장음표시 사용
51쪽
Siaakenburgius . Atqui ut iis fidem concilientcius Commentatores & Interpretes ea proserunt, quae Iosephi quoque vindicias satis bene conficiant. Sic Matthaeus Raderus ea defensurus
quae tradit sal de legatis Alexandri a Tyris
contra ius gentium interemtis , ait: Ceterum
nihil es, quod moveare Glare ani susspicione, ar-hitrantis have de legatis ocriss historiam esse falsiam, quod Diodorus 9 Iustin s illam pro terierint ; quas Iusinus or Diodorus non alia musta transimisierint flentio , quae Arrianus , ct Curtius narrant . uuid si haec ρο alia habuere Callisthenes, Duris, Ptolomaeus, Ars bulus, ct innumeri alii nobis invis, Curtio olim forte lecti p Multa Aelianus, Pollaenus , Plinius adferunt aliis Iraeterita. Christophorus quoque Cellarius de excurlione verba faciens Alexandri in Mardorum gentem, a Curtio me morata fbJ , inquit non ineptam hic dissputarionem ponit Glareanus , habetque suspectam hanc AIexandri excursonem, cum utilia eius nec apud Diodorum, nec Arrianum mentio M. Sed enim Curtius Aa non tantum ex Diodoro hausit, sied multis aliis Graecis, qui hodie desiderantur. Infinitos ferme extitiise rerum Alexandri Scriptores , horum Catalogi a Ioanne
52쪽
Gerardo Vossio, Ioanne Alberio Fabricio, alii que consecti probant luculenter : hos autem omnes , Vel potiorem partem ad manus fuisse Curtio caeterisque, quorum silentium adversus Iosephum iactatur , aegre quisque concedet, qui paucissimos ab his laudari animadverterit. Quid ni ergo ab iis monumentis Alexandri adventum Hierosolyma Iosephus didicerit, quae aliorum diligentiam effugerunt Θ Quid etiam si his domestica accessere documenta, quum de re ageretur toti genti perhonorifica, eidemove etiam imposterum profutura λ Demum
quaedam in Curtio leguntur , quae Iosephi Iortasse narrationem contra Moylium confirmare queant, dum nempe moerorem ab Alexa dro ob mortem Hectoris conceptum reserens, haec addit sa): Oneravit hunc dolorem nuntius mortis Andromachi, quem praefecerat Θ-riae: vivum Samaritae cremaverant. Ad huius interitum vindicandum quanta maxime celeritate potuit, contendit. Ahenienti si ut traditi tanti sceleris auctores , Andromacho deinde
Memnona subsiluit, adfectis supplicio , qui Pra
torem interemerant. De eodem Andromacho
haec item iam antea scripserat O): Briam quae Coele appellatur , Andromacho Parmenioc F tra-
53쪽
tradiderat, bello quod supererat interfuturus.
Ad haec admonuit Cellarius Caussas interficiendi Andromachum non solum Samariae , sed& toti Palaestinae ab Alexandro praefectiam , exactiones nimias, acerbiusque imperium fuisse. Quod certe aegrius caeteris serre Samaritae debuerant , nec a tributis anni septimi exempti, nec aliis privilegiis ab Alexandro honestati quemadmodum Iudaei. Ε Curtii etiam verbis ed, scimus Alexandrum in urbe Samariae, Galilaeam inter & Iudaeam media, aliquando constitisse. Eccur ergo tum saltem intrare non potuit Hierosolyma, urbem Utique multo clariorem , ob Templum praecipue, ipsorum etiam Ethnicorum testificationibus celebratum p Atque haec adversus Moylium urgemus praecipue, contendentem Alexandrum ab his regionibus longe semper abse ille. XXL De Iustini tandem silentio non est cur multis disseramus ; posteaquam vel ipse Vandalii, & Moylii sententiae υτερα-ςὸς, scilicet Anonymus Gallus de eodem ita pronun
54쪽
Desior dre dans la narration, Dexactitude dansles satis , ce sent les de iis ordinatres de Insis, qui consacre les ovaieme ct douzieme Γυres deson Ouvrage an recit des exploiis d' Alexandre. La precision doli caracterser uti Abrere, I hcrLvain Romam V est cependavi que superficies, quand illaris de ce Conquerant. Oiι nepeuiguere s' en rapporter ὰ fu aut ori te cte. Visum tamen Isaaco osso , Stri gelio,&Cantelio adventum Alexantri L Iterololyma , occursumque Iudaeorum illa Iustini designare sa) r Memor tamen Darium adhuc vivere , Parmenionem ad occupandam Persicam classem, aliosique ami- eos ad recipiendas Asiae civitates misit: quae flatim audita fama victoriae, i s Darii praefectis eum auri magno pondere tradeuitibus fle, in potestatem viectorum venerunt. Tunc in Θ-riam prosiciscitur, ubi obvios cum infulis multos Orientis reges habuit. Ex bis pro meritis gulorum alios in cietatem recepit: aliis regnum ademit, suffectis in loca eorum novis regibus . Quae eruditos viros impulerint ut ita sentirent, me prorsus latent. Fortas e Infularum mentio excitavit, quas non soluin supplicantium , sed & Sacerdotum olim proprias Miledum victimas resque alias sacras procurarent,
55쪽
compertum cst. Fortasse etiam ipsum Iudaeo, rum occursum, Regum Θriae nomine, obscure licet, indicatum tibi persuasere, praecipuequIm rerum Iudaicarum Gentiles plerumque inscii, cas per ambages Veluti repraesentarent. Ac revera Summum Iudaeorum Pontificem caeterosque ex ordine Levitico Sacerdotes, qui obviam Alexandro processere, Reges quodammodo videri potuit te quivis assentietur, si se-Cum reputaverit in Synedrio, eiusque capite honorem fulsisse regiae dignitati proximum , auctoritatemque haud multo regia inseriorem. Hinc ab usu etiam Graecorum non abhorruisse scimus, ut ii, penes quos potestas, atqUe cura sacrorum suprcina csset, uti erat apud Iudeorum Pontifices Synedriique Praesides, appellarentur . Sic qui inter Archontas Atheniensium locum tenebat ordine secundum, βασιλευς vocabatur , licet partes praecipuae eius muneris sacris in rebus procurandis versarentur, ut monitum hoc & aliis exemplis a
Ioanne Gothofredo , Lachemachero sa). Foditas te etiam quae de Syriae Regibus Iustinus
enarrat partim ab AleXandro in amicitiam receptis , partim regno privatis ad ea accomodari
polle Vossius, & Strigelius crediderunt, quae de
56쪽
I GRESs O HIEROSOLYMA 43 de Iudaeis, & Samaritanis a Iosepho memorantur , quum hi nec privilegiis fuerint ab Alexandro cumulati, neC eorum civitas se vata siit; illi e contra in amicitiam, ac foedus fuerint recepti, tum privilegiis atque honoribus cohonestati. Fortasse demum , Sanaballetis, Samariae Satrapae a Dario constituti, ad Alexandrum desectionem, ut narrat Iosephus, Iustino
in caussa fuisse cur Reges quosdam Syriae obviam ivisse Macedoni dixerit, sibi in animum induxerunt. Sed his, quae coniiciendo protuli , ut illorum Eruditorum sensus divinarem , duo a Iosepho Commemorata ad Ue
sari videntur , & alterum quidem dum refert Parmenionem Iudaeorum occursus spectatorem fuisse , qui tamen, si Iustino credimus , tum aberat cum Syriae Reges Alexandro obviamivere: alterum autem dum item narrat idem Iosephus Syriae Reges sive Satrapas, ac regulos omnium ossiciorum testes fuisse quae Alexan-
der erga Iudaeos prestitit iam iam ingressurus Hierosolyma . Atqui in eo sibi Iosephus, Iustinusque consentiunt, quod uterque in Al xandri comitatu Syriae Reges fuisse prodiderit. Sed & Iustinum quoque ipsum, sive potius Trogum Pompeium, cuius ille libros in epitomen redegit , rerum Iudaicarum inscium fuisse ex eo
patet quod Hebraeos ob scabiem & vitiligi
57쪽
nem ab Aegypto fuisse expulsos scripserit sa). Quam calumniam ne Tolandus quidem, Spino ja ipso quandoque nequior, & impudentior, a se impetrare potuit ut probaret, cui tare en in designanda Iudaeorum origine potius fuit Strabonis commentum, quam earum Scripturarum auctoritas , in quibus gentis suae Historiam ΛIoses conicaeuit. Sic enim Strabo sb) Cum mixtae sint originis , fama quae maxime invaluit, perhibet eos , qui nunc Iudaei appe Iantur, ab Aeg)ptiis fuisse propagatos. Ita ne ii quidem, qui multo candore Historias composuere, a falsis vero commiscendis abstinere potuerunt. Tanta scilicet erat tunc temporis etiam gentis Iudaicae eXecratio , fallorum eiusdem ignoratio tanta ; ac praeterea adeo copiosa fabularum mendaciorumque adversus eam in vulgus editorum seges, ut in hacc vel oculatiores impingerent. XXII. Praecipua exceptione, quae ex Scriptorum Alexandri rerum silentio ducebatur , satis, uti reor , extricata , reliquae iam sunt expendendae, atque , Ut ordinate procedamus , quemadmodum iam innuimus , illa cum primis, quae ex Iaddi Iudaeorum Pontificis, tum Sana- halletis Samariae Satrapae , aetate depromi-
58쪽
INGREsso HIRRos OLYMA 4 tur. Horum sane virorum vel solam menti nem a Iosepho factam, eius narrationem prorsus evertere, ac digito veluti monstrare puram
putamque essie fabulam, Moy lius arbitratur. Chronici Alexandrini sive Paschalis auctoritati innixus, in quo Iaddi Pontificis obitus ali
quot annis consignatur, antequam Darius Co- domannus regno potiretur. Confirmare hanc animadversionem Newtoni calculis nititur Ano
nymus Gallus sa) , ac posteaquam admonuit optime ab illo extricatam illustratamque fuisse successionem Summorum Pontificum, qui post servitutem Babylonicam sacris Iudaeorum rebus praefuere, cum b) eodem statuit Iaddum aevo Artaxersis Mnemonis floruisse ; Sime,nem autem Iustum, uti & Iudaei ipsit tradunt, suprema Sacra obiisse quo tempore Graeci Persarum imperium invasere, cum scilicet Oniae parenti suo, Iaddi autem filio, successisset . His addam ego, ne quid dissimulem, testimonium, caeteris adductis gravius , nimirum Nehemiae Scriptoris Libri, qui secundus hae dicitur, in quo capite XII. V. 22. Cominmemoratur Iedria sive Iaddus inter caeteros .miliarum Principes, ct Sacerdotes in regno
Darii Persae . Quae & si Newtoni calculis
59쪽
o DE ALEXANDRO M. adversentur, gravissimam tamen adversus authenticitatem huius libri difficultatem pariunt,cosuntque nos aut affirmare Nehemiam eius auctorem esse non posse, quod vel cogitare nefas viro Catholico , aut cum ipsius , tum vero etiam Iaddi aetatem si Iosephi narratio comprobetur, eo usque protrahere , quo vix vel primaevi homines pervenerunt. Nec reVera aliud novae ac temerariae suae opinionis arsumentum habuit Spinosa , litigator acerrimus, Sc ubique contentiosus , quam quod ex capite Nehemiae duodecimo erui poste videtur , ut sa) negaret ab Esdra, & Nehemia libros esse scriptos, qui sub eorum nominibus feruntur, ostenderetque longe post instauratum a Iuda Machabaeo Templi cultum a Saddu .caeis suisse confictos, forte ea de caussa, ut populo ostenderent Danielis Prophetias adimpletas ese, atque eum hac ratione in religione confirmarent, ne de metioribus 9 futura smiste in tantis calamitatibus desperarent. Animadvertit nempe citato capite duodecimo cum nomen Iaddi reperiri, qui Iosepho teste obviam prodiit Alexandro Hierosolyma eunti, tum Darii qui Codomannus cognominatus est; adeoque esse prorsus incredibile, ut Esdras, aut Ne-
60쪽
hemias adeo longaevi fuerint, ut post Cyrum tot m de Persarum Regibus supervixerint. A qui haec Spinosae argutatio plurimum roboris deperdit si Iosephi narratio deseratur, XXIII. Sed haec tanti non sunt, ut in
tantas nos angustias coniiciant, compellantque Iosephi narrationi valedicere. Implicatam esse Pontificum Hebraeorum seriem successionemque cum doctissimis viris non illibenter fateor, neque tamen annuo Newtonum , hoc genus argumenti mirabiliter , ut creditur, ita extricasse, ut eius calculi in re, de qua agimus , sint Iosephi testificationi praeserendi. Ac cum duo quidem lint, quae in Pontificum Hebraeorum Catalogo inquisitione opus habent: alterum quinam , dc quot numero fuerint; alterum quo, quantoVe tempore in magistratu versati sint; utrumque propter Historicorum vel dissensionem vel silentium mire est impeditum . Nam Scriptura, e qua lux aliqua O,scurissimae quaestioni poterat exspectari , multos e prioribus, quos solos attigit, praetermisisse videtur; & hos ipsos , quorum meminit, perΟbsture suille Pontifices declarat . Intervalla porro singulorum , Vel quo tempore ViXerint , funditus omisit. Unus subsidio nobis emosephus, a quo viri doctissimi Usserius , Petavius, Sel-denus,& alii, qui Pontificum Catalogos con-