Tractatus ad iustas negociationes inter homines fieri consuetas summe necessarij videlicet de venditione ad tempus, diminutione praetii, ob anticipatam solutionem, cambiis, censibus, ludo, et montibus. Autore reuerendo admodum P. Magistro Thoma Bonin

발행: 1587년

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

171쪽

iss Dr C A M , I I s. rum praeiudicium, atque iacti iram. Et licet ex Ianuensibus reperiantur de qui capiunt, & qui dant ad cambium, & inter se, de cum aliis exterarum nationum,adeo quod non sit timenda illicita cori t tuentio,& monopoliatis, attamen facile conuenile possimi in damnum praeiudiciumque illorum quorum pecunias cambiunt, sibi ipsis numerando, prout superius expositu fuit, quibus forte faterit efficere,vt qui ad cambium dederunt aliquid

parum lucrentur, ut sic capientes minus grauentur, ac proinde tota illorum cura,& diligetia huc tendunt, quod negocium in suo virore permaneat, ad hoc ut prouisiones lucrentur . Atque idcirco artificiosa, & voluntaria poenitus h*c contractatio videtur, cuius euentus ex humano potius arbitrio, quam ex fortuito casu,atque ex ipsa natura negocij pendeat. Hinc etiam patere potest, quam facile in hoc negocij genere sit in monopolium incider . Poterunt nanque tres, vel quattuor principaliores conuenire, qui per unum forum contractant, qui pro suo arbitrio pretium cambio imponent, reliqui vero, qui eo loci nil prorsus commercij habent ad illos se reserent. Quemadmodum etiam in quibusdam foris contingit, in quibus tres, aut quattuor cabia suo modo versant ac regi rant, dum & copiam,& raritatem pecuniq simulant,& procurant. Quod quam licitum existat iudicet qui potest. Videant igitur prudentes lectores quam periculosa sit huiusmodi per Bisintium contractatio. Quod si quis a terat, iisdem prope modis exerceri Cam- bium

172쪽

dolendum est,&congem celidum pro ni COT-ru Ptione , qti e ubique iam uri altis r. Sit I'aulo Apostolo docente non solum malo abstinenet nobis est, verum etiam ab omni mali spectie,abltrnendum quoque erit ab illo contractandi negocio,in quo adeo ingens, ac patentissimum ualuuitiae cernitur periculum , ut vix sistere pedem v leamus ne in abrupta praecipites feramur. mi enim diligit periculum in illo peribit, ait lapiens. Et haec satis dicta esse velim pro solutione eorum, quae contra cambia adducta eran . .

emonitio ad Lectores o sep U I IL

i ta fiorum auariti, summa in pecuniarum sua

rum cambitione .

et Deposita Lugduni damnata . 3 Capientes ad cambium magnam pecunia ut principibuis mutuent. Nemo necessitate adactus praesumitur libera- s Camphores non debent dare ad cambium luxuriose uiuentibus. 6 Non fit es non agere contra iussitiamfed etiam

non agere contra Charitatem . . .

et Luxus O pompa seculi. i E Auaritia prodigalitate fouetur.

173쪽

A B M A M vero ex dictis consueta ea bia ad iustitit normam modo,quo fieri potuit, tam secundum moralis philosophiae principia, quam iuxta Theologiae veritate redacta fuerunt, attamen, cum hoc negocium scopulosum, inosumque sit, multis undique periculis ruinoetium, &qui sincera, puraque intentione non ambulant extra iustitiae semitam de facili exeunt; Idcirco curare maxime debent huiusmodi cam- Psores, quomodo caute ambulant, cum apud homines, tum potissimum coram Deo, qui cogitationum textis est,& iudex. Nam & si videantur quandoq; recte in hominum conspectu, & secundum humanae iustitiae leges incedere, potest ni hialominus animi intentio deprauata existere,atque

polluta, cum plurimi nullum sibi alium finem ,

praeter lucrum pr*stituant, cum omnem curam, operam,cogitationemque thesaurigandi in terris

collocarint, de quo a Christo, & ab apostolo a

guimur, atque monemur. Ex hac ardentissima lucri cupiditate multa malefacta stpenumero proueniunt,quqque iustitiam corrumpunt. Hinc etiam modus iste prosectus negocij est,quo multi pecunias suas in continuis cambiis vertant,atq;regirant, & per omnia mundi fora absq; vlla reali mercium contractatione transmittunt. Et licet tale cambiendi genus tolerari possit, ex his, quae predeclarata sunt, aut is tam mentis expressiimes inditium, ac diuinis praeceptis minus consentaneum; Vnde etiam contingit, multos modis turpibus,atque nephariis consentire, dum aut mis noris

174쪽

noris currenti forensi praetio dant, aut ex condiacto conueniunt, paciscentes, ut tantum sibi rependatur, quantum in proximis nundinis cambia faciunt, aut etiam monopolio, cqterisque dolis

fraudibusque Pritium augent,& diminuunt,qUqomnia peruersa sunt,ab omni equitatis,iustitiaeq; regula aliena prorsus. Neque hi soli aeterna digni sunt morte, verum & illi qui pecunias suas iis credunt campsoribus, quos non recte, at iniustis prae expositis modis cambire sciunt. Ex hac infecta

radice pullula rut pestifera illa deposita,quq Lugduni,S: alibi quoque in usum venerunt. De his autem dicere non est propositum meum,qui maximam pecuniq summam capiunt, non absque uniuersali detrimento, quam postea principibus mutuant, quindecim, aut plus etiam ab i piis vltra sortem accipientes. Videant si an securitati conscientiae tuto consulant, eo quod liberam ab

illis fieri eis donationem sibi blande persuadent,

cum tamen nemo suum iactare,nemoq; pariter liberalis iure praesumatur, qui necessitate est ad chus. Caueant praeterea campsores, ne his pecunia tribuant,quos luxuriose vivere, & prodige in crapulis, aliisque illecebris dies consumunt suos , ne tot, tantis 3 enormibus, grauibusque peccatis occasionem praebere,& fomentum praestare videantur. In summa quicunque christiane,& cum Dei timore vitam transigere cupit, expedit non solum ea agere,quae iustitiae aduersaria non sunt, verum etiam nec Dei charitati, proximique repugnantia existunt, cum omnis praecepti finis sit charitas. Non

175쪽

DE CENSIBUS, ET

DE CONTRACTU

CENSU ARIO iTractatus. Secundum constitutiovem Pij T.

Florentino.

Explicatur intentio, ces ordo traftationis.

ae census qui dicebatur apud antiquos. i iii et Bulla Pij U.super creatione census, IONTRACTvi emptionis, enditionisq; annui redditus (qui sane latilsime apud omnes sere percrebuit ) nomen census ex accomodatione potius quada, qu1m ex vera nominis proprietate tributumest. Nam si veram, atque germa-1 nam illius significationem intueri volumus, census apud antimios pensio erat squemadmodum tradunt boni scriptores quam ciues Reipublic*,

176쪽

n a. DE CENs Inus. aut principi soluebant,eo quod omnium facultates recenserentur,& hoc in subiectionis signum ., sicuti de tributum pro gubernatione, ac defensione soluebatur. Quae plane significatio, longe diuersa est, ab ea census ratione,quae consuetudine iam inoleuit,& de qua dicere instituo, quaquam a plurimis de illo diserte quidem, ac latissime dia sputatum est. verum quoniam temporibus nostris emanauit bulla, seu constitutio Pij V. Ponta Max. super census creatione,in qua multa de nouo decernuntur praeter ea,quq olim a Martino T& Calixto III. PP. M M. in quibusdam illorum extrauagantibus tradita fuerunt pro huiusmodi contrae iis celebratione, non inutile,neque superuacaneum duxi, si etiam nonnulla ad maiorem explicationem in medium proferam. Et quo clarior sit huic perscrutatio, primum census huius rationem, ac definitionem brquissima & lucidissima oratione (iuxta peritateticum praeceptum complectar. Mox illius conditiones ad suam iustitiam statuendam, ex praefata Pij U.constituti ne obseruabo quam diligentissime .

Definitio census cum declaratione .

cap. IL

i In censu emitur iud percipiendi redditum. 3 Censuis inter bona immobilia computatur. In censu non emitur res neque rei ructus.s Census

177쪽

s census non eri mutuum. o census vendi potes non solum aritea con iturue, sed qui de nouo creatur . census etiam pecuniarius constitui potest. 8 Cinus ad tempus determinatu Alpinus habetur .

s Iuctificari potes.

1o Census in totum e noluendus etiam se res non reddiderit tantum fructum. II Census reseruatiuus quis sit. I a Census reseruatiuus non es ide quod emphite s.

is census consignatiui plures lyecies. QV O igitur ad primum propositum spectat.

Si quis census rationem desiderant,sic brduiter definiat, & dicat. Quod census est ius percipiendi pensionem, siue redditum in re aliqua iat In qua sane definitione, primo omnium specta da e summopere dictio illa primo loco posita loco generis nempe, ius, Ex illius siquidem inte pr*tatione statim elucere poterit, quae sit merx resque ipsa censui subiecta, quaeque in ipso censu

emitur venditurque. Latuit enim hoc nonnullos, qui propterea contractum hunc abiiciunt, damnant, quod in eo neque distinguere, neque sece nere nesciunt pecuniam qua emitur, ab ipsa re , seu merce, quae emitur. Id nanque quod censu emitur non est res super qua cenuis constituitur,

neque est pecunia, aut fructus rei, ut multi falso et extimarunt,sed est ius percipiendi annuum reddirum,quod sane ius pecunia emitur ab ipsa distin- a.Vnde,& inter immobilia computatur ius hoc exigendi

178쪽

exigendi redditum, prout patet in Clem.exiui. s.' Cumque annui re ditus, de Verb. sig. oe apud hi-ipanos census sit per regiis tributis constituti di

cuntur lura, tiae. venduntur, & emuntur, ut asse.

rit Soto lib. 6. de Iust.& Iur. q. s. ar. i. Quod enim non ematur res super qua censu S constituitur, ph et,quoniam venditor potest pro libito de illa disponere, potest enim illa donare vendere,& qii uis modo alienare, ac meliorem efficere, siq; magis frugifera redditur sibi tantum emolumeto est, noti emptori. Quod etiam non fiat fru elitum emptio exinde constat, quoniam solus venditor I cro,&damno illorum stat, ita quod sit parum aut multum inde percipiat, tenetur nihilominus eat dem soluere pensione. Erit igitur nil aliud, quam emptio iuris capiendi redditum. Et quoniam se nio diffinitiuus omnem prorsus de, medio tollit obseuritatem, & dubitationem, ex hac definitione multa elucebunt, quae quidem ambiguitates s nonnullis faciunt. Imprimis etenim satis cuique constare poterit,in huiusmodi contractu nullum

este mutuum, neque verum , neqtae interpretatilium,seu tacitum, si quidem in mutuo mutuatarius cogi potest ,ut sortem remtuat, at in hoc contrae v venditor, qui redditum annuum constituit nunquam cogitur sortem restituere, sors nanque

perpetuo dissTahitur, & in recipientem transiit, si

annuum censum redimere, aut extinguere nolit.

Vnde cum nihil ultra sortem recipiat usura esse non potest. Quapropter mirandum est profecto, Doctores quosdam probare quidem census qui

179쪽

constituuntur super bonis sub titulo donationii quique iam constituti sunt vendi possunt,non autem si contractus tempore de nouo constituatur,

huiusmodi enim censent, neque vendi posse,neq; emi. In quam sententiam iuit Henric. Gaiad. quod i . q. 3 O.& Greg. arim .prout illi imponit Salic. in aul. ad liqc. C. de Usur. non alia luisti ratione, nisi quia quado census est constitutus ipse habet ratione mercis, si vero no est constitutus nulla apparet merx, sed tunc pecunia pecunia emitur. QiI quidem ratio nulla est, cum, uti dictum est, etiam incensu nouiter costituto late pateat merx ipsa,quq est ipsum ius, a pecunia distinctum. Melius ergo sentiunt, qui pontificias costitutiones extendunt etiam ad cesses,qui de nouo creantur,cum Vadem in illis ratio sub listar. Sicut enim dum emuntur redditus ante constituti,emitur ius illud exigendi percipiendique redditum, ita pariter dum nunc constituitur, illud idem ius mercis ratione habet, prout declarat Salu . Verbo Usura E. F. iE. Quantiis minor fraudis su spitio io sit censibus iam constitutis, quam in his, qui de nouo contrahuntur. Deducitur praeterea secundo ex praefata definitione,atque ex dictis,posse constitui censum nons

Ium super fructibus rei, quae ex sui natura frugia fera est, nempe agri, de quo sane euidentior apparet iustitia, verum etiam,& pecuniariu censum creari posse , ut super domibus, apoiecis,aliisque rebus, quae pecuniae prouentum praestare solent. Manet enim in utrisq; qade iustitiae ratio , idemq;venditionis, emptionisque fundamentum, nem-

180쪽

r 6 DE CEN sinus. pe, quod sicut in primo reperitur merx,quq venditur, nempe ius ipstim, ita ela in secundo . Infertur quoque tertio ex pr dicta definitione quomodo saluari potest iustitia census soluendi ad ce

tum, & determinatum tempus, etiam quod redditus certus constituatur, ut singulis annis in d

3 cemnio, habeantur decem,qui sane suspectiis habetur a multis, eo quod venditor pluribus sol uritionibus definito tempore separatim factis sorte reddit,& aliquid ultra eam, id quod usurariam sapit prauitate, eoque magis augetur suspitio, quo & citius & breuiori tempore tota sors, dc praelia ipsum recipitur. Et quanquam usurq speciem praesesert huiusmodi contrahendi modus, ac propterea consulendum sit, ut ab eo christiani abstineant, quin & a Re p. christiana relegandum esse grauissimi autores affirmant, nihilominus de iustitiae rigore damnari non potest. Nam hic certo praetio ius illud emitur exigendi annuam pensionem per annos decem, cunque ad sortem restituendam venditor cogi non possit, mutuum hic non subest, ac proinde neque usura, quae sane iri solo mutuo, aut expresso, vel tacito, locu habet,

quod si pretium iustum intercesIerit, nec iniusti-' tia aderit. Erit putem iustum prictium, si propter unus, quod in se suscipit venditor restituendi sortem ad praefixum decem nium,& non ante,ad a bitumn boni, prudelitisque viri augeatur,quemadmodum Soto dicit lib. c. de Iust. & Iur. q. s. ar.3 .q. s. & alij etiam probant. Quod autem idem Sotu su perius ar. in sol. tertij arg. trepidat hoc idem

SEARCH

MENU NAVIGATION