Fr. Vincentii Fassinii ... De Alexandro Magno ingresso Hierosolyma antequam se ad Hammonis oraculum transferret exercitatio in qua Flavii Iosephi narratio defenditur. Accedit altera de eiusdem regis imperii divisione ad caput 1. libri 1. Machabaeorum

발행: 1780년

분량: 128페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

61쪽

texuerunt, seriem expresserunt, in subsidis etiam accitis Eusebio , Nicephoro, Hebrae rum Chronico, & aliis huiusmodi ex quibus apparet non male ab illo Iaddi Pontificatum, Alexandro Magno regnante , constitutum fui se . Q ais enim vero Iosepho tuto praeferae Chronicon Paschale post ea , quae de Chrono. Iogia mire in eo perturbata, Bailletus, Tille. montius , aliique observavere p Quis eidem Rabbinos anteponat, quos & antiquitate & iudicio , ac praeterea monumentis luperat , eorumdem aetate iampridem absumptis p His ad-

de Simeonem illum Iustum a Rabbinis ipsis interdum Laddo vel Udo sa) nuncupari ; ut

inde verisimilem esse eorum opinionem possis agnoscere, qui volunt unum eumdemque Pontificem , pluribus suille nuncupatum nominibus , aut pluribus Pontificibus unum idemque nomen fuisse inditum ; qua ex re, uti &ex variarum linguarum Hebraicae, Assyriacae, Aegyptiacae, & Graecae usurpatione Cum miram Varietatem nominum, tum confusionem processi illa animadvertit Iosephus Volsinius fbJ. Hanc etiain ob caussam mirum non est , si Elu

a Qui d ostendit Io. Volstius in Notis ad Lib. II. Hist. Severi Sulpicii . . . ibi Cap. s. Observat. ad Proemium Putonis HGι RaD mundi Martiat.

62쪽

INGREsso HIEROSOLYMA. si

Eriachimi Pontificis nomen, cuius in historia ludith mentio fit, ineque in Pontificum genealogiis ante servitutem Babylonicam perscri,ptis, neque in Scripturis, neque apud Ios phum extet apertissime. In Capitibus enim XXII. & XXIII. Libri IV. Regum creditur hunc Eliachimum, sive Ioachimum nomine patris Helciae appellari; in Paralipomenis autem , & in Baruchi Prophetia, ubi Helcias filius Sellum, δc pater AZariae dicitur, nomen patris pro avo, & nepotis pro filio poni, ut Helcias pater sit Ioachimi, hic autem AZariae,

quod in Scripturis non est insolens, neque eget exemplis ut probetur. Ex universis etiam Scripturis ab Aarone usque ad reditum a servitute Babylonis numerantur Pontifices XXVIII., quot numerat Iosephus, mutaris tamen nominibus quibusdam , atque inverso ordine . At ex libro I. Paralipomenon sigillatim XXIV., ex SEder Oum , sive heri e Temporum Talmua distarum XXV. In eumdem scopulum incidunt, qui ab aedificatione Templi secundi usque ad

Titum Catalogum Pontificum conficiendum susceperunt; quorum alii augent numerum , alii minuunt, atque in appellandis nominibus discrepant. Quid autem tanta varietas indicar,

nisi in Sacris Bibliis uni Pontifici plura nomina , vel Pontificibus pluribus unum nomen

G a . . esse

63쪽

esse tributum p Atqui dum Sacrae Litterae aut silent, aut aperte non loquuntur satius per- doetis Chronographis visum est Iosephum , quam incertos Rabbinorum calculos, aut indiculos consectari. Neque sane mihi ullo modo in animum inducere queo, ut Iosephus , maxime si fabulam voluit ConteXere, quemadmodum p lacet Vandalio , qua genti suae successorum Alexandri benevolentiam Conciliaret , ne Verum quidem nomen Pontificis posuerit , qui tamen totius rei pars magna

fuit.

XXIV. Hactenus autem animadversa non evertunt, neque Nehemiae libri labefactant quae Spinosa regerit. Hunc errare

primo ait Huetius faJ dum vult Nehemiam Cyri temporibus floruisIe, a quo Iudaei Templum reaedificandi veniam impetrarunt, quum tamen Artaxersis aequalis fuerit . Constituit deinde eumdem Nehemiam puerum fuisse cum primum in Iudaeam profectus est, ut qui Regi esset a poculis , quo ministerio sere pueri fungebantur ; iter autem illud incidisse in annum vicesimum Longimani. Hunc autem si regnum esse auspicatum ponamus anno Periodi Iulianae a V., incidet vicesimus in an

num σὶ D.Monstrap. Evang. Proposit. I v.

64쪽

INGREsso Η Ε ROSOLYMA s 3 num eiusdem Periodi 4269. , a quo tempore ad obitum Darii Codomanni, annum videlicet 438 . intercedunt anni centum & quindecim. Itaque si Artaxersis vicesimo, annum aetatis egerit decimum sextum Nehemias, natus erat annos circiter centum triginta &unum cum obiit Darius; quod proseelo, neque mirum, neque novum

esse, optime exemplis a Scaligero faJ demonstratum fuisse concludit. Non probat doctissimi Praesul is responsum Natalis Alexander, admonens Nehemiam eos inter numerari fbJ Ιωdaeorum procereS, qui anno primo Cyri Persarum Regis cum Zorobabele Hierosolyma ascenderunt. Quo tempore si vel sexdecim annorum fuisse ponatur , natus fuerit necesse est annos ducentos, & triginta circiter cum Darius Codomannus obiit: quod profecto incre

dibile est feJ. Sed quis praestabit Darium istum

elle Codomannum ab Alexandro superatum , non autem Darium Nothum , qui tertius ab Artaxerse Longi mano regnavit , & quadraginta circiter annis a reditu Nehemiae vitam clausit λ Quis etiam pro certo affirmet Iaddum in eo Nehemiae capite commemoratum iam

De Emeudae. Temp. Lib. VI. ba I. Esdrae II. a. c Vide eiusdem Differt, VII. ad UI. Mandi aetatem Art. III.

65쪽

ium Pontificem.fuisse λ Fortasse Iaddus natus est prope finem fri vitae Darii Nothi, vel

Artaxerse Mnemone , regnum ineunte , &Alexandrum in Urbe excepit senex quidem, at nondum annis LXXX. maior. Sed detur &Darium Codomannum, & Iaddum iam Pont, fidem ibidem designari; Textum illum non Nehemiam scripsisse dicendum est, sed post riorem alterum auctorem , Spiritu Dei utique plenum, apposuisse , ut Appendicem catalogo a Nehemia consecto . Quam responsionem quorumdam aliorum auctoritatem secutus amisplexus est magnus Petavius fbJ; nec erat sane cur illam improbaret Huetius, qui alibi fatetur Scripturae Sacrae reparatorem Esdram, si-eubi se darent obscuriores ac dissiciliores loci, huc Sc illuc de suo nonnulla in Libros Sanctos explicationis caussa infarsisse. Cui sententiae alii etiam exquisitae doctrinae, ac pietatis viri suffragantur, eamque plura eXempla esse verissimam commonstrant. Atque ut aliqua ponamus , in capite ultimo Deuteronomii mors &sepultura Mosis describitur, atque commendatur ut Prophetarum maximus, cui similis nemo uisa in Israel surrexerit. Narrationem istam Mosem ipsum spiritu prophetico texuisse, sibi , que

66쪽

te , Philo, Iosephus 8c Hebraeorum plerique respondent. At interpretes alii , ut responso solidiore Spinosam perstrepentem refellant, pIerumque dicunt , ultimum istud caput, in quo ista de morte Mosis enarrantur, vel a Iosua , vel ab Esdra, vel a Synagogae magnae viris appositum fuisse, ne quid ad libro. rum Pentateuchi absolutionem desideraretur Neque id inepte: si enim Esdras Libros Sacros recensuit, si Iosuas filios Israel vice Mosis in

terram Chanaan deduxit, verisimillimum est auterum voluis e finem vitae Mosis Legislatoris ad calcem totius legis commemorare. Libro etiam

Iosuae ad pleniorem rei expositionem ab Esdraadditos fui iste communiter creditur locos duos capitis XV. & XIX. de portione Calebo d ta, de filiae nuptiis cum inhoniele, deque expeditione Danitarum, quoniam post Iosuae momtem ea contigisse ex Libro Iudicum docemur. Postrema duo commata Libri Tobiae recenti rem Auctorem , qui patris filiique scripta collegerit, habere, doctiorum interpretum sententia est. Idem iudicium ferri potest de Ieremiae Prophetiis, in quibus caput LII. Scriptor alter cum prioribus contexuit, ut verbis caput LI. finientibus monemur' Huc usique verba Iere, miae . A Barucho caput istud subnexum quidam

67쪽

da in iudicant: alii verius ab Esdra repetente dicere compendio excidium Hierosolymorum, atque ea , quae Babylone usque ad Iechoniae obitum evenerunt ex libro IV. Regum in hoe caput translata, ut Prophetiae Hieremiae lux afferretur , & Lamentationibus praecipue , quae olim unicum cum Prophetia librum effciebant. Quid enim fuit et caussae cur Ieremias, aut amanuensis Baruchus casum Sedeciae iterum narrarent prolixius, quem in capite XXIX. iam satis narraverant 3 Sed exemplorum satis . Nec istum citata verba versiculi la. capitis XII. Nehemiae Libro sunt addita , sed etiam , si ruibusdam credimus, totum caput istud duo-ecimum ab initio ad v. 27. aliutum est qui γγ eum superiore & consequente Oratione noneolligatum , R Historiae cursum intercipiens . Etenim Nehemias modo explicato , quem tenuerat in instaurandis Hierosolymis, familias atque homines Urbem incolentes in capite XI. enumerat. His expositis ordo veluti postuIabat de murorum Urbis dedicatione sermonem fieri, qui a versiculo et , incipit. Igitur quaecumque de successione Levitarum , S Summorum Pontificum interiacent a fine capitis superioris nativa non sunt , sed insita . Initium ipsum capitis, Sc vice limum sextum comma videntur indicium alterius auctoris prae Diuitiam by Corale

68쪽

INGRESSO HIEROSOLYMA. s7

se ferre, repetentis censere Levitas, & Sacerdotes , qui cum Zorobabele Hierosolyma ascenderant. Initium est: Hi sunt aut e m Smeerdotes O Levitae qui astenderunt cum Zor habet; clausula vero commate 26. Hi tu diebus

Ioacin, filii Iosue , filii Iosiedech, ct in diebus

Nehemiae Ducis, re odiae Sacerdotis Scribaeque. Hisce exemplis edocti in eorum sententiam concedimus , qui putant quaecumque ex capite XII. Nehemiae Spinosa arripit, non ab

ipso Nehemia , sed ab alio scriptore , utique

θεοπνεύσω exarata fuisse.

XXV. Nec magis proficit aut Spinosa Nehemiae Libri impius contemptor, aut MOylius Iosephi adversarius dum uterque regerit, caput XIII. sine controversia a Nehemia totum scriptum dici,&tamen versu 28. nominari generum Sanaballetis Horonitis Sacerdotio

expulsum : De filiis autem Ioada filii Eliis sibSacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. Ex quibus colligit inosa libri huius Auctorem nonnisi Alexandri aetate vixisse , quum ex Iosepho constet generum huius Sanaballetis fuisse Manassem Iaddi fratrem, atque insuper Sanaballetem a Dario ad Alexandrum defecille : Moylius autem ait falsum esse Iosephum dum hominem a Nehemia cognitum ad aevum usque Alexandri H ub

69쪽

s8 DE ALEXANDRO M.

vitam pro Jux ille scribit. Nodum hunc interpretes solatari, communiter fere respondent, si constaret generum Sanaballetis esse Alanassem Iaddi pratrem , socerumque ad Alexandrum deflexillo, consectam rem esse ad Spinosae sententiam ; sed salsum esse Iosephum , qui ex duobus Sanaballatis unum fecit, & quod unius crat alteri attribuit, cum pontificia nimirum Familiae asinitatem. Itaque duos fuisse Sanaballatos statuunt , unum Artaxersis Longi mani, alterum Alexandri temporibus; prioris autem generum Sacerdotali ossicio propter profanum cum hominis Samaritani filia coniugium cxclusum a Nehemia fuisse. Porro gener ille, inquiunt, esse frater Iaddi nequivit, sed patruelis, filius scilicet Ioiada , Sc frater Iohannan patris Iaddi, quem plane abigere potuit Nehemias, quum septuagesimum fere aetatis annum ageret. Addit Petavius faJ bis fortas Ie cum Samaritanis ais nitatem iunxisse Pontificiam domum; primum Nehemiae, ScArtaxeriis Longi mani tempore quempiam ex filiis Ioiadae Sanaballetis filiam duxisse , ob idque a Nehemia esse reiectum; postea Manastem, Iaddi fratrem , Sanabalictis minoris & prioris nepotis filiam itidem in matrimonium obtinuisse.

70쪽

Sed dum haec os obstruunt Spino sic Iosephum

videntur ex parte condemnare. At vero duos

Sanaballatos ab co D ille confusos quomodo ostenditur λ Unius quidem ille meminit, alterius nomen silet , nihilque habet , ex quo possS agnoscere cum de Sanaballete Manassis cognato agit, loqui de altoro voluisse , quem ΠΟ-vit Nehemias . Ac Sanaballelcm ab hoc longe diversum memorare voluisse ex co poste coniici puto, quod is, qui nefarias fratris Summi Sacerdotis nuptias, tum ob id crectionem Schismatici Templi ad cnarrandum susceperat , haud esset oblitus admonere Sanaballetem, qui Manassi lacrat pracssidio , cum dem illum fuisse , quem iam vir sanet illimus Nehemias diris devoverat . Monet etiam conceptis vcrbis Iosephus Sanaballetem suum millum fuit se in Samariam Satrapam a Dario ultimo. Persarum rege, ut ab altero nempe eiusdem nominis secorneret, qui Iudaeis II ierosolymorum moenia rescere volentibus fuerat impedimento. XXVI. Quae de suorum cum foeminis alienigenis coniugiis idem resert, nullam ha hcre dissicultatem pollunt, quum Sacris Litteris, huiusce actatis historiam moresque reserentibEs, apprime Consonent . Quamquam enim pro hisce cxscindendis connubiis , plurimum Esdras laborarit , ut eius ex Libro apparet, tum eUm-

H a dem

SEARCH

MENU NAVIGATION