D. Hilarii Pictauorum Episcopi Lucubrationes quotquot extant olim

발행: 1535년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

is TRINITATE Vnde oeeasio infirmam. Hinc ital fallendi simplices at 3 ignorantes haereticis oecasiob res est,ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secudum natu rae diuinae infirmitate mentiantur, quia unus atl idem est loquens om/nia quae loquitur,de semetipso omnia eum locutum esse contendant. Nec sane negamus totum illum qui eius manet,naturae suae esse sermonem, sed si Iesus Christus & homo de deus est,ec nem cum homo,tum primu deuS,nel cum homo, tum non etiam θc deus, net post hominem in deo non totus homo,totus deus,unu ait idem necesse est dictorum sacramentum eius esse quod generam.Et cum in eo secundu tempus discernis hominem a deo , dei tamen ait hominis discerne sermonem, de cum deum ait ho minem in tempore confiteberis, dei atis hominis in tempore dicta d audi/ca.Cum uero ex homineadeo rursum totius hominis totius etia dei tempus intelligis, si quid aliud ad demostrationem eius temporis dictum est,

tempori coaptato quae dicta sunt,ut cum aliud sit ante homine deus aliud sit homo de deus aliud fit post hominem de deum totus homo totus deus, non cofundas temporibus de generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum alium ei in sacramento hominis ne cesse est sermonem fuisse non nato,alium adhuc morituro,alium iam aeterno. Nostri igitur causa haec omnia Iesus Christus manens, de corporis no

stri homo natus,secundia consuetudinem naturae nostrae loquutus est,non tamen omittens naturae suae esse quod deus est. Nam tametsi in partuae passione ac morte naturae nostrae rem peregerit, res tame ipsas omnes uidi

tute naturae suae gessit,dum sibi ipse origo nascedi est, dum pati uult quod

eum pati non licet, dum moritur qui uiuit.Et tamen cum haec deus per ho/minem agit,ex se natus,per se pastus,& ex se mortuus,nonne hominem seno egit,dum 8c natus ec passus ae mortuus est Haec autem omnia iam amte coditionem mundi sacrameta tant coelestium mysteriorum costituta, ut

unigenitus deus homo nasci uellet,masuro in aeternu in deo homine ut deus pati uelletine passionibus humanae infirmitatis diabolus desaeuiens, te gem in nobis peccati deo infirmitatem nostra assumente retineret: ut deus mori uellet,ne qua insolens potestas aduersus deum effet,necs creatae in se uirtutis posset usurpare natura,cum se immortalis deus intra legem mortis habuisset.Nascitur ital deus assumptioni nostrae, patitur uero innocetiae, postremo moritur ultioni, dum ec homo noster in deo permanet,& infir mitatum nostraru passiones deo sociae sunt, de spinales nequitiae ac malifiς potestates triumpho carnis deo per carne moriete subdutur. Huius igitur sacramenti Apostolus conscius,di per dominu ipsum fidei scientiam adeptus, cum no ignoraret incapacem esse eius 8c mundum de homines, S phi losophiam,ait:Videte ne quis uos seducat per philosophia, dc inanem de/ceptionem secundum traditionem hominum, secudum elementa mudi,derio

162쪽

non sectandu Iesum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo di/Dinitatis corporaliter S cstis in illo repleti,qui est caput omnis principatus ec potestatis. Exposita itaq; habitantis corporaliter diuinitatis in eo pleni/tudine, acramentum assumptionis nostrae cotinuo stabiecit dicens: Et estis in eo repleti Vt enim in eo diuinitatis est plenitudo, ita in eo dc nos sumus repleti Nel sane ait estis repleti sed,in eo estis repleti quia per fidei spem

in uitam aeternam regenerati ac regenerandi omnes, nuc in Christi corpo

re manent,replendis postea ipsis, no iam in eo, sed in ipsis secundum tem/pus illud de quo Apostolus ait:Qui transfigurauit corpus humilitatis no/strae,co forme corpori claritatis suae. Nunc igitur in eo repleti sumus,id est, per assumptionem carnis eius,in qua diuinitatis plenitudo corporaliter in/habitat Et huius spei nostrae no exigua in eo potestas est. Nancs quod repleti in eo sumus,hoc est caput ac principium omnis potestatis, secundum illud:Vt in nomine suo omne gena flectatur, coelestium,terrestriam ic in sernorum lc omnis lingua c5fiteatur,quia dominus Iesus Christus in glo/ria est dei patris. Confessio ital haec erit,Iesum in gloria dei patris, de na/tum in hominem deum, iam no in infirmitate corporis nostri manere, sed in dei gloria. Et hoc lingua omnis cofitebitur, & cum coelestia de terrestria genu flectent, ioc caput omnis phincipatus N potestatis est, ut ei uniuersa genu flectendo subiecta sint, in quo sumus repleti, ec qui per habitantem in se corporaliter, diuinitatis plenitudine in dei patris gloria fit cofitendus.

Demostrato autem S naturae suae N assumptionis nostrae sacramoto,cum

in eo plenitudine diuinitatis manente, nos in eo per id quod homo natus est repleamur reliqua dispensationem humanae salutis exequitur dices: In quo. circuncisi estis circuncisione no manufacta in despoliatione corpo/ris carnis sed in circancisione Christi consepulti ei in baptismate, in quo de cosiurrexistis per fide operationis det,qui excitauit eum a mortuis.Circan cidimur ital nos no circuncisione carnali, sed circucisione Christi, id est in nouia hominem renati. Cum enim cosepelimur baptismate eius, mori nos necesse est ex uetere homine, quia regeneratio baptismi resurrectionis est

uirtus: de haec circuncisio Christi est,n5 expoliari carue praeput', sed totos comori ei, dc per id totos postea ei uiuere. In eo enim resurgimus per eius dei fidem,qui eum suscitauit a mortuis.Crededus ergo deus est, cuius ope/ratione Christus excitatus a mortuis est, quia fides ista corresurgit in Christo.Cosummatur deinde ita omne hominis assumpti sacrametum: Et uos cum mortui essetis in delictis, ec praeputio carnis uestrae, uiuificauit cu illo, donatis uobis omnibus delii his, delens quod aduersum nos erat chirograflphum in senteths, quod erat cotrariu nobis,de ipsum tulit e medio affiges illud cruci exutus carne,dc potestates ostentui esse fecit, triumphatis his in

semetipso. Apostolica fide seculi homo no capit,de ex sensus sui dicta alius

praeter

163쪽

prser quam ipsius sermo non explicat.Deus Christum a mortuis excitat, eo Christia in quo corporaliter diuinitatis plenitudo inhabitat. Sed couiui ficauit nos cum illo,donans nobis peccata,& delens chirographu legis peecati, quod per sententias anteriores contrarium nobis erat. Hoc tollens de medio,ic cruci affigens mortis lege carne sese spolians,potestates ostentui

reddens, triumphatis his in semet ipso. Et de triumphatis potestatibus in semet ipso,atque ostentui redditis,deleto* chirographo uiuificatis* no/bis,iam superius tractauimus.Hoc uero sacramentum,quis uel apprehen/det,uel eloquetur z Suscitat dei operatio Christum a mortuis,&haec ea/dem dei operatio nos uiuificat cum Christo, d haec eadem dei operatio donat peccata,chirographum delet de affigit cruci. Carnem se exuit, pote states ostentui reddit,ac de his in semet ipso triumphat. Habes operatio nem dei Christum a mortuis excitantis: habes & Christum hμ ipse in se,

quae deus operatur operantem.Christus enim mortuus est, carne se spoli/ans Tene ergo Christum hominem a deo ex mortuis excitatum, tene de um Christum salutis nostrae operationem cum esset morituruS operante.

Et cu haec deus operatur in Christo,operetur licet deus, spolians se tameta

Christus carne, moriturus iit:& cum mortuus est Christus, operans ante mortem deus, mortuum tamen Christum operatio dei excitet,cum ipse fit Christus a mortuis excitatus, qui est ante mortem Christus operatus, de idem fit spolians se carne moriturus.Iam ne apostolicae fidei lacramentum

c est φον intelligis Iam ne Christia habes cognitum s Quaero enim a te, quis sit car/itatis ne se spolians, Se quae fit caro illa spoliata et Duplicis enim intelligentiae ab Apostolo teneo significationem,spoliatae carnis,se* carne spoliantis,ec inter haec Christum audio por operationem dei a mortuis excitatu. Et cum sit Christum a mortuis excitans deus, fit 8c Christus excitatus a mortu/ishinterrogo quis est carne se spolians, re quis est Christum a mortuis ex chri us mor citans, nos uiuificans cum Christos Si enim non idem est Christus mortuus est caro tuus qui est caro spoliata,carnis expoliatae nomen ostende. Et rursius,natust*ii in se carne spoliauit,expone. Eundem enim esse inuenio dcum Christum a mortuis excitatum,qui se carne spoliauit, re rursum spoliatam carnem Christia a mortuis esse excitatum,d inde principatus ec potestates ostentui reddente & triumphantem reperio in semetipso.Intelligis ne hue triumphantem potestates in semetipso et Sentis ne quod a se non differat caro spoliata,ec carne se spolians In semetipso enim triumphat,id est,in ea qua se carne spoliauit. Vides ne ita deum de hominem praedicari,ut mors

homini, deo uero carnis excitatio deputetur Non tamen ut alius sit qui mortuus est,& alius fit per que mortuus resurgit. Spoliata enim caro Christus est mortuus,& rursus Christum a mortuis excitans,idem Christus est

carne se spolians. Naturam dei in uirtute resurrectionis intellige,dispensia/tionem

164쪽

nionem hominis in morte cognosce.Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Iesum eum memento esse,qui utrunt est. Quan/quam enim memineris frequenter ad deam patrem per Apostolum refer ri,Christum a mortuis esse suscitatum,sed non est Apostolus extra Euant gelicam fidem dictis suis ipse cotrarius,maxime domino dicente: Propter hoc me pater diligit, quod ego pono animam meam,Witerum recipiam

eam Nemo tollet eam a me,sed ego pono eam a me. testate habeo po/nendi eam, de potestatem habeo itenim accipiendi eam. Hoc enim mandatum accepi a patre . Vel cum postulatu ab eo esset, ut signum ad fidem de se ostenderet,ait de templo corporis sui: Solvite templum hoc,& ego in t iduo excitabo illud.Cu enim per accipiendae animae potestatem, dc per suscitandi templi uirtutem ipsum se sibi resurrectionis suae deum doceat, totuhoc tamen ad mandati paterni refert autoritatem. Non contrarie intelligi tur Apostolus, Christum dei uirtutem de dei sapientiam 'praedicans, I Ali prae

nem in operis sui magnificentiam per id ad patris gloriam retulisse, quia quicquid Christus petit, uirtus dei de sapientia gerit: ec quicquid uirtus egdei sapientia gerit, fine dubio deus gerit, cuius de Lapientia est Christus de

uirtus.Denim nunc per operationem dei excitatus Christus a mortuis est,

quia per opera dei patris ipse naturae a deo non differentis operatus est. Et in eo resurrectionis fides est,qui Chrism suscitauit a mortuis. Hanc igitur beatus Apostolus geminae in Christo significationis tenuit praedicatione,

ut de infirmitatem in eo hominis uirtutem dei ac naturam doceret,secundum illud Corinthiis dictum: Nam de si crucifixus est ex infirmitate no/stra, sed uiuit ex uirtute dei, mortem infirmitatis humanae, uitam uero dei uirtutis ostendens.Et illud ad Romanos: Quod enim mortuu est peccato, mortuu est semel: quod autem uiuit uiuit deo. Sic ec uos deputate uosmetipsos mortuos quidem esse peccato,uiuere autem deo in Christo Iesu:mortem peccato,id est,corpori nostro adscribens, uitam autem deo, cui est na turale quod uiuit. Et per id nos corpori nostro moti oportere, ut deo uiua/mus in Christo Iei,qui peccati nostri corpus assiumens, totus iam deo ut

uit,naturae nostrae societate in communionem' diuinae immortalitatis uni/ At 'substi,ta. Haec igitur demonstranda a me paucis fuerut,ut utriust naturae perso mmo

nam traetari in domino Iesu Christo meminissemus, quia qui in forma dei manebat, formam serui accepit per quam obediens uis ad morte fuit, obedientia enim mortis non est in dei forma, sicuti nec dei forma inest in obedientia forma serui. Per facramentum autem Euangelicae dispensationis non alius est in forma serui,quam qui in forma dei est, cum tamen serui formam ac cipere, Sc in forma dei manere non idem sit, cum* accipere formam seruiniss per euacuationem suam non potuerit qui manebat in dei forma, non

conueniente sibi formae utriust concursu. Sed non alius atl diuersus est, o qui

165쪽

1ss DE TRINITATE

qui se exinanivit, et qui sermam serui accepit. Accepisse enim non potest eius esse qui non sit,quia eius sit qui subsistat accipere.Ergo euacuatio for

inae non est abolitio naturae,quia qui se euacuat n5 caret sese, 6c qui accipit manet Et cum ipse sit euacuans N accipiens,habet quidem in eo sacramen tum quod se euacuat de accipi non habet tamen interitu,ne non extet euacuanS, ne non sit accipiens.Itacp euacuatio eo proficit ut proficiat forma serui no ut Christus qui in forma dei erat,Christus ex se non maneat,cum formam serui no nisi Christus acceperit. Qui cu se evacuaverit, ut manenΚspiritus Christus, ide Christus homo esset in corpore, demutatio habitusci assumptio naturae,naturam manentis diuinitatis non perimit,quia unus

at idem Christus sit,& demutans habitu,& assumens. Ostensa itam sa/cramentorum dispensatione per qua haeretici ignorantes quo sis fallerent, ut ea quae per assumpti hominis naturam dicta gcstat, sunt omnia, infir

mitati diuinitatis ad criberent, & formae dei deputarent, quicquid sormae serui prophiae aptatum est, nunc ipsis propositionibus eorum responden dum est. In totum enim iam dictorum singuloru genera dijudicabuntur, cum uerbum & carnem id est, deum 5c hominem Iesum Christum sola fides sit confiteri.Deum igitur dominum nostrum Iesum Christu ex eo ne/gandum per naturam haeretici existimant quia dixerit: Quid me dicis bo/momodo num et mo bonus est nisi unus deus. Omnis responsionum ratio necesset ' ρ hq ex interrogationum causis proficiscatur. Ad id enim respondebitur, unde quς itur.Et primum requiro a dicti huius calumniatore,utrum ne id arguere dominum exis imet, quur bonus dictus sit, quia sese maluerit ma/lum dici. Id enim significari uideatur hoc diisto quid me bonum dicis Noopinor quisiquam tam vaecors erit,ut malitiae professionem ei uelit adscribere,qui dixerit:Venite ad me omnes qui laboratis ec onerati estis Nego re/ficiam uos Tollite iugum meu super uos, de discite a me, quia mitis sum Schumilis corde,& inuenietis requiem animabus uestris:Iugum enim meum

suave est,re onus meum leue est. Mitem se profitetur de humilem, & irasci creditur,quur bonus dictus sit Professionum hμ diuersitas dissidet ut bonitatis suae testis nomen in se bonitatis accuset. Non ergo irasti intelligitur se bonum dici. Quaerendu est,quam aliam de se professionem arguat, quino credendus est nomen in se bonitatis arguere.Videamus ital,quid praeter bonu interrogans dixerit, ait enim: Magister bone, quid boni faciamet Duas igitur res conuncupauit,dc bonum,di magistrum. Et quia no arguit bonum se dici hoc necesse est arguat, quod magister bonus dictus sit. Ita autem arguit se magistrum bonia dici,ut fidem interrogantis potius,quam Lais, hae obst, uel magistri in se,uel boni nomen argueret. Iuvenis enim insolens, per ob/umone man, seruantiam legis,& finem legis,qui Christus cst nesciens de iustificatum sedatara lagis in opetibus existimans,& no intelligens uenisse eum ad oves perditas do/mus

166쪽

mus Israel, & impossibile esse legi per fidem iustificationis saluare creden

teS,tanquam communium praeceptorum,& in lege scriptorum magistrum

interrogat dominum legis, dc unigenitu deum. Detestatus ital dominus hanc de se irreligiosis fidei professionem,quod tanquam magister legis in terrogaretur,respondit: Quid me dicis bona I At 3 ut signicaret quatenus intelligendus & profitendus bonus esset,subiecit: Nemo bonus nisi unus deus. Non respuit bonitatis nomen, si sibi hoc tanquam deo deputaretur. Deni v ostendens se magistri in se boni,per fidem eius, qui tanΦ homine interrogat,nomen arguere,post lachantiam iuuenis de gloriam legis impletae,ita respondit: num tibi deest,uade, uende quaecunt habes,ec da pau peribus,& habebis thesaurum in coelo Sc ueni sequere me.Non refugit boenitatis de se nomen, qui coelestem thesaurum pollicetur: nec magistrum se non uult uideri,qui ducem se perfectae huius beatitudinis praestataerrens autem de se opinionis fidem arguit bonitatem in solo deo docens esse. Et ut se & deum de bonum significaret,bonitatis est usus ossi s, coelestes thesauros pandens,& se ad eos praeuium tribuens.Ita εἰ qu sibi tanquam homini tantu deserebantur, detestatur, ne 3 se ab his quae in deo deputabat,

professus alienum est,cum unum deum bonum confitens,ea ipse loquere Ad ipsatur atq; ageret, quae unius dei uirtutis, bonitatis ait naturae sunt. ' Quod Ad Quam igitur non bonitatis nomen refugerit, sed net magistri honorem recusa/uerit, sed fidem eius qui in se nihil nisi corporeum & carnale sapuisset, araguerit hinc intelligitur, quod aliter ad apostolos magistrum sese confitenties loquutus est,dicens: Vos me uocatis magistrum 6c dominum, de benedicitis,sum etenim.Et alibi cum dixisset:Ne uocemini magistri,quia magi= Ne Voceminister uester Christus est Ubi cu fide magister est,ibi adeo laudat, ut re pro fiteatur hoc nomen,hic uero boni magistri nomen no recognoscit, ubi nec his dominus intellectus est esse nec Christus, tum unum deum bonum prae est dicans non se utit a deo secernens,qui Zc dominu se professus est,ec Christum ducem coelestis thesauri ostendat Tenuit autem hunc semper domi nus fidei ecclessasticae modum,ut patrem deu unum praedicans a sacramento se dei non separaret unius,dum per naturam natiuitatis, neque alium se deum profiteretur esse,neq; ipsum: quia eum nec diuersi generis deum esse natura in eo unius dei patitur, nem natiuitas admittit no perfectum es esse

quod filius est. Ita nec separabilis a deo potest esse,nel ipse est. Per quod

ita omnem sermonis sui significationem temperat, ut quicquid deo patri honoris protestaretur, id modestimima confessione etiam sibi prophium esse demonstraret.Cum enim alti Credite in deum, Sc in me credite, quaero in quo se in natura discrevehit,qui non discrevit in honore Dicens enim, ecin me credite, cum dixisset,lc in deu credite: an ne per id quod ait, Sc in me,

non ec suam intelligitur significasse naturam c Naturam plane sapara, si fi/

167쪽

n E TRINITATE

dem separas. Si credidisse fine Christo in deum uita sit, Christum a dei 5

nomine N proprietate diuelle. Quod si uitam perficit credere in Christo

eos qui in dcum credunt,uerbi uirtutem diligens icctor expendati Credite in deum,& in me credite Cum enim ait: Credite in deum S in me credite, uniens se fidei dei de naturae eius uniuit,cum memorato deo in quem credi oporteret 8c in se docuerit esse credendum,deum se per id doccns,cum cre/dendum in eum fit ab his, qui in deum credant. Occasionem tamen irrclisenosiae unionis exclusit,quia cum S in deum,& in se credendu proscissus sit, fidem de se solitani non reliquit. QuanΦ igitur in plurimis, ac pene omni bus dietis acramenti huius praestiterit absolutionem, ne quando cofessus dea patrem,ab eius se unitate discerneret, nem se in unirate ipsius collocas,

eundem tamen unam ec solitariu profiteretur,tamen etiam ex hoc uel ma/xime intelligitur sacramentum & unitatis dc natiuitatis doceri,cum ait: Ego autem habeo testimoniu maius Ioanne. Opera enim quae dedit pater mi hi ut perficiam ea,ipsa opera quae facio,testimoniti perhibent de me,quo niam pater me misit,ec qui misit me pater,ipse testificatus est de me. Nemuoccm eius unquam audistis,neq; figuram cius uidistis,ec uerbum eius no habetis in uobis manens: quoniam quem misit ille,huic uos no creditis.Patrem testatum csse de filio quomodo uere intelligitur, cu nec ipse uisus fit, nec uox eius audita fit Memmi quidem de coelis auditam uocem fuisse, dicentis:Hic est filius meus dilectus,in quo mihi bene complacui,hunc audi te. Et quomodo uox dei audita no est, cum paternae uocis significationem in se uox audita contineat Sed forte in Hierosolymis manentes no audio

rant quia in desertis Ioannes solus audierit. Quaerendu est ergo in Hiero solymis quomodo testatus est pater.No enim testimonio iam Ioannis utitur uocem e coelo audientis, sed habet testimoniti maius Ioanne, de quod hoc esset cotinuo subiecit: Opera enim quae dedit mihi pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimoniu perhibent de me, quoniam pater me misit. Agnosco testimonii autoritatem, neq enim quisquam nisi filius a patre missus haec ageret. Opus ergo suu testimonium est. Sed quid tandem sequitur Et qui me misit pater,ipse testificatus est de me.Nem uocem eius unquam audistis, nem figuram eius uidistis, ic uerbum eius no habetis in

uobis manens.Extra crimen ergo sunt ignorantes testimoniis patris,qui in his nunquam audituς ac uisus fit. 5 in his no maneat uerbum eius, sed nosunt sub uenia incogniti sibi testimonii,quia testimonium de se patris,ope

rum suorum testimonia esse profitetur opera igitur de eo testantur quod a patre fit missus,sed hoc operum testimonium patris est. Et cum operatiosi ij patris testimonium sit eam necesse est operari in Christo naturam imtelligendam csse,per quam testis Spater est.Atch ita Christus operans,dcin eius opere pater testans,ostenduntur inseparabilis secundu natiuitatem

168쪽

esse naturae,cum dei de Christo testimonium, ea ipsa Christi esse significetur operatio.Non sunt iram extra reatum non cogniti sibi testimonii, cum opus Christi testimoniu de eo patris sit. Nel in eo quod testantis uocem non audierint, figuram non uiderint, de uerbum eius manens in se no habuerint, idcirco fine testimoni j sunt conscientia. Ad id enim refertur quod dictum est:Nel uocem eius audistis, nem figuram eius uidistis, eg uerbia eius manens non est in uobis.Et cum testatus de eo pater fuisset,ut causa tamen nech uocis auditae,nem uita figurae,& uerbi in his non manentis possit intelligi,continuo subiecit: Quoniam quem misit ille,huic uos non creditis.Secreto ec uocem dei audiendam, dc figuram uidendam, & uerba eius in his qui credunt inesse demonstrans, cum per naturae unitatem in se pa/ terdiloqueretur dc uideretur,& haberetur, nunquid non ec patrem significat,cum missus ab eo est Nunquid se per aliquam naturae differentiam a patre discrevit,cum hinc pater testans de eo,nem auditus sit,nem uisus sit, nec intellectus sit,quia misso sibi a patre no creditum sit et Non se ergo unugenitus deus a deo separat, patrem deii confitens, sed per significationem patris deo patre demonstrato,se quos in dei honore constituit. Nam ii hoc ipso eodem Φ sermone,in quo operibus suis testari se missium esse a patre docet,& patrem testantem, quod ab eo missus sit,significat, cum dixisset:Et honorem eius qui est solus deus,non quaeritis non tamen hoc dictit

udam, non antea ad unitatis fidem praeparatu reliquit.Superius enim ita ait:N5 uultis uenire ad me,ut uitam habeatis: honorem ab hominibus non accipio,sed cognoui uos quoniam dilectionem dei non habetis in uo/bis .Ego ueni in nomine patris mei, & non accepistis me: si alius uenerit in nomine suo,illum recipietis.Quomodo potestis uos credere,qui honorem

ab hominibus accipitis, ec honorem eius qui est solus deus, non quaeritis Honorem improbat hominum, quia honor potius quaerendus a deo est, di infideliu est honorem ab altero accipere. Quid enim homo homini ho= noris impartiet Cognitum ital sibi ait dilectionem dei in his non esse, S: non manentis in his dilectionis dei hanc docet causam, quia se uenientem in nomine patris sui no accipiunt. Quid rogo est,in nomine patris eum ue/nire Nunquid aliud quam in nomine dei Aut nunquid non idcirco in his dilectio dei no est,quia non susceptus sit in nomine dei ueniens: Aut nun/ quid in se non de naturam dei significauerat, dicens: Non uultis uenire asstne, ut uitam habeatis Nam di in eodem ipso sermone iam dixerat: Amen amen dico uobis, quoniam uenit hora,& nunc est, in qua audient mortui uocem filη det,ec qui audierint,vivent Cum in nomine patris uenit, neque ipse pater est,nec tamen non in ea est diuinitatis natura qua pater est, quia et filio & deo propriu est in nomine dei patris uenire. Deinde accipiendus est alius in nomine eodem ueniens.Sed hic homo est,a quo sibi honoremo 3 homines

qui est olia

169쪽

Honor Chim est insepa rabilis ab ho nore dei DE TRINITATE

homines sperabunt, A cui honorem reddent uicissim, cum tamen se iden, in nomine patris uenisse fallet. Et hic quidem antichristum significari non obscurum est, mendacio paterni nominis gloriantem. Et cum hunc hono rabunt, atq; ab eo honorabuntur,tunc enim spiritum erroris accipient, ho/norem eius qui est solus deus no quaerent. An ne cum ob hoc dilectionem dei no habeant quia uenientem se in nomine patris non acceperint,ec rura sum ueniente alium in eodem nomine recipientes, dc honoro ab alterutro

accipientes,honorem eius qui solus deus est no requirant,separare se Christus ab honore unius dei potuerit intelligi,cum idcirco no quaeratur honor solius det,quia antichristum suscipiendo non sit ille susceptus et Nam cuius repudiatio honoris solius dei praetermissio est, in huius honore necesse est: honorem solius dei esse in cuius si susceptione mansissen honorem solius dei quaesissent.Et hic idem ipse sermo testis est nobis, in cuius exordio coatinetur,ut omnes honorificent filium,sicut honoriscant patrem. Qui non honorificat filium,no honorificat patrem qui misit illum. Nunquam enim

natura alia exaequatur in honore net exςquatus honor separat honorata dos,cum sacramento tamen natiuitatis poscitur honoris aequalitas cum ilius ita honorandus ut pater fit. Et cum eius qui istus est deus, honor non quaeritur,non est extra Elius dei honorem,cuius honor idem as* unus 5 dei est,quia ut non honorificans filium,no honorificatec patrem ita dc si lius dei honorem non quaerens, non quaerit ec Christi. Inseparabilis ita est a dei honore honor Christi. Et quam unus atq; idem utriusi sit,etiam ex eo docet cum ait nunciata sibi Lazari infirmitate: Infirmitas haec no estus ad mortem, sed pro gloria dei est,ut honorificetur filius dei per eum. Pro gloria dei Laetatus moti tur,ut filius dei glorificctur per Lazaru.Nun, quid ambigitur in gloria si h dei csse gloriam dei cu mors Laetari quae deo sit gloriose gloriam sit dei filio paritura et At ita ec naturalis per natiuita/tem unitas dei patris in Christo docetur,cum infirmitas Laetari pro dei gloria est: 5 sacramentum fidei retinetur, cum per Lazarum glorificandus est dei filius,deo perinde dei filio intelligendo,ncio ita deo intelligendo,ut noetiam dei filio confitendo,cum glorificando per Lazarum deo dei sit filius

plortiosius. Inseparabilis sacramento diuinae natur est uiuentis a uiuente natiuitas, nec demutationem generis accipit filiuS dei, ne non in eo paternae naturae ueritas maneat.Nam 5 his ipsis significationibus quibus conses uno tantu deo abnegasse in se dei naturam uidetur, sub solius demonstra/tione, in unitate se tamen paternae naturae unius dei fidem non conuellens Iocauit. Interrogatus enim a scriba, quod in lege esset principale mandavi, respondit:Audi Israel, Dominus deus tuus deus unus est.&:Diliges domunum deum tuum ex toto corde tuo,ec ex tota anima tua,& ex totis insteriubus tuis,di ex tota uirtute tua. Hoc est primum mandatum. Secundum autem

170쪽

tem simile est huic:Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Maius autem horum mandatuum non est. Alienasse se a natura οἱ religione unius dei cxistimatur cum principalis mandati haec sit professio:Audi Israel, Dominus deus tuus deus unus est.Deinde ne in consequentis se quidem mandati religione constituaticu ad proximi nos dilectionem lex sicut ad unius dei fidem uocaret. Et quidem resiponsio scribae no est negligenda,dicentis: Bene dixisti magister in ueritate quod unus fit deus,nec est alius praeter ibium.Ita diligendus ex toto corde, Zc ex totis uirtutibus, NeX tota anima,de diligere proximum tanquam seipsum hoc maius est omnibus holocaustomatibus 5 sacrific s. Responsio scribae uidetur cum dictis domini conue Dir unius dei charitatem intimam internam. profitentis, re dileetionem proximi secundum propriae dilectionis ueritatem pollicentis,& supra Lacrificiorum holocaustomata charitatem in deu atm homincm esse intclligentis. Sed quid sequatur uidendum est: Videns autem Iesus quod sapienter respondiiset,dixit illi:Non es longe a regno dei. Quid sibi uult tam moderatς responsionis proses torcum hominem ad coelorum regnum fides ista ἡ.ἡώ,

consummet,anam deum credere, eum tota anima, 5 totiSuirtutibus, ec gerias λtoto corde diligere,proximii quom ita ut seipsum amare,scriba hic no iam suo dei in regno dei sit,sed non longe a dei regno sit c Alia istud significatione nu/dum uestientibus, dc esurientem alentibus ecfitientem potantibus,dc grotum uisitantibus,dc clausum cercere frequentantibus datur Venite benedi/cti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mun/di.Vel illis quibus haec pauperis spiritus merces est:Beati pauperes spiritu, quoniam ipsiorum est regnum coelorum.Perfectus hic fructus est,& abso luta professio est,& praeparati regni no incerta traditio. Aut nunquid ado Ad polysiolescens minus aliquid horum confitebatur 2 Nam exaequata ad amorem suum dilectione proximi quid de boni operis conflammatione no egerate Interdum enim indulgentem ossiciosum esse, non persectae est charita/tis:perfecta autem charitas omne huiuscemodi indulgentiae implebit olliscium,cum non reliquerit quod alteri debeat,qui tantum alteri quantum tibi reddat. Sed ignoratione consummati sacramenti detentum scribam per professionem fidei dominus collaudans, de non longe eum a dei rcgno Ali premis esse respondens,non tamen eum in ipsa iam beatae spei postes silone consti, sionem tuit.Tendebat enim felici cursu, etsi ignoranti, S praelata omnibus dilectione dei,& charitate proximi suae ipsius dilectioni exaequata, cum tamen ei ipsi proximi charitati amorem dei prςtulistet,iam non holocaustomatum de sacrificiorum praescriptis continebatur. Non erat longe istud ab Euam gelico sacramento: θc quar non longe a dei regno fit, qui futurus magis in dei regno sit ex ipsis dictis domini intelligendum estSequitur enim:Et nemo audebat iam eum interrogare.Et respondens Iesus dixit docens in tem

SEARCH

MENU NAVIGATION