Joannis Miltoni Angli Artis logicae plenior institutio, ad Petri Rami methodum concinnata, adiecta est Praxis annalytica & Petri Rami vita. Libris duobus

발행: 1672년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

Atq; in hoc genere conjugata priorem sibi locum

vendicant, quod eX solis contentaneis oriantur, cum notatio eX quovis argumento primo petatur. Fabius i. s. e. Io. Conjugata nihili facit: Arsε- teles . autem M Cicero in Topicis suis aliter sen- 'tiunt: quorum ille, i. 3. c. 4. & l. 7. c. a. IOCOS

ex dissentaneis, conjugatis casibus plurimum ait valere 3 Sc ad plurima esse utiles. coMugata sunt nomina ab eodem trincipio .arie deducta. ut justitia, justus, juste. Ariasoteles iacicero conjugata, ille, nomina ejusdem Conjugationis ; hic, ejusdem generis esse definitiunt: sed neq; ille quasi jugum ipsum conjugatorum, neq; hic genus, nesit, noster principium ipsum sive originem M thema conjugatorum numero eAcludit. Conjugata autem sunt omnia non solum nomina tam substantiva quam adjectiva, sed etiam verba, &, quae Aristoteles casta vocat, adverbia, cum paronuma, i. e. derivata, tum ipsa themata, servatis tamen istis conditionibus. 1. Si ut idem sonant, sic idem etiam significant. 2. Si in eadem significationis ratione sumantur. Nam si unum significat potentiam sive facultatem aut habitum, alterum vero actum M eX potentia sive habitu arguatur actus aut contra, captio est: 3. Si in iis symbolum sit consentaneorum argumentorum, i. e. si a consentaneis orta sunt : quorum vim Maffectionem in arguendo aliis nominibus iisque conjugatis referant: quorum etiam ad inventionem' nominalis hujusce conjugationis i dicio ducamur: unde elucet non contemnen

dus hujus loci usus, praesertim in definitionibus

122쪽

C A P. XXIV.

Notatio est ηominis interpretatio. i. e. reddita ratio cur quidvis ita nominatum sit. Deis finitio autem hac est Boethi, l. I. in Cic. Top. Notatio inquit Cic. in Top. Gneris etymologia dicitur, i. e. verbum eX Verbo veroloquium: nos autem novitatem verbi ηοη satis apti fugiente genu hoc notationem appellamus, qaia sunt verba' rerum notae. Haec ille. ΕΕ iis igitur quae supradicta sunt, intelligi potest, notationem esse ar- gumentum ortum adeoq; symbolum alicujus primi , esse nominale, i. e. ut Cicero loquitur, argumentum eΚ vi nominis elicitum.

nomina Iunt Miae rerum ct cu- .im libet nominis vel derivati vel compositi, si quidem notatione vera nomen inditum fuit, ratio reddι potest ex aliquo argumeηιο- primo. . ut homo ab hamo. Haec a materia est notatio. Sed linguae ,' cum prima illa quam Adamus in Edene, tum illae variae atq; a prima sortassis ortae, quas conditores turris Babelicae subito acceperunt, divinitus procludubio datae sunt ;unde vocum primitivarum ratio si ignoretur, imirum non est: quae autem voces derivatae sunt aut compositae, vel earum origines eN aliis lin

guis antiquis jamq; obsoletis petendae sunt, va

123쪽

ipsae vetustate aut infimae plebis inquinata sere pronuntiatione ita immutatae, mendose etiam lcribendi consuetudine ita quasi obliteratae, ut

vera vocum notatio raro admodum teneatur.

Unde argumentum a notatione , nisi ea sorthmaiusestissima sit, fallax Qdmodum M saepe ludicrum est. - Nunc reliqua mempla videamus. Ovid.

Stat vi terra sila ; vi flando Vesta vocatur. Terra dicitur Vesta ab effecto suo naturali, propterea quod vi sua stat. At locus a famaeis O quod fovet omnia dictus. ' Ex effectis est notatio. Item Hrr. 4. O Verrea. . praeclara s ullo enim accessisti, quo non attuleris tecum istam diem y Etenim qxam tu domβm, quam urbem adiisti, quod fanum deηique, quod noueversum atm exterssim reli ueris p auare appellantar μηὸ ista Verrea, quae non ex nomine, sed ex moribus naturaq; tua constituta esse videanthr. Ex effectis item est notatio. Ovid. I. Fast. Prim dies tibi fama Matur,dρa cεrdinis haec est, numine clasisa aperit, clasi it aperta suo. Notatio haec e subjecto est, cardine scilicet, in quo versando dea illa exercebatur. Hinc illa cavillatio in Axionium generum : Tuae covjugis, bonae seminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero, nihil in cox-t8mplius 3 qui propter haesitantiam linguae 'πο-

remque cordis , cogηomen ex contamilia traxerit.

Ex adjunctis est notatio haec Bapbalistis, quia

124쪽

balbus ia stupidus. E dissentaneis autem sunt illa apud uuintil. I. I. c. 6. Lucus, qAia umbra opacus, parum lucea O ludus, si sita sit longissi-mλ a lusu : ct Dis, quia minime . ὰiυes. Est etiam e comparatis notatio pyropi, quod ignis quondam speciem praebeat.' Atq; hactenus de notatione: nunc aliquid denomine adjiciendum est. Es enim hi notatioηi ad suum nomen, sic nomini ad notationem sua

feolio. Hoc est, ut notatio arguit nomen, sic nomen vicissim arguit notationem. Ut animi Plenus, ergo animosus, & contra, animosus, ergo animi plenus. Nam M nomen quoq; Ortum argumentum est 3 eX quo autem fonte Oriatur, notatio declarat. Haec autem appendicula denomine idcirco est adjecta, quia cum alia argumenta inter se affecta, quot quidem eodem nomine ac definitione non sunt comprehensa, sua seorsum capita sibi habuerint, M tantillum esset quod de nomine flicendum erat, non videbatur caput novum ob id esse instituendum. In hoc igitur capite duo loci inventionis continentur, notationis ia nominis. inter quos s comparatio fiat, potior ridetur nominis. Unde tota hac categoria ab Aristotele locus a nomine dicitur. Saepiusq; ia fir nius a nomine quam a notatione

argumentum ducitur: ut homo est, ergo ex humo ; socus est, ergo fovet. At non eadem vi argumentum a notatione deducitur ε, eX humo

est , homo igitur; lavet omnia, ergo lacus

est.

125쪽

ria, quae proprietatum eXplicationes dicuntur.

Distributis en, eum totum in partes diis stribuitur. tum est, quod continet partes.

Pars est, qua centinetur a toto.Τotum Logice M generaliter dicitur, quicquid

quocunq; modo distribuitur u partes continet: pars, quae quocunqt, modo continetur a toto.

endum totam, induol io dicitur. Inter hanc autem inductionem k distributi nem nullum aliud discrimen est, nisi quod diristributio , toto ad partes, haec vero a partib ad totum progreditur. Quamobrem, ut supra. nomen ad notationem, ita hic inductio ad distria 'butionem reserenda est ; non ad syllogismos, ut

Pleriq3 volunt; cum non alio modo ab inductione argumentemur atq; a distributione : siquidem eadem est via Thebis Athenas quae Athenis Thebas Inductionis autem auctorem Aristoteles. agnoscit Socratem: ejusq; necessitatem tantam esse testatur, ut cum scientia universalium sit, universalia cognoscere nequeamus nisi per inductionem. Inductionis ergo ope Praecepta artium inventa sunt 3 ut in proaemio monui

Distributis sumitur ex argumentis toti quidein conseηtaxeis, inter se autem dissen

126쪽

Sed diissensio illa non est distributionis dissensio nunquam n. dissentaneum in dissentaneum aistribuitur sed partium distributa

rum. μ

Itaq; tanto accuratior erit distributio, quanto partium oe cum toto consensio O in-

ιr se disensio major fuerit.

Hinc efficitur, eam distributionem accuratipsimam esse, quae in duas partes fit 3 eaq; scho-toreia dicitur: dissensio enim inter duo maxima est ue contrariorum tinum uni tantum opponi tur. Platonis itaque regula est : oportet in Damproximum siιri pots numeram semper dividere. Quod si dichotomiam invenire non queamus Aifficile n. est eam semper invenire, species histinas ponere interdum praestat, quri sub du vus generibus , licet anonymis, quam quatuor sub uno. Haec n. distributionis forma, licet non si optima, est tamen optimae proxima. Hac ratione suprὲ cap. 3. Ramus divisit causas, induogenera anonyma nempe essiciertem O materiam, ahi formam O finem. ET Ubi autem dichotomia nullo modo commoste adhiberi potest, multis prosiηus disserentiis res dividenda es, ut Aristoteles monet. Neq; enim propter dichotomiae studium distributio vel mutilanda vel implicanda aut confundenda est. CAP.

127쪽

C A P. XXVI. De Distributisne ex causis D Istributio prima est ex absolute eo

sentaneis, causis nempe erectis. Distributis ex caum est, quaηdo parter suu

- Ηie distributis integri in sua membra praeripue laudatur.

I Integram est totum, mi partes Iuni essentiales. 'i. e. quod eX partibus istam suam essentiam complectentibus constituimr 3 ideoq; symbolum est effecti ex materia per formam existentis.

' ' Membrum est pars iηtegri.

Nimirum integro suo essentialis. Sive ut Aristot. Phil. 8. I s. Membra sunt ex qaibus inte-erum componitur. Et membra quidem symbola sunt causarum essentialium, materiae nimirum Mformat, in quibus tota integri essentia conmittsingula n. membra materiam continent cuncta funul, ipsam quoque formam. Sic Grammatica in etymologiam ct syntaxin: Rhetorica in eloc tionem di actionem 3 Logica in inventisηem Odispostionem argumeηtorum dividitur. Ab his n. partib. artes ilia conlitusintur 3 non tanTIam eX causis, sed tanquam eli causarum symbolis. Cum enim essentia Dialecticae partim communis se materia scilicet, i. e. praecepta, ia forma etiam rum

128쪽

utriusq; generis nempe ammationis k negationis a partibus' ad totum J eXemplum habemus apud Catulgum. auintia formosa est multis et mihi eandida, longa, recta est: haec ego sic singula confiteor: tam illud, formosa, nego Nam nulla vensas, nulla in tam magno est corpore mica falis. Lesbia formosa est: quae cam pulcherrima tota est,

tum omnibuε una omnes surripuit veneres.

Est ge alia distributio ex causis k merito qui- .dem imperfectior dicta. elim non tam ipsius rei quam ejus causarum distributio sit: ut ab em- Ciente, testimonium est divinum vel humanum. Sic statuas veteres aliae factae erant a P bdia, aliae a Polycleto, &c. Distributio haec quaedam est totius . in partes , ubi tamen non tam partes ipsae ponuntur quam pro iis earum effcientis, quibus inter se distinguuntur. Sic statuae aliae erant aureae, aliae argenteae, aliae geneae, aliae eburneae, MC. Distributio est ex materia. Aliae ad hominum, aliae ad brutorum emgiem factae 3 est di-nributio h forma externa. Aliae lactae sunt ad

usum religiosum, aliae ad civilem ue est distributio a fine. CAP.

129쪽

Lib. I CAP. XXVII. De Distributione ex efferis, ubi degenere oe specie. DUribatio ex efectis si quando partes

sunt effecta. . Distributio generis in speetes hic excellit.

Nonnulli ex Cicerone' distributionem integrim membra, partitionem V ant generis in species diviyonem. Nec de nihilo sane: membra enim copulari, species disjungi latent.

Genus est totum partibuι uentiale.

In quo contrarium est integro : illic enim toti partes, hic totum partibus est essentiale : unde constat, illam ex causis, hanc ex effectis distributionem recte dici. Genus autem est totum partibus sρηtiale, quia illam essentiam ne e m teriam ia formam, quae speciebus omnibus aeque communis est, significatione sita complectitur: vel brevius, quia symbolum est communis essentiae. Neq; enim genus propriε essentiam speciebus communicat chm in se extra species revera nihil sit J sed earum ountinat essentiam significet, Quod enim essentiale est M speciebus omnibus commune, ejus notio geηus dicitur, Et idaea saepe a Graias, non separata quidem a rebus illa, ut velunt Platonica, quae nugae sunt, teste

Ariston Phil. I. r. ia v. s. Sed quod cogitatione

130쪽

ia ratione unum & idem est specieb. multis comis mune in quibus re natura est singulatim, ut Plato in Venone. Stoici etiam Idaeas, ut refert Pthi. de Placit. I. Io, nostras notiones essediXγ i

runt. . . '. ' I ' . . .

Species est pars generis.

4 Sic etiam Aristotele Phli. 8. 2M .Et. CDery, InVent. I Pars quae geηeri' subs'. Ex definiti ne autem generis intelligimus speciem ejusmodi partem esse cujus essentia communis ih gen ris significatione contineatur. propriam autem essentiam species per quam est id quod est, λprohria forina habet, quae generis significatione minime continetur. Sic etiam Ariston Phil. .' a. Genm non videtur particeps use dissexentiarum e simal n. contrariorum idem particeps set, diffetentiae n. contrariae sunt. Unde illud Plus

est in specie quam in genere: M illud Porphyrii; . di prentia est qua species saperat genus. Tota

igitur generis essentia singulis aequaliter inest speciebus at tota essentia speciei non est in ρ nere, nisi potentia, ut inquit Porphiriin. Hinc ait species est pars generis, ita genus pars esse speciei quodammodo Videtur: quod Plato in Politico notavit. Sic animal genus hominis Mbestiae dicimus. . Animal enim est totum, cuJus essentia , nempe corporea , animata, sentiens, ad hominem ia bestiam communiter attinet. Sic dicimus hominem k bestiam speetes animalis ;quia partes sunt animali subjectar, quae animalis

est entiam communem habent.

SEARCH

MENU NAVIGATION