D. Hilarii Pictauorum Episcopi Lucubrationes quotquot extant olim

발행: 1535년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

spem spopondit, Zc recipi a domino discipuli eius adhuc eo praedicante no poterant, usi in eum enim lex de prophetς sunt,& nisi lege finita in fidem Euangelicam, eorum nemo concederet. Quod uero praesente sponso ieiu/nandi necessitatem discipulis non esse respondit, praesentiae suae gaudium N sacramentum sancti cibi edocet,quo nemo se praesente, id est, in cons Oetu mentis Christum continens indigebit. Ablato aute se ieiunaturos esse dicit, quia omnes non credentes resurrexisse Christum,habituri no essent cibum uitae. In fide enim resurrectionis sacramentum panis coelestis accipitur,de quisquis fine Chisto est in viis cibi ieiunio relinquetur. Vt autem in/telligerent,no posse sibi in ueteribus positis persecta haec salutis sacramemta committi, comparationis posivit exemplum. Pannia rudem uestimento ueteri no adsui, quia uetustatis infirmitatem uirtus adsumenti rudis dissol/uat: δc uinum nouum ueteribus utribus non insundi. ruentis enim musti calor utres aeteres abrumpit, infirmas uidelicet uetustate peccatoria lil ani/mas 5e corpora nouae gratiae sacramenta non capere.Fiet enim scissura pe/iotici uso, uino utres ueteres peribunt.Duplex enim talium erit reatus,si praeter uetustatem peccatorum suorum uirtutem nouae gratiae no sustine/bunt. Ait ideo dc pharisaeos e discipulos Ioannis nova no accepturos esse, nisi novi fierent. Haec illo loquente ecce princeps unus accesssit ec ado/rabat eum,dicens:Domine filia mea modo aesuncta est,ueni εἰ pone ma/num super eam.&c. Preces principis,fides mulieri turbς in domo conuentus, re caecoru dutim clamor, muti de surdi de daemoniaci oblatio ex su/perioribus dictis connexae sibi intelligentiae tenent ordinem. Princeps hielex esse intelligitur,quae dominum orat,plebs,quam ipsa Christi praedica/tio aduentus eius expectatione nutriuerat,vitam mortuae reddat Nam nullum principem credidisse legimus, ex quo persona principis huius orantis merito in typum legis aptabitur. Cui quidem dominus opem spopondit, ad quam praestandam prosecutus est. Sed prior cum apostolis peccatoria turba saluatur. Et cum primum electionem, quae ex lege destinabatur, ubuere oportuisset,anterior tamen in mulieris specie salus publicanis de peccatoribus redditur. Haec ital ad domini praetereuntis occursum tactu uestis domini senam se de profluuio sanguinis fututam esse confidit,sordibus scilicet polluta corporis sui, ec interioris uitii immundi s dissoluta fimbriam uestis per fidem festinat attingere: donum uidelicet spiritus sancti de Chri,sti corpore modo fimbriae exeuntis cum apostolis conuersata contingere. fili mox sana, ita alteri status dum atri desertur est reddita Cuius fidem de constantiam dominus laudauit, quia quod Israeli parabatur, plebs gentia occupauit. Est autem in simplici intelligentia magna uirtutis dominicae admiratio, cum potestas intra corpus manem, rebus inducis efficientiam assideret

362쪽

deret fiam talis,lc usi in uestium fimbrias operatio diuina procederet. Noenim diuisibilis de comprehensibilis erat deus, ut corpore clauderetur.Ipse enim dona in spiritu diuidit, terum non diuiditur in donis. Virtutem au/tem eius fides ubit consequitur,quia ubique est,ic nusquam abest. Et assumptio corporis non naturam uirtutis inclusit,sed ad redemptione suam, fragilitatem corporis uirtus assumpsit, quae tam infinita, tam libera est, ut etiam ostenderit,no ex salute fidem,sed per fidem salutem expectandam. Caeci enim quia crediderant uiderant, non quia uiderant crediderunt. Ex quo intelligendum est, fide merendum esse quod petitur, non ex impetra

tis fidem esse sumendam . Ingreditur deinde dominus domum principis, synagogam uidelicet cui in canticis legis hymnus luetuum personabat. de

irridetur a plurimis.Nunquam enim illi deum in homine crediderunt, quia potius praedicari resurrectionem ex mortuis riserunt.Apprehensam igitur puellam manu,cuius apud se mors erat Emnus, retraxit ad uitam. Nanmut rarus hic esse ex lege credentium electionis numerus intelligi posset,luraba omnis expulsa est, quam uti saluati dominus optasset, sed irridendo dicta gesta* resurrectionis non fuit digna consertio. Et exeunte fama in uniuersam terram illam, in electionis salutem donum Christi atque opera praedicantu Exeuntem igitur dominum mox caeci duo sequuntur.Sed caeci εἰ egressum lc nomen domini quomodo scire potuerunt Quinetiam 5 filium David nuncupant, ec saluati se rogant. In caecis duobus ratio totius superioris praefigurationis absoluitur. Ex his enim filia principis esse mon/stratur, Phatisaei scili et di discipuli Ioannis, qui dominum iam superius ita

commune tentaverant. His igitur nestientibus a quo salutem peterent, in/dicauit, de his saluatorem suum in corpore ex David genere monstrauit. Et caecis uetere peccato, quia Christum nisi admoniti no uidebant, lumen

menti inserit. Quibus dominus, si credidissent, uisum pollicetur. credenti bus praestat,ec silentium imperat,quia apostolorum erat proprium praedieare. Quinetiam post haec in muto dc siurdo dc daemoniaco gentium plebs

indiga totius salutis offertur. Omnibus enim undit malis circumsessa, to tis corporis uit is implicabatur.Et in eo rerum ordo seruatus est. Nam dae mon prius e acitur,ec tum reliqua corporis officia succedunt. Deus quippe eognitione superstitionum omnium vaesania effugata, dc uisus dc auditusta sermo salutis inuehitur,cuius facti admirationem talis turbae est consecata consessio:Nunquam sic apparuit in Israel Eum cui per legem nihil affieri opis potuerat, uerbi uirtute saluati, quodi, laudes dei homo mutus sur,

dusi, loqueretur. Salute autem gentibus data, ciuitates omnes 3c castella Omnia uirtute N ingressu Christi illuminantur, ec omnem infirmitatem ueterni languotis evadun

363쪽

D. M rLARI 1 p ICTAVORUM E Piscopi Misertus turbarum dominus duodecim discipulos praemittit cum potestate dido luina. Canon κIdens autem turbas misertus est,qubd essent uexatς 6c iacen

tes.& reliqua. Verborum uirtutes no minus oportet intro/spicere quam rerum,quia,ut diximus patia in dictis ait in fa- clis significationum momenta consistunt. Turbarum domunuS miseretur uexatarum re iacentium,tanquam gregis sine pastore disper ait:Messem multam,paucos operarios. Orandum dominum messis,

ut operarios plures in messem e 3ciat. Et discipulis conuocatis dedit pottestatem e iciendorum spirituum immundorum, curandae* cunctae infir/mitatis omnis p languoris.) Haec igitur licet in praesens gesta sint, quid tamen in futurum significent contuendum est.Nullus in turbas uexator irruperat,neq; casu aliquo motu* perculis iacebant.Quomodo ergo iacentes uexatasin miseratur c Immundi uidelicet spiritus dominante uiolentia uexatam, ec sub legis onere aegrotam plebem dominus miseratur. Quia nullus adhuc his pastor esset custodiam sancti spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fruetus, sed nondum missus a quoquam. Forte mul/ Eius enim copia haurientium dissimilitudinem uincit.Nam quantumlibet titμ assumatur a cunctis ad largiendum se, tamen semper exuberat. Et quia plares esse utile fit per quos ministretur, rogari dominum messis iubet, ut in messem operarios plures eiiciat. Ad capessendum scilicet quod praeparabaa 'Messeris tur donum spiritumanisti ' mimorum copiam deus praeste Per orationem enim ac precem hoc nobis a deo munus effundetur. Ato ut messem illam messoresque numerosos ex his duodecim primum apostolis diffunden/dos indicaret, conuocatis illis dedit eqciendorum spirituum potestatem,& omnis infirmitatis medendae. Huius enim doni uirtutibus poterant de turbator expelli, & infirma carari. Et dignum est praeceptorum singulo rum significantiam contueri. Abstinere se au's gentium admonentur hon quod non etiam ad salutem gentium mitterentur,sed ut opere de uita gentilis ignorantiae abstinerent. In ciuitates Samaritanorum uetiti sunt in troire.Nunquid non potius Samaritanam ipse curauit Sed ut ecclesias leticorum non adeant admonentur. Nihil enim differt ab ignoratione

peruersitas. Mittuntur dcinde ad oves perditas domus Israel. Atqui in ea luporum ac uiperarum linguis N faucibus saeuierunt. Sed legislatio obtinete priuilegium Euangel 3 debebat. Hoc minus Israel sceleris sui excusatio δnem adhibiturus,quod plus sedulitatis in admonitione sensisset. Tota dehitide in apostolos potestas uirtutis dominicae transfertur, re qui in Adam in imaginem 5e similitudinem dei erant figurati, nunc persectam Christi imaginem de similitudinem sortiantur, nihil a domini tui uirtutibus disse,

rentes. Et qui terrestres ante erant,coelestes modo fiunt. Praedicent regna

coelorum

364쪽

caelorum propinquare. Imaginem scilicet de similitudinem dei nunc in consortium ueritatis assumi, ut satieti omnes qui coeli nuncupati sunt,domino

conregnent infirmos carent,mortuos suscitent,leprosos emundent,daemones eqciant.Quicquid malorum Ade corpori Satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicae potestatis emundent. Et ut ex toto secundum Genesis prophetiam, dei similitudinem consequantur,d, te gratis quod gratis acceperunt iubentur, ut sit scilicet ministratio gratuita muneris gratuiti. Aurum argentum,pecuniam possidere inhibentur in zo/nis,dc peram in uia ferre, duas tunicas ec calciamenta,ec uirgam in mani/bus assumere. Et dignus mercede sua est operatius. Non inuidiosius ut ar

bitror thesaurus in zona quid sibi uult auri, argenti, at* aeris in zo na inhibita possessior Zona est ministem apparatus,& ad efficaciam operis precinctio. Ergo ne quid in ministerio nostro uenale sit admonemur,nel hoc apostolatus nostri opus fiat, auri, argenti, aeris* possessio. Nec peram in uia ferre,curam sicilicet secularis substantiae relinquendam. Quia omnis thesaurus sit perniciosus in terra,corde nostro illic futuro ubi condamr dc thesaurus. Non duas tunicas Susticit enim nobis semel Christus in datus,neue per prauitatem intelligentiae nostrae altera deinceps uel haere/stos,uel legis ueste induamur. Non calciamenta. Nunquid humanorum pedum infirmitas patiens nuditatis Sed in sancta terra,& peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus staturi admonemur, non alium ingressus nostri habere quam quem a Christo accepimus apparatum. Neque uirgam in manibus.) Id est, potestatis extern e iure no indigi, habentes uirgam de radice Iesse,nam quae alia fue tit non erit Christi. Instruisti omni superiore sermone ad conficiendum iter seculi, gratia, uiatico, ueste, calciamento, potestate. In his enim ope rantes,digni mercede nostra reperiemur, id est, in horum obseruantia coe/lestis spei pNmia receptuit. In quamcunque ciuitatem intraueritis,inter

rogate quis in ea dignus est, Sc reliqua.) Leuia forte dominus dedisse Apostolis praecepta existimabitur,qubd se usque ad monita intreundi, habitandi, morandi, exeundi* summiserit. Haec quidem intellecta simplicister sanctorum modestiae congruunt, ut cum dignis sit hospitalitas, neue per incutiam aut ignorantiam cohabitatione probrosae familiae polluan/tur sed introeuntes ciuitatem de digno iubet interrogari,S cum eo habita/te usque ad profectionem. Domum quoque ab introeuntibus pacifice sa/lutari, quae si digna est,& pacis communione sit digna: si indigna, pax inhuicem reuertatur. Qui autem non receperint eos, sermones , eorum, his excusso pedum pulvere,aeternae maledictionis semina relinquenda. Haee non mediocriter sensus intelligentiae commouent. Si enim successuri ho/spitio no erunt,nisi ante quis dignus sit interrogauerint,quomodo indigna dom

365쪽

domus postea repetietur Et quomodo sermones eorum non audiet, 5 ipsos non audiens,dc ipsos non recipiens et Aut enim hoc in eo qui iustus est non est uerendum,aut si indignus repertus fit, nec communio erit habitationis ineunda Et quid interrogasse proderit de quaesisse de digno,si ad/uersias indignu hospitem de obseruantia praecipiatur ec poena Sed instruit

eoS dominus,non admisceri eorum domibus ac familiaritatibus,qui Chrispum aut insediantur, aut nesciunt. Et in quacunque ciuitate interrogare

quis eorum habitatione fit dignus,id est, sicubi ecclesia sit,ec Christus ha/bitator, neque quoquam alibi transire, quia sit domus digna dc iustus ho/spes. Quod autem ab introeuntibus salutari domu uoce praecepit, dicens: Dicite,pax huic domui Et si digna domus reperta si uenire super eam pacem oportere,fi uero indigna,ad ipses pacem reuerti. Sed si iam primo in gressu in salutaticiis officio dicta pax est ,quomodo postea ueniet,aut quo modo postea reuerteturzAut enim dici pax antea no habuit, quam utrum digna esset probaretur, aut si digna suit de salutata cum pace est,conditio Nuenturae & reuersurae pacis non potest ex ratione superioribus cohaerere. Quae ergo dictorum fit proprietas monstrandum est. Iudaeorum plures erant suturi,quorum tantus in fauorem legis assectus esse ut quamuis per admirationem operu in Christo credidissent,tamen in legis operibus mirarentur. Alq uero explorandae libertatis quae in Christo est curiosi,tram sisse se ad Euangelia ex lege essent simulaturi. Multi autem etiam in haere/sim per intelligentiae peruersitatem traducerentur, Zc quia huiusmodi om/nes fallentes, di audientibus blandientes, penes se esse ueritate catholicam mentiuntur,ideo superius admonuit dignum cum quo habitandum sit esse quaerendum. Quia uero per uerborum sallaciam incidere ignorantes in istiusmodi hospitem possent domo ipsa quae digna sit dicta id est,ecclesia quae catholica dicetur, caute S diligenter utendum. Salutandam quidem cum pacis amictu,sed ita ut potius pax didici quam data sit. Nam ita princepit:Salutate eam,dicentes:λX huic domui.Ergo pax salutationis in uerabis est,re orationis sermone tribuenda.Porro autem pacem propriam,qus uiscera miserationis sunt, non oportere in eam uenire nisi digna sit, quae si digna reperta non Herit, sacramentum pacis coelestis intra propriam coruconscientiam continendum.In eos autem qui audita coelestis regni praedi/catione Apostolorum praecepta respuerint,egressu eorum, & signo pulue/ris pedibus excuss5, aeterna maledictio relinquatur: nescio quae enim insi/stenti in loco cum eo in quo institerit loco uidetur comunio, di fit inter eos

quedam corporis soli* co iunctio.Ergo omne domus illius habitationis. Peccatam intra ipsam excusso puluere pedum relinquitur,nihil* sanctita tis de insistentium apostoloru uestigrjs mutuatur,ut quorum aditu ingres su b delicta terrens originis auferuntur,corum testimonio infidelitas cum

omni

366쪽

omni terrae suae puluere iudicetur. Tolerabilius in die iudicij terrae Sodomorum de Gomorrhoria erit quam ciuitati isti. Quia illis ignorato Christo errasse fit leuius his uero inexpiabile sit, aut praedicatum non recepisse, aut receptum non sancte nem catholice praedicasse. Et quidem plures hos qui us sano furore in Apostolos desaeuituri essent,futuros esse segnificat cuse eos sicut oves in medio luporum ait mittere,pr dicens simplices sicut columbas,8c prudentes sicut serpentes esse oportere. Sed columbae simplici tas in absoluto est. Quae autem fit serpentis prudentia contuendum est.Nescio quid in illo prudentiae colli ic, extet,licet quaedam hinc aliqui memo/riae mandauerint, quod ubi se in manus hominum uenise intelligat,omni genere ab ictu caput subtrahat, idc, aut collecto in orbe corpore cotegat, aut foueae immergat, caedit, partem reliquam derelinquat Nosi, hoc ex emplo oportere, si quid acciderit persecutionum,caput nostrum, quod est Christus,occulere,ut ablatis nobis in omnes cruciatus, fide ab eo acceptam actura corporis communiamus.Sed omnis hic domini de Iudaeis ait haereticis sermo est. Tradet frater fratrem,& pater filium, Sc insurgent filii in parentes. Id est,familiam inter se eiusdem domus dissidere, quia de pa/rentum cognationum. nominibus populi quondam unitas indicatur. Nuc hostili inuicem odio diuersisi, iudicibus, etiam regibus terrae offerendo dum extorquere aut silentium nostrum, aut conniventiam tentansite

stes de ipsis ic gentibus futuri. Quo testimonio excusatio ignorat s diuinitatis. adimenda sit persequentibus, gentibus uero uia pandenda credendi Christum pertinacibus inter saeuientium poenas confestarum uocibus prς

dicatum. Instructos igitur uos serpentis prudentia monet esse oportere. Hunc antequam Adam traduceret, iam sapientem Genesis nuncupauit,de prudentiam eius malignantis confit 3 ordine docuit. Primum enim anima

sexus mollioris aggressias est, spe deinde illexit,ec comunionem immorta litatis spopondit, ic per haec tanta praemia opus confit 3 dc uoluntatis suae gessi Pari igitur opportunitate introspecta uniuscuius 3 de natura & uolu/tate uerborum adhibenda prudentia est.Spes bonoru futurorum reuelanda,5 coelestia persectς fidei praemia proferenda Et quod ille mentitus est nos praedicemus ex uero, secundu sponsionem dei, angelis similes futuros esse qui credent, ut mentes plebium faciles N absolutas, circunsaeuientibus licet lupis de hqreticis promissis regnorum coelestia occupemus, re rerum fidem serpentis prudentia columbς simplicitate tradamus.Monet etiam traditis abesse oportere curam responsionis, sed expectandu potius quid spi/ritus dei suggerat. Quia fides nostra omnibus praeceptis diuins uoluntatis soloecipaestet intenta, ad responsionem scientiae instruetur, in exemplo habentes Abra ham cui postulato ad hostiam Isaac non defuit aries ad uictimam.Ex una ., 443' 'deinde in duas urbes fugam suade quia praedicatio eius piimum a Iudaea effugata

367쪽

effugata transiit ad Graeciam, dehinc diuersis intra Graeciae urbes 'postolorum passionibus fatigata,tertio in uniuersis gentibus demoratur. Sed ut ostenderet gentes quidem apostolorum praedicationi credituras, uerum ut reliquum Isiael crederet esse aduentui suo debitum ait: Non consummabitis ciuitates Israel donec ueniat filius hominis.) Post plenitudinem scilicet gentium quod erit reliquum Israel ad implendum numerum sancto/rum futuro claretatis suae aduentu in ecclesiam conuocandum. Non est

discipulus super magistrum,nel seruus super dominum. Multum pro

ficit ad tolerantiae assumptionem rerum imminentium cognitio, maXI me si patientiae uoluntas praesumatur exemplo.Dominus noster lumen aeter

num & dux credentium,& immortalitatis parens discipulis suis suturarum passionum solatia alite praemisit,ne se quis discipulus magistro potiorem, aut super dominum esse seruus existimaret. Si enim patri familias cogno/mentum per inuidiam daemonis addiderunt,quanto magis in domesticos eius omnia iniuriarum lc contumeliarum genera perficient Sed ea nihil nos terreant gloriς loco potius amplectentes si domino nostro uel passio num conditionibus adaequemur. Nihil est occultum quod non reuel, bitur. 'Diem scilicet iudicη ostendit, quae abstrusiam uoluntatis nostrae

conscientiam prodet,& ea quae nunc occulta existimantur, luce cognitionis publicae deteget. Igitur non minas, non consilia,non potestates insectan

tium monet esse metuendas quia dies iudicii nulla haec fuisse atque inania reuelabit. Et quod dico uobis in tenebris,dicite in lumine:& quod in a re auditis praedicate super tecta.) Non legimus dominum solitum fuisse noctibus sermocinari, ec doctrinam in tenebris tradidisse, sed quia omnis sermo eius carnalibus tenebrae sunt, & uerbia eius infidelibus nox est, ita id quod a se dictum est,cum libertate fidei N confessionis uult esse loqueta dum . Idcirco quae in tenebris dicta sunt, praedicari iussit in lumine ec quae

secreto aurium comissa sunt,super tecta id est,excelsum loquenda, ut prae/conio audiantur. Constanter enim dei ingerenda cognitio est, ec prosun/dum doctrinae Euangelicae secretum lumine proicationis apostolicae reuelandum,non timentes eos quibus cum sit licentia in corpora,tamen in animam ius nullum est, sed timentes potius deum cui perdendae in gehenna animae dc corporis sit potestas. Nonne duo passeres asse uencut, de unus ex illis non cadit in terram sine uoluntate patris uestrio Non est ut pu/to criminis agere aucupium, neque uenditio passerum habet culpam, de quod ait. unus ex illis non cadit super terram sine uoluntate patris uestri, contra apostolicum dictum facere uidetur quod ait: No est pecudum deo cara Et autoritati eius multum derogabitur,si sensisse aliter quam in Euan

geliis traditum est reperietur Nec sane apostolis multum dignitatis tribuetur,si passeribus antestabunt. cus hie ex sensu superiore proficiscitur.Ini/quitates

368쪽

quitates enim eorum exaggerantur qui tradituri sunt qui insecuturi,qui in lagam coacturi, quibus propter nomen domini esse odio nos oportet,qui omne ius suum in solis corporibus exerceant, potestatem in animam non

habentes. Hi igitur passeres duo asse ueneunt. Et quidem quae sub peccato uendita sunt redimit ex lege Christus. Ergo quod uenditur, corpus atque anima est:& cui uenditur, peccatum est, quia C hristus de de peccato rede/mit,ta animae ac corporis est redemptor. Quid igitur duo passeres asse ae neunt,se QS peccato minimo uendant natos aduolandum, ec ad coelum pennis spiritualibus efferendos.Sed capti praeciis praesentium uoluptatum ad luxum seculi uenales totos se talibus auctionibus nundinantur. Sed quaerendum est, quomodo unum ex illis est quod sine uoluntate dei non cadet.Dei uoluntas esst,ut unum ex illis magis euolet, sed lex ex constitutione dei profecta decernit unum ex eis potius decidere. Quemadmodu au tem si evolarent unum essent id est,corpus in naturam animae transisset,ec grauitas illa terrenae materiae in profectum de substantiam animae aboleretur,fieret , corpus potius spirituale,ita peccatorum pretio uenditis,in nataram corporum animae subtilitas ingrauescit,ic terrenam contrahit ex uitio

rum sorde materiam,fit* unum ex illis quod trudatur in terram.Plurimis aute eos antes are passeribus cum dicit, ostendit multitudini infideliu, et e ctionum fidelium praeesse, quia his casus in terram si illis uolatus in coetu. Ici numerum autem aliquid colligi diligentiae ac solicitudinis cura est Ne enim dignum negocium est peritura numerare Vt igitur nihil ex nobis periturum esse cognosceremus, quia multo passeribus meliores sumusvpso capillorum nostrorum supputatorum numero indicatur saluis nobis ex soli do futuris, cum quod innumerabile in nobis sit, conseruandi de affectu de Potestate numeretur. Nullus igitur corporum nostrorum casias est pertumescendus,neis ullus interimcndae carnis admittendus est dolor, quando pro naturae suae ait originis conditione resoluta in substantiam spiritualis animae refundatur. Et quia doctrinis talibus confirmatos oportet liberam confitendi dei habere constantiam,etiam conditionem qua teneremur ad iecit: negaturum se eum patri in coelis, qui se hominibus in terra negasset: cum porro qui consessus coram hominibus se fuisset, a se in coelis confiten

dum. Quale nos nominis sui testes hominibus fuissemus, tali nos apud

deum patrem testimonio eius usuros. Nolite arbitraret quoniam ueni pacem mitterere in terram.Non ueni pacem mittere sed gladium. Veni enim separare filium aduersum patrem, filiam aduersus matrem, o nurum

aduersus socrum suam, ec inimici hominis domestici eius.) Quae ista di

uisio est Inter prima enim legis praecepta accepimus: Honora patrem tuuec matrem tuam Et ipse dominus ait: Pace meam do uobis, pacem meam

relinquo uobis.Quid sibi uult missus potius gladius in terram,dc separatusta a patre

369쪽

3σ1 D. HILARII PICTAVORUM'. EPISCOPI

a patre filius N filia a matre, & nurus aduersus socrum, de hominis dolumnici eius inimici Igitur exinde publica autoritas impietati proferetur,ubi que odia,ubioe bella θ gladius domini,inter patrem de filiu, 5c inter filiam matremcp detauri Et in Luca quidem talis de hoc sermo est: Erunt enim ex hoc quin in una domo diuifi, tres in duos, 3c duo super tres diuidemtur. Nunquid non in maiorem numerum potest agnitionis domestica fa/milia diffundi Aut pr scripto temporis c5tinebatur ut ex hoc essent quinque tantum in domo una, Jdemo diuisi Ergo qui sit gladius in terra,quae proprietas nominum, de in numero quini quae ratio, de quomodo tres ita duos S duo super tres diuidendi,ta quatenus homini domestici eius inimici,contuendum est. Singularu quidem rerum S uniuersis quaestionis priι mum natura est explicanda. Nec minus intelligentiam nostram sensus resuperior ec c sequens adiuvabit Gladius telorum omnium telum acutisssimum est in quo sitius potestatis,di iudicη seueritas, ic animaduersio peccatorum, & huius quidem teli nomine noui Euangel 3 praedicationem appellatam frequens in prophetis autoritas est. Dei igitur uerbum nuncu/patum meminerimus in gladio,qui gladius missus in terram est,id est praedicationem eius hominum cordibus infusam. Hoc igitur quin y habitan tes in domo diuidit tres in duos ic duos super tres . Sed tria tantum in ho/mine reperimus,id est,corpus Nanimam S uoluntatem. Nam ut corpori

anima data est,ita ec potetas utrit utendi se ut uellet indulta est. At ob id lex est praeposita uoluntati. Sed hoc in illis deprehenditur qui primi adeo figurari sunt, in quibus coeptae originis ortus effectus est. Non tradus istus aliunde,sed ex peccato ait infidelitate primi parentis sequentibus generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum, mater animae in fidelitas. Ab his enim mortem pertransgressionem primi parentis accepi mus. Nam uoluntas unicuit sua adiacet. Ergo iam unius domus quinque sunt pater corporis peccatum,mator animae infidelitas, εἰ incidens uoluntatis arbitrium quod totum hominem quodam coniugii sibi iure adstringit. Huic infidelitas socrus cst, nos ex ea natos, atta fide metu. dei peregri/nanteS accipiens,ut inter infidelitate uoluptatem , possessos de ignoratio ne dei Zc in omnium uiciorum Oblectatione detineat. Cum ergo innova/mur baptisini lauacro per uirtutem ab originis nostrae peccatis ait autoribus separamur,recisti, quadam exectione glad 3 dei, a patris re matris a0 sectionibus dissidemus, de ueterem cum peccatis ait infidelitate sua hominem exuentes, per spiritum anima de corpore innovati, necesse esset ingeniti Sc uetusti operis cosuetudinem oderimus. Et quia corpus ipsum per fi/dem mortificatum in naturam animae quς ex afflatu dei uenit,quamuis id ipsum adhuc in materia sua extet,euadat,quia comunio ipsis inuicem con cilietur ex uerbo. Idcirco iam unum idem cum anima uelle coepit estib

370쪽

ci scilicet ut illa est spiritualis, quibus libertas uoluntatis a socru sua, id est, ab infidelitate diuisa ius suum omne concedit,ut quod erat libertas uolun talis deinceps animae sit potestas, fili, grauis in domo una dissensio,& domestica nouo homini erunt inimica, quia ille per uerbia dei diuisius ab illis manere S interior 8c exterior, id est,& corpuShanima in spiritus nouitate gaudebit. Ea uero quae ingenita re a quadam prosapiae antiquitate dedu Aa consistere in his quibus oblectata sunt concupiscent,de origo carnis Morigo anima ,αlibertas potestatis in duos diuidentur, animam scilicet corpus hominis novi,quae unia ait idem uelle coeperunt, diuisit, tres duobus subiacebunt in dominatum eorum de spiritus nouitate potioribus. Et idcirco illi qui domesticas nominu charitates dilectioni eius praetulerunt, futurorum bonorum indigni erunt haereditate. Pergit deinde eorum prae/ceptorum 6c intelligentiae accursu.Nam postea quam relinquenda omnia

quae in seculo charissima sunt imperauerat, adiecit: Qui non accipit cru/cem suam & sequitur me,non est me dignus.) Quia qui Christi sunt crucifixerunt corpus cum uiti js dc concupistentia. Et indignus est Christo,qui

non crucem suam in qua compatimur, commorimur,consepelimur,coniurgimus, accipiens dominum sit secutus,in hoc fac ramento fidei spiritus no/uitate uicturus. Qui inuenerit animam perdet illam, qui perdiderit animam suam propter me inueniet eam. Verbi scilicet potestate dc ueterum d iuisione uitiorum proficiet lucrum animae in mortem, Sc damnum in salutem. Ergo suscipienda mors est in nouitate uitae dc cruci domini configen da sunt uitia,N aduersus persequentes contemptu praesentium gloriolae cosessionis retinenda libertas est,ic damnosum animς lucrum refugiendum, scientibus cuiquam ius in animam non relinqui, de detrimento breuis uitae foenus immortalitatis acquiri. Qui recipit uos me recipit, & qui me recupit,recipit eam qui me misit de reliqua. Vniuersis doctrinae affectum de prsceptorum sedulitatem impendit,ec qui periculum non recipientiu Apostolos excussi pulueris testimonio denunciasset recipientium meritum ubtra gratiam sperati officq commendat, docet* in se etiam mediatoris offi/cium,qui cum fit receptus a nobis, ait ille profectus ex deo fit,deus per ibium transfusius in nos fit.Ati ita qui Apostolos recipit, Christum recipit, qui uero Christum receperit,patrem deum recipit, quia non aliud in Apo/stolis recipit quam quod in Christo est.Neque in Christo aliud est quam quod in deo est. Per hunc ordinem gratiarum, non aliud est Apostolos recepisse quam deum,quia Sc in illis Christus S in Christo deus habitat. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae ac/capiet. Qui prophetam recipit habitantem recipit in propheta,fit prophetae mercede dignus,prophetam prophetae nomine recipiens. Par quoque recepisse iustum merces deputatur, fili, iustus ex honore iustitiae, ae

SEARCH

MENU NAVIGATION