De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

ties ratio fidei uentilatur non nisi ad Petrum .i. sui nominis honorem , & autoritatem habentem recurrendum est . Et scito, cum dicitur de errore iudiciali, quod sola uniuersalis ecclesia errare in fide non potest; non excluditur summus Ponti sex, sed includitur: quia auctoritas determinandi de fide competens uni uersali ecclesiae principaliter residet in Ro .pontifice ut S. Tho. h.ij . q.κj.art.iij. ad tertium dicit. Immo ipsa auctoritas, quae uniuersialis ecclesiae dicitur, non nisi illa Papae est, ut ex inducta auctoritate ex.q.j. secunda secundet ubi finalis sententia de fide ad Papam spectare probatur patet. Et propterea in allegato quolibet S. Tho. iudicio ecclesiae, & Papae ut synonymis utitur; aperiens expresse quod sententiae Papae per assistentiam diuinae prouidentiae standum est. Et propterea oportet esse cautum, ne uocabulis aliter intellectis fallamur . Certi namq; sumus, P nec Papa, nec ecclesia, aut synodus uniuersalis integra, potest in fide errare, iudicando autoritatiue de fide. De ecclesia autem ac synodo acephala nihil inuenior quia nihil autoritatis sine capite in ea uideo, quamuis merita multa . Et non aduertere ad hanc di stinctionem de fide personali, uel in iudicio autoritatiue , est caquare a multis ignoranter in materia fidei ecclesia,immo Doctores,Papae praeserantur. considerant. n. ipsum non officium cum

assistentia diuina ad fidem in o mcio, etsi non in persona. Ad id uero quod additur, quod claues sunt propter ecclesiam finaliter, concedo ingenue Q, Papa ut potestatem iurisdictionis habens est propter bonum fidei, & pacis ecclesiae, ut ex cap .lxxvij. quarti. contra Gen. & S.T ho. apparet: & est ignobilior ipsa pace Christi, quae exuperat omnem sensum iEt hoc est, quia Papa non est princeps nisi ut minister, & vicarius naturalis principis qui est summum bonum, ad quod ordinatur bonum commune

totius communitatis, ut ex Iz. Meta. habetur. Ad rationem ex principio illo, omne totum est maius sua parte'. dicitur con

cesso illo principio formaliter .sde toto & parte ut sic θ ν licet

Papa quo ad personam, & merita, sit pars ecclesiae uniuersalis , secundum potestatem tamen iurisdictionis de qua est sermo non est pars. ita quod potestas ecclesiae uniuersalis non consur git ex potestate iurisdictionis Papae & aliorum ut totum eκ par tibus: sed potestas Paps est tota potestas ecclesiae uniuersalis, caliς ptates sunt participationes ipsius in partem solicitudinis datae.iam.n. dictum estis uo plus potest Papa,& ecclesia quam Pa

pa solus:

92쪽

pa solus , licet plures potestates sint ptates papq 5e ecclesiae si pari solius. Et si ex ratione capitis, quia est membrum & pars coraporis, instare uelis ,respice ad Iasu M CHRIs Tu M, qui caput uerum totius ecclesiet sic est,ut non solum quo ad potestatem, sed nec quo ad nobilitatem de sanctitate sit pars ecclesiet. Et vide quod in his mysticis locutionibus non oportet ea quae impersectionis sunt c ut est esse partem P saluare in bis quae sunt superioris ordinis: quales sunt Iesus Christus δε eis uicarius generalis, quesquo ad nobilitatem & sanctitatem & personam pars est ecclesiet . Ad illud

uero Hiero. quod orbis maior est urbe, respondetur quod uerum est quo ad multa, puta merita,uirtutes ,scientiam δε in proposito secundum uigorem consuetudinis non potestatis. i. consuetudo orbis pretualet consuetudini urbis sed potestas urbis est supra potestatem orbis. Et quod hec sit intentio Hiero.ex contextu patet, quia de consuetudine ecclesiarum qua diaconi sub praesbyteris sedent, loquitur.

Ad rationem formatam super mandato domini. Dic ecclesiae; quia aduersarij fanctas glosas refugiunt ut pro ecclesia praelatus ut sic intelligatur cum sacris doctoribus eadem sententia aliter

dicitur, quod dominus millo mandato affirmativo plura ordina te mandat. Primo actum charitatis. corripe eum inter te & ipsum. Secundo actus iudiciales. adhibe duos,ut in ore duorum uel trium stet omne uerbum; & dic ecclesiae. Inter hos aute actus hic est differentiar quod actus charitatis extendit se ad omne peccatum in proximum: & ad omnem fratrem: ut patet, actus uero iudiciales non extendunt se ad Omne peccatum in proximum, nec ad omne fratrem. Et quod non ad omne peccatum in proximum, ex eo lucidissime patet, quod sunt quedam peccata contra nos, quibus conuincendis non possunt adhiberi testes, ut patet de peccato coiugis tentantis facto coniugem in lecto ad peccatum contra naturam,& de secretissimis sermonibus. In his enim quia non possunt testes adhiberi: locum non habet preceptum hoc affirmatiuu. adhibe tecum duos, ut in ore duorum uel trium stet omne uerbum.

Nec illud. dic ecclesie: quia intelligitur in peccatis subiectis adhibitioni testium. Quod etiam non ad omnem fratrem, ex eodem fundamento habetur, quia scilicet si est aliquis frater qui non sit subiectus alicui interris,de illo non intelligitur preceptum. adhibe tectum, nec dic ecclesie .uanum enim hoc esset. Et quia papa est talis frater, ideo preceptum hoc non habet locum simpliciter conK x tra

93쪽

tra papam. Dico autem simpliciter, ut preseruem me a casu in quo potest deponi. Et quod letcst uera expositio ad literam, probatur ratione & auctoritate. Ratione quidem , quia saluator in hoc praecepto duo exprimit uniformiter, scilicet personam peccantem, fratzr tuus, S peccatum , peccauerit in te utrumque enim absque exceptione aliqua indefinite ponitθ& tamen oportet quo ad peccatum limitare ad peccatum capax adhibitionis testium. .ergo quo ad fratrem,limitare etiam oportet ad fratretia siu-blectum,communicantem tecum in patre in terris. Et hoc potest accipi ex illo uerbo, frater tuus. i. pure frater , id est qui ita sit tibi frater ut non sit plus qua frater, caeteri namque praelati tui no sunt' simpliciter plus quam frater, sed quo ad aliquid ,papa uero simpliciter. Qua ergo ratione limitatio admittitur peccati,admittenda est & limitatio peccantis fratris. Authoritas est S. Tho m. in K. sen. di. I9. q. a. art. r. q. R. ad secundum dicentis, quod si praelatus non habet superiorem, recurrendum est ad deum,qui eum emendet uel de medio subtrahat.hoc enim propter solum papam oportet dici, quia caeteri praelati habent superiorem. Nec solus est s.Thom. sed nunc nunc infinitae fere auctoritates afferetur,ostendentes papam omnino non habere superiorem, ac per hoc non claudi sub appellatione fratris peccantis,quo ad actus iudiciales . Ex quo patet quam temere quidam dicant quod super hoc textu absque omni

calumnia plenitudo potestatis gladij spiritualis , & executio eius in ecclesia collocata , ac per hoc inconcilio uniuersali sub quemlibet Christianum qui est frater noster,etiam si papa fuerit, fundaatur. Et quod super hoc fundatur potestas diffiniendi, determina-di, statuendi, exercendi, constituendi leges,etiam supra personam . papae,& usum potestatis eius. Haec enim ex dictis & dicendis patet esse erron a. di dicente Sh c, nesciunt discernere, quod praecepta

quae dantur de actibus iustitiet iudicialis intelliguntur talia in factis quam in personis subiectis & non aliis, & quod ista praecepta non probant subiectionem talis facti uel talis perQns ad ecclesiam,sed de subiectis illi quaecunque&quicunque sint disponit. Ignorantiae

ergo est ex hoc textu subiectionem papae arguere. Et ut conuincantur isti,practicetur textus iste sic. Primo,textus non magis loquitur de ecclesia uniuersali quam particulari: puta Mediolanen. Et hoc etiam conuincitur ex hoc,quod peccante in me fratre mς

Mediolani, sussicit dicere ecclesiae illi,& si illam non audierit, erit sicut ethnicus &c. Indistincte ergo de ccclesia loquitur. Iunc u

94쪽

ira cum dicitur. Dic ecclesiae,aut sumitur ecclesia communiter pro collectione fidelium quomodolibet,do hoc non , quia si non audiret totam collectionem Mediolanensium absque praelatis, non esset sicut ethnicus &publicanus, ut patet. Aut sumitur ec clesia pro collectione fidelium cum praelato , & si sic sumitur,er go etiam ecclesia uniuersalis cum sibi dicendum est,non sumitur

Pro acephala, sed cum capite qui est papa. Ex hoc ipso ergo praecepto domini intellecto proportionaliter de ecclesia uniuertati, papa compriliendi ostenditur,non sub appellatione fratris pecocantis sed ecclesiae iudicantis : quia ecclesiet cum capite , di non aceptratae dicendum mandat peccatum fratris peccantis Rursius papa non est deterioris conditionis respectu ecclesiae suae quam quilibet episcopus respectu ecclesiae suae, sed episcopus peccans in fratriam suum non de nunciatur ecclesiae sue acephalae , sed ecclesiae, id est praelato superiori, & sufficienter impletur mandatum domini , ergo papa noniden unciatur ecclesiae catholicae' cuius est episcopus acephalae, sed superiori, qui est ivsvs

CHRi s Tus, clamando ad Deum, qui est paratus cito facere uindictam clamantium ad se,multo magis quam iudex terrestris, ut ipse testatur luce. I 8.

Negandum est igitur, quod ecclesia uniuersalis sit iudex o dinarius papae in puniendo, & consequenter quod sit simpliciter, &absolute illius iudex, & consequenter quod quemcunque legis acturn possit super eum . An autem in aliquo euentu uel casu sit illius iudex inferius examinabitur. Repugnare quoque sacris canonibus quod ecclesia uniuers lis sit iudex papae in puniendo absolute, manifeste patet , quia

sic de quolibet pee caro paps in proximum posset de nunciVi papa. iudicari di puniri si fraternam admonitionem non audis set, contra cap. si papa distinc. o. & cap. multa,nona quaestio. tertia, scilicet pytςt, nemo , aliorum , saeta , cuncta . contra omnes canones pontificum, scilicet Bona fac ij, Nicolai , Innzcentij, Fimachi , Antherij & Gelasij. Et licet alia quod horum patiatur sorte glosam . quod loquitur de particulari iudice , & non de uniuersali ecclesia , multa tamen capitula omne iudicium citra diuinum excludunt, ut capitulum , patet. ubi sunt de sede Apostolica haec uerba cuius auto ritate maius non est iudicium. Similiter capitulum aliorum . ubi

sunt haec uerba. aliorum causas hominum deus uoluit per homi-

95쪽

nes terminare, sed sedis istius praesulem suo sine questione re se uauit arbitrio. ubi etiam Papa excludit prosequendo obiectiones in contrarium. Est & contra exti auagantem Bonifacij.viij. unam sanctam .ubi diffinies inquit. Si deuiat terrena potestas, iudicatura spirituali, si deuiat spiritualis, iudicatur minora superiori, si uero suprema, a solo deo & non ab homine potest iudicari. Haec ills. Et est contra multos doctores in theologia quidem cui resert dominus Ioannes de Turre Crematam lib. 2. de ecclesia. ca. 4. Hugone de sancto Victore,Albertum Magnum. S.Thomam, Alexandrum de Ales. S. Bonaventuram, Petrum de Tarantaso,Vtricum,Ricardum, Petrum de palude , Hemeum, Augustinum de Ancona, Alexandrum de Alpidio. In iure auteeanonico Hostiensem, Ioannem Andreae, Guidonem,Archi. Innocen. & Aluar. Ad ultimo allata ex sacris canonibus, ex eo quod Papa non potest contra statuta patrum, responsionem habeo diui Thomae in tractatu contra impugnantes religionem. . quod intelligitur quo ad ea quae sunt iuris diuini uel naturae. Et hoc etiam habetur in glosa illius & praecedetis capituli. sunt quidam. Ad capitulum . prima salus. eodem modo dicendum est, aduertendo quod patrum appellatione uenit principaliter Papa, qui est pater patrum. Quod autem Ioannes Ierson affert cotra summos Pontifices illud Gratiani di . . Leges instituuntur cum promulgantur, firmantur autem cum moribus utentium comprobantur,quasi examen supremum legum sit, unde firmantur. risu magis quam responsione dignum est. Relinquitur igitur certum N in dubie tenendum, quod Papa est supra uniuersalem ecclesiam non solum secundum singulas personas & ecclesias, sed secundum ipsam ecclesiae comunitatem, solum Deum superiorem habens.

tur aliqui concilium esse stupra Papam .

ΗΑ c τ ε Μ v s simpliciter est disputatum & conclusum, qa

Papa habet potestatem super uniuersali ecclesia & concilio ut caput , pastor, rector,&director illius. Deinceps noua quaedam imaginatio Ioannis Ierson in trac. de potestate ecclcsia

96쪽

stica,&intractatu de auferibilitate sponsi seu papae, tractanda confutandaq; est, quoniam periculosa est ualde, & sanctae matri

ecclesiae plurimum noctua. Et ut melius obseruare se ab his omnes possint, recitanda est sua imaginatio. Ponit in primis potestatem ecclesiasticam uelut quoddam totum integrale distino gui in suas partes integrales, papatum, cardinatatum, patriarchatum, episcopatum, facerdotiumq;, ecclesiamq; integrari ex his ita uult,ut sublato, non Papa, sed papatu,non sit ecclesia uni uersalis . Vultq; proinde in ecclesia di concilio uniuersali siue P, pa sit,sive non, claudi auctoritatem papalem, quam suprema pO testatem ecclesiasticam & plenitudinem potestatis ecclesiasticae, fontaliter,potestatiue, & originaliter, reliquas continentem, &in solo Romano pontifice formaliter & subiective esse fatetur, a Iesu Christo petro datam. Fatetur quoq; ecclesiae regimen a Ieusu Christo institutum monarchicum, ita quod hoc non nisi a solo deo mittabile est, & monarcham esse Papam. Cum his quoque distinguit & bene potestatem ecclesiasticam tripliciter accipi. primo secundu seipsam, ut papatu secundum se se cudo, e cui dum applicationem ad hanc uel illam personam, ut quod papatus sit in Ioane uel Martino , III. secudum executionem,ut quod Papa faciat uel non faciat hoc uel illud. Et apposita altera distintione de multiplici modo essendi in aliquo, uult quod licet quaelibet ecclesiastica potestas sit formaliter & subiective tantum in

suppositis formaliter denominatis ab illa sputa papalis in Papa . Cardinalitia in cardinali,Episcopalis in episcopo nihilominus

quaelibet ecclesiastica potestas est in ecclesia uniuersali seu concilio uniuersali illam representante tripliciter. primo sicut in fiane,quia data est in edificationem corporis Christi. secundo sicut in regulante applicationem ipsius ad personam . tertio sicut in

regulante usum,seu executionem potestatis in persona existe

tis. Et de primo ac secundo modo non esse dicit difficultatem. De tertio autem similiter dicit, s consideretur quod potestas papalis data est in ediscationem ecclesiae. Et probat sic. Papa est peccabilis, & potest hac potestate in destructionem ecclesiae abuti. smiliter sacrum collegium cardinalium nota est in gratia uel fide confirmatum , ergo oportet ut aliqua sit relicta in obliquabilis & in deviabilis regula ab optimo legislatore Christo,secundu qua possit abusus huius potestatis reprimi, dirigi , atq; moderati . haec autem est ecclesia seu uniuersale concilium. ergo in eccle

97쪽

sa uniuersali est papatus,ut in regulativo executionis ipsius. Et

confirmatur, quia cum medium uirtutis non habeatur nisi prout

sapiens iudicabit, & Papa habeat potestatem in edificationem prout sapiens iudicabie, finalis resolutio huius iudicia fiet ad ecaclesiam seu concilium, ubi est sapientia inde urabilis 2 Lillic ina quit fundantur inulta, ut quod Papa iudicari potest S. deponi per concilium, quod concilio subiscitur quo ad usum suae pote allatis, S sibi potest dici .cur ita facis, & quod in concilio est etiapotestas papalis quarto modo.s suppletiuar,u,. f. supplendo facere potest quicquid potest Papa, ut decreta & acta concilio Con octantien. testatur. Distinguit praeterea potestatem papae an ea,

quae sibi a Iesu Christo tributa est in Petro tanquam suo uicario 5 .monarchae .lam ordinis quam iurisdirionis in foro uoluntario& inuito & hanc uult elle supernaturalem P re in ea quae conum nil papae ex iure naturae N positivo. Naturae quidem,quia dictam e naturalis iuris uult ut sepremus in aliqua politia , gaudeat multis priuilegijs & honoribus super alios. Positivo uero multiplici, & in proposito ipsus eccie sis seu generalium conciliorum, sicut comunitas perfecta suo capiti dare potest. Et hanc uult esse autoritatem interpretandi dispensandiq: in statutis concitu

generatis,prout occurrens necessitas uel cui dens utilitas postu. lat, ubi pro tunc recursus ad generale concilium non patet. Propter cuius distin tionis ignorantiam multam ortam putat ignorantiam in putantibus omnia posse Papam ex autoritate sibi a Christo tradita. Concilium igitur esse supra papam , habereq; uim coactivam super illu,postiq; illi leges imponere circa usum potestatis, suspendere ab executione, di deponere cum culpa dc sine culpa, infert. Comparare propterea inquit ecclesiam papae nihil aliud est quam comparare totum parti integrali, de q-rere quid sit maius. Constat. n. quod ecclesiae seu concilij uniuersalis autoritas, maior est autoritate papae in sex. primo in ampli tudine uel extensione. secundo in infallibili directione . tertio in morum reformatione in capite de in m mbris. quarto in coactiua potestate . quinto in causarum fidei difficilium ultiniata decisione. sexto quia copiosior. complectitur enim filicin uirtuali. ter omnem potestatem & omne politicum regime, papale, im Periale, regale, aristocraticum & timocraticum. Confirmo

dicta sua ex apostolorum actibus pluribus, quia. s. lac bus non Petrus distiniuit in concilio Act. 1 s .ia ibidem non Petri nominet,

98쪽

ET CONCILII. Αε scd communitatis scribitur ad antiochiain, apostoli, & senios

res,&c.&miserunt Petrum & Ioannem tanquam subditos ecclesiae, Act. 8. de Petrus compulsus est ratione reddere de ingrensu ad centurione Act. o. rundat aut superat latis prius ex Matthi; . i8. auctoritatibus. dic ecclesiae,& quscunq; ligaueritis super terram. S concilio Constan. Et concludit Φ luce clarius ex principi s theologiae coclusa est lubiectio Papae ad concilium. E t usq; adeo progreditur, ut pestiferam perniciosissimamq; doctrin: ni appellet ponentem Papam supra concilium , a9t saltem non ilia Parem illi.

PR i N C i P ι v M ueritatis uiciendae circa recitata a radiceiumcndo , declarabimus primo id, super quod tota liqc consurgit fabrica: falsum esse .s quod secluso Papa quomodolibet in ecclesia Dei fit papatus , sicut in regulativo ipsius quaium ad usum, & suppletive. Deinde ostendetur falsum esse quod Papa habeat aliquam potellatem ab ecclesia: scd omnia potest ex Papatus auctoritate. Et deinceps sigillatim omnia examinando determinabuntur , manifestata prius ueritate circa potestatem applicadi potestates ecclesiasticas ad personas, an sit in ecclesia secluso Papa. Sic. n. modo de ecclesia ut distinguitur contra Papa Ioquimur; & sic uoluinus intelligi dum de his sermo est. Si Pa. Patus igitur est sic in ecclesia, cum ecclesia non habeat ipsum ex seipi ac ut aduersarius fatetur oportet quod datus sit ei a Deo. Et cum huiusmodi donata a deo nesciamus, nisi per reuelationem in sacra scriptura, uel traditione Apostolorum , uel in sanctis Doctoribus, aut determinatione apostolica contentam, aut per rationem ex principijs Theologicis efficaciter probantem; si in nullo horum reuelatio haec inuenitur , sed Oppositum, si Theologica ratio non conuincit, sed potius abducit ab hoc, sentiendum est oppositum . Et quidem quod in sacra scriptura donatio ista non reperiatur, ex ante dictis patet autoritates. n. impiae eX Matth. 18. nihil dant nisi supra siti. biecta ecclesiae indefinitae, ut praedeclaratum est. Unde ex eis no

99쪽

te habetur: quia Act. 8. licet Petrusi Ioannes sint missi et non tamen ut subiecti: spiritus. n. sanctus missus est a filio c iuxta illud

Ioann. I s. quem ego mittam uobis in de tamen non est subiectus. Male Theologus est, qui ex missum esse , inseri subditum esse. Act. uero xj. disceptatio eorum qui erant ex circuncisione adauersus Petrum , nullam superioritatem , sed ambiguam emulationem legis Moysi prae se fert. Et quod illa disceptatio non ab Apostolis, sed conuersis iudaeis, & praecipue phariseis fuerit, textus ille iunctus cum cap. is . ubi illide hqresi phariseorum , dicebant legalia imponenda etiam gentilibus in insinuat. Et rursus reprehensio non factis , sed uerbis, subditis quandoq; licita est, aduersus prelatos: ut de Petro, 8c Paulo apparet ad Gala. Σ.& superius ex S. Tho. ostendimus . Et item Gregoetius ut habetur a. q. T. cap. Petrus. hoc soluit, quod Petrus noluit uti autoritate sua. Act. uero is . non fuit concilium uniuersale, nec Iacobus dedit sententiam. & ideo nihil facit ad propositum. Quod

non fuerit concilium uniuersale, patet ex hoc , quod non fuerunt ibi nisi tres ex tr. Apostolis: ut ad Gal. a.habetur. s. Petrus Iacobus, de Ioannes. Quod. n. narratur Act. I s. tunc fuit,quando Paulus post annos xiiii. ascendisse se Hierosolyma ad Gal. a. resert: ut glosa ordinaria dicit Act. is. Quod Iacobus sententiam no dederit, sed iudicium suum dixerit post Petrum loques , ex eo patet v, subditur. tune placuit Apostolis , & senioribus cum omni ecclesia eligere de mittere, & c. scribenteS per manus ipsorum. Conclusio ergo in qua stat proculdubio sententia diffinitiva, in communi facta est, & non a Petro , nec Iacobo. Et

scito , q, quia solutio quaestionis petebatur non a Petro , sed ab Apostolis, & presbyteris praetentibus Hierosolimys ut patet in eodem is .c. ideo Petrus simplici apostolatu non papali actoritate usus exhibuit se sicut unum ex alijs in tali conventu; & communi nomine apostolorum appellatione contentus fuit. Et bene: quia omnia tempus habent: nec dum autem erat repus utendi plenitudine potestatis sui: in statuto pricipue transitorior quale fuit propositum a Iacobo cum dixit. ego iudico. i.hoc est iudicium meum, &c. Aduenit postmodum tempus, quo Papa manifestauit sue plenitudinem potestatis, ut patet legenti gesta patrum , & ecclesiae. Quamuis di hic Petrus primus inueniatur et& in electione Mathis; & in codem natione Ananie , ct Saphirς,& Symonis. dc ex traditione silccessiva Apostolorum,Papam pQtius

100쪽

tiusquam eoncilium primatum obtinere animas uocibusque christianorum imbibitum est usque ad concilium Constantien. ad quod usque tempus, sancti doctores absque dubio hoc docuerunt. Nec concilium Constantie n. aut Basliense oppositum determinare potuit, quia si Hieronymi solius authoritas innixa

secraescripturae praeualuit concilio cui patet 36. q. a. ca.tria, iuncto cap. placuit quanto magis tanta lucida nubes testium induetorum innixa sacrae scripturae aperte, ut monstratum est & mostrabitur, praeualet congregationi Constantien. ante Martinum,& Basilien . concilio.Omnia enim concilia per Rom. sedis auctoritatem robur acceperunt, & facta sunt,ut ex ca. Significasti, de elec. allegatum est. Quod autem nec ratione ex theologicis Principiis hoc habeatur,sed potius oppositum, manifestatur. tota enim ratio huius consistit in hoc, quod summus prouisor & legislator dominus Iesus Christus, non reliquit ecclesiam dilecti Dsimam sine sufficieti regula & in obliquabili in remedium occurrentium delac iuum,sed papa est peccabilis,ecclesia uero errare non potest. ergo. Haec enim ratio ad hoc propositum no solum non procedit cx principiis theologiae, sed in heresim adducit danatam. cum pi o fundamento enim sumitur, quod ecclesia non

potest errare, & papa potest errare: aut loquutur de errore personali in gratia gratum faciente, aut de errore iudiciali diffiniendo in quacunque re ecclesiae uel in fide. Si loquuntur de errore

personali ingratia, in hqresim inciditur damnatam, quod potestas ecclesiastica fundatur super charitate, di tamen hoc modo contra seipsum oportet quod intendat iste homo,quia expresse affert pro ratione, quia papa est peccabilis, & sacrum collegium ei assistens non est confirmatum in fide & gratia. Ex hoc ergo,iapud ipsum ecclesia est firmata in fide & gratia, & propterea in obliquabilis,oportet dicere quod a deo habeat regulativam potestatem usus omnis ecclesiasticet potestatis. Et hoc, quid aliud est dicere, quam sequi heresim illoru , qui quoniam ubi sunt duo uel tres co gregati in nomine meo in medio eorum est dominus ecclesiasticam potestatem in bonis christianis ponut λ Amplius. Quis reuelauit huic homini, quod prelatorum congregatio in cocilio generali secluso papa, si confirmata magis in fide S gratia personali quam collegium Cardinalium λ quare non possunt omnes illi esse in peccato mortali sicut isti

P. Quamuis ecclesiae sit Promita gratia personalis in aliquo

L , suppo

SEARCH

MENU NAVIGATION