장음표시 사용
121쪽
N LIBROSFOPTICORUM HELIODORI LARISSAEI.
- YNsCRIPTI huius operis, in Codicibusl MSS. est diuersa; nam Codex primus, Bibliothecae Eminentiss. Cardinalis Francisti Barberint, ex quo descriptum fuit hoc opuscu
ἡά...p .fol. Sed est & Mediolani, in Biblioth. Ambrosia-
tepore SNna, alius Codex, cuius inscriptio est: Δαμ λυοδ
Quae diuersitas inscriptionum, librario-at enim rum Vel incuriam , vel inscitiam, satis arguit. Retinui autem nomen Δα αδμοδ', consensu CΟ- Damianudicum quem tamen cuias fuerit,
122쪽
fuerit, aut quo seculo vixerit nusquam reperio: nisi is fuerit, quem existimat Doctissimus Gerardus Vossius, Dam ianum filium fui me Heliodori fulum,u- cap. 61. de Scient. Math. procul dubio, quia legitur Δαμυ-οIo Hλιοδώρου , formula consueta fore ad apud Graecos aliasque nationes, filium gnandi. Sed ego ratione puto, aliquos etiam lenominasse , qui magistrum suum indicare vo- fuit. luerunt, ut Hρων του Κτηοntist . Constat enim ex Vitruvio, mano, Proclo, aliisque Heronem&diuersum fuisse a Ctesbio,& aetate posteriorem ; adeoque Ctesibium Ascraeum Heronis magistrum exti tisse, legimus apud Heronem Mechanicum cap. 23.
de machinis bellicis; ita ut coniectura fatis probabili , posset aliquis affirmare, Damianum auditorem fuisse Heliodori , qui ne perirent, scripta Magistri vel publicare voluit, vel absoluere. Praeterea , posset non iniuria aliquis suspicari, Δαιδεουον fuisse libertum quippe familiare erat Antiquis, in familia eorum alere Philosophos,&literatores , sicuti narrat Seneca, Cad uisium Sabinum magna summa emisse seruos, Vnum qui Homerum teneret, alterum Hesio dum, nouem praeterea Lyricis singulos assigna se, ut ab illis peteret versus, quos conuiuis suis referret, putans se scire, quod quisquam in do mo sua sciret. Hac de causa nominatur Tα σου , qui de Amoribus Leucippes & Clito phontis,&de Sphaera, seu commentaria in Ara-
123쪽
tum conscripsit, sicuti opinatur Clarissimus Saliam us , quast Tatij libertus fuerit. Restat non minor dissicultas , de patria Heliodori, dicitur
Vnde forsan Author noster originem traxit S nomen, Vt errore Librariorum corrupte putem scriptum Κειαγαιος. In Bibliotheca Ambrosiana Mediolani, exstant ἰά υι Heliodori, quae prae missa notitia signorum,dosium, &mensurarum incipiunt G ει ι αντα - νηηου. μ n βιcλίου του απρομάτου αμο βα/άι, . Nihil tamen ex his Heliodori alicuius elicitur, sed tantum haec esse ex libro Promoti Excerpta: at qui indicem Latinum libro praeposuit, Heliodoro opus attribuit. In indice vulgato erat, Stiabrica corrupte, pro ἰαπιυο, nam facile aspirationem adiunxerit aliquis in quae aspiratio aliquo vitio fas
124쪽
ANIMADVERSIONES. 99cile transit in fri & tr, inb; ita corrumpuntur nullo negotio vocabula. Atque haec de Heliodori edoctus per literas a Reuerendissimo
D. Franci co Bernar Ferrario, Lectori communi care operae pretium duxi, Vt uberio Iem cogni-tionem Heliodori Consequeretur.
J Initio statim declarat, cuius sectae Philosophum sese profitetur, dum emissione
radiorum visum fieri contendit. Alij per σαυαν , vel radiorum concursum Videre nos affirmant, per radios nempe receptos s1mul & emissos , dum lumen ex oculis effluens, occurrit incerto interuallo aeris speciebus, a corporibus allatis, ita ut sic utriusque sectae opiniones Conciliari existiment; quam opinionem sequitur Scstabilire conatur Galenus lib. de Placitis Hippo cratis & Platonis, & Assaren Opt. lib. I. g. 24. Rationem, quam affert author noster, a figura oculi desumptam, satis fragilem censeo, nam caput Sphaericum est,cum tamen hinc nihil concludi possit: multos alios in usus fabricata est illa oculi figura, nempe ut libere moueretur, &multa simul visu comprehenderemus,immo vel ipsa receptione radiorum , visus nulla ratione' alias perfici posset. Sed huic Platonicorum sententiae asserendae vel refutandae diutius non immorabimur , cum Peripateticorum opinio de
receptione radiorum , Philosophis plurimis iam
125쪽
arrideat , utpote & rationi & experientiae magis conueniens. Videtur quidem aristoteles in Meteorologicis & Problematis, Platonicis fauere; sed vulsari modo loquendi puto ipsum haec, sicuti alia multa scripsisse, praesertim cum ex professo ea non tractaret. Firmissimum argumentum eorum, qui per receptionem radiorum censent obiecta videri,deducitur ab experientia ca- .merae obscurae, in qua repraesentantur per fora men apertum, Omnia exteriora obiecta, motu,
colore & formis distinctissima. Hoc enim experimento, facillime intelligimus picturam visibi lium in retina, eadem ratione heri posse , qua intra foramen, in pariete vel charta alba, externa depinguntur ', sed reuera id fieri, clarissime demonstratur, si foramini applicetur oculus exanimali exemptus , abrasis exterioribus tunicis: quippe oculus in camera existens, videbit picturam intra oculum animalis in retina, & visius ipse rationi satisfaciet. Vnde patet illam rationem, quam afferunt alij a lumine ex oculis emisso, & luce quorundam oculis insita, nihil causta patrocinari, cum ad species externas in camera introducendas, non requiratur lumen in camera; nam in domo illustri nihil tale apparebit; sed potius tenebrae, & luminis omnis exclusio. Vt lucem oculis quorundam insitam , potius morbum vel rem praeter naturam esse crediderim, quam ut visui inseruire possit, cum & na-
126쪽
tura ipsa, internam oculi superficiem nigro velamine obduxerit. De spiritibus ab oculis es fluentibus , concedi possunt pleraque quae dicuntur ; neque enim jnficiari possumus menstruatas mulieres , Obtutu inficere specula, &eos qui oculos male affectos intuentur, tapecontagio laedi. Nec obstant ea, quae de Lupi visu narrantur, Vocem nempe adimi illis quos priores viderint, & Basiliscum intuitu interimere : nec non quae de familiis quibusdam, quae visu essascinant, occiduntque, memoriae prodiderunt scriptores. QDmuis enim pleraque pro fabulis habeantur, tamen nullus dubitat, quin ab oculis emaneant spiritus quidam subtiles, sicut
etiam ab omnibus partibus corporiS, quos Vapores, excrementa tertiae Conco stionis dicimus,& experimur in blando illo calore iuuenum, corporibus tactu appropinquantes; sed non sequitur, illa esstuuia inseruire visui; quia quae a
reliquis partibus exeunt, nullum talem usum agnoscunt, praeter transpirationis. Nostro seculo ventilaturalia sententia, de lumine in corpore luminoso, qua docetur, lumen nihil esse,praeter motum quendam, aut actionem promptam aut vividam, quae per aerem, & alia corpora pellucida interiecia, versus oculos pergit: & visus obiecta posse percipi, non tantummodo actionis Vi, quae ex iis emanans ad oculos nostros di
funditur , sed etiam vi illius quae oculis innata
127쪽
ad illa pergit. Vnde concipimus lucem non esse tam motum, quam actionem siue propensionem ad motum in corpore luminoso, &radios huius lucis, esse lineas secundum quas haec actio tendit : Non aliter ac coecus mediante baculo percipit obiecta externa &discernit lutum, aquam,
lapides, ligna. Qimd Ch sinum de Apollodorum
animaduertisse ex Diogene Laertio in Zenone constat: -- μεταξυ O--
τος ἀέρος υ βλεποηφον hoc est, Videre vero nos aiunt lumine extenso in coni figuram inter visum & obiectum, quemadmodum dicit Chrysippus in L. Physicorum, de Apollodorus, accidere quidem conicam speciem aeris ad oculum, basin vero in obiecto viso esse , renuntiari itaque id quod conspicitur quasi per bacilli modum extenso aere. Id prolixius explicauit huius sententiae author, subtilissimus Renatus Des Cartes Divi. cap. I. quam quia Mathematici valde approbant, utpote quae rem clarius intelligendam proponit, cessant controuersiae de emissione S receptione radiorum, de eos quibus placet haec opinio , ad authorem loco adducto
128쪽
cie honesta, in qua tamen crebri & subtiles tumores cum praegrandibus oculis : & qui quod mirum esset noctu etiam de in tenebris vide rent , sed ad breue: & cum primum a somno patuissent, demum rursus hebescebant. Idem de se affirmat Porta lib. de A fra tionibus. Sed de eiusmodi luce hominum & omnium animalium, ex professo scripsit D. Thomas Sartholinus , frater meus charissimus , libris tribus De luce Anima lium, ubi de luce omnium partium corporis, &oculorum multa disserit, authoris nostri sententiae confirmandae apprime idonea, quae hic repetere nolo, cum iucundius ibi legi possint.
Ze quidem secundum figuram Coni Rechanguli,
dicit demonstratum esse per instrumenta a Ptolomaeo in opere optico. Id tamen non satis perspicue inuenio in libris duobus editis & excusis. Forsitan id ostendit in eo libro, quo se Dioptrica de monstrasse. dicit, in praefat. lib. i. de Speculis, his verbis: De Dioptrico autem , a nobis in aliis di istum est copiose, quanta videbantur. Constat autem, quinque libros Opticos edidisse, quorum primus continet proprietates lucis &visus: ostenditque quomodo & in virtuti-
129쪽
bus, de in motibus conueniant aut discrepent, S assignat cuique suas species, cum eorum disserentiis & accidentibus: secundus docet, quae sintres visibiles, qualis cuiusque habitudo, qualiter unaquaeque res visibilis videatur, & quot modis res visibiles vere visu adprehendi possint: tertius est de his quae per reflexionem . in speculis planis & conuexis videntur: quartus de speculis concauis,&de iis quae in his compositis, aut per duo aut plura specula videntur: quintus est de his quae videntur per refractionem. In libro de speculis excuso , haec dicit ad comprobandum, visum recta ferri: Dubitatum est utique fere ab omnibus, qui de Dioptrico & Optico scripserunt negotio, propter quam causam in speculis radij a nobis incidentes reflectantur sin versionis ipsius textu est, refringuntur, sed melius distinguitur reflexio a refractione J & reflexiones in angulis aequalibus faciunt. Q od autem secundum effunones rectarum a visu videamus, si consideretur. Omnia enim quaecunque feruntur
continua velocitate , haec in recta linea feruntur , sicut videmus sagittas emissas ab arcubus;
propter violentiam enim emittentem conatur
quod fertur, ferri linea breuissima, in distantia, non habens tempus tarditatis, ut& feratur linea maiori, di distantia, non sinente violentia trans mittentes, propter quod utique per velocitatem breuissima.fieri: recta autem linearum habetur
130쪽
eadem ultima & minima. Quod autem radij emissi a nobis , velocitate infinita ferantur, hinc est addiscere: quum enim post clausuram oculorum respexerimus ad caelum, non fit aliqua distantia temporis pertingentiae ipsorum ad caelum,simul & amicere videmus astra, cum tamen, ut est dictum, sit distantia infinita .etsi ergo, ma ior esset utique haec distantia, idem acciderit utique: ut ex hoc palam sit, quod velocitate infinita emittantur emissi radij, propter quod interruptionem non habent: neque circuitionem,neque fractionem accipient aliquam. Minima igitur, scilicet recta ferentur. Quod quidem igitur secundum tectam videamus lassicienter dLctum est. Haec Ptolemaei verba satis barbare transsata, ratione potius eadem qua utitur author noster cap. seq. quam instrumentis, probant visum ferri per rectam lineam. Haud dubie id mechanice confirmauit in alio libro, beneficio dioptrae, sicuti Vitello lib. 2. theor. I. prolixe idem demonstrat. Quippe ij qui chorobatis& instrumentis similibus utuntur, obseruant lineas visus, per pinnacidia&foramina opposita, recta ferri , ita vi si aliquid iis obstiterit in directum , visus impediatur, quod non eueniet, si oblique aliquid obiicitur. Sed experientia quo tidiana idem facile addisces, in camera obscura, factis e diametro oppositis duobus foraminibu . , maiore uno, altero minimo, & oculo con-