Gasparis Contareni cardinalis De magistratibus, & republica Venetorum.

발행: 1589년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류:

81쪽

lli i

icer

REPVB. LIBER III. 38

Aduocator, qui intercesserit, quamuis plerunque consulatur quadraginta virale Collegium, quod iudiciis capit lium criminum praesectum est. Ibique causa recitata, de consilii sententia decernitur, an reus sit in carcerem coniiciendus, quaestioni adhibendus, an potius solutus causam dicere debeat reus postea ex consilii decreto accersitur, vel ab apparitoribus magistratus Advocatorum clam deprehenditur causam dicit vel solutus, vel ex vinculis: de crimine interrogatur respondet, testes utrinque citantur: quaecunque ille dixerit, siue sponte, siue tormentis coactus, tum quae testes adducti coram magistratu se scire fassi fuerint, siue pro reo, siue contra reum, omnia scriptis mandantur. Hac ratione tota causa in codicem publicurelata, omnium, quae scriptis mandata sunt, reo fit copia: constituiturque tempus, quo docere causam possit Aduo Catos atque oratores, quos sibi adhibuerit, illique possint omnia diligenter perspicere, quae reo patrocinentur,&meditari quo pacto obiectum crimen, testimoniaq. reo aduersantia diluere possint tandem causa incipit agitari. Hac in parte non est reticendus mos maiorum ad nostra usque tempora perductus si enim sorte quispiam reus f ctus tam tenui rei familiari fuerit, ut sumptum facere nequeat in conducendis aduocatis, qui partes suas tueantur,

duo oratores, qui Reipub stipendio conducti, id muneris habent, suscipiunt inopis illius rei partes tuendas sic enim lex e cautum est, ne ullus indicta causa puniatur. Postquam vero satisfactum fuisse reo videtur , neq; ad eius d sensionem quippiam amplius requiri, Advocatores consilium indicunt, diemq. reo constituunt, quo causam dicturus sit. Consilio coacto magistratus hic Advocatorius

82쪽

DE VENETORVM

accusatoris vice fungitur eos q. qui in eo sunt magnibatu maxime decet, ut accusatores acerrimos agant, qualis dumodo id assequi possunt)fuit Cicero in Verrem in M. Antonium, ita tamen ut maledicta caueant, neque extra causatia maledicendo vagentur. Nam is, qui maledictis indulget, potius inimici&praui hominis ossicium facere, quam Reipublici causam agere videtur. Hac enim in parte apud Venetos longe secus res se habet, quam apud Romanos olim Romae quiuis ciuis alteri diem dicere poterat, eum q. quam acerrime accusabat apud iudices Venetii S vero nemo priuatus hoc munus obire potest, sed ex Reipublicae lege officium illud est Advocatori magistratus. Qua in re magis naturam rerum imitati, sapientiusque concordia ciuium consuluisse maiores nostri videri debent, quam Romani. Nam quoniam qui facinus aliquod perpetrauit, maxime leges Mempublicam laesit, ideo l praecipue Reipublicae poenas dare dc ber, iure magistratus is, qui tuendis legibus praeest, a facinoroso homine poenas poscere, atque ad id omni studio eniti debet. Contra priuati ossicium est illatas sibi iniurias obliuisci, facileq. reo concedere. Praeterea nullus priuatus ciuis potest accusatoris personam sibi sumere absque maxima inuidia incredibili odio eius, cui diem dixerit ex qua re facile seditiones oriuntur inter ciues hoc igitur in comodum a nobis perquam egregie vitatum est, uniuerso hoc

ac uisendi munere magistratui demandato, qui non priuata simultate ductus, sed ex legis priescripto id agat otio eriectum est, ut nunquam sere auditum sit Advocatorum

cuipiam vicio datum fuisse, qu od vehementius in reum sit intectus, aut nimi acrem accusatorem se gesserit. im in b,

83쪽

REPVB. LIBER III. 3

qui acriter in hoc ossicio versatur, magnam sibi laudem

comparat apud uniuersos ciues. Sed ad incoeptam iudi ciorum rationem redeamus. Agit ergo coacto consilio Advocator partes accusatoris, Orationemque in reum habet acerrimam criminavi facinora obiicit primum, deinde testibus obiecta confirmat, ac verisimilibus coniecturis corroborat Postquam dicendi finci secerit, agitur causa rei ab eo patrono, quem sibi asciuerit deinde si Advocatorum quispiam antequam iudices sententias rogentur adhuc urgere reum volucrit, locum dicendi habet similiter aduocati rei respondendi, obiecta crimina dilue disseculiatem habent: eaque ratione causa utrinque agitatur, donec alter eorum, siue reus, siue Advocator, cui di cendi locus incumbit, se amplius dicere nolle pronunciauerit Perorata causa reus eiusq; patroni discedunt e curia iudicum cum iudicibus clauduntur in conclaui Aduo Catorcs eorumque scribae, prieterea nullus Advocatores frimum de puniendo reo ad iudices referunt, sententiasque rogant, an puniendus videatur, nulla tamen adhuc constituta certa poena; quem morem Athenieses fere seruabat Athenis enim iudices duplices sententiasserebat. primis aut absoluebant reum, aut condemnabanta. secundis, si prioribus condemnatus fuisset, poena constituebatur, ut ex Apologia Socratis apud Platonem perspicue in tueri licet co simili iudiciorum ordine, & prope pari nos quoque utimur ratione. Resertur igitur primum ab Advocatoribus de condemnando reo . iudices in suffragia eunt. Omnia cnim consilia apud Venetos res omnes suffragi decernunt treSVrnae dc seruntur, quaru Vna reus condemnatur, altera absoluitur penitus absque mulcta, tertia

84쪽

DE VENETORVM

tertia colliguntur suffragia eorum, quibus nodum liquet,

utrum sit statuendu Prima urna qua condemnatur reuς,

albicoloris est; secunda, qua absoluitur, viridis; tertia, rubet unusquisque iudicum, siue causa disceptantibus quadraginta viris ut plerunque agatur, siue Senatus consulatur, quod raro accidit, in grauioribusque causis tantum fieri solet, siue ad magnum consilium ab Ad uocatoribus relatum sit, quod rarissime accidit, grauissimisque incausis fieri consueuit, nequis suffragium suum perspiciat, pi-lulam linteam in eam urnam, quam maluerit, demittit. Postea a r sectis consilii suffragia numeratur. Quod si plures dimidiis reum absoluerint, cosestim pronunciatur absolutus estque Advocatorum rogatio repudiata sin plures dimidiis damnauerint, illico pronunciat damnatum At si neutri dimidium excedant, quod multi sint iudicum quibus nondum liqueat, pronunciant reum compercndi natum fuisse, iudicesq; causam amplius discuti velle si absoluitur, nihil amplius negotii habet, sed euestigio liber dimittitur si comperendinatur iudicibus, & reo dies statuitur, qua denuo causa, Ad uocatoribus accusantibus , patronis q. obiecta crimina diluentibus agatur. Post dicta&peroratam causam iudicum suffragia repetuntur Quod si etiam tum nihil decernatur, quod suffragia, quae neutra in partem venerint, dimidium summae non excedant, it rum pronunciant reum comperendinatum,& tertio consilium indicitur. Constituta die, qua tertio quoque causa eodem modo repetatur, demum in suffragia itur , nec tamen amplius ratio ulla eorum habetur, quibus nondum liqueat. Iccirco, nisi paria suerint suffragia, necesse est reuvel damnari, vel absolui si absoluatur, nihil amplius ei, gotii

85쪽

REPUB LIBER III. O

gotii est, ut dixi si pronuncietur damnatus, decernitur quanam poena in eum sit animaduertendum. degenere poenae reserunt, tum Ad uocatores, tu praefecti Collegio iudicum mos tamen est, ut Advocatores eam poena proponant, quae progenere criminis videatur acerbissima. etenim huius magistratus ossicium est, ut adseueritate inclinet. Alii vero, Consiliarii, inqua, ac praefecti quadraginta virum, quibus ius est ad id consilium iudicum ref rendi, leuiores poenas proponere consueuerυnt, nisi crum ensuerit adeo atrox, ut clementiae nullus sit locus, seu Ad uocatores lenius egerint, quam eum magistratum deceat. propositis omnium sententiis eodem ferme modo decernitur poena, qua reus ille sit afficiendus, quo supra diximus Senatusconsultum fieri solere, ubi praeconsultorum sententia variant quam rationem si hoc in loco repetere vellem, importuneque taedio armcere lectorem; merito ineptus haberi possem hoc tamen dixisse satis est, ea sententiam iudicum pronunciari, quae reiectis aliis plura dimidiis suffragia tulerit. Hoc in loco mihi videorno abrefacturus, si bina instituta annotauero prudentissim camaioribus nobis tradita Primum est, quod nullius rei, seu iudicii quempiam magistratum ne duci uena sine prouocatione arbitrum esse voluerunt, sed omni in resummum uis atque a bitrium esse Consiliis, seu Collegus tributum. Alterum vero superiore illo non minus utile est, idque est tale, quod voluere iudices non ore sententias di cere, aut palam statuere quidnam sentiant, sed clam ustr: iis decernere quod maluerint utrumque sane meo iudicio, prudcntissime nam, quod summa auctoritas nulli magistratui concessa sit, recte se habet etenim, praeter quam

86쪽

DE VENETORVM

quam quod periculosum est, summam alicuius rei, quaecunque ea sit, committere paucis ciuibus: tum illud cati tur, ne, si forte res deliberata male cesserit , ciuitas de paucis ciuibus queri possit. Vt vero clam decreta iudiciaque fiant , non minore prudentia sancitum est . iudices enim huiusnaodi suffrao iorum instituta ratione, liberius iudicat quam si palam atque ore sentetiam serrent e quo intemdum, vel propter ambitionem ab aequitate abducerentur vel amici ac bene de se meriti ciuis ostensionem vereretur, vel potentioris indignatione extimescerent. Illud quoq;

prouisum est, ut quis'; iudicii iudiciu suum sequatur, nec ab alterius iudicis auctoritatis pendeat quod facile accidere posset, stille qui prior dixisset sententiam prudentissinuis, ac scientissimus haberetur quocirca necetia ab excelletissimis philosophis genus hoc iudiciorum omissis inest sed ad rem redeo. Postquam omnis iudiciorum ratio a nobis exposita est, ad quadraginta capitalium causarum iudices, de quibus dicendum institueram aeue tar. Horum collegium a ciuitate nostra, ad quod Aduocatores de causis capitalibus reserat, eoq. deliberante sontes puniantur, institutum est adeoq. non nisi in causis grauissimis, ubi etiam Reipublicς intersit, in utram partem iudicium cesserit, Advocatores Senatum consulunt, rarissime vero maius consilium. Verum omnes capitales cauta ad hoc quadraginta virale Collegium deferuntur cuius sententia rata est, nullusq. ab ea amplius est prouocationi locus gerunt hi magistratum octimestrem, postquasedecim menses cxpleuerint in forensibus causis iudicantadis Tria nanque Collegio in Republica Veneta sunt quodlibet ex quadraginta iudicibus constat duo foren sibus

87쪽

REPVB. LIBER III

sibus causis iudicandis praesecta suus praelectatunt, tertium, de quo agitur, capitalibus hac tamen distributa ratione sunt, ut cuprimum functi fuerint magistratu capitales hi iti dices, in ordine ipsi redigantur, aliique quadraginta viri magni costii comitiis stillaciantur. Non tamen hi suffecti conse-stim ad iudicandas capitales causas accedunt, sed Collcgiuillud quadraginta virale, quod urbanis causis decerne dis octimestri eo temporis spatio prasectum suit, subit in locum capitalium, qui iam destincti sunt magistratu his xero forensibus atque urbanis iudicibus succc lut tertii quadraginta viri, qui item eo octinaestri interuallo exteror Umcausas iudicarunt, in eorumque locum illi nuper suffccti subeunt sicque per vices iidem iudices,4 de forensibus causis tu urbanis tum exteris, de capitalibus decernuo, ac totum biennium in his iudiciis versantui. Tria haec Collegia iudicum proprias habent appcllationes primum, ad quod extera cauta deseruntur, nouum nominatur. sc cundum, quod urbanis praeficitur, vetus dicitur tertium, quod de capite sontium iudicat, criminale a criminibus nuncupatur. hi quadraginta viri criminales nuncupati, praeterquam quod in causis criminalibus, siue capitalibus summam iudicior uim habent, admittuntur etiam in Senatum,&ius suffragii in eo ordine obtinent. Habciat prae terea triumuiros ex suo ordine, qui singuli binis quibusq; mensibus sorte educuntur, ac per vices sempc assidet Duci consiliariis, paremque illis auctoritatem ad Senatum referendi de quacunquere voluerint, habent; itcmq; ad magnum consilium, eo tamen modo quem supra tetigi. nec absq; rone quadraginta hi iuniores viri Senatoribus,

qui plerunque senes csse solent, commisti sunt, ut scilicet

88쪽

D E VENETORUM

naturalis senum frigiditas iuuenti calore temperetur. Non tamen iuniores hi senibus numero pares sunt, sed longe pauciores tot tamen , ut aliquod caloris vestigium in Senatusconsultis apparere, atque inesse queat quod quandoque in rebus agendis, perquam necessarium est. accedit etiam illud, quod senatoria auctoritate his quadraginta viris concessa, Reipublicae administratio aliqua ex parte in serioris notae ciuibus comunicata videri potest, qua

les plerunque hi sunt, qui quadraginta viratum gerunt, in quo ordine populari quadam lege maiores nostri usi sunt. Nam tribus his quadraginta virum Collegiis singulis quibusque diebus, quibus conueniunt, certum cX aerario stipendium constitutum est. Ideoque raro admodum diuites ciues hunc magistratum petunt, facileque, spetierint, repulsam ferunt verum egenis ciuibus, probis tamen ho- mihi bus, facilis est ad hunc honorem accessiis. Qua ratione tum inopiae proborum ciuium aliquaeX parte consulitur Dium etiam Reipublicae administratio non solii diuitibus insignioribus ciuibus, quod optimatium est status, paucorum potent Lecommissa est verum etiam aliqua ex parte, mediocri tamen, ciues inserioris ordinis ad

Rempublicam accessum habent qui mos pertinet ad popularem statum. Ex his cuilibet compertum esse potest, in omni parte Reipubliciae enctae temperationem illam apparere, cui plurimum studu:sse maiores nostros, in huius opusculi exordio diximus, ut scilicet popularis status ratio optimatium gubernationi permista esset eo tamen temperamento adhibito, ut hi res optim alium partes essent satis itaque iam a nobis tum de Advocatoribus, tum

de quadraginta viris causarum capitalium iudicibus dictu

89쪽

arbitror, qui idco instituti sunt, ut in crimina, seu genere

peccati, seu conditione peccantium insigniora, animaduerterent. Nunc tempus postulat, ut de nonnulhs in se rioribus magistratibus, qui minutioribus, gcncre ipso&hominum fortuna ulciscendis delictis de maleficiis pre- sunt, pauca quaedam perstringarnus. Hi quoque dupli ces sunt alteri ius capitis habent, alteri non lici bent: quorum potestas eo tantum extenditur, ut in vilissimos homines, atque in meretrices animaduertat quos vel virgis e di iubent, vel in carcerem coniici, prout quemque peccasse constite it Potior vero ille magistratus, qui capitis iudici una ferre potest, rursus bipartitus est. Nam non iidem iudices quaerunt de crimine, questioni cum adhibent, ac sententiam serunt sed priores noctis sciliccti descisti, totam prius causam reorum agitant, ac scriptis madant, quetestes dixerint, quaeque rei vel sponte, Vel coacti Ormentis confessisuerint: demum omnem causam adiudices proptietatum deserunt diuersus a priori hic est magistratus, hiq; sententiam ferunt, ubi de causa capitis agitur quod si leuius suerit delictum, ut tantum virgis caedendus, aut

carcere aliquot menses coercendus reus esse videatur, noctis praefecti totam causam expediunt, neque Collegium quadragintauirale consulunt, siue coniicere quempiam in carcerem voluerint, siue quaestioni adhiber c. quod ipsum his tamen Advocatorius magistratus non habet, verum opus est, ut prius Collegium consulat, atque auctoritate decreti illius Collegii nitatur neque sine magna ratione hoc ita institutum videtur fuisse. Nam si pro quolibet cri mine 'ro iis reis, qui homines nullius protri sunt, consilium consulendum esset, incredibile negoti timi ci publi-

90쪽

DE VENETORUM

eae administrationi conflaretur sontibus etiam viris maior peccandi licentia tribueretur spe impunitatis maiore proposita. Vt ergo iudicia huiusmodi expeditiora essent ac breuiora, Praefecti nobis etiam auctoritatem, qua Advocatores priuati sunt , obtinent. Hi noctis praefecti sex sunt sex item in minimo eo ma istratu , cui infimos tantunsrhomines, leuibus i. in criminibus ius est. Capita tribuum ciuitatis appellantur hi, qui cum magistratum gerunt quoniam ex unaquaque tribu in sex enim tribus tota ciuitas diuisa est tum p efectus noctis, tum caput tribus eli itura quo more etiam in Consiliariis eligendis uti solemus, quod superius a nobis minime omissum suit. triusque prίeterea magistratus o flictum est, ut noetiirnas excubias per suas tribus agant alternis noctibus, ac vici iasim modo praesectus noctis, modo caput ribus, suam tribum circumeant ad gallicinium usque, cum publicis stipatoribus Mapparitoribus armati, prouideantq. ne per nocturnas tenebras, quae maiorem licentiam praestare homi

nibus scelestis sol ciat, cuipiam fiat iniuria neve fur clam domum quampiam fodiat, aut ne latro ullas per vias graiassetur in quenquam in primis Venetae urbis originibus v- terque hic magistratus magnae existimationis erat, postmodum adiunctis nouis Rei p. magiitratibus, prout ratio temporum commoditas exigebat, horum dignitas&auctoritas est obscurata summa l. potestate ad nouos magistratus translata, parua quaedam ωviliora negotia veluti seces in eorum subselliis resedere. Hactenus de magistratibus, qui capitales causas decernunt, dixisse sussiciat Deserensibus in sequ enti volumine dicetur Liber

SEARCH

MENU NAVIGATION