De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

patres. Sed si de secundo modo congregandi fiat quaestio, distinguendum est quod duplex est cocilium autoritativum. quoddam perfectum simpliciter, quoddam perfectum secundum praesentem statum ecclesiae. Vocatur concilium perfectum simplicio ter, quod constat ex capite & membris, quod potest simpliciter

statuere & ordinare uniuersialem statum ecclesiae. Vocatur con

cilium perfectum secundum praesentem statum, quod constat ex membris possibilibus inueniri, ecclesia in tali statu existente , & potest quo ad aliquid tantum de uniuersali ecclesia se impedire. Et utrunq; horum licet habeat latitudinem,quia conciliu perfectum simpliciter fit capite praesente per legatos, di capite prae sente personaliter. & hoc est perfectum in summo, de quo non est dubium, quod errare in his quae sunt fidei non potest. Quado autem fit perlegatos,cum adhuc supersit Papa, ad quem finalis

determinatio eorum quae sunt fidei, di consequenter reliquaru

causarum spectat, & a quo sententia concilij confirmatur ut patet ex dictis si erraret in aliquo cui de concilio Basilie n. pateo

habet correctorem papam, sicut & illud habuit & habet. Concilium quoq; persectum secundum praesentem statum ecclesi pluribus modis contingit, quia & existente uno papa heretico dea ponendo,&existentibus pluribus pontificibus summis dubi)s, quale fuit concilium Constan. Licet in qua latitudo sit in utroq; quo ad congregationem. tamen sic se habenti, quod concilium persectum simpliciter, solus papa potest congregare. Ita quod

nec mortuo, nec heretico,nec quomodolibet aliter se habente

papa, potest concilium perfectum simpliciter ab ': papi consensu fieri. & si fiat, te facto nullius auctoritatis est. Probatur hoc primo ex dictis, quia .s conrunitas ecclesiae sine papa non habet potestatem papalem, nisi in potetia electiva, ut ostensuin est. Cocilium autem persectum simpliciter includit potestatem papa Iem in actu , ergo concilium hoc non est persectum simpliciter. Secundo. Quia si comunitas ecclesie absq; papa constitueret concilium perscctum simpliciter, cum ad tale concilium spectet ordinare simpliciter uniuersalem ecclesiam, & hoc sit proprium vicariatus lesu Christi cui patet sequitur quod comunitas ecclesiae esset uicaria Christi. & sic Iesus Christus haberet in terris duos uicarios suos, & papa non esset uicarius Iesu Christi inie- diate, sed esset uicarius uicarij, puta concilij accphali in terris, quod non solum est erroneum, sed saluum. Tertio. Quia cum

112쪽

solus papa ex cura uniuersalis ecclesiet habeat potestatem determinandi de fide, ordinandi symbolum, & congregandi concili si

ut in .q. praedicta S. Tho. probat ex ratione unitatis fidei sicut cura uniuersalis ecclesiae ex iure diurno conuenit soli papae, ita haec spectantia inaediate ad ipsam curam uniuersalis ecclcsae. Et cinfirmatur haec ratio ex doctrina eiusdem. S. Tho. in prima secundae q. i oo. arti. 8. Quia. s ea quq sunt de iure diuino,detet minata ab ipso deo,non solum in comuni ratione iustitiae, sed etiam quantucleterminationem ad singulos actus, non sunt dispensabilia a praelatis ecclesiae, sed a solo deo. Verbi gratia, quia a deo prohibita est simplex fornicatio,quod est coniungi non suae,non potest feri ab ecclesia quod coniunctio cum hac non sua sit quandoq; licita, sed solus Deus hoc potest . sed deus in solo Petro S successoribus posuit curam uniuersalis ecclesiae,& non reliquit ipse cclesiae curam sulipsius , N ad curam uniuersalis ecclesiae sp ctat concilij congregatio & celebratio, ut patet ex cius ossitio principali. ergo solus deus potest in hoc dispensare. Nec habet locum in haec epihkia aut gno me , quoniam expresse in quinto ethi dicitur, quod est directio iustitiae legalis. qua nos ius positinum vocamuS. quod quia ab homine est, non petente praeui dure& prouidere singulis euentibus, desectibile ust in casu, di tunc gno me in intellectu pratico , & epijkia in uoluntate supplent, nointerpretando ambigua, sed manifesta spectando & eligendo, ut

S. Tho. in secunda secund7q. Iro. ar. i. ad tertium aperit. Non est ergo regula haec ut morales, gramaticales, ciuile S aut canonicae, sed diuini iuris . a quo excipi nequit. Et sic intelligeda sunt qua dicuntur in di. 1 .dc propterea dixit. S. I ho. quod sancti patres nihil possunt in conciliis congregati statuere, nisi auctorita te Ro. Pontificis interueniente. Concilium persectum secundum praesentem ecclesiae statum potest congregari sine Papa, de eo inuito.si requisitus non uult ipsae illud congregare, sed no haubet potestatem ad ordinandum uniuersalem ecclasiam , sed ad prouidendum illi casui tunc occurrenti. Et licet casus humanitiariabiles sint infinitis modis sputa si contingeret mori Ouinc sc lectores papae,si contingerct tale quid, quod electores non possent Eligere sine conuocatione concilij,ad reprimendunt, discernendum uel pacificandum &co omissis his & simili biis duos tantum certos casus, & qui fuerunt quandoq; & possunt esse, a me

ro, in quibus concilium tale congregandum est. Primus est si

. . Papa

113쪽

papa propter haeresim est deponendus: tunc. n. ex quo requis tus renuit,possunt Cardinales, potest Imperator, potiunt pr lati congregationem uniuersalem facere . in qua erit non uniuersalis cura ecclesis, sed tantum depositiva potestas Paps, & electio ad solos Cardinales sad quos de iure sipectat pertinebit. Probatur hoc, cu de depositione Papae in serius agetur. Secudus est, quando Papa unus,uel plures incerta electione laborant: ut contigisse dicitur in magno schismate Urbani VI. & aliorum. Tunc n. ne perplexa sit ecclesia, illa membra ecclesiae, qive inueni utur, potestarem habent iudicandi uerum si potest sciri,& si sciri ne quit, prouidendu electores in unum corum, uel alium comte. mant. & si certi electores nescirentur,cu electio ad ecclesiam deuoluta sit, eκ ipso electorum defect ii concilium sic linperfectum eliget, ut in concilio Constan. factum uidetur in electione Martini U. In alijs aut recitatis casibus, nulla necessitas apparet talis concilij. nam si non sane est perpetuo. de hoc constr t, alius eligia Cardinalibus potest, quoniam mortuus est Papa uita rationali non solum in actu ut dormiens, aut ebrius. aut phreneticusJ sed in potentia naturali. Constat autem , quod Papa eligitur in pastorem ecclesiae secundum uitam rationalem , N propterea non est trepidandum timore, ubi non est i mor. Et si dii. bium esset de sanitate: recuperanda, expectandrina est, sicut in diuturnis egritudinibus . Posset quoque propter dubios euentus statuto pontificis obuiari huic casui, si statueretur, quod Papa infanus factus tanto tempore ex pectetur: & si post nullum uestigium sanitatis recuperanda appareat, & a collegio mediacorum iudicatus in curabilis fuerit, censeatur mortuus , & apostolicam sedem vacare . Ex quo namque quilibet sub ista lege

pontificatum acceptaret, &eam non reuocaret , racito consensu renunciare, aut depositionem acceptare se profiteretur adtreniente tali casu. N sic si post electum alium pontificem sanus fieret, Papatum repetere non potici. a quo scin et rite cecidi sic t. Ex eo autem quod Papa captus esset, & no pateret accessus ad eum , alter non esst creandus. Petrus namq; seruabatur in carcere nullo patente accessu ut patet ex actibus apostolorum S tamen non est electus alter, sed oratio facta sine intermistione ab ecclesia ad Deum pro eo , ipsum liberauit. Nunquid abbreuiata est manus Domini, aut statu nilus est terminus domino

114쪽

DE AVTORI T. PAPAE

bethulia. &reprehens a Iudith sunt dicente . posuistis uos tempus miserationis domini, & in arbitrium uestrum diem constituistis ei: ut patet Iudith. τ . & . 8. Posset tamen in hoc & in praecedenti casu, pontificio statuto prouideri, quod a Cardinalibus eligeretur unus; qui vices pontificis in omnibus & per omania illo fatuo aut illo in carcerato durante, obtineret. Et tuc ille electus posset omnia facere in utroque foro, sicut modo potest summus penitentiarius in foro conscientiae absoluere autoritate iuris, mortuo Pontifice, uel fatuo, uel detento . In casu autequo Papa non lis reticus certus, & indubitatus renuit requisitus congregare concilium, & statutum esset concith generalis cum omnibus clausulis derogatorijs c ut Constantien. ceperunt Se

Basilien. apposuerunt nescio ad quid congregatio ista fieret ;cum nihil posset facere, quod renitens Papa non posset irritare. Pro erronea ergo habenda est omnis opinio , dicens concilium Perfectum .i. habens autoritatem disponendi, & statuendi simpliciter de uniuersali ecclesia posse absq; Ro. Ponti . autoritate celebrari seu congregari . quia derogat singulari priuilegio potestatis Papalis,cocesso sibi a Christo immediate: ut patet ex dictis. Dicentibus autem quod quia concilium Constan. in sessione IV.&post Basilien . in sessione 1 i. constituit cap. frequens. ideo etiam inuito Pontifice de decennio in decennium potest celebrari concilium etiam perfectum,propter autoritalcm statuti. Respondendum est, quod sunt in magno errore: & P in ueritate schismati operam dant tales. & tanquam schisimatici puniri possunt, si sic exequeretur: quoniam rebelles sunt Roma. Pont. qui est supra totum ius positiuum, & constat quod determina, tio temporis , & loci concilij de iure est positivo. Et si Doctores aliqui inueniuntur sentientes, quod quia tempus interpellat, Mautoritas deuoluitur ad alios ,& huiuimodi, aut sunt sectatores illius erroris, quod concilium est supra Papam, aut loquuntur stante statuto in robore, itastpapa non tollat, aut interpretetur , aut dispenset, aut prohibeat. Quo ad negationem uero consensus requisiti Papae ad congregadum concilium; quia tantum ponderatur, sciendum est, quod oportet hic discretione uti. nam si requiritur a uiris probis. praeterita & perseverans uite ac morum integritas commendat: di subest causa cociiij juta heresis uel schisma P debet papa annuere, & nunquam credo

xv fuerit papa qui negauerit sic rebus se habe tibus. Si aut requiritur

115쪽

ritura uiris, qui uolunt alligare onera aliis,& digito suo nolunt mouere ea,qui priscorum conciliorum statuta non seruant, ambitiosis, insatiabilibus suaru passionum sectatoribus & huiusmodi pro resormatione ecclesiae,nonne responsio Christi couenit pHypocrita elice primum trabem de oculo tuo,& tuc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui, praesertim quod mel ius Potest papa solus reformare ecclesiam inchoando sponte a seipso & suis,quam per concilium. oportet enim primo seruare qua scripta sunt,& deinde alia scribere statuta. Sufficiens quoq; est causa negandi consensum concilio, probabilis timor usurpandae auctoritatis a concilio supra papam,ut Basilie n. mox ostenderut bis scilicet cum primum inchoatum est concilium sessione. xi. &cum iterum redintegratum fuit ab Eug. sessione . t 8. Finis enim concilij est pax,quae per istam usurpationem perturbatur,ut experientia magistra rerum testatur. Ex his igitur patet, inter extraneas opiniones de congregatione & celebratione concilii absque papae consensu: media uia sola uera est,qua declarauimus scilicet quod concilium perfectum simpliciter,nunqua,perfectu uero concilium secundum presentem ecclesiae statum quandoq;

sine papa & contra ipsum congregari & celebrari potest. Et secudu hanc distinctione potes diueris,si uis dicta doctorum caluare.

N Q.V O INCIPIT COMPARATIO POTESTAT is

ecclesiae papae in casu haeresiis. Et primo de modo quo papa propter crimen haeresis subiicitur concilio

secundum unam opinionem. cap. II.

Posτ eollatam potestatem pap cum auctoritatς ecclesiae& cociiij generalis simpliciter & absolute,& manifestatione superioritatis papet supra ecclesiam uniuersalem conciliuuniuersale, consequenter comparanda est auctoritas concilij ad papam in casibus. Et primo in casu heresis,deinde in casu incorrigibilitatis & aliis casibus,& demum in euentibus. Et quoniam innata est nobis uia ex certioribus nobis in minus certa, supponamus cum doctoribus,& communi animi conceptione ex ca. si

Papa, di .4 o. quod papa propter crimen heresis potest deponi a concilio generali,& inuestigemus modum depositionis, dip otestatem depositivam, ut sic nosse possimus,an papa in aliquo casust subditus concilio seu ecclesiae univcrsali.

116쪽

DE MODO quo papa propter crimen haeresis deponitur. uaria est opinio. Quidam dicunt v, hoc fit propter defectum subiecti. Silbiectumnaq; papatus dicunt esse hominem fidelem,acpcrhoc sicut deficie te uita corporali per mortem desinit subiectum papatus: ita deficiente fide in illo homine qui est papa per haeresim desinit subiectum papatus. Fundatur haec opinio super hoc, fides constituit uiatore in hoc, est esse membrii ecclesis Christi. Huic. n. adiuncta alia propositione. s. p negatio prioris inducit negatione posterioris in essentialiter ordinatis ordine causae formalis quae patet induetiue .si. n. non est animai,non est homo.& si non est color non est albedo,& sic de aliis θ subiungunt, sed esse me bru & esse caput sunt sic essentialiter ordinata, esse me brum est prius quam esse caput,ut patet, quia caput oportet esse membria, sed non e contra,quod igitur non est membrum no est caput. Et sic homo carens fide qualis est haereticus)non est membrum ecclesiae, igitur non est caput eiusdem, ac per hoc ,cu papa

nihil aliud sit qua caput ecclesiae, eo ipso quo fit sine fide, fit non papa. Et hoc est quod sub aliis uerbis ab aliis dicitur, uicti papa fit hi reticus. ipso facto iure diuino quo fit disto fideliu ab infidelibus est priuatus papatu. Et qua do per ecclesiam Pro Pterea deponitur, non iudicatur neq: deponitur papa, sed qui ia iudicatus est quia non credit, secundum uerbum domini Ioan 3 δ& qui iade positus est, dum propria uotiuitate translatus est extra corpus ecclesiae factus infidelis. declaratur iudicatus & depositus. Prima aute propositionem radice huius opinionis squar sola negari in hac rario ne potest) fundant super auctoritatibus plurimis, quibusda directe ex ratione fidei N ecclesia quibusda ex conseque-tibus ad esse extra fide N ecclesiam id testantibus. E x ratione fidei quatuor afferuntur auctoritate S. Prima saluatoris Mati. actsii per hanc petram edificabo ecclesiam. sitae. n.per petram intelligatur Christus,siue Petrus,sive cofessio fidei , in idem redit quo ad fidei rationem. ipsa. n semper inuenitur fundare ecclesiam. Secunda est A bac. 2. N apostoli ad Ro. i.& Hebr. io . iustus ex fide uiuit. Sicut autem uiuere uiuentibus est esse in naturalibus, ita in ecclesia uiuere est esse in ea: b. ne uiuere autem est per charitate.

I ertia est apostoli ad Habr. xi. Fides est sperandaria stabstantia

rerum. Sub statia. n. Primum locum tenet h)uarta est saltini Tho. in I. n. di. 1 ι. q. a. ar. a. q 2.ex praese dicentis,quod homines in

sdoles non pertinent ad unionem corporis ecclesiae, secundit P

117쪽

est unu simpliciter, & ideo resipectu horu, Christus non est caput

nisi in potetia, cundum qi sunt uni biles corpori. Ex rone ecclesiae affertur diffinitio ecclesiae. s. quod est collectio fideliti,de con- sec.di. I .ca. ecclesia. Ex consequentibus uero ad esse extra fide& ecclesiam, nihilis afferri possitiat auctoritates dicentes ad sta i uextra fide de ecclesia cosequi extra communionem fidelium, sine Maii otis,sitie plate line honore sine officio pascendi oues. Heriti elle procul a colone fidelium haereticos faciut in primis dominus numeri. iri recedite inquit a tabernaculis impiorum. Datha Abiro ii, schismati corvira. constat enim omnes h ereticos cnesciti sinaticos . Deinde Paulus apoliolus ad Gal. i. si Angel. de coelo euangelizet uobis praeter id, quod euangeli Zammus uobis,anathema iid. El. 2. ad Thessalo. 3 rogamus uos fratres in nomine domini nostri I si s v CA Ris Ti, ut subtrahati suos ab omni fratre ambulanto in ordinate. de non secundum doctrina quam acceperunt. El. r. ad Cor. 6. nolite iugum ducere cum infidelibus. quq

.n. participatio tultitiae cum iniquitate aut quae societas lucis ad tenebras 1 qiit autem conuentio Christi ad BelialZ aut quae pars fidelis cum infideli Demum Ioan .eta angelista. a. Ioan . a. si qui Suenit ad uos, de hanc doctrina non affert,nolite eum recipere in domuna, necaue ei dixeritis. Amissionem clauiu Ambrosius in pasto. oc habetur de paedi. ι .ca. uerbum)explicat. Dominus Parius & soluendi esse uoluit Sc ligaui.& subdit. Certum est quod e celesiae utrisque licet, haeresis utruq: non habet. Honoris uero deptatis perditionem Cyprianus promulgat, ut habetur T. q. I ca. Nouatianus .Qm nec unitate spus, nec colonem pacis Obscruat, de se ab ecclesis uinculo atq; sacerdotii collegio separat . nec epiptatem pol habere nec honore. El. x q. q. t . c. didicimus dicit oes omnino hqreticos de schisnaticos nihil habere piatis & iuris adide es h Gelasius ibi de in c. Agathius. Ad idec stex praeste. s. l bo, in a. secundae. q. 3 γ.ar. 3. uolens quod ptas spatis iurisditionis nomanet in haereticis . nec quo ad usium, nec quo ad substatiam, ita

quod siquid fecerint,nihil est actu. Officiu pascendio ues adimit

Aug. i sermone de pallo. tractas illud Canti. i. pasce hqdos tuos,& dicens. Manenti Petto dicitur, pasce oves meas, exeunti haeretico pasce haedos tuos. Et hanc sententiam repetit in epistola ad V incentium. Ex his omnibus clare patet radicalis illa propositio, quod fides facit membrum ecclesia . Si enim secluso iu

re politiuo ut loquimur cum perditione fidei remane

rent

118쪽

rent membra in locis suis, non esset eis subtracta comunio,non honor. non potestas, non ossicium, ut de se patet. Immo subtractio sola potestatis sufficit ad propositum, quia papa sola potestate iurisditionis constituitur. Confirmaturq: haec positio,ex eo quod papa hereticus di ex-

comunicatuS,ut patet ex glosa inca. Agathius. 2q. q. t. dicente.

Hic est casus, in quo papa papam ligare potest, in quo papa in canonem late sententiae incidit. Nec huic obviat illa regula, quod par parem soluere uel ligare non potest, quia si papa est hereticus,est minor quolibet catholico, ut habetur. 3 a. q. I . c. audiuimus. Hoc idem Hug. dicit in .c.inferior. di. ai. Est etiam accusandus, adeo sui glo. in . c. si papa di. 4o. dicit quod papa non potest statuere, quod non possit papa accusari de heres. Est etiaiudicandus, ut in dicto ca.si papa habetur. Quae omnia arguunt hereticum non esse papam, sed minorem. Et ad hoc est S. Tho. in .di. 19. q. a. art.2.q. I. ad primum,tractans illud ad Gal. a. quomodo paulus restitit in faciem petro, dicit quod non debet praelatis a stibditis coram multitudine corripi, nisi imineret periculum fidei, tunc enim praelatus minor fieret, si in infidelitatem laberetur, & subditus fidelis maior. Constat enim quod non de maioritate & minoritate charitatis loquitur, quia hoc est comune omni peccato mortali, sed potestatis, qua praelatus praeest subdito. ergo ut prius. Ex his autem insertur, quod in utroq; modo quo certus papa uiuens desinit esse papa, eadem est causa desitionisu propria uoluntas illius qui est papa. nam renunciando propria uoluntate, abdicat a se esse caput ecclesiae, heresin auteamplectendo, propria uoluntate aufert a se esse membrum ecclesie,& consequenter esse caput. Et sic ex nullo certo modo desitionis papae uiuetis,habetkr quod papa inuitus deponitur,propter quod remanere dicunt inconcussum,quod papa manens papa,non habet superiorem in terris potestatem.

D g. MODO QUO PAPA HAER FTIcus, suBIICI Tu Rconcilio secundum aliam opinionem. Cap. 18.

A Μ v a s autem dicta positio illustrium sit uirorum, &comunis uideatur esse,non placet tamen omnibus, contra' dicunt naq; duobus,ponentes duas propositiones. Prima est,quod papa hereticus non est ipso facto depositus,sed deponendus

119쪽

ponendus. Secunda est, quod papa hereticus manens papa, habet superiorem iudicem in terris concilium uniuersale. Prima propositionem licet multipliciter probent,quatuor tamen solum afferentur, quia in his consistit uis. Primo ex facto Marcellini,& glo.di .eti .cap. nunc autem, qui idolatra non fuit depositus, & fuit sanctias. Et glo. affert Hug. dicentem,quia paratus. erat corrigi,non deponitur,ut. M.q.3.dicit apostolus. Secudo ex ca.audiuimus. 24.q. a ubi dicitur de episcopo heretico. Si autem in corde suo nouam heresim confinxit, ex quo talia prae dicare coepit,neminem damnare potuit. Ante igitur quam praedicaret heresim, damnare potuit, & sic non erat depositus ipso facto. Tertio , quia alij practati non sunt ipso facto priuati, sed

perseuerant in pretiationibus suis redeuntes ad poenitentiam .ergo nec Papa, cum non sit deterioris conditionis. Assumptum patet. I. q. 7.maximum. Quarto cquia ut patet extra de here. cum

ex iniuncto ad eundem pertinet institutio & destitutio. sed institutio papae pertinet ad electores, ergo & destitutio. absq; ergo iudicio electorum non destituitur Papa. Secundam autem propositionem,quod papa heteticus manens papa habet iudice in terris uniuersalem ecclesiam, probant quo ad primam parte sic. Papa hereticus est accusandus&iudicandus secundum omnes, ut habetur di. o. si papa. & non est ipso facto depositus,ut probatum est. ergo habet iudicem, coram quo accusetur,&a quo iudicetur. Quo ad secundam, ex eo quod ecclesia uniuersilis seu uniuersale concilium est supra papam in hoc casu, ut communiter tenetur.

Ex A MEN ILLIUS PROPOSITIONIS, P ΑΡΑ

haereticus est ipso facto priuatus papa tu. cap. I9. PRAa Missis duobus modis dicendis contrarijs quomodo papa hereticus desinit esse papa, examinanda primo occurrit illa propositio , quae est fundamentum primi modi, an sit vera. Et breuiter facile ostenditur, quod est falsa simpliciter, quamuis forte tracta ad aliquem sensum , sit vera. Monstratur igitur, quod nec iure diuino nec humano papa hereticus est idiso facto priuatus . tali ratione. Αlij episcopi si sunt heretici, non sunt ipso facto priuati iure diuino aut humano. ergo nec papa.

Sequela patet,quia Papa notavi deterioris conditionis, qua alij episcopi.

120쪽

episcopi. Assumptum probatur sc. episcopiis discredens contra fidem, solo actu interiori cit uere proprie & perfecte hereticus i& non est priuatus potestate iurisditionis ipso facto. ergo per fecte hereticus episcopus non est priuatus ipso facto. in hoc pro ccitu fiunt duet propositiones. Prima quod solo actu

interiori constituatur perfecte hereticus Et haec est manifesta per se, quia heresis eii peccatum mortale oppositum fidei, quae perfecte consistit in solo actu interiori, cuius effectus est ccnses.sio exterior , iuxta illud ad Ko. i o. corde creditur ad iustitiam, ore autem consessio sit ad salutem. Secunda autem probatur quia potestas iurisclitionis inest huic homini, qui est episcopu i ex simplici comissione hominis, ut S. i lio. c. prese dicitur in seiciandassectriadae. q. a se .ar. s. Ex hoc enim deducitur intentum sic.

Episcopus hereticus solo actu intcriori, nullo hominis iudiς icstbditiis ex hoc est . quia solius dei est judicare de interioribu puris . iuxta illud primi Reg. 36. homo uidet qus foris sunt. deus

autem intuetur Cor..Et. r. ad Cor . apostolus dicit. nolite ante tempta' iudicare, doneς veniat dominus qui illuminabit abscondira tenebrarum, &mani stabit consilia cordiu. Proptur q00dfalis hereticus non est ex comunicatus . non . n. potest seclesia Frco municare, quod non potest iudicare. Ergo multo minus est priuatus iurisditionis potestate, quae est ab hominis comissio te, utrunq; enim est humani iudicii, comittere f& auferre 7llam dc dixi multo minus, quia plus exigitur ad incurrendam priuationem ipso facto, quam ad incurrendam excomunicationem,quoniam incursus censurarum non requirit declarationem sicut ι 1 cursus priuationis apud iuristas. Ad hanc rationem non uideo responsionem nisi dicatur quod potestas iurisditionis non est ab homine. quod est primo contra. S. I ho. Est secundo contra sententiam omnium doctoriim catholicorum, sentientium quod a petro omnis iurisditio in totum residuum ecclesiae corpus manauit& manat iuxta illud Leonis papae. c. ita dominus. di. p. Ita dominus huius muneri S sacramentum ad omnium apostolorum officium pertinc re uoluit, ut in beatissimo Petro apostolorum Oinni una summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi a quod capite dona sua uelut in corpus omne diffunderet. Ad hoc idem sunt tot autoritates tu rationes , quot sunt ad ostendendo

unitatem capitis & principis in ecchesia militante , Pr Pro rea nolo immorari,sed pro constanti supponere. i. Hi 3 Et si

SEARCH

MENU NAVIGATION