D. Hilarii Pictauorum Episcopi Lucubrationes quotquot extant olim

발행: 1535년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

3 D. HILARII PICTAVORUM EPI scopi

subrogat.Futuri autem temporis significantia continctur in crastino, ergo de futuro solicitos nos esse deus uetuit: incuria autem solstitudinis relaxa/tae, non negligentiae, sed fidei est Quur enim soliciti simus in crastino, cum

crastinus dies sibi ipse solicitus sit c Ergo anxietatem nostram ipse pro no/bis dies solicita depellit. Sed solicitudo, ut arbitror, proprius est hominis

affectus, hanc autem excitat aut curae,aut metus,aut doloris anxietas.Dies

uero cursus est temporis,dc sola prouidentia consequuta, solicitudinis reci/piunt affectum.Constituetur ergo dies esse animal quod N caueat, dc prospiciat lc curet,cui re malicia propria sufficiat, ne ν extrinsecus accidenti sit cumulanda peccato.Sed natura rei no capit diei deputare metis affectum

ergo A quod sibi ipsa solicita est,& quod ei malicia sua sufficit,lt quod imhibemur sciliciti esse de crastino totum siub dicti coelestis significantia con

tinetur. Iubemur igitur non ambigere de futuris,latis enim uitae nostrae malitia dc dierum quibus uiuimus peccata sufficiunt,ut circa haec purganda depromerenda omnis ui E nostrς meditatio labor uersetur, ne etiam de futurorum dissidentia inexpiabilis irreligiositas contrahatur. Cum cessan te cura nostra,ipsa in ossicio suo quae sunt sutura, licita sint,di nobis aeteranae claritatis prosectus dei procurate bonitate iam no selicitis praeparetur. Nolite iudicare ne iudicemini Quo enim iudicio iudicaueritis,iudicabutur de vobis.) Omne iudicη ossicium penitus submouet,nec ullum omni/no suscipi patitur , sed compugnare propositis subsequentia existimantur, cum dicit: Quo iudicio iudicaueritis,iudicabitur de vobis. Sed superius ait: Nolite iudicare ne iudicemini.Nunquid boni iudicii arbittium suscipi non oportebii Atqui profitetur pro conditione iudic 3 iudicandos,& uniuersis

genere quo mensi sunt metiendum,ergo nun* bene iudicabitur, si omni/cio non erit iudicandum. Sed iamdudum ut superius cognoscitur, nihil in uerbis dei leue aut inane tractatur,omnis , hic ultra sensum gentilium au/rium sermo est.Iudicari enim de spostonibus suis uetuit, quia ut iudicia ex incertis rebus inter homines samutur, ita de hoc iudicium aduersum deum ex sentiendi atl opinandi ambiguitate suscipitur, quod penitus repellit a nobis,ut constans potius fides retineatur,quia no ficut in rebus caeteris peccatum fit perperam iudicasse, sed in his rebus tantumodo de deo iudicium initum esse sit criminis. Quid aut uides festuca in oculo fratris tui,& tra/bem in oculo tuo no uides k reliqua. In cosequentibus docuit sola in spiritum blasphemia extra ueniam sutura, caeteris omnibus deo indulgetiatri largiete. eccatu autem in spiritu est,deo uirtutis potestate negare, de Christo substantiam adimere aeternitatis, per quem quia in hominem deus uonit homo rursum fiet in deii. Ergo quantu inter festuca re trabem discrimi/nis est,tantia ostendit peccatu in spiritu conditionem caeterorum criminum

excedere, ut cum infideles delicta corporis aliis exprobrent, onus peccau

352쪽

quo de promissis dei ambigat, in se ante non uideant In oculo utrol tamquam in mentis acie infidente Fit enim tape,ut assumamus nobis arguen, di aliquos autoritate sine ullo propriae emendationis exemplo, dc medem dae caecitatis alienae laetantiam praeferamus, ipsi in tenebris corrupti lumi nis constituti cum difficile quenqua fit praestare quod exigat, ic optimum sit exemplo potius docere quam dictis .Cura ergo proprie adhibenda est caecitati, quia ex natura rerum est, non prius aliquem purgandae de oculo fratris festucae idoneum effici posse doctorem,quam de mentis suae lumi/ne trabem perfidiae grauantis eiecerit.

De margaritis ante porcos.De pseudoprophetis.De domo aedificata super petram. Canon VI

Q i ς β πις i hctum canibus,nel miseritis margaritas uestras

ante porcos Scc. Praeceptis de promissis dei nihil preciosius sanctius , est,quae sanctificatis nobis immortalitatis theseu

tum largiuntur. Horum igitur sacramenta ali uirtutes ne in gentes efferre,necs cum haereticis conserre permittimur. Canes enim oblatrandi aduersiis deum rabie, gentes sunt nuncupatae. Porcorum uero haereticis cst nomen,quia quamuis ungulae bifidae sint, accepta tamen dei co/gnitionem non ruminando disponunt. Ergo & incorporatione uerbi dei, dc passionis mysterium, dc uirtutem resurrectionis non promiscue tractarenos couenit, net impetite incuriose , proserre,ne ignorantiam nostram, si persectae scientiae desit instructio,proterant ali coculcent, di infirmita tem in deo passionis irrideant, conuersisi, in nos contradictionia aculeis,

impetitiam nostra fidem* disrumpant.Sed in his quae ignorabimus, uia

nobis consequendς aeritatis aperitur,quam obtinere in sola precum mora est. Vt igitur sentiamus credamus , omnia, & nullo ambiguae uoluntatis differamur incerto, orandum est, quςrendum est,pulsandum est,oratione miseficordia,inquisitione profectum,tentamento aditum repertutis. Quinetiam ad spem obtinendi exemplo humani affectus docemur. Nam cum nos filiis pisicem panem ue poscentibus,non serpentem simus aut lapidem reddituri,quanto magis nobis optimus ac praestatissimus pater deus oratatibus persectae fidei munera largietur, uel fit pro uitae cibo lapidem duibtiae gentilis,aut pro baptismico seruatione serpentem ueneni haeretici prae stiturus.Cosummauit deinde omnia bonitatis exemplo uniuersos amoris mutui pace coniungens,in eo legis 5c prophetarum mandata constituens, ut uniuersorum in nos bonitatem optantes,ipss omnibus boni simus.

Intrate per angustam portam. Quam lata de spaciosa uia quae ducit ad perditionem.Arduum in coelum iter homini est, oc aditus angustus aetenuis. Caeterum perditionis uia lata est, hanc plures obtinent,illam por ro pauci inueniunt. Paucis enim damna rerum praesentium chara sunt,

353쪽

quibus cupiditateS de animi uincere dc corporis frangere, ic exposῖta totis seduli uiribus illecebrarum omnium lenocinia pr e ire maximum coelestis spei lucrum est.Illis autem quibus solum bonu est scortari,comessare, a bire,insolescere,fastidire odisse,diripere, plurimus est frequentantium iter tale comitatus.Et quia paucorum esset uiam angustam inuenire,fraudulentiam eorum qui eam se quaerere mentiuntur exponit dicens: Attenditea pseudoprophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ovium, dc reliqua. Blandimenta uerborum de mansuetudinis simulationem admonet fructa operationis expendi oportere,ut non qualem quis uerbis referat, sed qua lem se rebus es iciat speetemus. Quia in multis uestitu ovium rabies lupi/na contegitur.Ergo,ut spinae uuas, ut tribuli ficus non generant, ut iniquae arbores utilia poma non afferunt, ita ne in istis quidem cosistere docet bo ni operis cffectum, de idcirco omnes cognoscendos eiue de fructibus. Re gnum enim coelorum sola uerborum onicia non obtinent. Nel qui dixe/ritidomine domine haeres illius erit. Quid enim meriti est domino dicere, domine Nunquid dominus non erit niss fuerit dictus a nobis Et quae officii sanctitas est nominis nuncupatio,cum coelestis regni iter obedientia potius uoluntatis dei no nuncupatio repertura sitet Multi mihi dicent in il la die: domine domine,nonne in tuo nomine prophetavimus & reliqua. Etiam nunc pseudoprophetarum fraudulentiam de hypocritarum sim lamenta condemnat, qui gloriam sibi ex uerbi uirtute praesumunt, in do/ctrinae prophetia ic daemoniorum fuga εc istiusmodi operum uirtutibus Atque hinc sibi regnum coelorum pollicentur, quasi uero eorum aliquid proprium sit, quae loquuntur aut faciunt, de non omnia uirtus dei inuoca/ta perficiat, cum doctrinae scientiam lectio afferat, daemonia Christi no men exagitet. De nostro igitur est beata illa aeternitas promerenda: pra standum* est aliquid ex proprio,ut bonum uelimus, malum omne uite mus, toto affecta praeceptis coelestibus obtemperemus, ac talibus ossibeiis cogniti deo simus,agamus , potius quod uult,quam quod potest o tiemur,repudians eos ac repellens quos a cognitionc sua opera iniquitatis auerterint. Omnis ergo qui audit uerba mea re facit,fimilem aestimabo uiro sapienti, qui aedificat domum suam super petram, reliqua. Sensus est superioribus iunctus. Obiurgans enim pseudoprophetarum iactanti am,ic hypocritarum figmenta,per comparationis exemplum,perfectae in

se fidei hominem exponit. Quod is qui uerba sita de audit de facit,super petram sit aedificatus, re fundamento stabili firmo* incidentium tempest, tum impetu non possit dissolui. In petra seipsium dominus significat uali dum excelsi aedifim fundamentum. Eum autem qui ex se in sublime opus

EXaeuerit,moueri non posse uel pluuhs, uel fluminibus,uel uento.In plu/u is, blandarum de sensim illabentium uoluptatum illecebras significat

354쪽

quibus primum fides rimis patentibus immadescit posti torrentium procursus,id est grauiorum cupiditatum motus incurrit,ati exinde tota uen/torum uis circunflantium des, uiat, uniuersus scilicet rabolicae potestatis spiritus inseratur.Sed fundameto petrae homo aedificatus insistet, nec moueri loco suo poterit Stultus uero haec audita dissimulans, tanquam super harenam opus ςdificationis impenderit,infideliter stalicito pluuhs illabentibus subluendas,& fluminibus propellendus,& uentis differendus, secundum naturam stuper quas aedificatus est harenarum, cum graui ruinae suae strage seluendus. Atque ita superiorum conturbationum exemplo domi/nus nos uoluit dc efficere quae iussit,& credere quς sipopondit. Consummatis igitur omnibus, turbae mirabantur doetrinam eius, quia se non scrib, rum 6 phari orum more docuisset. In uerborum enim uirtutibus esse

eius potestatem metiebantur. De leproso quem curauit dominus.De puero tribuni paralytico. De socru Petri. De plurimis ec diuersis curis. Canon V IIT descendente eo de monte,secutae sunt eum turbae muliae. Aecce leprosus quidam ueniens adorabat eum dicens:Domine, si uis potes mundare me dic. In exordio sermonis admonui mus, ne quis forte existimaret aliquid rerum gestam fidei de trahendum si res ipsas prosectus rerum consequentium continere in se doceremus Nihil enim acritati detrahit,imitationem ueritas consecuta.Toto igitur stupetiore sermone dominus fidei praecepta tradiderat, legem exceseserat,iam inutilem alis inefficacem excedendo significans. Mandatorum obseruantiam exegerat,ante promissorum suorum spem fidissimam imperauerat, quid igitur post haec primum gesserit contuendum est . Adest le rosus,emundari se rogat,purgatur uerbi potest ate, contaci um iubetur si/ere, sed tamen ostendere se sacerdoti, ic munus quod Moyses in testi monium fieri praecepit offerre. Curatio igitur obedientis N credentis tur bae, & cum domino de monte uenientis adoratio in leproso ostenditur, quae uitiosa labe corporis contaminata,audita regni calorum praedicatio/n curari se rogat,contactu corporis uisitatur,uerbi uirtute curatur Et ut salus haec non offerretur potius quam quaereretur, silentium imperatur. Et ostendere se sacerdotibus iubetur, ut praenunciatus in lege factis N operi/bus cernatur,& in quo lex infirmabatur,in eo uirtus intelligeretur praemiuquot receptae salutis qui purgatus est ,deo offerat. Sed ut donu illud non sit ex auibus, sed ut homo ipla a sordibus peccati corporis emundatus, in sacrificium dei transeat. Quia quod Moyses in lege praeceperit, testimoni/iam sit non effectus. Post haec autem cum introisset Caparnaum, a cessit ad eum quidam tribunus rogans eum de dicens: Puer meus iacet ita domo paralyticus ecc.) Sequitur emundationem leprosi, paralytici pueri

curatio

355쪽

culatio. Sed quid istud est, quod non dignum se tribunus pueri dominus

profitetur esse, ut Christus domum eius introeat, pueru uideat, & praesens

Ab ses prς senti opem afferat 'Sed habere milites,iubere quod uelit,& in potestate postio parere sibi plurimos et Similiteri dominum curationem uerbo posse praes are De tribuno posuisse me satis sit principem esse gentia cre/dituraria. Quis hic princeps sit cui subiecti sunt plures,qui uolet scire,Moy si in Deuteronomio canticum,ec Salomonis librum Ecclesiasticum, ubi de dispersione gentium quaedam locuti sunt, legat: nobis tantu de puero tra/etatus fit. Secedit deinde in hoc puero post paralytici sanitatem curationi populi de monte descendentis salus gentium.Ιacebat enim puer ditatutus in domo humili, corruptibili,& ingressu eius,cuius tamen egens erat,salua totis indigna.Et tribunus scit puerum uerbo posse sanari, quia salus genibum omnis ex fide est , dc in praeceptis domini uita est uniuersorum. Igitur iacentes in secuto,dc peccatoria morbis dissolutae gentes existimandae sunt, omnibus undit artubus fluidis, re ad consistendi officium ingrediendi corruptis. Quarum salutis sacramentum in tribuni puero expletur, non ta/men ingressuro domum Christo,quia licet in seculo demoratus fit, uitia tamen seculi te peccata non adiit.Miratus deinde fidem ait: Non inueni tantam fidem in Israel.Non erat tribunus iste de gentibus,dc quomodo in Iserael fides talis non est reperta,cum qui crederet esset Israelitar Sed ut fimi Iitudinem suturi haec ipsa ueritas aemularetur, idcirco uerbi ratio subiecta est, tantam fidem quanta gentium est, in Israel non reperiendam, S cum Abraham Sc Isaac & Iacob in regno coelorum ex ultimis gentibus quietu/ros.Perfect a quidem est in puero secundum credentis fidem ueritas sanitatis,sed praesentium efficientia etiam futurorum imagini proficere monstratur,quando ec tribuno credente,& puero saluato, nec talis in Istaei fides reperta est,re regni coelorum consortia cum Abraham gentibus destinatur. Cum uenisset Iesus in domum Petri, uidit socrum eius iacentem Sc sejbricitantem,& reliqua.) In socru Petri uitiosa infidelitatis aestimatur asse istio,cui adiacet libertas uoluntatis, quae nos quadam sibi coniugq societa/te coniungit. Ergo ingressu domini in Petri domum,id est,in corpus, cura/tur infidelitas peccatorum calore exaestuans, de ustiorum aegra dominata,

mox deinde sanata ossic a famulatu ministrat. primus credidit, de apo stolatus est princeps, id quod in eo ante languebat, dei uerbo inualescens ministerio tan* publicae salutis operatum est.Recte autem hanc ex socra Petri similitudinem ad affectionem infidelitatis aptar Ioco qui de nuru dc sectu cosequitur tractabimus nunc autem ideo infidelitas secrus Petri nuncupabitur, quia uis dum credidit,uoluntatis suae seruitio detinebatur Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habetes,dc eiicie bat spiritus immundos da. Curationem promiscuam horis uespertinis

concursia

356쪽

IM MATTHAEUM COMMENTARI Us 3 sconcursa eorum quos post passionem docuit recognoscimus, Omnta petacata dimittens,omnium infirmitates auferens,& malarum uoluptatum imisidentium incentiva depellens, passione corporis sui secundum propheturum dicta infirmitates humanae imbecillitatis absorbens. Videns aut Iesus turbas multas circum se, iussit discipulos suos ire transfretum.Et accedens ad cum quidam scriba,ait: Ma 9 er sequar te quocun/que ieris,di reliqua. Multa incurrunt quae sensum communem mouere et

possunt, ad quae non nos intelligentiam fingimus, sed gesta ipsa nobis in, telis gentiam impertiuntur.Nel enim res intelligentiae, sed rei intelligentia subsecundat.Turbae plures sunt,& ire trans fietum dominus discipulis piscipit. Non existimo cadere in saluatoris bonitate ut circuncursantes relin

quere uoluerit,di secretum quoddam ' imperandae salutis eligere. Deinde AP pri consequitur scriba dicens, magistrum se quocun* ierit secuturum.Sed ni hil a scriba dictum factum, legitur,quod posset offendere, dominus re spondit: vulpibus esse foueas, de coeli uolucribus nidos quiescendi, filio au/tem hominis,quo reclinet caput suum, locum esse nullum. Et discipulu po/,stulasse dari sibi tempus patris sepeliendi, hoc negatum, & pq at huma/ni ossim uetitam religionem.Ergo rerum tantarum, Sc tam diuersarum ra/ /tio promenda est , ali ita ut secundam continentem rerum ordinem gra/

uissimas veritatis ipfius causas interioris significantiae intelligentia explicet, discipulorum nomen non in duodecim tantu apostolis uersari existiman dum est.Nam praeter apostolos plures fuisse discipulos legimus. Ex oremi igitur turba quaedam fieri uidetur electio, eorum scitet qui dominum permulta seculi huius pericula ec iactationes essent secuturi. Ecclesia enim in star est nauis, plurimis locis ita nuncupata est, quae diuersissimi generista genus uectore suscepto subiecta est omnibus de uentorum fluctibus, ec Tector maris motibus. Atque ita illa ec seculi de immundorum spirituum uexatur pεβ ης incursibus .Propositis enim periculoru omnium motibus, Christi nauem, . id est,ecclesiam introimus,scientes nos mari uento iactandos. Vt igitur Ordo typicae significantiae cohaereret posset , intelligi fidelium portio constendentium nauem, oc infideliu turba residentium,scribae 5c discipuli per/sona subiungitur:Et quidam scriba,qui est unus ex doctoribus legis, an sit secuturas interrogat, quas uero lege non hunc esse Christum, quem sequi esset utile contineretur. Igitur infidelitatis affectum sub differentia interro gationis expressi, quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequen/da. Vt aute eadem interrogatio infidelitatis esset punita iudicio,dominus respondit: vulpes habere foueas,dc uolucres coeli nidos quibus requiescat, hominis autem filiam non habere ubi caput suum inclinet. Vulpes est animal insidiosum circa domoria se occulens foueas, de domesticis auibus insi/dians, ait hoc nomine pseudoprophetas nucupari aliquot locis legimus.

357쪽

3so D. HILARII PICTAVORUM E Pisco Pr

Volucres autem coeli saepenumero immundos spiritus cognominari diducimus. Dei ergo filius paucitatem sequentiti contuens, doctori legis dis fidenti an sequeretur,ipsium exprobrat pseudoprophetis esk foueas,& immundis spiritibus nidos quiescendi, quod extra nauem relictud est, extra ecclesiam positi effecti sint incolatus pseudoprophetarum S habitatio daemonum Filiu aute hominis,se scilicet,cui caput deus fit,no reperire in quos collocata dei cognitione requiescat,inuitatis omnibus ut in nauem,ita in ecclesiam paucis metu maris, id est, seculi secuturis. Adest post haec discipu/lus non laterrogans an sequatur iam enim sequi oportere se credidic sed permitti sibi orans sepelire patrem. cipimus in dominicae orationis exordio,ita primum precandum:Pater noster qui in coelis es.Ergo quia credemtis in discipulo populi persona est,admonetur,ut meminerit quod pater si hi unus in coelis est.Sequi autem dominum iubetur, quia dc uolebat, ita ut mortui mortuum sepeliant.Sed nullum arbitror officium expectari a mortuis posse. Quomodo ergo mortui mortuos humabunt Primum igitur

ostendit persectam in se Mem nulla secularis in alteru officη religione es edeuinctam. Deinde inter fidelam filium patremi, infidelem ius paterni nominis non relinqui.Non igitur obsequium humandi patris negauit,sed

addendo: dimitte mortuos sepelire mortuos suos,admonuit non admiscori memoriis sanetorum mortuos infideles.Mortuos autem di iam eos esse qui extra deu uiuant Et idcirco mutua mortuis ossicia relinquenda, ut mortui sepeliantur a mortuis,quia per dei fidem uiuos uiuo oporteat adhibere.

De discipulis in naui excitantibus Iesum.De duobus daemoniacis in terra Gerasenorum. De paralytico curatoWlectum suuferente. Canon V IIIT ascendente eo in nauiculam, secuti sunt eum distipuli.Et eo ce tempestas magna saeta est in mari.& reliqua. Nauem

discipulis introgressis tempestas otitur, mare commouCtur, nauigantes turbantur.Ipse uero somno cosepitus timentium

ur, oratur ut opem afferat. Et increpitis his quod modicae eo sent fidei, uento de mari tranquillitatem imperauit, cum admiratione ho/minum praeceptis eius uentum 6c mare obedisse. Igitur secundum haec eoclesiae intra quas uerbum dei no uigilaueritinaufragae sunt no quod Chrisssus in somnum relaxetur,sed quod somno nostro consoporetur in nobis. Maxime autem illud accidit ut a deo praecipue in periculi metu dc uexatim ne speremus,Mq utinam,uel spes sera confidat sese periculum posse euadere Christi intra nos seruitute uigilante. Perpetuam autem nobis obiurga tionis suae recordationem relinquit dicens:Modies fidei, quid timidi estis

Metum scilicet motuum secularium, cum quibus Christi fides uigilet, nul/

358쪽

Ium esse oportere. Consequitur deinde hominum admiratio dicentium: Qualis hic homo est, quia uenti de mare obediunt ei et Non discipulorum hic sermo, sed gentium est. Nam cum superius 8c discipulos tantia nauem introisse, dc a disicipulis excitatu esse dixisset, nunc admiratos esse homines significat, hominem in ipsa admiratione dicentibus: qua nominum con/uersione intelligitur,omnia opera Christi omnes* eius uirtutes ut dei esse laudandas,quia piaculi gentilis miserrimi in erroris stultitiam demonstrat. quod eum ex humilitate passionis hominem potius nuncupent, quam eNuirtutibus deum. Et cum uenisset trans fretum in regione Gerasenorum, oecurrerunt ei duo homines daemonia habentes, de monumentis exeun tes, periculo ii nimis.& reliqua. Duum hominu occursus,daemonum iri

duos homines longa possessio, & periculosa transeuntibus uia, di transsa giendi in porcos deprecatio, eg purgatis hominibus gregis ipsius per prae/ceps in mare casus, dehinc pastorum in oppidum fuga, populi de ciuitate progressus,dc ne urbem dominus adiret legatio, reditus eius in patriam, de illie paralytici lecto iacentis oblatio, de pro fidei merito in tempore ip Peccatorum remissio,ec murmur scribarum, εἰ uirtutis confessio,ὰ paraly/ticietiam sub onere lectuli in domum reditus, dc hominu admiratio, hane habent causam. In exordio generis humani in tres fuit humani genetis di vilio, Noe scilicet Sc filiorum, ex quibus secundum prophetiam Genesis Sem in possessionem dei lectus est.Extra urbem autem, id est, extra legis N prophetarum synagogam, duos homines in monumentis dςmones detinebant,duatum scilicet gentium origines, intra defunctoru sedes de moti tuo rum reliquias obsederant,efficientes praetereuntibus uiam uite praesentiis infestam . Igitur ut esset in rebus gerendis futuri plena meditatio, uenibente domino duo homines occurrunt,ut occursus eorum cocurrentium ad

salutem uoluntas indicaretur. Sed in hominibus daemones proclamant, cur sedem inuideat, cur ante iudicii tempus infestet. Adiacebat etiam eis duobus gentium populis plebs ex Sem genere Sadducaeorum, quorum haeresis ex Iudaeis negatae resurrectionis piaculum est Videntes igitur dinmones non sibi iam locum in gentibus cierelinqui, ut patiatur habitare se

inhaereticis deprecantur, quibus occupatis totus in mare impetu rapido per praeceps grex coactus est,in cupiditatem scilicet secularium,d monum praecipitatur instinctu in aquis multis,id est,cum reliquiarum gentiliu infi/delitate morituri. Atl etiam in hoc typica ratio scruata est, ut non satis es sit dixisse praecipitatos in mare,nisi etiam adderet, ec mortui sunt in aquis multis. Quorum principes,ati pastores rerum talium admiratione turbati ad urbem ueniunt, dc quae gesta sunt nunciant. Vrbs illa Iudaici populi habet speciem, qui Christi operibus auditis, domino suo obuiam pergit, prohibens ne fines suos urbemi contingeret. Nel enim Euangelica leae

G α praecipit

359쪽

praecipit, a qua repudiatus in ciuitatem suam reuertitur. Dco ciuitaςtae lium plebs est.In hanc igitur naui, id est, ecclesiam inuectus intro Jt. Iam in paralytico gentium uniuersitas offertur medenda, ec curationis ipsius uerba sunt contuenda. Non dicitur paralytico: sanus esto, non dicitur .sar

ge εἰ ambula, sed dicitur: Constans esto fili, remissa fiunt tibi peccata tua. Io Adam uno peccata uniueriis gentibus remittuntur.Hic itaψ angelis ministrandus offertur, hic filius nuncupatur, qui primum dei opus est, huic remittuntur animae peccata,ec indulgentia primae transgressionis ex uenia est. Non enim paralyticu peccasse aliquid accepimus, cum praesertim alio in loco idem dominus dixerit, caecitatem a natiuitate non eX peccato aut proprio aut paterno suisse contractam. Veritatis deinde ordo succedit ingestis,quamuis futuri species expleatur in dictis. Mouet scribas remissum ab homine peccatum. Hominem enim tantum in Iesu Christo contuebantur,ec remistum ab eo,quod lex laxare non poterat Fdes enim sola iustifi/cat.Deinde murmurationem eorum dominus introspicit,diciti : facile es se filio hominis in terra peccata dimittere. Verum enim nemo potest dilmittere peccata nisi solus deusMergo qui remittit deus est,quia nemo remittit nisi deus: deus in homine manens curatione homini praestabat,ic nullaei agendi aut loquendi erat difficultas,cui siubest totu posse quod loquitur. Porro aute ut ipse in corpore possius,intelligi posset esse,qui de animis pec/cata dimitteret,& resurrectionem corporibus praestaret,ait: Vt sciatis quo/niam filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata,ait paralytico:Surge de tolle lectum tum.Satis fuerat dixisse surge,sed quia omnis erat perficiendi operis ratio explicanda adiecit: Tolle lectum tuum, de ua/de in domum tuam .Primum remissionem tribuit peccati, dehinc uirtutem resurreetionis ostendit : tum sublatione lectuli infirmitatem ac dolorem corporibus docuit abfuturum: postremo reditam in domu propriam iter in paradisum credentibus esse inhibendum, ex quo Adam parens uniuetasorum peccati labe dissolutus excesserat. Videntes aute turbae timuerunt. Opus istud admiratio potius consequi no metus debuit, sed manet etiam/num ordo mysterit,ut ueritati praesentium futurorum species adiecta sit dictorum dc saetorum. Domini uirtutem turbae timent.Magni enim timotis res est,non dimissis a Christo peccatis in mortem resolui, quia nullus sit in domum caeternam reditus, si cui indulta non fuerit uenia delictorum.

Et honorificauerunt deii, quod tantam dedit potestatem hominibus. Conclusa fiunt omnia suo ordine di cessante iam desperationis timore ho nor deo redditur, quod tantam dederit hominibus potestate: sed soli hoe Christo erat debitum, soli de communione paternae substantiae haec agere erat familiare. Non ergo hoc uenit in admiratione quod posset ista quid enim non posse deus credetur alioquin laus de uno homine, non de ptu cibus

360쪽

tibus extitis et, sed delati deo honoris hinc causa est, quod potestas homi/nibus hac uia data fit per uerbum eius 8c peccatorum remissionis ec corporum resurrectionis & reuersionis in coelum.

De Matthaeo publicano.De pharisaeorum & discipulorum Io/annis ieiunio. De assuta panni rudis. De profluuio mulieris. De filia principis excitata a mortuis.De duobus caecis.De sur/do oc muto. Canon I x

T cum transiret inde Iesus uidit hominem sedentem in te Io/neo Matthaeum nomine,ic ait illi: sequere me S reliqua. Matthaeum publicanum sedentem in teloneo sequi se iu/bet,& concedens in domum conuiuium ins ruit,& cum eo pablicanorum ec peccatorum turba discumbit,pharisaeis discipulos obiurgantibus,cur magistro cu publicanis cibus esset .Quibus respondit : Sanis me/dico opus non esse, sed curatione aegrotos indigere euntes* iubet discere quid sit misericordiam malle quam sacrificium. Publicanorum nomen ex uita est, qui relictis legis operibus, gerere se usu communi de publico mutuerunt.Ergo e domo, id est,ex peccatis corporis Matthsum dominus euocauit,in cuius mentem ingressus recumbit. Hic enim idem Euangelii istius scriptor est ec de peccati sui domo exiens, dominum ipse suscepit, interio/re eius habitatione illuminatus, intra quem Euangelicis cibis peccatoribus re publicanis conuiuium de uitae copia praeparatur. Aemulatio deinde agitat Iudaeos dominum publicanis dc peccatoribus communicare, quibus ible operta infidelitatis uelamine uerba legis exprompsti. Se quidem aegrostis opem ferre, Z medicinam egentibus praestare. Eis autem qui se sanos existimarent necessariam curationem nullam esse.Sed ut intelligerent, ne minem suorum sanum esse,admonuit ut scirent quid esset: Misericordiam uolo non sacrificium, legem scilicet sacrificiorum obseruatione deuinctam opem ferre non posse,sed salutem uniuersis in misericordis indulgentiae reservari. Non enim ueni iustos uocare,sed peccatores in poenitentiam.Om nibus uenerat,quomodo ergo no se iustis uenisse dicite Erant ergo quibus necesse non erat ut uentreis sed nemo iustus ex lege est.Ostendit ergo in

anem iustitiae esse iactantiam,quia sacrificiis infirmis ad salutem,misericordia erat uniuersis in lege positis neces Catia.Nam si iustitia fuisset ex lege uenia per gratiam necessatia non salsisset. Tunc accesserunt ad eum Ioan nis discipuli,dicentes:Quare nos A pharisaei ieiunamus frequenter,discipuli autem tui non ieiunanto Ieiunabant pharisaei dediscipuli Ioannis, de apostoli non ieiunabant. Sed istis spiritualiter respondit sponsum. se Iohannis discipulis ostendit. Ioatines enim repositam in Christo omnem uitae

G , spem

SEARCH

MENU NAVIGATION