. Incendium, C. si cere. peti & Instit. qui b. Inod. re contrahat. oblig. 6. Item is cui res. Potest tamen socium recipientem adstringere , modo suscepta ista ex mutua conventione obligatio aliunde ex aequo compensetur. Nam commodatarius qui ex vi commodati non tenetur nisi de sola culpa, tenetur ex vi pacti etiam de casu fortuito, cap. uni c. de commodato. Et quod majus est, in contractu depositi depositarius ipse potest ex suscepta in se obligatione vi mutui pacti conveniri de

casu mere fortuito, secundum leges eiviles & facios Canones , l. r. f. MIGD. depositi, & cap. Noa fidei, de deposito. Et tamen per commodatum de depositum nullatenus transfertur in recipientem dominium rei. II. Ad haec notanda est sancti Thomae doctrina 2. 2. quaest. 78. art. I. ad s. his verbis : Ad quintum dicendum, quod iste pia mutuat pecuniam , tro fert dominium pecuniae in eum cui murrat. Unde iste cui mutuatur fecunia , subsem peri u tenet eam, O tenetur restituere eam istegre r unde non debet ampli, exigere qui mutuavit. Sed ille pii committit Fecuniam som, vel mercium, vel artifici

697쪽

6 i. iuris Canonici m)eoria

artifici per modum societatis cujusdam , non transfert dominium penuria si a iuilium , sed remanet ejus : ita q-d cum periodo ious mercator de ea negotietur, vel artifex de ea operetur. Et ideo sic licite potest partem lucri δε ea promenientis expetera, tancy am de re sua. Haec S.Thomas. III. Ad ii istam societatem quatuor requiruntur. Primδ ut singulr socii conserant in commune , sive pecuniam , sive industriam, sue instru- naenia , ut navem, equos, vehicula ; sive operam de labores. Secundb , ut lucrum & damnum ex ipsa societate proveniens sit commune. Tertib , ut dividatur inter socios lucrum secundum aestimationem ac proportionem eorum quae singuli contulerint, i. Si non fuerint, & l. Verkm, D. pro socio. Quarib , ut si guli subeant damna & expensas pro rata quoque eorum quae ex parte sua contulerunt, atque seorsim totam incurrant jacturam eorum quae in sortem contulerunt: ut qui pecuniam contulit, totum pecuniae suae periculum subeat, si absque ibcii culpa levi, aut lata pereat : si verb salva pecunia nihil obveniat lucri , socius alter qui suum laborem, vel industriam contulit, subeat solus jacturam industriae suae de laboris,

pecunia verb tota ad eos redoat qui eam contulerant.

IV. Socius minime tenetur praestare sociis suis levissimam culpam, cum non astringat genus istud culpae in illis contractibus qui celebrantur utriusque contrahentis gratia , qualis est emptio venditio , locatio conductio, locietas : unde ait Iex Socius socio, D.pro socio: Socius socio etiam culpa.nomine tenetur, idest demia ars e negligentia. Culpa autem non ad exactis an diligentiam dirigenda est ; si est enim talem diligentiam communibiti rebus adlua bene , qualem suis rebus adhibere flet: quia qui parum diligentem serium acquirit, de se queri debet. Eadem habet f.ultimus, Inst. de societ. V. Omne aes alienum pro societate contractum de communi solvendum est , licet ab uno fortasse sociorum solutum fuerit. Iste quippejus h bet repetendi a sociis actione pro socio , etiam post diremptam societarem , l. Omne as, D. eod.

VI. Divisio ad aequalitatem pro rata contributionis ad societatem hoc efflagitat, ut qui aequaliter contribuerunt, aequales partes de comm ni lucro sortiantur ; qui autem inaequaliter, inaequales. Si ergo duo socii contulere singuli centum aureos cum aequali labore de pari industria, Mex communi hac sorte lucrati fuerint ducentos aureos , quilibet eorum assumeti centum aureos pro capitali quod contribuerat, de alios totidem pro partitione lucri. At si unus sociorum contulit in sortem centum aureos , alter velo suum laborem dc industriam centum aureis aestimarum, lucrum vero fuerit ducentorum aureorum , is qxii pecuniam contulit debet primum centum sibi aureos subducere, quos in sortem contulerat; deinde quilibet amborum centum aureos de lucro reportabit. In hoc consentiunt Angelus vel b. Solutis i. q. i 7. Sylvester ver b. Sorictas, Φχo. Martinus Navatra cap. l7.num. 2II. Petrus Navarra lib. . de restitutionib. cap. 2. n. 218. Azotius

698쪽

s Praxis. Lib. VI. 673

AEorius tract. de societate, cap. quaest. I. Bonacina dissip. 3. quaest. 6. Punct. 3. n. 3. Filii ucius tract. 38. num. 37. i. & 63. contra lassium lib. a. cap. 13. n. 8. volentem ut is qui solam posuit industriam de laborem centum aureis aestimabilem, possit quoque de lucro communi centum aureos

sibi vindicare , quemadmodum & socius alter qui centum aureos de sual ecunia contulerat , adeout de lucro dividendo non jam ducenti, sed so- sim centum attrei sit petiint, ex quibus singuli dimidium , hoc est quinquaginta aureos nanciscantur. Sed opinio ista reprobanda est, quia socius qui1olam adhibuit industriam & laborem, nihil contulit ad capitalem sorteii , quae est quid reale ac pecuniarium ; cum e diverso industria & operae sint

fruct:is tantum personales. Sicubi tamen contraria vigeret consuetudo, aut aliter inter partes convenerit, id poterit servari. VII. Jure communi pecunia in societatem collata pertinet ad eum solum qui contulit, ut docent Sahomas 2.2. quaest. 78. art. 8. ad 1. M. Na-Varra cap. II. num. 233. Solus lib. 6. quaest. 6. art. I. ad 2. Cajetanus ver b.

SocietM , Azorius 3. p. lib. 9. cap. 3. quaest. I. & cap. I. quaest. I. Toletus lib. s. cap. o. Bonacina loco cit. pune h. q. num. II. Ratio est , quia si pecunia pereat, perire illi debet qui eam contulit. Ergo si supersit, eidem

tradenda est , ut qui sentit onus sentiat quoque commodum , cap. sentit onus, de regii l. jur. in s. Et secundum naturam est, commoda cujuLque rei eum sequi quem sequuntur incommoda , i. SecWrdum natus am, D. eod. Hi, adde Sixtum V. in Extravag. Detestabitis avaritia, ita sancire: Surtem stata societate tradendam esse isti pii eam contradit, s extat. In locis tamen in quibus vigeret consuetudo , ut sors societate finita inter socios quoscunque dividatur , illis comprehensis qui solam operam contulerint, aut ubi inter socios ita convenisset, illa divisio sortis licita ellit. Nec rein pugnat naturae societatis talem iniri conventionem , cum sociorum bona communicentur , l. i. D. pro socio. Et ut inquit Cicero actione s. in Verrem : Socii putentur quos inter res communicata est. Et diserte stati iit lex Sinou fuerint, s. Ita cestri , D. pro socio : Ita coiri societatem posse , ut nussisu

partem damni alter sentiat, lucrum vero commune R. Plerumque enim tanta

est industria serit , ut plus serietati conferat quam pecunia , s solus naviget , ssolus perereinetur , pericula subeat solus. Denique hoc idem saepissime usu venit in societate de animalibus inita , qua finita dividuntur pleriuraque animalia in sortem additista societatis. Atque in his ubi pacto nihil expressum

fuerit, standiim est locorum , in quibus contractum fuerit, consuetudin, bus approb. atis.

VII l. Expensae quae a socio apponente industriam & operam fiunt ad utilitatem, vel ad necessitatem societatis . ficiendae sitiac de communi societatis pecunia , cujusmodi sunt impensae itinerum , transvecti omina, solutionis vectigalium , conservationis mercium , l. Si fratres, g. Si quis ex

sociis , & l. Dcundum Iulianum, D. pro socio. Eadem ratio est in expensis in Q q curationis

699쪽

curationis vulnerum quae socius , latronibus dum societatis eausa proficiscitur passus est, aut si vestibus, equo, aliisve rebus suis in eadem prosectione fuerit a praedonibus spoliatus, cum haec damna proxime ob societati datam operam sustinuerit, d. l. Secundκm Asianum. Eadem habenda r tio est in expensis 1 socio factis ad se redimendum de captivitate in quam incidit dum societatis causa peregrinabatuL Rebellus, Molina, Bon ina.

Istaeque expensae deducendae sunt antequam lucri rationes computentur. Lucrum enim non aestimatur nisi deducto aere alieno. IX. Denique ad quamcunque sive mercium , sive frugum, sue animalium , aut aliam societatem , juxta triplicem ejus dirimendae modum triplex regula tenenda est : vel enim ita finitur ut solum capitale integrum supersit absque ullo lucro i, & tunc reddendum est capitale illi soli qui id contulerat: vel sine ullo lucro deperditum fuit capitale, vel integrum, vel ex parte, eaque jactura sustinenda est ab eo qui contulit; quoties enim aliquid sine aliena culpa deperit, soli domino petit. Vel demum superest capitale , vel ejus pars cum aliquo lucro ἱ quo casu quod superest de capitali ad dominum redit qui contulerat, lucrum velo inter socios pro rata contributionis dividetur. -

CAPUT XIV.

De Clericorum debitu restitutionsitu.

NA ex praecipuis restituendi obligationibus quae Clericos respiciunt, ex sinonia oritur. Verum satis superque hanc materiam libro superiore discussimus , ubi egimus de G

monia. D

II. Disputant Doctores, utrum Clerici Beneficiorum tarctus male impensis teneantur restitii ere , sive de suis patrimonialibus bonis , sive per Libtractionem ejus partis fructuum quam possent sibi alioqui impendere sive etiam de stipendiis clericalibus quae suo labore lucrati fuerint. Omnes quidem Doctores unanimes asseriint de Beneficiariis , teneri sub peccato mortali conferre in opera pietatis fructus Beneficiorum qui supersunt ad condeceritem ipsorum victum. Sed tota in hoc versatur difficultas , utrum si sectis impenderint , obnoxii fiat obligationi male impensa restituendi ad pias caulas Z Multi graves Authores negant ad id teneri. In primis S.Ihomas 2.2. quaest. I 8 s. arr. 7. in corp. ubi postquam veterem illam &canonicam proventuum Ecclesiae in quatuor partes faciendam divisonem cominemoravit, scilicet partem Ecclesiae reparandae destinatam , & partem

Episcopo,

700쪽

s Praxo. Lib. VI.

Episeopo, partemque Clericis inservientibus , dc partem pauperibus competentem; statim uabjimgit , quod si Episcopus sua parte non contentus, vindicet sibi aliquid de partibus quae Clericis, pauperibusve , aut Ecclesiae

debentur, cum in hoc peccet contra justitiam, non solum mortaliter peccat, sed etiam tenetur iis quibus subtraxit restituere. Deinde loquens dejeciali parte quae ipsi seorsim Episcopo debetur, si ex illa sibi immodera

te retineat, nec aliis subveniat, dicit peccare contra debitum charitatis, de nihil dicit de restitutione , sicut dixerat teneri ad restituendum de parte usurpata quae aliis inferioribus Clericis , vel Ecclesiae , vel pauperibus debebatur ex justitia. Atque ita innuit, Episcopum qui peccavit contra charitatem non erogando pauperibus , vel Ecclesiae id quod supererat de speciali sua parte , non esse obnoxium restitutioni. Et sane comperium est, Peccatum contra charitatem , quale istud elle docet ibidem S. Thomas, non elle obligationi restitutionis obnoxium. Eadem porro est ratio circa quoscumque aliorum Clericorum proventus Ecclesiasticos , ut docet S.Thomas quodlibeto 6. ari. ix. Hoc idem docent Ostiensis, Joan. Andreae, Barbatias, Soto, Covarruvias, Bannes, Garcia, Reginaldus , Bonacina qui specialem hae de re tractatum edidit, Prosper Fagnanus in cap. Si ptas, de pecul. Cler. & alii qui assi ant quidem Beneficiarium qui quod habet superfluum de fructibus Beneficii non erogat in res pias , peccare mortaliter contra debitum charitatis, sed non contra debitum j stitiae; ideoque non adstringi obligatione restituendi. Addunt iidem, non esse merum dispensatorem, sed dominum proventuum quos ex Beneficio percipit. Idque probant ex verbis diversorum Canonum negantium Beneficiarios facere fructus suos, si non recitent ossicium; sic enim loquitur Concilium Lateranense sub Leone X. Et cap. vnicum de Cier. non res d. dicit & statuit, Clericos qui Choro non intersimi, non esse dominos distributionum quotidianarum , neque stias illas facere. Item Concilium Tridentinum sess. 13. cap. i. decernit Episcopos diu absque necessitate absentes non facere fructus suos. Praeterea potcst Clericus aliis locare Beneficii sui fructus, ac proinde illorum in eos transferre dominium. At nemo plus juris in alium transferre potest quim ipse habeat, cap. Nemo potest , de re Ljur. in s. Se l. Nemo plau juris , D. eod. Denique usu passim receptum videmus , ut Beneficii fructus ad haeredes transeant, etiam laicos ; quod seri

non liceret, nisi qui praedecessit jus dominii habuisset. Ista demum doctrina praevalet, usuque passim recipitur. III. Non desunt tamen oppositae opinionis assertores & sundamentes& teneri Beneficiarios Praebendarum Ductus superfluos male impensos restituere, at serum Navarra tum in Manuali, tum in suo tractatu de redditibus Eccles Archidiaconus , Panormitanus, Gabriel Biel, S. Antoninus, Ricardus , Majolus , Paludanus & Latium tract. a. cap. 3. quibus favere

SEARCH

MENU NAVIGATION