D. Hilarii Pictauorum Episcopi Lucubrationes quotquot extant olim

발행: 1535년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

651쪽

σΦΦ D. HILARII IN

causas doctrinae propheticae nescientes,sensu Iudaico praeteritor si temporum prophetiam contineri in his graduu canticis opinentur, ut ea captiuitas Hierusalem prsnunciata sit,quae sub Hieremiae diebus acciderit,ec eiusdem rursus depulsae ciuitatis gratulationem profiteatur, sit , eorum quae psalmis his enunciantur, aut seruitutis dolo aut reditus laetitia. Non improDamus hunc sensum, nem eorum intelligentiam coarguimus. Dignum est enim, ut miserabilem populi casum, re impietatis eius debitam poenam, post longae struitutis sufficiente peccatis grauibus satisfactionem,& misericordem in eos induIto reditu utauniat secundum prophetiae scientiam prophetae spiritus praeloquatur. Verum cum captiuitatis ii lius reditum grauior sit es irremissa captiuitas consecuta, ec aedificationem ciuitatis receptae miserabilis maneat oc non demutanda uastatio,sciant dc spiritalis reditus gloriam Isi ael reliquo reseruari,S coelestis ac sanctae Hierusalem aedificationem us m ad beati ac dominici regni tempora comparari, maxim ecp cum spes it lorum dierum atm res omnium horum psalmorum uirtutes ec genera testentur, non intelligo cur tantum de caducis ac demutabilibus maIis, ac no etiam de aeternis esse uelint prophetiae dolorem,& temporalium magis gaudiorum, & eorum quae grauissime postea demutaturae essent calamitates,potius quam indemutabalium oc aeternouum intelligant demonstrata esse laetitiam:cum magnificentia prophetica magis dignum sit beata & aeterna Sc eorIestia prsdicasse.Quanquam igitur psalmi superiores captiuitatem non corporaIem tantum re terrenam, sed sicuti libertatem non caducam non praesentem,non secularem in se demonstrati sunt continere,tamen etiam hic quo, pisImus nihil in se terrenum,nihil humile nihil praeteritis temporibus conueniens intelligitur esse complexus,sed secundum pr pheticam ct apostolicam atm euangesicam autoritatem eas spes Omnes prsnun clare, in quas se patriarcharum desiderium, sanctorum expectatio,apostolorum fides,martyrum consessio, 8c omnium credentium ciuis extendit,id est, in san/cta tempora:in aeternae ciuitatis incolatum at coetum,in regni dominici beatitudinem, in sipiritualis Iibertatis nouam gloriam, in consortium diuinae aetemitatis ec regni. Atio ut id alablutius intelligatur, ipsis uerborsi uirtutes proprietates tractemus. Nisi dominus aedificauerit sibi domum, in uanum laborauer ut qui aedificant eam.Nisi dominus custodietit ciuitatem, in uanum uigilauerut qui cu stodiunt eam. In vanum est uobis ante Iucem surgere.) Volunt plures sanctum SaIomonem aedificationi ciuitatis ec templi studentem in eo mis molitionis sitae tempore eversionem ciuitatis ec templi quod condiderit prophetasse, quia diti tutus antelatus autorem eum Psalmi huius esse demostret. Magnis enim uiribus re totis sui regni opibus magnum aliquid 5c deo dignum efficere tentabat. Nam usi ad centum quinquaginta milia uirorum,sicuti scriptum est, in diuersos aedissicationis usius ac ministeria occupabantiar.Et quanquam instituta a se constretu/dine perfectis omnibus maxima custodia ciuitatis Θc templi selicitudo esset adhihenda,tamen cum moraret inanem tanti Iaboris operatione suturam, ciuitatem eandem a Babylones ob peccata popuIi diruenda,ista dixisse: si dominus aedis sitauerit sibi domum,incassium Iaborauerunt aedificantes eam .Putant autem prophetiam hanc consummatam in ea tempora fidisse, quibus post captiuitatem po puli Dario rege reditum impertientcire aedificata rursum per ZorobabeI ec Iose dech ciuitas fuit. Quoru inope sensum ipsa illa posset cosummatio aedificationis arguere Nam per Aggeu propheta ita ad hos eosde instauratores Hierusiale do minus est loquutus: Adhuc ego semeI 8c ego mouino coetu θc terram,& mare ecaridam,& subuertam sedes regum. Psalmi ergo uirtus no in tempora tantum Salomotus, sed etia in Aggei intelligeda est couenire. Aedificationis enim utrius via r

652쪽

grationis suae cinerem, ec deformium ruinarum praebet foeditatem. Et has sedes regum,quas se aedificatores ad regni aeterni gloriam instaurare arbitrabantur, Ia statio iterata subuertit,sede adhuc etiam caeterorum subuertenda regnorum. De De aute inania humani operis propheta esse opera prophetavit. Scit inutiles eta humanarum castodiarum uigilias, sicit incassum esse consurgentium matutinas licitudines Ciuitas N a se instituta,ec ab aliis restitiua,iam nulla est.Non prosecit aedificatio uel prima uel consequens. Et recte ille ipse euertendae ciuitatis pro pheta est,qui autor saerat extruendae. A deo ergo domus est aedificanda, quae maneat:quia nisi quae a domino aedificata si non manebit. A deo ciuitas custodien dane pereat:quia nisi a deo custodita sit ciuitas,diruetur. Et primum quae domus dei sit,intelligamus, ut per id cognoscamus,quatenus ab eo aedificanda mansurast. Domus est habitantis habitatio. Sermo enim diuinus secundum intelligentiae nostrae consuetudinem naturami, se tempera communibus rerum uocabulis ad significationem doctrinae suae re institutiones aptatis Nobis enim, non sibi inquitur,atm ideo nostris utitur in loqtiedo.Conuentus quidem ecclesiarum siue tem/pli,quos ad secretam secramentorum religionem aedificiorum septa concludunt, consuetudo nostra uel domum dei solita est nuncupare, uel templum: sicriptura quom uel prophetica, uel apostolica ad demonstrationem locorum his est usa nominibus,uerum non hanc quae a nobis ac nobiscum ita nuncupatur, domum dei esse ex ipsius dictis docemur. Ait enim: Coelum mihi sedes est, terra autem sca hellum pedum meorum. Quam domum mihi aedificabitis, aut quis locus requie tionis meae. bnne haec omnia fecit manus mea Non concluditur ergo aedificiorum domibus infinitus deus,nec locis in aliquo continetur uirtus immensa, quae

omnia fecit, Apostolo id ipsum ita testante:Deus qui fecit mundu, oc omnia quae in eo sitni,hic eu sit coeli Sc terrae dominus non manufactis templis habitat. Nul/la ergo deo requies est,ec nulla habitatio Et sorte nequaqua creditur esse qui nusquam est Audiamus ergo ipsum de requie sua ec habitatioe testante. Ait enim: Haec requies mea in secula seculorum, hic habitabo, quoniam elegi eam.) Elegit alitem Sion,sed nunquid eam,de qua praesiens prophetiae huius querela est,nisi dominus aedificauerit domum,in uanum Iaborauerunt qui aedificant eam soon m qua templum fuerat,euersa est. Et ubi sedes sterna domini ubi requies sempiterna duod habitabile ei templum Nempe illud de quo dictum est: Vos estis templum dei,& spiritus dei habitat in uobis. Hsc domuς & hoc templum dei est, doctrinis R. uinutibus dei plenum,& sanctitate cordis diuini capax incolatus, de quo idem hic propheta ita testatus est:Sanctum templum tuum mirabile in aequitate Sanctitas aequitas continentia humana deo templum est. Domus ergo haec aedificanda per deum est. Humanis enim operibus extructa non permanet, nec doctrinis seculi instituta consistit, nec inani labore solicitudinis nostrae custodi tur. Extruenda aliter est, custodienda aliter est: non super terram, non super flu/xam 8c dilabentem arenam initianda,sed sundamentum eius super prophetas ScApostolos collocandum .Lapidibus uitiis augenda est,angulari lapide continen/da,8c mutuae connexionis augmentis in uirum consummatum, & in men ram Christi corporis extruenda, specie quoque ac decore gratiarum spiritualium asornanda Haec ita a de id est doctrinis eius aedificanda, non concidet. Huius do/mus aedificationem nunc Israel captiuus post plenitudinem gentium conseque tur. Haec domus in domos pIures diuersis fidelium aedificationibus in unoquo/que nostrum adornatum re amplitudinem beatae illius ciuitatis excrescet, cuius

ciuitatis iam diu dominus uigil custos est: cum Abraham peregrinum tuetur:

653쪽

G s D. H I L A R I I IN eum immolandum Isaac reseruat cum Iacob seruientem ditat: cum Aegypto Io seph venditum praesicit: cum Mosen aduersias Pharaonem confirmat: cum du/cem bellis Iesum deligit:cum David omnibus periculis liberat: cum Salomonem dono sapientiae munerat: cum prophetis adest cum Heliam rapit: cum Helitaturi eligit: cum Danielem pascit: cum in camino pueros irrorat: cum tribuS quartus adsistit: cum gignendo se ex uirgine Ioseph per angelum instruit: Mariam com firmat, Ioannem praemittit,Apost olos eligit, patrem precatur,dicens: Pater san die serua eos, cum essem cum his,custodiebam eos in nomine tuo : cum denique ipse ille post passionem aeternar in nos custodis suae uigilias polIicetur,dicens: L ce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consi immationem seculi . Haec ciuitatis illius beatae atm sanctae aeterna custodia est,quae ex muItis in unum con uenientibus,Win unoquoque nostrum deo ciuitas est. Est enim haec sancti corra

pyris re fidelis animae ei placita possessio. Quam domum aedificandam ipse in

Evangelio testatur,dicens: Amen dico uobis, non consummabitis ciuitates Ista es, donec ueniat filius hominis. Et huius quidem temporis ec aedificationis be tus Apostolus memin1t dicens: Cum autem intrauerit plenitudo gentium, tum quod reliquum est Israel saluabitur. Hae igitur ciuitates, id est, sineti huius cor potis atque animae deo placitus incolatus ec coetus hunc unum habent persectae huius beatitudinis re aedificationis artificem. Aedificanda ergo per deum haec ci/uitas est,ut in augmentum consummationis siuae crescat. Non enim iam aedifica/tio coepta persecta est, sed per aedificationem perseetionis consummatio compa ratur. Caeterum in aedificandis his domibus corporum ec animarum ciuitatibus humanae artes uacant. Inanes enim sunt omnes philosophorum uigiliae, & oci

fae BIicitudines, ec fiustratum in investigandis naturae secretis, ec perscrutandis mundi laboribus studium. Sed lapsuram cito domum operatio talis aedificat. Inflanis quoque erit matutina eorum resurrectio, quae quanquam omnibus, quae in lucem uenerint sit constituta corporibus, tamen ea quae non ierint sdificata per deum, nequaquam eam quae in domino ex mortuis resurgente iam coepta est, matutinae resurrectionis gloriam consequentur. Ac ne aliquam psa Imus opinio

nem intelligentiaeua se terrenae, & corporalis admitteret persectionis istius tem pus, oc aedili candorum significationem ipsis dictorum suoru ordine docet . Nam humanis aedificationibus, oc terrenis custodiis, ec matutinis eorum surrectioni/hiis improbatis, ait: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem do loris. Cum dederit dilectis suis Qmnum, ecce haereditas domini filii merces sta/ctus uentris.) Nullus est relictus in his dieiis ambigendi Iocus,intelligentiae tan

tum fides necessaria est. Rem enim uerba eloquuntur. Nam prophetiae uerita tem gesta deinceps consummant, cognitionem uero gestorum doctrina euange/lica atque apostolica siubministrat. Ciuitas ergo a deo est aedificanda quae mane at, quia humana aediis catio infirma sit 5c caduca . Ac ne lapides,caementa, ligna ciuitatem hanc esse existimaremus,quae haec esset, ecquando esset persecta ciui tas doce dicens: Surgite postquam sederitis. Sessio quiescentium requies est, liqua surgere iubentur, qui ad persectam hanc ciuitatem sunt comparandi. Et qui tandem sunt isti qui surgere postquam sederim iubentur. Nempe qui mandu cant panem doloris. Panem dolosis manducat quisquis se hominem in uit 13s na

tum ac uiuere meminit. Cum enim uoluntas nostra per dei metum respem internorum ad perfecta innocentiae opera contendat, re contra naturalis quaedam consuetudo uitiorum in ipsis illis,e quibus emergere nititur immoretur, uitae do lorem perinfirmitatem destitutae uoluntatis accipimus, secundum dictum pro

phetae: Qui apponit scientiam,apponit dolorem. Cum enim uetitatis cognitio

654쪽

cππVI PIALId UNA RATIO G γitaiintatem nostram ad prosectam cosequendae utilitatis instiget,& naturae con siletudo uoluntatem scientem se proficere oportere detineat : profectius stientiae, prosectus doloris est, cum in tantum se per naturam doleat detineri, in quantum naturam sibi per cognitionem intelligat relinquendam. Huic ergo dolor uitae est, hicie panis doloris est, cuius uitae re doloris hic idem propheta meminit, dicens: Cibabis nos pane lachrymarum, ec potum dabis nobis lachrymarum in mensiora. Tendendum est autem semper non etiam desinendum, nem idcirco ad perse ictam non contendendum,quia doleamus id quo tenditur non posse cotingi. Sed in ipsa contendendi pertinacia dolendum est, nos contingere non posse quo ten dimus. Doloris huius dominus meminit,dicens: Beati lugetes,quoniam ipsi con ibi abuntur:beatitudinem consolationis, ob luctum ec dolorem non adeptae con summationis impertiens.Propheticam autem uirtutem ipse ille dispositus in tempora uerborum orcto seruauit,dicens: Surgite postquam tederitis. Quorum alterum in praesens est, id est, surgite, ne fide tanqua de incertis &dubiis ambigeret, cum ueluti praesentem ossicientiam ueritas propheticae ammonitionis afferret, ecinuis nobis fiduciam spei non cunctantis insereret. Tempus autem huius quod praesens est mandati distulit in futurum in eo, quod ait:Cum sederitis. In non atri bigendis ergo mandatis praesentis est aeritas,in consequendis autem expectandi

temporis dispensatio reseruatur. Vt autem quando sibi surgendum esset,cum si clerint sciant,temporis ipsius demostrata est pleniti Ido.Cum dederit,inquit,diloctis suis somnum. Mortem sanctorum deus frequentissime somnum nuncupar, ut ad hunc eundem David: Cum obdormieris re requieueris cum patribus tuis, tunc excitabo de semine tuo qui mihi erit in filium,& ego ero ei in patrem. Et dominus de Lazaro:Lazarus dormit. Et Apostolus de resurrecturis ait: Quia nos qui uiuimus non praeueniemus eos qui dormierunt. Plenitudine itaque gentium post inmnum mortis recepta, &Israel reIiquo saluato, tunc post hanc sessionemati somnum resurrectionis est tempus. Et quia dum temporum plenitudo cocliruitur,gentium quo crediturarum, secundum Apostolum conmmmahitur pIe 'nitudo idcirco ait:Cum dederit dilectis suis somnum hoc surgedi sedentiti,quod re dandi dilectis somni tempus esse demonstrans,id est, ni plenitudine iam re 'cepta. Qiii autem sint dormientes dilecti,& sessuri resurgentes cotinuo cum quadam significatione rei praesentis ostendit, dicens: Ecce haereditas domini. Sancti scilicet dormientes,Zc resurrectasi sedentes haereditas domini est.Non ille carna Iis Iacob,nem terrenus Israel factus ex diuisione gentium,portio re funiculus hae, editatis,sechmdum Mosen dicentem: Cum diuisisset excelsus gentes secundum humerum electorum dei,&facta est portio domini Iacob funiculus haereditatis Isiae I.Et quia iam hic Israel ob impietatem suam esse non meretur dici hsreditas, quae haereditas esset ostendit, dicens: Ecce haereditas domini filii merces sevctus uentris. Ea ergo in filiis haereditas domini est, quam ex mercede fructus uentris acceperit. Non enim inanis hic fructus est, quo cum ex uirginali uentre maneres antea deus nascitur. Nam merces eius haereditas est, Θ lis reditas silii int.Quot quot,inqui eum receperunt,dedit eis potestatem filios dei fieri.Et rursum: Filio/ii mei adhuc pusillum sum uobiscum. ergo filii haereditas est,& haec haereditas

merces fructus uentris Est ergo dominus fructus uentris, quem ex se in uitae no strae fiuctum pariens uirgo progenuit. Et haec eius merces est, qui ex uirgine naOcendo fructum uentris esse se uoluit, ut ei gentes quas in filios per fidem genera .ret haereditas sit. Quod autem quia fructus uentris effectus ut hanc mercedem haereditatis acceperit,psalmus alius testatu dicens: Posce a me,& dabo tibi geotes haereditatem tua,& possessionem tua terminos terrae.Testatur di Apostolus:

655쪽

sΦs D. H I L A R I I IN Qui eum in forma dei esset constitutus , non rapinam arbitratuS est esse se aequa lam deo,sed se exinanitrit,sormam serui accipiens in similitudinem hominum fa/etus, re habitu repertus ut homo,humiliavit se, factus obediens uis ad mortem,

mortem autem crucis. Propter quod exaltavit illum deus, re donauit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu fleelatu coelestium, trerestrium ec insemorum,S: omnis lingua cofiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris.Haem ergo merces studius uentris est, quae donat in nomine, quae desertur inhonore,quae praestatur in gloria . Et hanc habet retributionem abim mortali eius natura humanae infirmitatis siuscepta natiuitas, ut quia fructus uen

tris iactus ipse est,merces quom eius gentiu fiat haereditas, ec haereditas ipsa sint sJῆ.Dehinc sequitur: Sicut Lagittae in manu potentis, ita filii excusibrum.) Sagittarum hic usus est, ut emissis celeri uolatu serantur,ta ad destinata quae 3 indeflilexa linea dirigantur.Esse aute sagittas quibus dominus utatur, ita legimus cum ait: Misit sagittas suas,8c dissipauit eos.in Esaia quom ita scriptu est, quod etiam. dem domino dictum esse possit intelligi: Et posuit me tan* sagittam electan . . Ocin pharetra sua abscondit meaec dixit mihi:magnum tibi est uocari te puerum meu. Sunt ergo istiusmodi dei figittae uolatu citae, iactu fideles: quas, quantum ratio spiritualis demonstrat, significari doctritias propheticas apostoIicas, in

quibus dei uerbum e oportet intestigi ubim missas, compungenteS,arguente luolantes:quanquam in plurimis locis meminerimus, esse re mortiferas re letales sagittas, de quibus scriptum est:Sagittas suas arsuris operatus est: uerum hic non

de ultricibus sagittis clici aliquid intelligi potest, quia nunc sicut sagittae in manu potentis,ita filii excusibrum.Pharao in mari rubro in interitum ob crimen impie tatis excussius est: cussum quom apostolicis pedibus puluerem stimus sententiam esse maledicti. Et quia siue prophetae ipsi qui excusibrum, id est,peccatorum re maledictorum 61ti,tanqua uolantes 5 fideles sagittae doctrinae coelestis emisit sunt: uel Apostoli ecclesiaein doctores de excussis per impietatem suam in male dictum gentibus crediderint, idcirco ait: Tanquam sagittae in manu potentis,ita filii excusor orbem terrae uolatu peragrantes,infidelia corda doctrinae telo uul nerantes,ec peccatorum omnium incentiva salutari iaculo pungentes. Atm ut id ex his dictum intelligi posset,quos deus de excusorum ad doctrinam salutis mo do emitteret fagittarum d cosecutum in dictis est: Beatus uir qui impleuit de siderium suum,ex ipsis non confundentur, cum loqueturi immicis suis in porta. Beatus ergo ille est ,qui ex ipsis desiderium suu potuerit implere,id est, uel de fa/gittis, uel de filiis excusibra desiderabilibus se scilicet doctrinae uerbis replere , ecclesperatis fructibus suturorum honora expectatisq; fatiare. Alip ut hos de doctrina aedificatores esse illius, quam superius memorauit, ciuitatis ostendere idcirco ita conclusit: Ex ipsis non colandentur,cum Ioquetur inimicis suis in por ta Quod ait ex ipsis,sive ad beatum uirum pertinet,qui desiderium suum impla uit ex ipsis:uel ipsis filiis excusorum erit proprium,quia ex ipsis non confundantur,cum in porta inimicis suis loquantur Nem ambiguit est qui in porta loquet tur aedificatae per praedicationem siua a domino ciuitatis. Meminimus aute psalamo altero dictum Qui exaltas me de portis mortis, ut annunciem omnes lauda tiones tuas in portis filiae Sion. Et hic quidem plures poris sunt,in quibus propheta I portis mortis exaltatus omnes dei Iaudes prsdicat. Sed scimus unam esse portam regiam,dominicam,coelestem de qua dictum est:Hςc porta domini,iusti infltrabunt per eam. Et cum non confundantur hi excusorum filii in porta inimicis suis Ioquetes,necesse est ut his inimicis suis loquentes non cofundantur,qui cum iustis non merebuntur intrare, probrantes illis impietatem in deum,inobedieruriam

656쪽

cπXVII. ps ALMUM ENARRATIO. G stiam in praedicantes, insidelitatem in aeterna promissa dia in innocentes, re in ip/sa eccleuae membra saevitiam,ipsi confidoue 5 nulla fidei suae ac religionis ambiguitate trepidantes,sed hos inimicos suos ab eius aditu ingressuc, prohibetes,qiii ait : Nemo vadit ad patrem nisi per me; iaest,per dominum nostrum lesii in Chri/itum qui est benedictus in secula seculorum I en.

Canticum graduum Psal ctam uri.

Eati omnes qui timent dominum, qui ambulant in viis eius. ecretis qua.) Quotiescimm de timore domini in scripturis est sermo, ani maduertendum est nunquam eum solitariu relinqui tanquam suta ciente nobis ad cosummatione fidei ed subbi multa, aut anteferri, ex quibus timoris domines ratio ec perseelio intelligatur. Vt cogno, scimus ex eo quod per Salomonem in Protierbns dictum est: Si enim sapientiam

inuoce 5 intellectui des uocem tuam,& exquiras eam tanqu1 argentum,ec tan quam thesauros inuestiges eam, tunc intelliges timorem domini. Videmus enim

quantis tuis ad timorem domini gradibus peruentum sit. Ante enim inuocanda sapientia est,ec omne lagendi officium intellectui est deputandum,& exquirenda ac per uestiganda est sapienti re tunc timor domini est intelligendus.Et quantum ad communem humanae opinioni s pertinet sensum, non ita de timore sentitur Timor est enim humanae imbecillitatis trepidatio, metuentis id perpeti, quod si hi nolit accidere. Existit autem re commouetur in nobis de reatus conscientia, de iure potioris, de impetu sortioris, de aegritudinis casti, de seraeocchursu, 8c de ominnis mali passione. Hic ergo timor non docetur,sed ex naturae infirmitate occurrit.

Nem quid timendum sit discimus, sed terrorem suum ipsis it Ia nohis inqciunt quae

timentur. At uero de timore domini ita scriptum est: Venite filii, audite me timo/rem domini docebo vos. Discendus ergo dei timor est , quia docetur Non enim in terrore, sed in ratione doctrinae est. Nem ex trepidatione natur sed praecepto nam obseruatia ec operibus uitae innocentis,ei cognitione cieritatis ineundus est. Nam si idcirco deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitruo pro

strata sint terrae nunc motu conciderint nunc hiatu recepta sint, nullum fidei meritam in timore est, qui ex terrore accidentium commouetur. Nobis autem timor domini omnis in amore est motanam eius dilactio persecta consummat. Dilectio nis autem nostrae in eum hoc propria osticium est,parere monitis,statutis obtem

perare,pollicitis cosidere. Audiamus ergos riptura dicentem: Et nunc Israel quid dominus deus tuus postulat a te,nisi ut timeas dominum deum tuum, A ambu ies in omnibus uiis eius, ec dilius eum, ec custodias mandata eius ex toto corde tuo ec ex tota anima tua, ut bene sit tibi s Quibus dictis conuenientia ec congrua propheta in exordio psalmi locutus est, dicens: Beati omnes qui timent dominum,qui ambulant in utis eius. Ostendens n5 ex trepidatione nostra, quia haec timoris autor est in terris,nem ex terrore eius,qui terribilis si beatos esse qui timeant, sed ex eo qu)od in uijs dei incedant Timor enim ut diximus,no in metu sed inobedientia est,ta timoris testimonitam est obsequela.Caeterum siqtiis timeat necppareat, erit quidem timens ex trepidatione naturae, sed non erit beatus ex timoris in cris. Multae sint aute iliae domini, cum ipse tamen uia sit. Sed cum de se Ioqui/tur,uiam se ipse nuncupat, Sc rationem cur se uiam nuncupasset ostendit, dicens: Nemo enim potest ad patrem uenire nisi per me. Verum cum de prophetis ac scriptis eorum quibus ad Christum per tur sermo est, tunc uiae plures sunt in unam uiam undique congruentes, quod utrunm per Hieremiam prophetam signisca/tum est dicentem: State in uηs domini,ec interrogate semitas dei aeternales,ec ut Ii dete quat

657쪽

n. Η I L A R I r Irdete quae estui a bona,& ambesate in ea. Multae itam uiae interrogandae sint re timmultis insistendum est, ut unam quae bona est inueniamus, permultorum scilices doctrinam unam uiam uitae aetems reperturi. Viae enim in lege, uiae in PrΘphetis, Miae in euangeliis,uiae in Apostolis sunt:uiete quom in diuersis praeceptorum oper ἐbus sunt in quibus per timorem dei ambulantes, beati sunt quibus dicitur: L-hores fructuum tuorum manducabis. Sermo ad plures coeptus ad unum rei fertur docens, nos omnes qui in Christo crediderimus unum esse, Apostolo ita confirmante: Omnes enim uos unum estis in Christo Iesu. Sive ergo ad unum Mue ad plures loquitur,in uno erit id signisi cantiae,quod in Nuribus. Est enim con mendum propheticum hunc sermonem ab usucommunis opinionis discrepare. In hac enim uitae conuersatione, qui manducant laborum seucius sitorum mandacant ex prouentibus elaborati operis sumentes. At uero propheta ait: Labores fi ctuum manducandos. Non consequitur sensus humanus dicti huius intelligen/tiam.Eκ laboribus enim fiuctus est,non ex fiuctibus Iabor. Deinde labor ministerium corporis est, stuctus uero merces laboris. Ministerium autem corporis inflcorporale est,licet corpore sit.Nihil uero edere,nisi quod corporale est,possumus. Sed propheta nihil de terrenis ec praesentibus tractat. De beatitudine enim ti mentium dominum, & in v is eius ambulantium ei sermo est. Qui enim in iiij domini ambulabunt, illi labores fiuctuum suorum manducabunt. Non enim hic manducatio corporalis est, quia neque id quod manducandum est corporale sit, sed habemus hie cibum sipiritualem, animam nostram in uita alentem, bona sci licet opera castitatis, misericordiae, patientiae, poenitentiae, tranquillitatis, in qui has nobis contra corporum nostrorum uitia laborandum est. Horum laborum fiuctus in aeterautate est,sed Iahor hic aeternorum fiuctuum ante comedendus est: eo , in uita hac corporali anima nostra alenda est, per cibum horum laborum ob tinentes panem uiutim, panem coelestem, ab eo qui dixit: Ego sum panis uiuus

de coelo. Quem qui indigne secundum mandatum Apostoli accepetit, iudicium sibi adquirit. Hi sunt ergo labores fiuctuum manducandi, eorum scilicet fruinctuum, qui in coeIis metentur. Nunc dum in terra sumus opera sumenda sunt. Haec enim nunc animum saturant, haec in coelum suis fiuctibus prosequuntur: Denim sequenti uersia utriusque huius temporis beatitudinem propheta demon strat, dicens: Beatus es di bene tibi erit. 'Quorum alterum in praesens obliunetur quod beatus es, quod uero bene tibi erit repositum est in futurum, quo ite rum labor suturorum seuctuum manducabitur. Uxor tua sicut Ditis ahundans in lateribus domus tuae.Fil a tui sicut nouella olivaru in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet dominum. Multis sorte siermo iste in prν sentis benedictionis gaudium aptus uidebitur, ut ex mise icordia domini suppotat pacifica ec initis in domo coniugis saIus, re dulcissimus circa conuiuitim coe ius filiorum.Sed si haec persecta bona fuissent,quae cum sint bona, non tamen Cc

lestia bona sunt: tum si in his beatitudo timoris dei constitisset, obtinuisset uti princeps fidei ec timoris dei Abraham cui uxor diu sterilis his arrepta est:filius edit promissione unicus oste rei in hostiam iussiis, & sacrificio admotus intulit Orhita tis dolorem. Ipsi deinde Iaac duo filij dissidentes, re usim ad odium mortis inimi/ei Iacob autem ignoratae uxoris inopinatus maritus, & ad nuptias alias salso co ctus, re uiuentis funus parricidali fiatrum mendacio plangens, caruit timentitim

dominum benedictionibus,re apud quos,& a quibus fides est,apud eos fidei fiam

ctificatio non reperietur. Quantos autem peccatora videmus florere domo,con

iuge, liberis Iam uero benedictionibus dei privabitur sesim illa & beata uirginitas

musam sibi beatitudirus non relinquens. Et ubi illud erit Pauli: Vellem autem omnes h

658쪽

nes homines esse sicut & me Et nescio quomodo propheta persediam eam beati tudinem c5stituerit qtiae negata sanctis est,pecca oribus usitata no siperanda uironibus sit.Ergo quia secundum humanam intelligentia propriam di perfectam beatitudinem dicti huius sermo non explicat, erigend* sunt ad sipiritalem doctrinam mentes at aures.Lex enim omnis secundu Apostolum spiritualis est , ocipse non humilem,nec terrenam beatudinem, sed spirituale secutus es dicens: Benedictus pater domini nostri Iesu Christi,qui benedixit nos in omni benoelictione spirituali in eoelestibus. Cum itam in spiritalibus, re coelostibus benedici se ostendat,perse cta illa beatitudo sanctoru non in his terrenis ec corporalibus esse speranda est ,sed potius intelligendum est per corporaliu re terrenorum nuncupatione coelestium honoria esse intelligentia coiequendam.Nunquid cum dominus secundu euange lia sponsus secundum Ioanne habet sponsam, de sponsis terrenis oc corporalibus significari existimandum est Non uti Jed per hanciermonis consuetudi/nem docemur eam esse,qui promissus sit gentibus,cuiij jatre ecclesis hereditas

per adeptione corporis,quod ex uirgine praesumpturus esse desponsata sit.Vt autem nunc cognoscamus quid sitis uxoris nuncupatione intelligi oportea c5tueri

dum est quid oc alibi sub hoc eode uxoris nomine tractetur a Salomone ita: Quia quaesiui Lapientiam sponsiam accipere mihi ipsi.Et quia qui sponsiam requirit diui tem quaerit,huius sponsae suae opes memorat, dicens: Honestate glorificat conui ctum habens dei,& omniu dominus dilexit eam.Et si multam quis cognitione de siderat,nouit Jc quae a principio sunt,& quae sutura sunt conspicit.Et iteru: Uxo rem uirilem quis inueniet:Preciosiorest autem lapidibusmulti prech.Et haec isti usimodi in prouerb is dicta sirn quia prouerbium no hoc quod uerbis sonat edioli

eat,sed dictorum uirtutem ex usu uerborum comunium ni inciat.Docet autem dominus in euangeliis,quid prouerbia intelligenda sint, dicens: Veniet hora ut iam in prouerbiis non loquar uobis, sed pastam de patre nuncie uobis Ergo secundum prouerbioru rationem uxorem uirilem nosse debemus,eam nempe quam si hi S lomon sponsam quaestuit assumere,de qua & rursum ait: Iudicatat igitur hanc ad ducere ad couiuendum mecum,S amator factus sum pulchritudinis eius.H igitur tanqua uxor assi impia sapientia uirilis est perficiens omnia re sibi subdens se in labore utilium operum ualida, ipsa deo placita, ec per doctrinam eius digna repraeteritorum scientia,& suturora cognitione persecta Haec timentis deum uxor, totis domus suae lateribus distusa foecundae uitis modo se per omnia operu nostrorum latera extendit. Domus autem non ambigitur hoc animae nostrae esse domicilium, quod sibi unusquis per timorem dei diuitam eius ineundo ad habitatio nem sapientiae emundat. Ex hac igitur sil l, qui erunt tanqua nouella olivarum iri circuitu menta nostrae ertint.Non in conuiu a circuitu futuros ait esse sed mensae Mensa enim domini ex qua cibum siumimus, panis scilicet uiui, cuius est haec uiratus, ut ipse uiuen3 eos quom qui se accipiant uiuificet.Est oc mensa lectionum dominicarum in qua spiritualis doctrinae cibo alimur, sed qui doctrinam dei conse ctantur,de qua in psalmo alio scriptum est Fiat mensa eorum coram ipsis in Iaqueum,di in captionem,&retrilautione,et scandalum .in captionem enim illis di scandalum omnis intellectae ipsius prophetiae lectio proficit. Sed qui doctrina dei con/sectantur nessi in operum honorum ministerio uersentur,mense illius cibo non proficient.Nam sicut ex coniuge liberi, ita ex sapientia bonae uoluntatis opera procreantur. Haec igitur tanquam nouella oliuartim mensam nostra circumibunt,id est, doctrinae nostrς cognitionem optimoru quasiramorum stuctibus obumbrabunt. Seruauit autem etiam hanc propheira rationem, ut neophytam olivam diceret, id

est nuper plantatam,quia per sapientiam tanqua coniugem astumptam,cuius si Ii L sunt ,

659쪽

sunt opera fideli, ,haec eadem in hac terra nostri corporis plantatur. Haec igitur xor est modo uitis abundantis in domus nostrae lateribus distu a:hirari id est, i

li coniuge Opera Procreat tanquam plantatae olivae in mensae nostrae circuitu ad

sistent. Et quia haec timentiu deum holitiido est,pro leta siubiecit: Ecce sic he/nedicetur omnis homo,qui timet dominI. Itingitur ad umentis meritum etiam uotum prophetae dicentis: Benedicat te dominus ex Sion re indeas quae sunt bona Hierusalem. De Hierusale & Sion iam in superioribus psalmis frequenter sumus locuti ex quibus uel in quibus honorii omnium consummatio speranda est.Nunc enim quamuis bonis coelestibus perstuamur,tamen maiora nobis in Sion e c Hieν rusalem temporibus spe reseruantur. Hoc enim seculum promitam bonorum ca/Paπ non est. Vae enim mundo nunc ab scandalis, in quo ec zizaniam diabolus sit perserit, in quo regio est corruptionis, di locus iniquitatis,ta convallis plorationis, in quo mundi potentes sunt harum tenebrarum. Sed habemus interim promisi./e,e rum nobis bonorum lumen in quo tantum per speculum 5c in aenigmate felicium rerum imaginem c tuemur tunc facie ad faciem uisuri non interposita obscurit iis nube,aut speculi aemulante splendore, sed uera ec conspicabili beatitudinis nostrae contemplatione laetabimur operum nostrorum fiuctus contuentes,ec mercerdem uitae innocetis uidentes Nam ut opera ex sapientia gignutu ita ex operibus retributio nascitur. Est ergo sapientia innocentiae mater,&rursus innocentia fruineius retributionis parit.Hos ergo consequiemur dia Io contrito,aculeo mortis retuso,& omni principe ac potestate huius seculi exempto,cum iam pax in nobis sit

hoste lucto oc perempto,quod propheta psalmi ipsius coclusione testatur, dicens: Benedicat te dominus ex Sion & uideas hona Hierusalem omnibus diebus ui tae tu Et videas filios si orsi tuorum ec pacem super Israel. γ Speremus ergo hona Hierusalem coelestis & Sion montis ec pacis Israel, quia locus domini in pace est, in domino nostro Iesii Christo qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

Canticum graduum. Psal. CNAEVIII.

Aepe expugnauerunt mea iuuenti ne mea dicat nune Israel.&c. Instituimur dires propheticis ad tolerantiam praesentia passionum, ecnaturae nostrae infirmitas aduersus seculi iniurias semper impatiens suscipit patientiae doctrinam ab eo,qui in praesenti psalmo ait: Saepe expugnauerunt mea iuuentute mea. Non ociosa aetas reIiginti uiri est,necp quietam exigit uitam.Impugnatur iam ab ipsis iuuentutis siuae annis,& impugnatur saepe.Non nouella ita Mem rara impugnantium odia sunt,sed ea saepe etiam ab ipsis initiis aetatis infesta sunt. Et idcirco haec sunt, quae fidem profltant, quae patientiam testantur, quae inuictae uirtutis coronam merentur. Nouitheatus Apostolus Paulus hanc longi praesti coronam dicens: Nemo coronatur, nisi qui legitime certauerit. Certamen tantum non sufficit ad coronam. Legitime certandum est, id est omnia passionum bella peragenda sunt. Non sufficit semelneo unius certaminis hello militasse. Et audiamus hunc ipsum legitime certa tem cum de se die In Iaboribus copiosius,in plans abundantius: in custo s eminentius: in mortibus frequenter. A Iudaeis quinquies quadraginta una minuS a cepi. Ter uirgis caesus sum: semel lapidatus sium, ter naufragium feci:noetem Ndiem in profundo maris fui. Merito iste tot ec tantis prael is persunctus dicere ala sis est: De caetero iam superest mihi corona iusticiae, quia nemo nisi qui Iegitime pugnauerit coronabitur. Huic etiam uox haec prophetica competit: Saepe impu/gnaueram me a iuuentute mea. Fiduciae maxim gratulatio est,tantorum re tam

numerosesu bellorum memorari. Sed nunc tacito impugnantium nomine impii gnatio Q.

660쪽

cxx VIII. PsALMVri , ENARRATIO. gnatio sola memoratur.Et causa noscenda est cur autores impugnationis silentur omneS humanae inluciae,quae religiosis uicis inseruntur, non eosdem habent aut

res quos habent ministros. Executio quidem hominum est, sed diaboli instini ius est. Ut huius nobis intelligentis ApostoIus autor est,dicens: On cnim nobis certamen est aduersus carnem ec Languinem,sed aduersiis potestates mundi huius p testates harum tenebrarum spiritualis nequitiae in coelestibus. Et riursum: Secura dum principem aeris huius spiritus,qui nunc operatur in filiis inobedientiae. Sperantur ergo hae spirituales nequitiae in his qui inobedientes dei tes stini, quos uo luntatis suae tantia operarios eligunt in res suas alienae intercerionis ministerio

suo usuri. Necp solum id ex Apostolicis dictis intelligimus,sed ecim ex libro Iob

docemur.Cum enim diabolus potestate tentandi Iob postulasser,per direptionem substantiae eius prima desaeuiturus homines ad pastorum caedem 5c direptionem pecudum citauit,eosc, in hanc uoluntatem latrocinii accendit. itergo quod uolebat per humanae operationis officium Iudas quom in pastionedomini ministerium diaboli fuit, Sc per eum effectum uoluntatis propriae est executus,euangelista testante qui ita: Intrauit inquit, satanas in Iudam qui cognominatur Scariotes. In omni igitur quam perpetimur iniuria, alterius opus,aIteruis instinctus est. Et non sibi efficit quisquis aliquid per turbuIentae uoluntatis impetu gerit. Non ergo his irastendum est a quibus aliqua perpetimur,sed quoties per connimelias ad iracundiam prouocamur quoties un* per conuicia ad lites exhortamur, quotiescunm ad dolorem ad impiam damni querelam per rapinas & surta copellimur aut in corporis uoluptates blandae adhortationis solicitamur instincta, agnoscendus est ho/stis ille, per quem haec operum ac dictoria incentiva praebentur. Nel irastendum est hominibi is alienae instigationis operariis sed potuis in his detestandi officii infltercessio foeda miseranda est,quod sint vasa diabis, Latinae ministerium ec Iatrocinantia telum,& alienae maliciae ac nequitiae paritores.Ob hanc ergo cognitionem propheta sine distinctione nominis tantum impii antiu meminit, de his alip illis indiscrete Iocutus,quia per homines in se id quod spiritualiu nequitiarum est gerehatur.Coepit itam in uam ex persona sua propheta,sed quid a nobis dici oporteret quodam ipse colamonis exemplo ante praeloquitur.Talis ergo ordo dictorum est. Saepe impugnauerui me , iuuentute mea dicat nunc Istael. Ante ergo docetur Isirael quid dicere debeasitum deinde tanquam doctus, di exemplo propheticae consessionis Israel ipse iam loquitur. Saepe impugnaueriant me a iuuentute mea.Etenim non poterant mihi. Talis resigiosorum debet esse consessio. Et haec uera fidei probatio est, ut qui eos saepe a iuuentute impugnant, nunquam tamen eorum quos ec tape,ecquidem a iuuentute impugnauerint,prspotentes sint. Ad uersus autem ualidiores ec Iongum re frequens est praelium. Et idcirco inimicae spiritualest, uinutes firmos fide re timore uel uiros ec diu & saepe pertentat, quia iterari necesse est, quod & diu geritur, & nunquam obtinetur. Maneamus er go,ut saepe impugnemur,& saepe impugnati habeamus hanc gloriam ne aliquari. do cedamus,ec hinc sit impugnationis nostrae assiduitas,quia non sit impugnantiatim praepotens sortitudo . Mos autem est eorum,qui nequaquam longis at* asib duis praelijs praeualent, ut uictorem exercitum ecfirmis agminibus incedentem a tergo adeant, redorso sicubi uiam praetereat insidias machinentur.Illic dolos fa/hricantur, illic omnia insidiarum artificia exercent. Ita & peccatores tentatos in/cassiam fideles uiros euntes iam in ueritatis uia doris adeut, dorsis insidiantur,dorso dolos concinnant Et idcirco ait: Supra dorsium meum fibricauerunt peccatores. Currit Apostolus ea quae retro sunt obliuiscens, stein in ea quae priora sunt extendens.Lex ad fideles ita locina est:Persequentur te inimici tui, di non compre

SEARCH

MENU NAVIGATION