D. Hilarii Pictauorum Episcopi Lucubrationes quotquot extant olim

발행: 1535년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

721쪽

, D. v I L A R I I INi , eum praesentia aduentius sui. Per hanc ergo adirentus domini praesentiam euacuabuntur absorpti,fcablbrpti iudicio sanctorum.Sequitur 3m: Audient uerba mea quia potuerunt.) Potuerunt uel ab rbere, uel audire.In praesentia enim domini absorbentur propiaeticae ueritatis arguitione, Sc impiae suae falsitatis oppro o. Nem tu audiet uerba quae possitnt, sed etiam id quod sequitur his accidet

Tanquam crassitudo terrae erupta est super terram. Qtiod autem crassitudo impietatis uitiorum aut comes sit, aut causa,propheta testatur dices: Incrassatum

est cor populi huius. Sed N Moses irreligiositatem populi insolentis pronuncias ait: Manducauit 8c bibitIacob, ec repletus est, di incrassatus, oc calcitrauit dile/eius: Virtutem dicti huius ex ipsa terrae natura abselutius intelIigimus. Namque scimus crassores pinguioresin terras meas scrobes,e quibus effossis sunt, ex soli do no redire, quia erumpente earum crassitudine, rerum ipsarum sint incapaces. Ea seeundii id quod a1c Tanquam crassitudo terrae erupta est super terranlido cuiuexemplo,quia omnis tereae nostrae,id est, corporis crassitudo ex naturaestae sepe uiti e sta erumpit,& capax sui non est,id es Derniciem suam ne in se resor mari possit, aestuans .Erumpente autem hac crassitudine, stuper se habet moero rem propheta, dicens: Dimpata suntosta nostra secus insernum. Se dissipari, se dispergi, se secus inserna abigi in peccatorii calamitate existimat. Si enim unumembrum compatitur, compatiuntur ec omnia membra. Omnes enim inuiccmiinius corporis membra sumus, ut ec in altero psalmo ait:Dispersa sunt omnia oosa mea No uti in ea ossa, per quae corpus nostru in hanc firmitate uirtutis suae con tinetur, sed quia omnes unum corpus sumus, ec inuicem membra sumus, corpo ris nostri ossa sunt cineri,uellet potius non erumpere crassitudinem terrae eorum,nem dissipati ossa secus insernu,sed omnes magis hac quae consequitur, uoce umit uti. Quia ad te domine oculi mei, in te speraui, no auseras animam meam,custodi mea laqueo quem statuerunt mihi,ec a scandalis operantium iniquitatem. Intenti prophetae ad deum oculi, no deflectuntur in aliquas superfluarum rerum admirationes, non ad contumeliam pudicitiae honestas humanorum corporum species contuentur,non capiuntur aut preciosarum uestium opere,aut Hando ar genti nitore,aut illecebrosi auri, aut inani honore gemmaru, aut factioso specta culi theatralis certamine,aut ambitiosa potestatum secularium pompa, sed in omnia magnifica dei opera ad admirationem eius qui est operatus intendunt. Ne solum oculis,sed etiam mente semper intentus e dicens: In te siperaui,non ause ras animam meam. Ablatio anims no abolitio eius est,sed cum a gloria constituti sibi honoris ausertur,cum ab expectatione 5c affecta spei suae decidit. Multa au. tem animae suae pericula non ignorat esse cum ait:Custodi me a laqueo quem statuerinu mihi,&a scandalis operantium iniquitatem. Vbique laquei,ubique sunt scandala, mundus omnis plenus insidiis est, siue per principem aeris huius, siue per sipirituales uirtutes in coelestibus, siue per filios inobedientiae, in quibus spiri

tus erroris operatur. Habemus enim laqueos in hominibus malae adhortationis, periculosii exempli, ec elicitae necessitatis, cum nos ad uoluptates hortantur, cum

in prosperis rebus suis in deum impii sunt,cum percolumelias ec iniurias ad mo/Ld quem tum nos turbulentae uoluntatis exagitant. Differt autem laqueus a scandalo. queus enim est adhortatio uoluptatum, & ingenia appetitionis inhonestae, quos ScandaI modo laquei lallens capit. Scandalum autem est uxor irreligiosia,filius iniquus, caetera deinceps domi nomina,& omnis ex ecclesia frater,aut contumeliosius, aut auarus,aut ebriosus aut turpis. In his enim nobis est scandalum, quotiens ad ne. cessitatem irastendi, arguendi, inhibendi, uindicandi ex illa quieta fidei nostrae mansuetudine prouocamur. iiii autem unum, qui per omnes iniquitatem πέ

722쪽

CXL PSALMUM ENARRATIO Tissantes, ipse potius in his laqueis semper operetur, dicens: Cadent inretiacula eius peccatores.) Eius scilicet qui operatur in plurimis. Quicquid enim iniqui/tatum homines gerunt, a diabolo suggeritur. Quem nunc sub lingulari numero demonstrat,cum superius sub plurali ministeria eius significasset in plurimis. Plares in eo,& eum significat in pluribus. At ideo iniqui laqueos praetendunt,ec inretiaculo eius cadent peccatores,iniqui retiaculi sui laqueos praetendunt. Cadent autem Peccatores, non tunc peccatoreS cum ceciderint effecti, sed cadentes ob iuquia peccatores sunt,captioni retiaculi effecti per id quod peccatores sunt oppor tvmi.Propheta autem per spem suam ac fidem tutus, considenter de se ait: Singulariter sium ego donec transeam. Scitimpiam esse, ut supra ostendi mus, combinationem. Deo autem deditus, nullis aliis seculi nesociis occupatus est re singularis,donec transeat. Et quid est illud quod transeare Scandala scilicet, re retiacula, & Iaqueos Et qud transieat quςrendu est.Nempe eb quo dictum est: Fidelis enim re sanctus ec uerus est,qui ait: Q in autem credit in me,non iudicabitur,sed transiet de morte in uitam,dominus noster Iesus Christus, qui est benedi ctus in secula seculorum. Amen.

Psalmus c 1. intelle ectus David cum esset in spelunca oratio.

sum, ec reliqua. Psalmi huius ratio titulo cotinetur,std potius spirituali quam corporali intelligentia,& ideo in titulo iruellectus oratio est. Nam si simplex secundum Daciid gesta sensus esset, oratio tantum psalmi titulo fuisset inscripta. Sed quia ad orationis cogni tionem spirituali intelligentia opus esse idcirco intellectus oratio, quia sit intelli genda praescribitur. Scimus enim este ec illum David, cuius tabernaculum quod ceciderat,excitatum est, iustum orientem regnantem, id est, dominu nostrum dei siliriqui frequenter fugerit,srequenter latuerit, kequenter orauerit In ipso quo tempore pallionis Sc fleuerit,& ad deum in tribulatione clamauerir,non ob nativiralem quasi passionis metum,sed affectum hominis quem gerebat, ostendens, ut

per hanc orationem 5c filius dei ad quem oraret, & ipse non simulatus homo, secluerus posset intelli .Eius ita esse haec intelligitur oratio.Dauid quidem in sipe lunca loquitur, sed prophetat in Christo Dauid fugit, sed sugam domini sui non tam per uerba quam per fugam propiaetat. David spiritu defecit, sed di domini: Tristis est anima mea uis ad mortem. David semitas deus cognoscit, sed di liliunemo nouit,nisi pater.David in fidei suae viis lacipiet abstonsi sunt, domino quom in praedicationis suae citria utam parantur insidia .Hic in spelunca orat,ille orat in corpore Seruus dominum prophetat Christum,Dauid ille illum David omnium

pastionum prophetat exemplo. Atm ideo haec non tam de se 1psi,quam de domi/no per David dicta intelligitur oratio: Voce mea ad dominum clamaui, uoce mea ad dominum deprecatus sum. Emundo in consipe eiu eius orationem meam, re tribulationem meam ante ipsum pronuncio.Ιn deficiendo ex me spiritu meuo Egregie uerborum ordo dispositus est.Primum uoce clamatur omnis enim fidoliς uiri etiam facta ec spiritualis expectatio deo clamor est.Deinde uoce oratur, iuest, desiderii fidei petitio uerbis uocis effertur,secundum illud Apostoli: Psallam spirita,psallam oc mente. rtio in conspectu domini oratio effunditur, non iter his cilicet de lingua excidentibus, sed de profundo interno sidei sonte oratio

precantis effunditur .Et effunditur in conspecta dei non negligenter,neque ex se Euritate, sed tanquam domino praesente. Qui enim oratur, ut exaudiat, praesens alaceste est esse credatur. Qui ainem praesens existimatur, non absentis dissis Oo mulationet

723쪽

mulatione sed praesentis honore reuerendiis est. Liarto quo P tribulationem sis, am pronunciat.Non impeditur cum tribulatur, quin semper ad deum omniu a, stulitiarum suarum ec passionum molestias reserat. Nessi sane leues tribulationes sunt,quas ante deum enusia oratione pronunciat,sed in eo cum desicit ab eo spiri, tus suus. At uero nos leues tanta tentationes ab assiduitate orationis impediunt, ec quantulumcun* in secundis modo rebus animi nostri constantiam a deuotio nis officio repentinus exiguae difficultatis motus auertit. At uero hic nec desici

eme quidem spiritu suo cessat, ec tribulationem Mam pronunciare,di orationem inundere, uoce orare,& ipsa spiritualis fidei uoce clamare: Tu cognouisti semitas meas. In uia hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.) Haec tam illius quam huius David oratio est e poterit existimari,quia ut diximus,omnia domini dicta at gesta,& serui fide ec prophetae praefigurauit exemplo.Nunquam uero ps almoru prophetia quotienscunt ex persena domini profertur, no aliquid peculiare eius ac propriu,quod alij cum eo comune esse no possit,adiecit, ut quia multa ex persena eius hominis quem assumpsit comemorata, pers is hominum essent naturist, comunia, psaImi potius de eo prophetia ea quae proprie ex peribna eius dicerentur ostenderet ut illud nunc: Considerabam ad dexteram re ui de tam,quia no est qui cognoscat me. Permi suga, me, Zc no est qui requirat ansemam meam. Dauid enim licet fugeret,no tamen incognitus erat,ne. solum ad dexteram contuebatur,sed etiam ad sinistram ei conspectus patebat. Illud autem quomodo personae eius aptabitur:Periit fuga a me Dehinc illud,& no est qui re/quirat animam meam .Postremo etiam illud quo psalmus concluditur: Me e e ctant iusti donec retribuas mihi.Contraria sibi ista sunt ex persona hominis intel/lecta. Si enim sunt iusti expectantes, quomodo nemo cognoscit c Quomodo ani mam nemo requirit Per id enim nemo animam requirit,&nemo cognoscit,quia respiciente eo a dextris,nemo iustus est uisus.Sed haec omnia in domino tempore

passionis impleta siunt, cu euntem eu ad cruce, eoru nemo comitatus est, quos ad

possessionem regni coelestis secunda Euangelicam dispositionem separatos a sinistra ad dexteram praeparabat,ob quos Sc homo erat natus, cum in tot tantisc, crucis ipsius signis deum nemo cognouit,cum stequenter antea latens se his qui eum quaerebant,ec prodidit,ec ingessit. Et per oblationem sipontaneae uoluntatis fuga ab eo per ij cu nullus uirtutem uitae eius quae in anima significatur,inquirit Cor pus enim quod cruci affixerant contuentes, potestatem animae quae se signis&ctis deum probauerat,nemo quaerebat.Iam illa quae sequuntur, licet comunia ui deantur esse cum csteris, tamen etiam per eum tempore passionis omnia dicta gestac, sunt. Clamavi ad te domine, dixi tu es spes mea, portio mea in terra ui uentiam. Clamans dixit, tu es spes mea, cum ait: Pater commendo in manus tuas spiritum meum. Pars eius in terra uiuentium est, cum latroni die eodem in colatum paradisi promittit, id est, sortem, & regnum haereditatis suae, ut licet ad inferos adiret , tamen per spiritualem potestatem dMeret , paradiso non abesse. Redit deinde ad orationis suae modestiam, dicens: Intende orationem meam, quia humiliatus sum nimis Humiliatus est enim, sormam serui accipiensi ec obediens factus usque ad mortem,ec mortem crucis. Libera me , persequenti hus me, quia consortati sunt super me. Educ de carcere animam meam ad consotendturi nomini tuo domine. uanquam enim potestatem haberet ponendi

animam suam,& reimendi,tamen semper per reuerentiam fit 3,honorem pater nae maiestatis reseruauit,cum orat: Pater clarifica me, cum proclamat: Deus me

tis quare me dereliquisti in his enim non est infirmitatis suae confesso, sed p ternae uirtutis praedicatio. Liberari ergo se nunc similiter a Perseqtientibus orat, quia

724쪽

quia confortati sunt.Confortati enim sunt, cum crucifigere audent, cum Per car nem deum nesciunt,cum eos habitus humilitatis ec sormae in eo simulis hortatur. Deinde rogat, ut anima sua educatur e carcere. Si in carcere postius etiam ante Noe tempora resurrectionem secundu beatum Petrum dominus praedicatiit,ca cer est inferi,a quo se educi rogat, ut Sc in altero psalmo erat predicatum,non contineat super me puteus os suum. Oratio omnis ista ad consessionem, ut diximus, Uirtutis paternae est.Sed adiecit ec causam, quur sese de carcere oret educi: Ad cofitendum,inquit,nomini tuo. Resurreetio eius paternae in se uirtutis operatio est, quia potestas ei omnis ex patre est.Sed per quod sit dei nomini confitendum, suisiecit dicens: Me expectant iusti donec retribuas mihi.) Omnium apostolora fides us3 ad resurrectionis tempus fuit trepida,quam in domino contuentes eX

pediationis suae securitate firmati sunt. Et hinc illud est a domino dictum: Tristis

est anima mea usi ad mortem.No enim ait,propter mortem,quia licet se pastio ni daret,non tamen uirtus aeterna dolorem passionis exciperet. Sed quia apostolorum metas per humilitatem passionis exortus,adeo ut ec firma illa stuperaedificandae ecclesiae petra trepidaret, post mortem & resurrectionem domini in eadem trepidatione este desineret, idcirco uv ad mortem tristis est, post quam trepidantis fidei essent securitate firmandi. Expectant ergo iusti donec sibi retribuatur adeo Et quid ei a deo retribuatur, Apostolus docuit,dicens: Propter hoc exaltati ieeum deus,ec donauit ei nomen quod est super omne nome,ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, ec infernorum, k omnis lingua confi/teatur,quia dominus Iesus in gloria dei patris est. Haec ei a deo retributio est,ut ei corpori quod assiimpsit paternae gloriae donetur aeternitas. Quae autem sit iusto/rum expectatio,idem Apostolus docet, dicens: Nostra autem conuersatio in cor Iis est,unde re saluatorem nostrum expectamus Iesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae, conformatum corpori gloriae sege. Expectant ergo eum iusti dum retribuatur illi,si ilicet ut conformes sani gloriae corporis eius,qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

Psalmus cYLri ipsius David quando persequebatur eum Abessalon

Omine exaudi orationem meam, auribus percipe obsecratione

meam, in ueritate tua exaudi me in tua iustiva. & reliqua.) Psalmi superscriptio nulla esse secundum Hebraeos uidetur. Id enim ab his qui utral lingua eruditi sunt traditur, translatores caeterie, nihil omnino de rebus gestis, id est, de Abessalon in David patris sui i sectatione se ipserunt. Sed hi septuaginta seniores quibus Iegis ac prophetarum scientia ultra prescriptum ec ambiguitatem literae fuit,addendum hoc psalmo tu dicauerunt.Cauiam uero iudicii isti iis in exordio psalmora docuimus, per quam nihil in palmis nisi propheticum cognoscimus oportere tractari. Cum enim nec gestis frem nec temporibus ordo conueniat,reliquum est,ut in exemplum ac screntiam gerendorum 6c gesta omnia in David, ec ab his intellecta esse doceam lita Ap 11ta ergo nunc psalino stiperscriptio est quae non extat in libro: ut ubi ex insita est, sicut in psalmo tertio,in quo a facie eius qui nune persequi inscribitur rigerit,ad scientiam propheticae intelligentiae uocaremur.Prophetat ergo nunc David passionibus suis dominicas passiones,no de Abessalon conquerens,sed de his qui Rhessalon ad impietatis crimen ignirent. Ignita enim secundum ApostoIum diaboli sunt iacula,quae se in cor Iuus ut dominus traderetur iniecerint,& nunc in filiis inobedientiae operentur. Ob quod dominus assumpta peccati carnis simili/tulne,de peccato condemnauit peccatum in carne. Tractabimus ergo psalmum

725쪽

GIS D. Η I L A R IN ex persona prophetae intelligentis se in peccati corpore posita, 8c inter multas graues diaboli tentationes per homine fatigari. Nam ut dominus principe mun di no ignorauit lisc in se per Icidaeos Iudam. gessisse,cum ad Apostolos dicit:Eece ex uobis unus est satanas. tus enim hoc esse,quia per eu animabatur ostenditur, ita ec David in Abessalon eos per quos Abesialon est talis intelligit. Et quia

iam in tertio psalmo latior hinc fuit sermo nunc psalmi ipsius dicta tractemus, ita ut meminerimus omnia quaecunm subprophetae nomine dicuntur,etiam ad perasonam domini este referenda qui te ex forma dei evacuans,dc formam serui assu mens,infirmissimum naturae nostrae hominem etiam us v ad ignoratae diei,atque horae suae scientiam sit professus. Deus exaudi orationem meam,auribus percipe obsecrationem meam in ueritate tua,exaudi me in tua iustitia. Primum orationem suam deprecatur audiri, quia id humilitatis humanae est, ut audientiam dei his quae oret exoptet.Secundo deinde secundum propheticam scientiam,ut in ueritate dei audiatur expostulat. Non est huic fideli uiro deus ex elementis seculi,no ex regum nominibus, non ex errore seculi in saxis Sc metallis N Iignis sed urarus ei deus est,aetemus omnipotens,& uniuersitatis effector.Tertia quo postilatio est,ut iustitia dei audiatur. Non est tyrannicae uoluntatis deus, no praedurae ec iniquae pertinaciae arbiter,sed qui rationem habeat infirmitatis humanorum qui hos demutabilis naturae nostrae promptissimos Iapsus secundum indemutabilis substantiae suae indeflexam constantiam metiatur, sed iustus ec moderans tan tum ab homine expectet quantum meminerit humanae licere naturae. Et ideo subiecit ad id quod se in iustitia dei orauit audiri: Et non intres in iudicium cu ser/uo tuo, quia non iustificabitur inconspectu tuo omnis uiuens. Quid enim spei est si iudicari nos secundum se deus uelit,si ad comparationem ii uitae nostrae im centiam postulabit c lusti sicari autem in conspectu dei quis uiuentium potest, cui ira,cui dolor, cui cupiditas, cui ignoratio,cui obliuio,ctu casus, cui necessitas, uel per naturam corporis, uel per motu animae semper filictuantis admixta sints

Cui Sc quotidie grauissimus hostis imminea diabolus uidelicet animae iiiii side iis insidians, eamin ad interitum persequens s Hanc enim esse causam docet qua nemo uiuens iustificati in conspectu dei possit. Quia persecutus est inimicus

animam meam,humiliavit in terra uitam meam. Collocauit me in obscuris sicut

mortuos seculi. Obscuritas per corporis uitia emunditur, ec cum per dia It Ia/queos in cupiditates carnis incidimus, a cogitationis luce depulsi in obscuris col locamur gentium tenebris demersi,di seculatium operu nocte detenti.Sed quan tumlibet persequens animam inimicus,&humilians in corpore tanquam mor tuum seculi collocet in obscuro, spiritualis tamen uiri anxietas his corporis tene bris no tenetur,ec cor super hac ipsa naturae suae infirmitate turbatur,repugnas uit is hominem suum in memoriam prims suae costitutionis, di in meditationem dei operum conuertit.Non enim eum inimicus in obscuris mortuis, sed tanquam mortuum seculi collocauit, per quod libertas spiritus semper in se anxii reserua tur. Id enim sequitur: Et anxiatus est super me spiritus meus,in me turbatu est cor meum. Memor fuit dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operi hus ruis,in factis manuum tuarum meditabor Scit Adam a diabola captum, idcirco memor est antiquorum dierum.Scit eum per transgressionem Iegis constitii tae,5 promissionibus dei 8c ab incolatu paradisi excidisse. Et ideo memor est operum dei. Scit non sufficere ex praeterrito innocentiam, sed beatum esse qui us/que in finem innocens esse permanserit, re ideo in factis manuum dei meditabi tur. Facta manuum dei homo ipse est, qui post quam peccauit, peccati seruus esesicitur. Talis igitur ecte meditatur, qualis ille 'a deo factus suit ante peccatum.

726쪽

c XLII ps ALMUM ENARRAT Io 7 19 Per quod quia no mortuus seculi, sed tanquam mortuus sectili in obscuris est cola

loratus,meditabitur semper,qtua antiqtiorum dierum memor sit per tranvectio

nem legis mortem introiise peccati.In eo autem, quod ec memor antiquorum dierum di in operibus dei meditarus est, ait meditabitur, quanquam per fide sitam coeperit, tamen no proprium suum esse ne in lens existimetur, sed per auxilium dei ad quem orauit sibi indultu esse demonstrat, dicens: Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua.) Terra sine aqua aridata insincunda est, di irrigari semper imbre pluuiae coelestis expectat Ira ec sancti anima naturae suae conscia immadescere sedono diuini eloquii desiderat. De quo Moses ait Expedietur sicut pluuia dicitum metim,S descendant sicut ros uerba mea, ut pluuia stupergramen,oc ut nities super foenum. Arens ergo sitiens anima tali propheticae doeirinae imbre persunditur, ut mortua ecieiuna ariditate naturae in uberes flat ictus praeceptorum dei cognitione revirescat. Iam in his quae sequuntur humanae fideire conscientiae consessio est, per diapi almatis truercessionem impatientia prophe

tici desiderii monstrata. Velociter exaudi me domine desecit spiritus meus.)Moras corporis sui propheta non patitur, ec secundum illud Apostoli: Distblui melius est,& cum Christo esse. Et illud Miser ego liomo quis me liberabit de cor pore mortis istius Et illud: Quia in hoc aeteri tabernaculo congemiscimus desi derantes superindui. Taedium ec ipse in corpore mortis patitur, sed uel itatem auxilii quod ob desectionem spiritus deprecatur,cum gratia diuini in se muneris optat expleri: Quid enim sibi proderit exauditum esse uelociter, nisi tanquam Ddelis ec deo placens oc beatis locis quieturus excedat e corpore Et idcirco ait: Non auertas faciem tuam a ino, ec similis ero descendentibus in lacum. La cum poenalem inferoru locum scriptura comemorat,ut in his psalmis ait: Tu do mine abstraxisti ab inferno animam meam, seruasti me a descendesitibus in lacu.

Ergo nisi facies dei, qui utim Christus est,qui imago dei inuisibilis est, unicuique sancio affuerit, erit illis similis qui pinnae infernae deputati e uita sine spe quietis excesserint.Sed de spe siua propheta non ambigit, no 3 extra Euangelicae securitatis fiduciam est. Tempore quidem ipse anterior, sed in spiritu Apostolici gaudqparticeps, qui resurrectionem domini contuentes aeternitatem caducorum corporum crediderunt.Id enim in consequentibus ait: Auditam fac mihi mane mile ricordiam tuam quia in te speraui. Matutinae huius misericordiae gaudium to cis plurimis demonstratur,uelut tum cum ait: Ad uesperum demorabitur fletus, re ad m tutinum laetitia. Hoc enim resurreetionis est tempus, in quo per miseriscordiam dei potestas mortis infracta est. Quam misericordiam quia in ea propheia sperauit,optat audire.Dehinc sequitur: Notam fac mihi uiam in qua ambule, quia ad te leuaui animam mea. Apostolus per speculum,ec in aenigmate uidet, re pro parte scit,Ac pro parte prophetat. Propheta quoque tanquam per naturam humanae fragilitatis ignorans, notas sibi sieri in quibus ambulet uias orat. Non enim hae seculi uiae utiles sunt, spirituales illas ct coelestes ille nosse desiderat. Idhnim ait: Quia ad te lauaui animam meam.Non in humilibus est anima illius sesin excelsis Ut idcirso excelsiarum uiarum postulat notionem. Scit enim esse inimi cog sibi qui se in alias avocent, qui in uoluntatem alteram deducant. De inimicis istis spiritualibus Apostolus multa, ecfrequenter ingessit. Ab his ergo se erimorat, Ac uiam illam tribulatam,quae ad coelum agit cognoscere rogat,& de uoluntate domini doceri, 8c per spiritum eius in terram rectam deduci, id est, ut consti/tuatur in hominem non uitiis peruersum.Nam in rectam terram se dirigi quomodo optasset, cum elementi huius natura existimabitur,nisi quod secundum primi hominis naturam,cui post peccatu dictum:Terra es,ec in terram ibis,constititiisse hominem

727쪽

hominem rectum indeflexum 4 desiderat: Id enim sub his dieiis continetur:

Notam fac mihi Litam in qua ambulem, quia ad te leualii animam meam. Eri pe me de inimicis meis domine, ad te confugi, doce me facere uoluntatem tuam, quia tu es deus meus. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, Propter

nomen tuum domine uiuificabis me. Consonans Hpostoli confessio est ad aequod ait:Doce me facere uoluntatem uiam: illud quod per eum dictum est,ec qui putat se scire,nondum scit quemadmodu oporteat se scire. Quod si nec orare qui dem adhuc scimus, & loqui desideria nostra non nouimus, i piritu potius pro no bis inenarrabilibus gemitibus postulante, ec imperitiam nostram arcanae scientiae effectu repensante,secundum hoc Apostoli dictum: Quid enim oremus secunduta quod oporteat nescimus,sed ipse spiritus pro nobis postulat gemitibus inenar rabilibus, non incondite propheta creditur orare ut uoluntatem dei doceatur ex plere.Et competens illa humanae uerecundiae professio est,ut quod per spiritu dei in terram rectam deducendus sit,id n5 meriti esse sui arroget, in per satisfacti

nem pq obsequii id sibi postulet, sed totum hoc ad clarificandum in se dei nomen

expectet, ut propter honorem dei nominis in terra recta esse statuatur. Et quia hanc terram rectam scit sibi non in corpore mortis huius posse concedi,quia Iabes carnis humanae per admixtam in se uitiorum consuetudinem aboleri penitus nisi cum naturae demutatione non possit, uiuificari se, quasi nondum uiuat expostu/lat,dicens: Vivificabis me in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam,&mmisericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes qui perse quuntur animam meam,quoniam seruus tuus ego sum.) Habuit quidem, ut di

ximus hoc iustitia uerecundiae, ut quicquid aliud sibi beatitudinis sperat, id pro magnificentia dei potius, quia deo beata di aeterna re bona tribuere sit dignum, quam pro merito suo postulet,sed tame praeserens honorem di misericordiam dei merendi quom id per se non exclusit officium. Nam cli uiuificandus si uiuis candus tamen est in aequitate,quia aequum sit uitam retribui stipendiis sanctitatis.Et cum per misericordiam dei educto eo de tribulatione disperdendi sint eius immi/chiam no est misericordia indiscreti coli susiij iudicii,cum quae a tribulatione edi Icit, eadem disiperdit inimicos, quia ex meritorum diuersitate uel in poenam, uel in misericordiae iudicium temperetur. n leues autem sibi esse inimicos propheta demonstrat, sed eos qui etiam animam persequantur: non quod cum corpore

possit occidi,sed quod ita diabolicis insestationibus fatigetci 5 sub iniectorum sibi uitiorum incentivis aduratur, ut adeo mereatu accidi. Verum ut etiam inimi

ci sivi pereant, quanquam ad id potissimu oc nomen θc misericordia dei est, tamen etiam ea causa est,quod seruus dei est, cuius animam persequantur, & Iiberalitas admiscetur θc meritum,atio ad domini misericordiam serui quo γ dc fides Sc n men adiungitur, ut misericordia dei quanquam omnibus prompta sit, his tamen qui serui eius sunt intelligatur assistere per eum,ec in eo qui ait: o sum uobiscuomnibus diebus iis ad consiummationem seculi, dominu nostrum Iesum Chri stum,qui est benedictusWnunc ec semper,ec in omnia secula seculorum. Amen.

Psalmus cxLiri. Psalmus David in Goliam. Enedictus dominus deus meus, qui docet manus meas ad beIlum,

8c digitos meos in praelium. Misericordia mea & refugium meum susceptor meus diliberator meus.Δ reliqua.) Et huic quom psal mo addendam hanc septuaginta superscriptione putauerunt: P es mus Darid in Goliam, cum nem in Hebraicis libris reperiatur, ne

que translatores alii quicquam aliud quam simplicem titulae praescripserint,id est, Dauid

728쪽

CXLIII. ps ALMUM ENARRAT Io vii David. Quod no sine spirituali ratione effectum sui siue psalmi ipsius textu doce tu nihili , hic psalmus proprium habet, quod ad gratulationem perempti Goliae possit referri, cum magis illic re gestis di tempori multa cotraria sint. Cum cnim dicitur:Subiiciens populum meum sub me,nuquid tum David rex erat: aut quis tum ei popujus subiectus est,si alloplasorum non erat suus Sed ne ipse quidem Istaei Saul adhuc regnante poterat esse siuesectus.Deinde re illudi Domine incli/tia coelos redescende,tange montes ec fumigabuti rusca coruscationes Θc dis/sipabis eos: quae esse intelligetur ob humanum tempus oratio . Aut cum secun

dum titulum Golia esset occisius,quid sibi hae preces uolui: Eripe me Sc libera me

de aquis multis, de manu filiorum alienorum. Aut cum rex ramum unus in li

rael esset,quid est illud,quod dicitur: ui das salute regibus Numerus plurimo

rum inieciligentiam eius temporis, quo unus tantum habeatur,excludit. Sed cum nec in Hebraicis libris ita sit, nec3 translatores caeteri horu aliquid addiderint,infltelligimus septuaginta hos seniores uoluisse nobis spiritualis scientiae sensum dar ut in David Θc Golia bellum praefigurata esse satanae domines , sciremus, cum neae silperscriptio extaret in libris,nem rebus gestis prophetie sermo concineret. Asteri autem plerums nobis difficultatem intelligentiae ratio Latim talis,quae nominibus pronominano est solita praeponere,ut in David nomine accidit. Cessante empm pronomine incertum est utrum in illum, aut per illum psalmus extiterit.

Cum enim scribitur psalmus David, utrum ab illo dictus si aut propter illum ambiguum iacit nominis sola praescriptio. Graecitas uero cum per David psalmum scriptum esse significa ita titulu inscribit: psalmus FDavid. At uero cum de Da/uid iniIt psalmu qui sit scriptiis intelligi, ita superscribit -- discernens pertit ciuis pronominis propria significationem, utrum David scripti psalmi aut an causa sit,ut superscriptio psalmi istius cotinet ia David.Id enim est quod μωpter eum,uel illi potius quam ab eo scriptus sit.Ex qua etiam psalmi superstriptis ne mostratu in eum homine quem dominus assiimpsit in eo nascens, 5c quem Dauid tapistime nominari docuimus, psalmum hunc spiritus uirtute Sc ore can latum. Benedictus dias deus meus,qui docet manus meas in bellum, ec digitos meos in pretium. Si ob id gratulationi interfecti Goliae deputatur hic psalmus, quia dictum est:Qui docet manus meas in bellum,accipiant exemplum petisnae hoc potius domini conuenire. m in septimodecimo psalmo,qui totus ex persona domini consistit, id ipsum dictum ita meminimus: Qui docet manus meas in praesium,& posuisti ut arcum aereum brachia mea. Quod autem nihiI in illu Da vid referri possit,in omni quidem psalmo, sed maxime his dictis docetur:Audiuit

de templo sancto suo uocem meam, ec clamor meus in conspectu eius introiuit in aures eius. Et commota est eccontremuit terra, & fundamenta montium com turbata sunt. Et illud: Clamauerunt, nec erat qui salvos faceret,ad dominum,nec exaudiuit eos.Et comminuam illos,ut puluerem ante faciem uenti ut Iutum pla irarum delebo eos. Eripies me de contradictionibus populi,constitues me in ca Put gentium. pulus quem non cognoui fouiuit mih ad auditum auris obediauit mihi.Rebus ipsis inepta eorum intelligentia coarguitur, qui haec Dauid de seipso dixisse cotendunt,cum omnia in eum quem dominus in eo natus asiumpsit, secundum spiritualem rationem ec gesta conueniant. Manus igitur eius ed dae ad bellum sunt,cum uicit seculum Ego enim ai uici mundu: cum extensis in crucem inuictissimis armis ipsius passionis instruitur Et posuisti,inquit,ut arca aere tim brachia mea : cum de omnibus uirtutibus ac potestatibus in ipse se trophaeo gloriose crucis triumphat, oc principatus potestates traduxit cum fiducia trium

phans in semetips cum dissidetia inter se caelestia oc terrena pacificat.Et in ipso,

Pp inquis

729쪽

D. II I L A R I I IN inquit, reconciliari omnia in eum pacificans per sanguinem crucis suae, sitie quae in terra sunt, siue quae incoelis. Ad hoc igitur hellum manus eius edoctae sunt, in quo arcus aerei certamine uincitur de honestatione potentes triumphantur: pace reconciliatur inimici. Sed post manuum bellum, succedit θc digitorum praelium. Omnis enim in eo habitus pugna passionis osteditur.Manus enim extendi in tu Sc digiti configuntur in psalmis uetus scilicet chirographum,secundum Apostolum delens N affigens illud cruci. Etiam eas partes manuum commemorat in Praelio, cum quibus omnia ueterum criminum peccata confixa int. Dehinc is quitur: Misericordia mea θc refugium meum,salus mea, Iiberator meus es tu. Protector meus,ec in ipso siperaui. Caret ista difficultate.Omnia enim in euangelijs ita gesta ab eo atm dicta sunt,ut honorem maiestatis paternae per humilitaμtis nostrae confessionem, quorum habitum assumpserat, praedicaret. Illud autem, quod ait:Suhij ciens populum meum sub me,non ex persona unius Iudaici populi dictum existimandum est,cum uniuersitatem ecclesiae unum populum in psal/mo alio nuncupauerit,dicens: pulus quem non cognoui seruiuit mihi. God autem etiam hic,qui eum non cognouit suus sit,euangelia docent eum aiunt: In sua uenit,ec sui eum non receperunt. In mundo erat, ec mundus per eum factus . est, ec mundus eum non cognouit. Sed ne sorte hic populus quem cognouit,resbi seruiuit,non suus fuisse quia non erat cognitus existimetur, diuina illa Mosi cantio errorem hunc omnem ambiguitatis excludi dicens:Cum diuisisset excella sus gentes,siatuit fines gentium secundum numerum angelorum suorum, di fa/cta est portio domini Iacob, funaeqIus haereditatis eius Israel. Iste in haereditatem aeternam Herat electus.Et ideo quia ille portio domini erat,caeteri quasi incogni/ti habebantur, quia illi essent per priuilegium portionis electi. Sui autem omnes, quia sibi quod sunt tanquam autori suo debent. Subditi autem ei sunt, cum dici tur:Sicut dedisti ei potestate omnis camis, ut omne quod dedisti ei, det illi uitam aeternam.Et illud: nia data sunt mihi in coelo θc in terra.Data autem nondum ei primum,quia iam in mundo erat,per quem mundus erat factus,qui gloriam re Petit, quam ante constitutionem mundi habuerat apud patrem: sed data post ho/minis assumptionem, quia ita dictum est: Qui cum in forma dei esset,sormam serui accepit.Propter quod exaltavit illum deus ec donauit illi nomen, quod est su/per omne nomen. Quid ergo uel cui donatur c Non ei uticy qui in forma dei erat donatur,ut dei forma sit.Erat enim,di quia erat iam non egebat hoc dono. Sed fiait causa donandi, quia in serma dei erat, am serui accepit,& se de serma dei

evacuans,sormam seriti assumens,us ad mortem obediens fuit Obedientiaeer

go illi,per qua habitus seruilis assumitur, ec ipsi habitui seruili id donat, ut quod

erat esset, in forma scilicet dei esset.Damnum enim ad detrimetum sui evacuate formae dei nesici assiimptioni potius seruili se am dei rursus adquirens: ita ne que uirtus in humilitatem sese licet cohibens defecit ex sese,cum quod erat est:5 humilitas cohibita in sese uirtute suscepta, cum quod non erat esse coep1t, prose ctum eius quae a se non defecerat uirtutis accepit. Et haec quidem Euangelici fa crament Sc humanae spei uetitas est, humanam natura corruptibilem in carnem per huius gloriae demutationem in aeternam transsermata esse substantiam. Sed ius tanquam difficillimi facti admirationem, & maximae ac pulcherrimae spei donum etiam praesenti psalmo propheticus sermo tes atur , ad id quod dixerat. Subiicies popuIum meum sub me Domine quid est homo, quia innotuisti ei, aut filius hominis quod deputas eum Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra prstereat.) Non differenter in octauo quom plaImo proclamat splaritus sanctus: Quid est homo quod memor es eius, aut lilius hominis, quoniam

uisitas

730쪽

uisitas eum t Consessio ista pulcherrima est, ut indignum se homo tanto munere ipse testetur. Et cum se indignum confitetur,gratiam eius, qui sibi haec largiatur dixtollit. Quod enim meritum homini est,ut ei se cognostibilem deus praestet: ut incognoscibilis natura cognitioni nostrae sese ipsa submittat s Aut quae dignitas est si in hominis ut deputetur c Deputatur aute quicquid de eo in quo est in aliud

destinat ir.Rei naturam uerborum uirrus eloquitur. Homo vanitati similis eta ctus,& cuius dies tanquam umhra praetereunt, per induItam cognitionem dei deputatur. Uanitas seculum est,cuius habitus 5c forma tolletur. Deo enim inane est quicquid quavis extet,tamen non ita stubsistit ut maneat:& umbra quςcunm et Dam si sit,tamen no est,quia cum fit abeunte eo,per quem efficiebatur e cinanitur. Homo ital non umbra, sed umbrς similis,non uanitas, sed sit lis uanitati per infltercessionem mortis emedius. per indultam uero sibi cognitionem dei deputatur, re in quid deputetur cognitio indulta testatur. Si enim cognitus fieri deus homi/ni,nisi assumpto homine no potuit quia incognoscibilem cognoscere,nisi per nν turam nostram natura nostra non potuit, oc per hanc cognitionem homo qui de putatur,necesse est ut inde deputetur,in quo deum ipse cognouit, scilice ut con formis deo fiat, quia haec sit deputatio cognitionis induItae. Et quia ex persona eius hominis,quem dominus assumpsit, haec omnis oratio est,scit cum quanta se dignitate deus legibus mortis ab hiat,& iniquorum manibus per gloriam resurrectionis abripiat dicens: Domine inclina cceios tuos Sc destende, tange mon tes 2c fumigabunt. Corusta coruscationes oc dissipabis eos, emitte flagittas tuas ec conturbabis eos. Emittes manum tuam de alto. simile his dictis psalmo, cu/ius superius meminimus,continetur: Et inclinauit coelum&descendit,& carbo

nes succesi sunt ab eo,& ignis a facie eius exardestit, Zc ascedit sumus in ira eius. Misit sagittas di dissipauit eos,ec fu stura multiplicauit ec conturbauit eos. site summo N accepit me, assumpsit me de multitudine aquarum. Eripuit me de inimicis meis fortissimis. In eo autem quod sortissimos dixit, possumus intellio gere quos dixerit: nempe de quibus Apostolus ait: No est nobis pugna aduersus carnem sanguinem,sed aduersus mundi potentes,aduersius spirituales nequiti as in coelestibus,satana ipsis se in cor Iudae,ut dominum traderet inserente. Sed ocin hoc psalmo hoc contuendu est Corusca coruscationes,& dissipatas eos,emitte sagittas tuas di coturbabis eos.No illos superius, de quibus ita memorarat ineridit,quod necesse est ad montes hos referri,qui ad solum dei tactum fumabunt. Et ne de terrenis istis montibus dictum existimemus,psalmo alio admonemur, cum dicitur: Ut quid suspicitis montes coagulatos Et quantum intelligi conceditur, montes interdum etiam diabolicas potestates ut nunc in hoc Ioco simificari asti tramur, qui constitutione diuinae legis transigressa, tanquam ex lactis siynceritate

Uitiosa coagulari corruptione coagulauerint. Et hos esse potentissimos inimicos suos psalmus anterior locutus est. Descendit ergo dominus inclinato coelo sito, non corporali motu, ut declinatum descendente eo coelum sit,sed per corporalem significationem spiritualis sensus instruitur, ut cum deo somnus,uigiliae,mem ria obliuio discessus A accelsus asscribitur, quia secundum metitoru nostrorum differentiam unicui 3 nostrum,aut dormiens aut Uigilans, aut immemor, aut re cordans aut dest,aut adsit. Atin ita inclinatum declinate eo coelum est, quia cum descendente eo ad assumendum hominem famulatus coelestis astiterit cum M ria euangelizatur, cum pastores aethereum cortum ec sonum uident atque audi lint, cum post tentatione diaboli angeIi ministrant, cum ipse totus in forma licet serui,tamen in paternae maiestatis uirtute se gessit, sic inclinatur corium, cum ad terras coelestiu uirtus honor. deducitur. In eo autem quod tacti moles sumant,

Pp x potius

SEARCH

MENU NAVIGATION