D. Hilarii Pictauorum Episcopi Lucubrationes quotquot extant olim

발행: 1535년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

581쪽

quod & centuplum acciperent, & dehine uitam aeternam possessiuri essent. Quid in igitur isti id Petre quod habes: Habes plane ec non audeo dicere plus te centu plo obtinere dico tame te sine multiplicatione calculi possidere. Dicis enim,quod habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi surge di ambula. sesix possessio,o per

secta dei portio. Non terrena Iargiris, sed naturae opus rependis, ec uitiosi partus damna instauras. Clauda natum ingredi iubes, re multe aetatis uirum incessu rudi incitas.Has opes tribuit,cui deus portio est. Novit ec Paulus diuitiae suae glorias, dicens Mihi autem absit gloriari,nisi in cruce domini mei Iesu Christi perque mihi mudus crucifixus est,re ego mundo Talis Apostolo gloria talis est portio.Hω manarum igitur haereditatum modo portionem,quae melior est,ec quae utilior eli gamus. Si circa terrena patrimonia sua in cohaeredum diuisione quis nititur ratem comodioris portionis appetere, quanto propensiore cura partem coelestis haereditatis diligemus Centuplam dominus promittit,ec centuplu non in aeternum, sed in praesens. Aeternorum autem honorum immensia di infinita retributio est. Caeterum sub definitione centupli, praesentium mensura concluditur. Ego autem

ambigo utrum hoc centuplum Petri excesserit portio. Certe secundu domini praeceptum sperandum nunc in hoc seculo, relictis omnibus seculi rebus centuplum munus est. Etenim nobis deus portio est, qui ait:Et inhabitabo in his. Non ergo centupli praemium est, ut in hoc corpusculo nostro terreno deus habitet Sed ad quid deus habitet Ait Zc ipse: Et ambulabo in his. Patens deo est fidelis pectoris ec amja possessio, ut inhabitet, re inambulet. Sed qui inhabitat, qui inambulasi quid tertium addidit r Et ego ero illorum cius. Ecce promissam nobis ab eo por tionem, ut simus dei habitatio. Et dum in nobis ambuIat, fit nobis ipse possessio. si seculum relinquamus, si possessioni terrenae labili renunciemus, si haereditatem

caducor u respuamus,si uiuentes de seculo exeamus. Quae enim merces est e mortuis corporibus Nexeunte anima dis lutis seculiun reliquisse c Carendum est eo percontemptum eius,nesciendum est ignoratione uoluptatum suarum. Morien dum nobis in eo est, dum non ei uiuimus. Scit Paulus iam non se sibi uiuere, di cens: uod enim uiuo, iam non ego uiuo, uiuit autem in me Christus. Propheta ital secundum Apostolum,non seculo uiuens, costanter Zc liber ait: Portio mea domine.Tenuit hunc quem in superioribus modum,cum se custoditurum legem dei spopondit. Non enim de ea quam corpor Miter agebat, loqui intelligitur, cum custoditurum se potius quam custodire fateatur.Sequitur deinde: Deprecatus sum iaciem tuam in corde meo,miserere mei secundum eloquiu tuum.) Mosem deprecatu esse meminimus,ut deum uideret. Et sorte cognata preci eius prophe tae huius oratio existimabitur. Sed dieium memim a deo: Nemo hominu uidebit faciet meam re uiuet.Ergo quod negatum Mosi meminerat,id concedi sibi postulat Sed rursum licet dicto euangelico anterior sit meminit tamen hanc fidei heati tudinem reseruari,qua dicitur: Beati mundo corde,quoniam ipsi deum uidebunt. Itam cum in lege sciat dictum quod nemo lacie dei uideat,ec uiuat: re ex evange lica beatitudine no ambigat omnes mundo corde deum esse uisuros, persectae modestiae teperamento cupiditatem desider a sui elocutus est,ssices: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo.Scit nunc impossibile sibi esse, quod nec oculus uidit,nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit,ut uideat.Scit inuisibile esse caranalibus oculis gIoriam dei.Meminit non dico ad angeIoru claritates hoc humanae

uisionis lumen habere, sed ipsam ociam uultus Mosi humani corporis oculos non tulisse.Sed me ex desideris humanis prophetς desideria metiamur. Ad egressus regum quanta expectationis solicitudine curritur Et quod uidentibus gaudi um est cum se prsbuerint coluendos. Quid illum coelestis spiritus capace uirumi existima

582쪽

CXVIII. PSALLIVAI EMARRATIO 17sexistimabimiis uelle Quanto desiderij ardore cupere ut deum cernat, Pil ipsam illam inuisibilem maiestatem per iras angelorum claritates,& per hanc Mosi gloeriairi metiatur Et sciat etiam eos, qui digni stant conspectu dei, gloriam ex conspegloriae elle sumpturos, qubdeos uisio tantum di d1gnatio contemplatae male statis illuminet uod lanctus Apostoliis ita intelligens loquitur Nos,inquit, omnes reuelata facie gloria dei spectantes in eande ipsam transferetur imagine,a ria in gloria sicut a domini spiritu.Et nunc quia id impossibile istis corporeis ocu lis sciat eme, toto istud corde desiderat. Et cui est portio deus confidenter faciem eius deprecatur, quia quamuis nemo hominii uideat facie dei ec uiuat,tamen de rm omnes mundo corde uisiari fiunt. Ergo misericordia hanc a deo postula ut sibi uidendo faciem eius beatitudo contingat, di postulat no sine ratione modo* prae standi. Ait enim: Miserere mei secundum eloquiu tuum. Fidei modestae uox est,misericordiam dei non secundum peccatoru sitorum conscientiam, neu securi dum eiusdem dei eloquia deprecari. it deum etiam peccatoribus esse ignem cori

sumentem. Moses enim ait Deus noster ignis consumens est. Novit eundem esse

fidelibus lucem, de quo ec alibi propheta ipse dicit: Illuminans tu mirabiliter de montibus sanistis.Discernit re hanc ApostoIus bonitatis 5 setieritatis dei consue/tudinem,cum ait: Uide ergo bonitatem dc seueritatem dei. In eos quidem qui ceciderunt febreritate,in te uero bonitatem, re rursum: Et nisi permaneas in bonitato, excideris Illi uero si non permaneant in infidelitate, insierentur.Bonitatem dei propheta expedi, cum ait Miserere mei.Scit enim neminem sine peccato esse qui uiuat, ec omnes in carne sitos misericordia dei egere Officit autem sui deuotionisq; non immemor est, cum ait: Secundum eloquiu tuum. Eius scilicet eisquῆ quo se peccatoribus poenam denunciat, ec in se credentibus uitae aeternae beatitudin mpollicetur.Dehinc sequitur: Quia cogitaui uias meas, re conuerti pedes meos intestimonia tua. Ex his quae propheta se gerere uel gessisse comemorat quid nos quom iacere oporteat docet. Has enim suas cogitat, ec cogitatis his pedem in testimonia dei reseri.Nihil egi quod no antea cogitatione prs uoluerit:no linguam in osticium suum mouit, non pedem in aliquod quod acturus esset opus protulit non manu ad agendum aliquid exeruit,nisi antea super his omnibus cogitasset,ectum operationem at essetfium cogitatis rebus attulerit. Vidit igitur ante om/nia uitae suae uias, 5 cum placentem sibi ac probabilem reperit, timc in eampo dein contulit: scilicet perspectis omnibus humanae operationis iiijs, postq mquid esset sibi utile cogitaui fidei strae pedem in testimonia diuina detorsit. Cogistratio enim nihil potes: subitum, nihil nouum,nihil inopinatum pertimescere,ctim de consiti sententia omnia quae accidere solent siperantur, praefiniuntur, adeuntur. Et id consequenti uersu docetur. Postea enim quam uias suas propheta cc itaue rat,& pedem ad testimonia dei conuertera libere loquitur: Paratus sum re non sum turbatus,ut custodiam mandata tua. ui ad aliquid praeparatu longo usu ad id in quo ei est meditatio praeparatur, ne eum de propositi sivi sententia ne i gentem 5c incautum uis aliqua repentinae turbationis excutiat. Propheta ita in nouit esse plurima seculi scandala, nouit insidiantes esse humanae naturae aduersian/tegsp uirtutes,scit periculose dulcem esse opinione ambitionem ch secularis, nouit occursiis lasciuientium sceminatu esse continentisi ocul1s captiosos,scit tur, pes corporsi cupiditates asseeiu blandae uoluptatis irrepere, cit caetera uitium g nera illecebrosis aditibus ingruere: nouit etia plurimis se irreligiosoru odijs sitata cere,& ob praedicatione dei pietatis 3 doctrinam uariis perseqtientiu contumelης esse uexandum. Ne igitur turbati tot Stantis excidiis ingruentibus posset,contra

omnia se haec fides excidia praeparauit,dicens: Paratus sum ec no sum turbatus ut

custodiam

583쪽

πω D. Η I L Α R I r I Mcustodia mandata tua.Habet paratam beatus Apostolus huius preparationis sagfiduciam,dicens: Qtus nos separabit a charitate christit Tribulatio,aut angustiae:

aut passio:aut semes aut nuditas aut periculu: aut gladius: Sicut scriptu est: via Propter te mortificamur tota die,deputati sitimus tanu oues occisionis. Sed in his omnibus superamus di uincimus, propter eu qui dilexit nos.Et quia aduersium horum tolerantia,ne per hec a charitate separari posset,sese prs parasset,adiecit.Confido enim,quia nem mors, nexu uita, ne. angeli, ne P potestates, nem praesentia, neo futura, eo uirtutes,nem altitudo,nem profundam, ne i creatura alia pote rit nos separare a charitate dei, quae est in Caristo Iesu domino nostro.Nulla Aposolum rerum earum quae accidere possunt genera,tali spe praeparatu si alumi, pertLirbant,sit ergo in nobis fiducia haec re uox, ut cum subrepant cupiditate cum passiones ingruant,cu pericula fatigent,cum supplicia crucient dicere audeamus,paratus sum re non sum turbatus,ut custodia mandata tua. Dominus noster inigenitus dei sitius inter caetera praecepta cipulis suis mandat,dicens:Non turhetur cor vestrum,nel trepidet. Adversium turbationem quaecun* ex accidenti has erit longae praeparationis, opus est firmitate, ut robusta fiderim firmata, dei mandata custodiat. In quem autem se profectium, quamvem causam propheta praeparaueri neq; turbatus sit,quo minus custodiret mandata dei,continuo subiecit,dicens: Funes peccatorum circumplexi sunt me,Ac legem mam no sum oblitus. Esse peccator u sanes per Esaiam docemur dicentem: Uae qui ligant pecca ta tanqua sanem longum.Modo funis ex pluribus minimis crescentis in multum, peccata semper tanquam longo fune tendentur. Sunt etiam haec deliciorum uin

cula quibus humanae mentes illigantur,de quibus in Prouerbi js scriptu est:Fasciis peccatorum suorum unusquisin costringitur. Stringit enim nos alio alligat,&his uitiorum funibus implicat diabolus, in omni uitae nostrae cursu laqueos praeten dens. Quod autem lige in euangeliis cognouimus, cum dicitur Hanc autem si liam Abrahae ligauit satanas annis decem ec octo. Ligat igitur omni uitiorum genere,ebrietatis cosiuetudine,uoluptatum desideriis,infidelitatis piaculo. Sed inter hos funium laqueos n5 est admitteda legis obliuio.Preparatos enim nos esse con uenit ut ab his laqueis, si quando circumligent, exuamur, ut legis dei omnitem Pore recordemur.Et recordatur plane propheta,dicens: Media nocte surgebant ad consitenda tib super iudicia iustificationis tuae.) No uacat totis noctibus scirino, nec ociosus Iecto continetur, ad confitendum deo non solum nocte, sed etiam media nocte consurgit. Meminit hoc esse tempus quo primitiae Aegyptiorum meritissima impiae obstinationis clade percussae sunt.His ergo horis no laxatur in somnium, ne gladio Aegypti admisceatur: hoc noctis tempore introeunte spon/so sapientes uirgines in nuptias cum Iampadibus introibunt. Vigilat ergo ne cum stultis mereatur excludi.Hoc tempore psallentibus Paulo Zc Silae apostolis catens ec uincula resoluuntur. Non dormit ita* ne uinctiIs sit nec habet eum nocturnitξporis somnus,nec ei obliuio officii ii requie mediae noctis obrepit: sur mi enim ad confitendum deo. Consessio uero non semper ad peccata reserenda est,uerum

etiam in dei laudibus intelligenda est. Nunc ergo cofitetur deo super iudicia itasti ficationis eius,laudans ergo deum,qudo nihil nisi in iudicioru iustificatione decreuerit. Sequitur deinde: Particeps ego sum omniti timentia te, eccustodientium mandata tua. Apostola dixisse meminimus:Participes Christi facti sumus.Seaec in quadragesimoquarto psalmo quosdam participes dei significatos esse meminimus,cum dicitur rixit te deus deus ituus oleo exaltationis prae consortibus tu/ 1s. Sunt ergo secundum Apostolum, Θc secundum prophetam plures domini no

stri Iesu Christi participes. Et particeps eius ecit quisquis in uirtute persistit. Ipsi est enim

584쪽

est mim ueritas. Et qui tus in nouitate uitae ambulabit erit particeps citis,quia ipse est restirreetis. Ergo cum sciat propheta plures dei esse participes, nunc 'r ue rectandam ac modesta de se prsdicationem, cum se,quia se ipsis Christus ec facitus ec dictus si Christi meminerit esse participeuamen omni u timentia deum potius se cosellus est esse participem. Est autem tunc timentiu deum Particeps,ctam patientibus compatitur,cum plorantibus complorat,cum tanquam eiusdi m cor, PriSmembru in dolore membri alterius dolet. Hac igitur passionu comunione timen tium deam pa ticeps fit.Csterum quisquis per in lentia suam credentem in Christo redemptum a Christo dedignatur,exacerbat,inhonorat,non est ille timenti/um deum particeps,qui non sit in compatiendis passionibus consors.Non nudum autem hoc, ne* solitariu propheta potuit, cum dicit: Partireps sum ego omnium timentium te . Plures sunt timentes deum, tamen infideles, quos naturae suae

conditio timori quide dei subdidit, sed uoluntatis suae peruersitas ab obsequiis dei auocat,atm ob id uo suffecisses prophetae dixisse ita: Particeps ego sum omnium timentium te,nisi addidisset: ec custodientium mandata tua. Timor enim fidei in 1esa obedietia est,ec metus religionis in obsequela est. Horum ita ιδ particeps est, qui timorem suum in mandatorum dei custoclia comprobabunt. Dehinc sequitur: lisericordia tua domine plena est terra, iustificationes tuas doce me.) Terra misericordia dei plena est, quae contaminata, quae corrupta, quae irreligiosa, quae infida quae perdita est. Et si quis sorte audebit impio ore prophetam mendacii ar puere, anquam non in omnem terram dei misericordiam putet esse dIstusam, do minum in euangeliis recolat dixisse:Estote boni sicut pater ueste siqui solam suum otiti iacit super bonos ec malos, di pluit super iustos ec iniustos. Patiens enim ecthiserator deus , dum mavult poenitentiam peccatorum quam mortem, dona su sustis iniustisc, Iargitur, unicuim per parientiam longae aequanimitatis poempten di tempus impertiens. Et quia hanc bonitatem patientiae dei persectionem* sub illis iustificationibus legis corporaliter adumbrata meminit, semper sibi propheta

sperandum ait:Iustificationes tuas doce me domine.Iustificationes omnes in lege egerat.Sed quia coelestes speraba quae in terrenis praeformabantur, non eget Oectore terreno.Doceti erum se ab eo ora qui ait:Petite & dabitur uobis,quaerite Nanuenietis,pulsate N aperietur uobis. Aperiri sibi Zc dari claue a doctore legis dodignatur propheta, scientiae corvistis expectans dominum nostrum lesum Chri stita, cui est gloria in secula seculorum. Amen.

o Theth.

ordio palmi comemorauimus, nihil aliud in eo,quam doctrinam hirmanae uitae contineri, per quam ad cognitione dei ipsis tanΦ paruuli literarum elementis erudiremur. Expersona enim sua nos propheta confirmat, qualiter in omni genere diuini officii uersari nos oportet. α per disciplina adeptae institutionis, fidei ordinem teneremus: ut ipsis isso primo nonae literae uersu docetur .lta enim dicitur:Bonitatem secisti cum seruo tuo domi ne,secundumverbum tuum Et sorte quidam existimabsit, de secundis rebus pro Phetam locutum, d i. gratiam ob ea quae sibi prospere acciderint renitisse. Sed novit etiam in aduersis rebus gratiam deo esse reserenda, scit in omni passione acetribulatione eum, cuius iudicio haec ingruunt,gratulationibus honorandiim Scit indiligentem esse medicum putribus uulnerum finibus parcentem . Meminit pseam esse patrum in filios seueritatem, argui se per tentationes, ac probari per pati

enuam a deo optat,ec in his quae aduersa e mantur agit gratiam.Atm hanc noC e stram itin

585쪽

stram intelligentiam, ut id prophetam orasse credamus, uersus qui subiectus est docet, dicens: Bonitatem ecdisciplinam ec scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. Quicquid ergo deus in seruum suum facit, num est: secundum enim uerbum suum lacit. Et quicquid secundum uerbum eius est,non potestium existimari,quia qui ibi is bonus est,uoluntas sit plena bonitatis. Versus it que, ut diximus, secundus prophetae exponit affectum, cum orat dicens: Et ho/nitatem,& disciplinam, ec scientiam doce Qe. Bonitatem superius confessus est erga se factam,quomodo hanc quasi ignorans doceti se precaturr Nisi quod tune fuit ex fidei conseisione gratulatio, cum quicquid illud fieret in se,id este honum credidit, nunc uero est per naturam humanam ignorantiae causa, cum ut docea tur orat. Sed eam bonitatem uult discere, cui disciplina sit iuncta. Disciplinam enim necesse est esse severitatis officium peccata arguentis, ec uitia corrigentis. Correctio uero uitiorum magnum assert in bonitatem profectum. Bona ergo est seueritatis disiciplina, sed adhuc eam propheta ignorat. Non enim tantum boni/ratem di disciplinam, sed etiam scientiam uult doceri, affectum in eo fidei suae , stendens, cum bonitatem Θc disciplinam quam nondum sciat, tamen bonam si da deo esse fateatur. De scientia autem locis plurimis admonuimus, hanc ec Apo stoIum,hanc Θc prophetam inter praecipua g tiarum spiritualium dona numera re. tago ut bonitatem re disciplinam, ita ec scientiam doceri orat. Et doceri ob is,

quia mandatis dei credat,ostendens non nisi fideles,at credentes scientiae conse qui posse doctrinam Manet autem etiam in tertio uersu eiusdem intelligentiae sensus. Ait enim: Prius quam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium taum ego custodivi. Non prius tribulatio passionum ingruit, qu am delicta pr- e dant: ne F per passiones ante humiliamur, quam per peccatorum iniquitatem di

gni passionibus simus. Docet ita propheta humiliationem si iam emendationem esse delicti atm ob id bonum scit esse sibi quicquid a deo est,qui pati meruit, quo spati coepit. Et scit disciplinam emendationem esse uitiorum. Prius ergo deliquit, secundo autem humiliatus est, & per humilitatis disciplinam oportet eum ne de linquat doceri, ec in eloquiis dei manere,quia iam sit delinquens humiliatus,& ita

mandatis dei, ne aetra possit peccar mansurus sit. Bonus es domine, in bonita telaa doce me iustificationes tuas. Scit iustificationes dei propheta honas esse,

quia bonus sit qui eas statuit: scit sibi nihil nisi ex itistificatione dei accidere, quia professus sit prius se deliquisse, dehinc postea humiliatum esse. Et quia superius

orasset ut bonitatem re disciplinam ec stientiam doceretur, nunc orat, ut iustificationes dei in bonitate doceatur, quia iustificatio opus sit rei iustae quae sibi im rabilis sit: quia iustificationes,quae in lege fiunt constitutae, umbram in se iustium rionam caelestium continerent Deinde adiecit: Multiplicata est super me impequitas saperborum, ego autem in toto corde scrutabor mandata tua.) Patienter omnia re aequanimiter propheta tolerans, in opprobrium saperborum at Q ini quorum deducatas est. Si quis enim obiurgationis trium regum in Iob recolat, in telliget quanto illudentium exacerbetur opprobrio. Natam cum irreligiosi, qui per passiones aliquas emendari dei seruos contuentur, exprobrare haec ita solent: Ubi fides ubi si es in deum' ubi auxiliantis ulmis ubi boni dei misericordia est 'Contra quae firmo animo fidelic, opus est, in mandatis dei intento alis occupato,ne multiplicatis tot in se superborum iniquitatibus cedat,sed semper cicat: nitatem fecisti cum serito tuo domine, ut ait illic passionum humanarum glorio/sus beatas uictor: Dominus dedit,dominus abstuli sit nomen domini benedi/ctum Deinde 1equitur: Coagulatum est sicut lac cor eorum, o uero legem

tuam meditatus sum. Cor superborum ait sicut lac coagulatum. Lac specie ecsapor

586쪽

cπVID. PSALMVΜ ENARRATIO. Tu Dpore blandissimum est,qtiod uitio aliquo corruptum coagulari istet, di m naturae suae suauitate decedens inutili sapore amarot, corrumpitur. Ergo antea ini, qui, cum in secundis rebus esse prophetam contuerentur,felicium rerum amici, simplicitatis pecie blan clientes tanquam lac suerunt,at ubi eos ex humilitate sa

uiti superbia ec fastidiu tenuit,ex lacte coagulati sunt, di ex blandis ac suauissimis adulationibus, in uitiosi di acescentis saporis amaritudinem sunt redacti. His uero sicut Iac coagulatis,legem tamen dei propheta meditatus est. Meditatus au tem in id, ut diceret quod sequenti uersu continetur: Bonum mitri quod humi hasti me. Iniquitas licet stiperborum multiplicetur,& cor eorum Ut lac coagule tu scit humiliatione tamen siuam sibi propheta bonam esse:nouit secundum Apostolum uirtute in infirmitatibus perfici. Bona omnis passio, bonae omnes tribula tiones per quas iustificationes dei cognoscutur ut peccantes humilitate emendet, ut delinquentes seueritate coerceat, ut ignorates doctnna doceat.Idcirco enim bonum sibi quod humiliatus est ait, quia per humiliationem iustificationes dei disceret Deliquit enim prius quam humiliaretur Schumilitas ei honu est,quia per eam iustificatio dei discitur. Conclusit autem hoc modo: Bonum mihi lex oris tui super milia auri ec argenti.) Non est simplex conclusionis istius sermo. Suffece rat enim ad prophetae gratulationem dixiste:Bonum mihi est lex tua.Sed cum ait, lex oris tui,phis uoluit intelligi. Locutus est deus per Mosen lege, locatus est per

prophetas; sed haec I dei est, non etiam lex oris dei autem dei est ille qui ecuirtas dei est,qui sapientia dei est,qui &brachium dei est,qui ec imago dei es dotis sicilicet ecclominus noster Iesus Christus,dicens: Beati pauperes spiritu,quoni am ipsorum est regnum coelorum, dicens: Beati Iugentes, quia ipsi con labi in tur,dicens:Benedicite qui uos persequuntur,re orate pro columniantibus ac per sequentibus vos. Hanc legem oris dei honum sibi esse propheta confestiis est. Ethonum non comparationis &definitionis ec modi numero, sed siuper milia aurire argenti.Ιndefinitus hic sermo est,cum dicitur milia:quia indesinite bona est lex oris dei.Ex coparatione enim rerum maxime in terris preciosarum, utilitatem hinnorum eorum quae a deo sunt statuta significat.

fundar. Commune iudicium est, inter omnia terren ei opera nihil homine utillus,nihil esse speciosius. Quia si sint aliqua pubchra ec ornata, magnitudinem quidem eius, qui ea tam decora ge nuerit testantur, uerum speciei ec ornatus ec constitutionis suae fraeham ipsa non sentiunt. Loquimur enim de his,quae humano subiecta conspectui sunt, scilicet de creatis in terra oc mari ec aere, di quae singulis quibus3 generi hus naturisc, permixta siunt. Pulchra haec,sed quod tandem in Oceano, aut rena, aut cinis, aut aere bonum quae in his creata sunt eoqubd talia creata sunt conse/quentur Inhomine autem quicquid est, sibi proficit. Et hoc unum in terris ani mal rationale melligens,diaudicans, sentiens constitutum est, horumc, omnium senerum quae in eo sani nihil aliud aliquid proficit,quam ut ipse in caeteris alijs echis in quibus est natus utatur. Vtatur autem ad cognoscendum uenerandum b eum qui tantorum in se bonorum autor re parens sit. Ex quo magnum illud at mirabile Salomonis dictum esse intelligitur, quod tale est: Grande tromo,re prociosum uir misericors: uirum uero fidelem opus est inuenire. Quid enim tam difficile est,quidve tam ardui operis est, quam inuenire eum, qui meminerit secudum

imaginem similitudinem dei se sta factum, qui diuinorum eloquiorum studio

587쪽

D. HILARII IN

intentus, rationem animae suae corporis j cognouerit, re originem utrius m gene ris naturam , perceperit: ad quem denim finem haec institutio sua ortus ii confltendat ato ob id magnum quiddam est homo.Hoc enim nomen,ubi rerum superi S c memoratarum cognitione negIecta in hiitia deciderit, amittit,indignus sci/licet iam iudicatus homo nuncupari: ec qui secundum imagine ec similitudinem dei faetus sit, secundum exprobrationes Propheticas ec euangelicas, aut serpens, aut Progenies viperarum, aut equus, aut mulus, aut vulpes ei nomen est, ec pro prietas ei nominis sui ubi de innocentia eMiderit aufertur. Verum qui situ Eosia

fide do strinam dei ecpraecepta scrutatus sit,&per innocentis studium dignum siepraeliare uelit: qui secundum imaginem ec similitudinem dei factus sit, uti ec ipse

prophetae uoce poterit dicentis:Manus tuae fecerunt me,&praeparauertini me ecin aliquibus codicibus ita scriptum deprehendimus: Manus tuae secerunt me,ec finxerunt me, da mihi intellectum ut discam mandata tua. Et sine dubio non ciosium esse existimandum est, quod non satis erat prophetae dixisse: Manus tuae fecerunt me, nisi θc adiecisset finxerunt, uel praeparauerunt. Sed honorem condi tionis suae in hoc significare uoluit dignitatem , primam, dicens:Manus tuae secerunt me. In creatione mundi omnia uerbo esse V esse accepimus, cu dicitur: Fiat lux,cum dicitur,fiat firmamentu, cum dicitur,ec appareat arida, tam dicitur: erraminet terra herbam pabuli seminante semen secundum suum genus,cum dicitur: Fiant luminaria in firmamento,cum dicitur: Edciant aquae reptilia animarum uis

Marum. Ergo omne ex quo uel in quo mundi totius corpus creatum est,originem

init ex dicio, ec subsistere in id quod est ex uerbo dei coepit. Verum de homi/ne ita deus locutus est: Faciamus hominem ad imaginem re si litudinem n stram. Differt itam natura re origo hominis ab institatione uniuersae creationis, ae proprie de eo ante retractatur ec confirmatur ut fiat, cum caetera sine quadam consilii sententia esse sint iussa. Habet vivo primam lianc origo hominis dignitaκtem,qubd ei proprium fuit de se ante traAari. Verum ec in hoc praesti,ti prophe tico dicto ingens humanae originis priuilegium continetur. Non enim manus domini pecora re aquatilia, de uolatilia secerunt: nusiquam istud scripturae tra didere. Egregiam hoc itam ec praeclarum in homine est, quia a caeteris dignita

te operationis excipitur. De confirmatione autem coeli ita in quodam loco Ieg mus: Ego manu mea firmauit coelum. Ergo execmatur operationi hominis istud elementam, cum id ipsum manu dei firmatum ei se memoratur. Sed quanquam coelum manu, homo tamen manibus. Praestat ergo ossicio unius manus duarum operatio. Et id quod ad confirmationem coeli satis est,in hominis conditione non sumit. Intelligendum autem est cur manibus propheta se factum esse dicat,ne que Blum factum, sed etiam figuratum, uel praeparatum. Caeter rum omnium elementorum creatio, eo ipso in tempore ec instituta ec astecta est,quo subsisteteilibebatur. Nem inchoationem eorum 8c persectionem tempus aliquod decernit, Nam ec consummationem inchoatio in eo quod est coepta praecepit. Homo Uer cum externam ec internam in se naturam dis nantem aliam ab alia contineat, ecex duobus generibus in unum sit animal rationis particeps constitutum, duplici est institutus exordio. Primum enim dicti im est:Faciamus homine ad imaginem re similitudinem nostram. Dehinc secundo: Et accepit deus puluerem de terra,re finxit hominem. Primum opus non habet in se assumptae aliunde alterius naturae origine cicorporale est quicquid illud de consilii sententia inchoatur. Fit enim ad imaginem dei non dei imago, quia imago dei est primogenitus omnis creaturae.

Sed ad imaginem id est,secundum imaginis ec similitudinis speciem: diluinu in eooc incorporale condendum. Qiiod secundum imagine dei ec similitudine cum sie

588쪽

CTUMI. PSALMUM ENARRATIO.hat, exemplum scilicet quoddam in nobis imaginis dei est,ta similitudinis instim/tum. t ergo in hac rationali re incorporali animae nostcte substantia prima,quod ad imaginem dei sit faetum. Secundi uero operis efficientia,*ianto disteri ab institutione prima deus terrae puluerem accepit.Iam sumitur puluis,ec terrena mate/ries irmatur in hominem uel praeparatur, oc ex alio in aliud opere ac studio artificis expolitur. mum ergo non accepi sed secit secundum,no ut prius secit acce/Pit,sed consiori Dauit uel praeparauit. Utrunt autem rccste intelligi potest, quia u/uunt scriptum deprehendimus,ut formauerit in id quod est corporis, scilicet spectem,ties praeparauerit in id quod dicitur:Et insipirauit in eum spiritum uitae,& fa/eius est homo iii animam uiuentem.Inspirationi cino huic praeparatus siue formatus est per quam natura animae re corporis in uitae periectionem quodam inspira ri spiritus edere contineretur. Scit in se duplicem beatus Paulus esse naturam, cum secundum interiorem hominem delectatur in lege, cum aliam in membris

suis uidet legem, quae sie captiuu ducat in legem peccati. Quod ergo fit secundum imaginem dei,ad animi pertinet dignitatem. Quod autem larmatur ex terra,sipe ciet corporis naturaec, primordium est. Et quia uel locutus ad alterum deus intelligitur,cum dicitur: Faciamus hominem: uel triplex cognoscitur hominis facti for malit, persectio, cum ec fiat ad imaginem dei, ec formetur e terra, ct inspiratione spiritus in uiuentem animam comoueatur. Idcirco manibus se factum N Brina/tum, non manu tantiam propheta testatur, quia in constitutione sita Zc non ilita/ri tantum, re eadem triplex suisse docetur operatio. Et quia isti id sciat propheta ualde esse occultam ali, reconditum, quatenus scilicet manibus dei formatus sit, tamen ut plenam ato abiblutam intelligentiae huius rationem consequatur, ait Da mihi intellectum,ut discam mandata tua. Tanquam ignorans haec loqui tur, re tanquam nondum inteIligentiam adeptus dari sibi intelligentiam depreca/tur.Et audent non dico ecclesiis homine sed gentium sophistae q. laedam de natu/rae humanae institutione uelle tractare. Audemus etiam gloriari recte,ac perfectae nos uitae esse scientiam consectitos. Sed doceri nos oportet prophetae huius exena plo,ut uel diuinarum rerum ignorantiam confiteamur, uel ignotarum intelligentiain deprecemur. Optimum est autem coelestium mandatoru scientiam a deo per

precem postulare, ec infirmitatem ingem nostri paupertatem p cognoscere. Piij mum enim,secundum Apostolum,munus est gratiam,sapientiae donum,sequens stientiae: Zc idcirco hunc ordinem etiam hic propheta serua dicens:Da mihi intellectum,ut discam mandata tua. mum intelligentia, stetiam scientiam depre catus est. Sequitur deinde: Qui timent triuidebunt me oc laetabuntur, quia in uerba tua speraui.) Consiliet ludo impiorum est, ut cospectis religiosis uiris tristes sint.Oderit enim necesse est ebriosus sobrium, continente impudicus iustum ini/quus,oc tanquam conscientiae onus praesentiam fancti cuiust non sustinet. Con/tra uero ad conspectum uiri fidelis, Iigiosi omnes quibus timor dei est laetantur, ut uel solo corpore contemsationis uisu gratulentur, modo avium herbarumc, quarundam quae uita tantu reconspectae morbis aliquibus Sc infirmitatibus modentur. Vtilis ergo est praesentia sancti timentibus deum, quia necesse est profoctum aliquem ex contemplatione illius consequantur.Sed propheta non hoc in se solum contuendum putat, quod publicis ac promiscuis oculis subiectum est. Vult ille probitatem uitae suae conspici, uult iustitiam suam ocreligionem 5c continen

tiam cerni. Non emis tantum timentes deum,quia tantum uident eum,laetabun tiar, sed quia uident eum in uerba dei siperantem,Sc sperante non mediocriter,nem

constris humanae opinionis et re,sed diciente cum libertate id quod consequitur: Cognoui domine quia aequitas iudicia tua,re uere humiliasti me. In locis cae

Pori . solitam

tamen

Imo bis maxime defi/nimas

589쪽

ssi D. H I L A R I I I Nieris in immus,lta prophetam dicere solithim:Da mihi intellectum, re doce me, re obseruabo praecepta tuamunc autem tanquam de adeptis profitetur, dicens: Cognoui domine, quia aequitas iudicia tua. Sed hic non de iudiciis illis attemis, sed praesentihus sermo est. Iudicia illa aeterna seci dum eundem Prophetam,

sicut abyssus muIta: 8c secundum Apostolum:Iudicia dei ininuestigabilia diit,

scrutabilia. Scit autem in his iudiciis, quae nunc sunt,quicquid in se geratur, ex ita dicio dei fieri omnes tribulationes, omnes pressuras, omnia insectationum odia, omnes persecutionum insinationes ex iudicio in se dei adesse, ut per haec proba bilis,ut per haec emendatus, re tanquam per ignem examinatus at P purgatus sit. Plus est autem nescio quid in cognitione,quam in fide operis,& idcirco non eredi Fidei oberiem di sed cognouit ,quia fides habet obedientiae meritum,non habet autem cognitaetra non M ueritatis fiduciam. Distinguit Apostolus plurimum inter cognitionem si m*cim differre, posteriore loco eam inter gratiarum dona connumerans. Primum enim sapientiam,sequenter cognitionem,tertio fidem praedicaui quia qui credit potest ignorare quod credit. i autem iam cognouit, non potest id quia conti uit adepta cognitione non credere. Ergo ambiguitatem hic non admittit propheta , qui

sciat tuita estis dei iudicia,id est, humiliationis suae re tribuIationis eccontemptus ec iniuriae Sc doloris. Ita enim ait: Cognoui domine quia aeFitas iudicia tua, ecuere humiliasti me. Non sine causa se stilicet esse tribulaticinibus subditummon sine causa passionibus permissum: non sine causa per iniurias humiliatum , sed ad humanorum uitiorum expianda peccata ex iustis se ac ueris dei iudices humilia tioni esse subici tum, sed quia in sis passionibus ex aequitate diuini iudicii uerse/consulet ιν tur: Fiat misericordia tua, ut exhortetur me, secundum elaquium tuum seruo tuo. Exhortati em praesentium humiliationum ex misericordia dei depreca/tur,quia humana infirmitas ipsarum sit leserantia passionum,dicens: Fiat miseri cordia thra ut exhortetur me. Sed meminit bonum sibi esse humiliari, bonum sibi esse passi Bus subdi,5 ea omnia a quihus uexatur,purgatione sibi terrenorum esse uitiorum. Non enium ut humilitas ac tribulatio a se auseratur orat, sed ut sibi ex misericordia dei adhortatio in tribulatione prinetur. Optat ergo inuino prae ho in his corporis sui infirmitatibus rivlitare: optat longo certamine aduersumnundi huius neqiutias consistere.Sed adhortationem ex milericordia dei sperat,ut tri bulatus laeet 5c amicam, diuins adhortationis auxilio fimietur.Scit ec beatus ApostoIus Paulus omni ipse tentationu genere per unctus, uti se diuinae misericordiae adhortatione, dicens: Benedi eius Mus pater domini nostri Iem Christi, pater mi/seficordiarum,ec deus omnis exhortationis,qui exhortatur nos in omni tribulatione.Et adhortatione hanc scit sibi propheta promistam a deo patre Θc domino mi serationum, qui per tentationes eum qui se credat examinet. at in ideo subiecit Secundum tremum tuum seruo tuo,id est, secundum eam promissione qissa spoponderit se tribulatos in passionibus no resicturum. xit enim in euangelus:Cum eram tradent vos,nolite cogitare quomodo,aut quid loquamini: dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. Non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus pa tris uestri qui loquitur in uobis.Et hoc quidem quantum ad praesens pertinet tem

Pus,futurae autem spei propheta no immemor est dicens: Veniant mihi inserationes ius 8c uiua,quia lex tua meditatio mea est. Naturae corporalis infirmitas eget miserationibus dei. Ne enim beatae illius uitae aeternitate consequi merito suo poterit, nisi miserationibus eius, qui pater miserationum est prouehatur. Scit se propheta nondum ea uiuere uita quae uita st: nemo enim nostrum hoc quos nunc uiuit uitam audebit existimare. Nunc enim in corpore monis sumus,Aulo

dicete: Quis me liberabit de corpore mortis huius: Et hoc ipsum eodemprctheta testante

590쪽

π VIII. P ALMUM ENARRATIO. estaliteita: Et in puluerem mortis deduxisti me.Vera enim uita nostra cum Chri sto absconsa est in deo.Sed neque haec nunc in qua agimus regio ui uentium est rea autem es: de qua hic idem propheta ait: Et complacebo deo in regione uiuo rum. Atque ideo uiuam dixit, quia non in usu istius uitae uiuit, sed in dei sit miseratione uicturus. Sed speratistu quia lex dei meditatio eius est. Vacemus igitur diuinae Iectioni, vacemus prFeptis de hec opera legis uitae nostrae Officijs exequamur.Quia Propter meditationem legis ueniente in se domini miseratione spe rat se propheta ui cturum. Non est uero sufficiens huic prophetae, ut sibi tatuum selicitus sit, ac solum mi memor sit. Oportet enim curam humani generis stime re,ec publicaesolicitudinis affectum subire, ec orare pro his qui in peccatis ec re ligiositate uersantur. Huius itaque affectus sui solicitudinem consequenti ueris docet,dicens: Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt super me Non est hic maledicti oratio, que retributionem iniuriae sibi ilIatae preca tur, Zc absit ut propheta ec etiangelii praedicator rationem euangelicae charitatis excesserit,domino dicete: Diligite inimicos uestros,ic orate pro calumniantibus ac persequentibus uos:ratio non patitur ut uindictam in superbos atque iniurio sos precetur. Sed quia a peccatis qui desini in his erubescit, ec qui uitia defetin quit necesse est in ea idcirco quia oderit derelinquat,orat propheta ut qui in se sis perbi iniuste fuerant, hi per cognitionem uitiorum suorum in his suae gesserint erubestant. Quam diu enim quis peccat,in his quae peccat non confunditur con suetudine ec Iuntate peccandi. Vbi uero peccare destiterit,finem peccandi ha het expudore peccati.Ipse autem exercetur in madatis dei uiuendo iuste,religio se praedicando,iniurias non retribuendo,ec tolerando patienter. Ob id enim multorum in se superborum contradictiones iniquitatesque sustinuit. Absolute enim consequenti uersit id quod de confusione siuperborum tractamus, significasse in selligitur. Sequitur enim: Convertantur mihi qui timent te,& qui cognoscunt testimonia tua. Vult ergo eos qui deum timere coeperunt ad se propheta comueriti, ut per doctrinam suam in uiciis suis re criminibus erubescant. Cognitis scilicet testimoniis dei de quibus niti Ita iam diximus, ec confusi in ueteribus desictis

ad institutionem prophetae doctrinamque se referant, quorum ex superbia atque peccatis ad pietatem modestiamque conuersio est. Conclusit autem uerecundiae 1uae more diciens: Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis ut noconfundar. Exercetur in mandatis,meditatur in lege, iustitiam iudiciorum dei cognotrit.Timentes deum con beeta eius Iaetantur, manibus dei lactus atque sormatus cst,ec non audet dicere immaculatum cor sibi esse et 3c audemus interdum praeserere innocentiam nostram,iactare uitiorum abstinentiam,ec puros nos a peccatis atque iniquitatibus gloriari Sed ut sidem, ita ec humilitatem ae modestiam discere a propheta nos conuenit orante, ut sibi immaculatum cor fiat. Scit enim ex eo progredi secundum id quod dictum est: De corde enim exeut cogitationes male,cςdes,lasciuiae, fornicationes, surta,falsitates blasphemiae,&horum similia. Hoc igitur immacuIatum fieri deprecatur,unde tot tantorumque uitiorum quasi ex quodam semite initia suggeruntur. Immaculatum autem hoc modo sciens fieri,si in iustificationibus dei maneat: iustificationum autem hunc stuctst esse intelligi ne in his manens confundatur. Confit Isio empm ex peccatora coicientia est, dic ex opprobrio delictorum. Ubi ergo confusio no erit, nec pecca tum erit. Peccatu uero ubi non erit,iniustificationibus dei manebitur. Iustificationes autem dei immaculatum

reste praestabunt. G a Caph.

SEARCH

MENU NAVIGATION