De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

plenitudinem potestatis, de iure possumus se pra ius dispensare. Et ex de elec. in .c. significasti. Paschalis dicit. Aiunt in concilijs

statutum non inueniri, quasi Ro.eccie. legem concilia ulla praefixcrint, cum Omnia concilia per Ro. ecclesiae auctoritatem, & facta sint ,& robur acceperint. Quae omnia pro plenitudine potestatis papae. s. concilia,&consequenter uniuersalem ecclesiam allata sunt. Et confirmantur auctoritate. S. Tho. in trac. contra

impugnantes religionem, ubi dicit haec uerba. Sancti patres in concilijs congregati nihil statuere possunt nisi auctoritate Ro. pontificis interueniente, sine qua etiam nec concilium congregari potest. Haec illae. Amplius. Papa est proximus & immediatus uicarius Christi & apostolorum, ergo nullam habet in terris potestatem priorem se. Antecedens patet in sepe dicta condemnatione articulorum a Martino .f. in concit. constantie . ubi unus ex reprobatis articulis est iste. Ecclesia RO. est*nagoga Sathan , nec papa est proximus & immediatus uicarius Christiti apostolorum. Consequentia patet, quia proximo & immediato nihil est propinquius & immediatius. Et ex hoc patet primo, quod erroneum est dicere, quod ecclesia ut distinguitur cotra papam habet immediate auctoritatem a Christo supra papam , sic enim non papa , sed ecclesia esset pr xime di immedia te Christi uicaria. Impossibile est enim esse duo sub ordinata ambo equae proxima di immediate Christo, ut patet istos fingere.

Et confirmatur auctoritate. S. Tho. dicenti S in trac. contra errores graecorum ca. 66. Christi uicarius suo primatu & prouide-tia uniuersalem ecclesiam tanquam fidelis minister Christo suo biectam seruat, & oppositum sentire dicit esse errorem. Postremo uideat que so diffinitio facta in Cocilio florentino, quod quia ex orientali & occidentali sinul ecclesia conflatum est,caeteris occidentalibus tantum,antefertur. Et ibi cui in primo. e. uerba adduximus non solum dicitur 'quod papa est omnium christianorum pater & doctor, sed quod est etiam uniuersalis ecclosiae pastor gubernator & rector,cum plena potestate a domitio Iesse Christo institutus in beato petro. Dicant ipsi quomodo potue rit clarius exprimi, quod non solum omnium membrorum, sed ipsius uniuersalis ecclesiae pastor, rector & gubernator usi,& quod non mediante ecclesia, sed in petro cuius est successor . plenam potestatem pascendi, regendi, gubernandi uniuersia lex necclesiam a domino Iesu Christo accepit. Et videant si tan umr lunus

82쪽

TT CONCILII.

Iuminis eis eoncessum suerit, quod hereticorum more scripturas,& sanctorum dicta oportet eos extorquere, ut eorum proteruus error d sendatur . Forte nulla scriptura tam clara in fide habetur, quam non possit extorta expositio ad suum trali crepropositum. sed ueritas tunc inuenitur, cum Planus scriptu ret sensus iuxta canctorum consensiumquεritur.

ritate concilis Constantien. O Basilien . Cap. 3.

UT DR Di NA τε aute obiectis distinctet satisfiat inchoadum est a decretis Constantie n. ad quae duae responsiones dantur. Prima negans illa esse Rutentica auctoritate ueri

concilii facta: quoniam facta sunt tempore schismatis, quo erat tres Papae in ecclesia Dei , ab una sola obedientia. Ioannis 23. absente etiam illo seo papa. Quod constat ex eo, quod illa promulgata sunt anno domini. M. C C C C x v. die vj. Aprilis in ses sione s. Τcobedientia Gregorij ia. coniuncta. est illi die . men-ss Iulii eiusdem anni in sessione 14. N obedietia Benedicti. xiij. iungi cepit anno Domini, M. C C C C x v i. die xiij. Octobris in sessione, Vnde dicere,quod illa obedientia constitueret cocilium generale catholicam ecclesiam representans, nihil aliud est quam renouare antiquum schisma, & damnare ut schisinaticas duas obedientias, & quod semper fuit & est dubium, facere certum. Et si dicatur quod Martinus v. approbauit illa decreta& illam synodum. Decreta quidem in sessione ultima, ubi legitur quod dixit quod omnia, & singula determinata, conclusa,&decreta in materiis fidei per praesens concilium, concilialiter tenere,de inuiolabiliter obseruare volabat,& nunqua contraueni re quoquo modo: ipsaq; sic concilialiter facta approbat & ratificat , di non aliter, nec alio modo. H qc ille. Constat autem leoncilium esse supra Papam, uel papam supra illud, materia fiadei est. ergo decreta illa in sessione s. facta super superioritate concilii supra papam, sunt approbata. Synodum uero in bulla condemnationis articulorum Ioannis uuicleis, sacro approbante concilio. ubi interrogatoria ponens dicit, utrum credat u condemnationes Ioannis uuicleis, Ioannis Husi, & Hieronymide praga , factae de persbnis eorum, libris, & documentis per sacrum generale Const. conciliu , si ut rite, & iuste factae, di a quo

83쪽

DE AVTORI T. PAPAE

Iibet catholico pro talibus tenendq& asserendae. Hsc ibi. Et cuconstet, quod contra Ioannem uuicleffin sessione g. contra Ioan . Husi in sessione is . & contra Hiero .de prag. in sessione M. sententia lata fuerit, consequens est, tunc ante unionem obediet larum Omnium, concilium generale fuerit, si Martinus in talibulla verum dicit. Respondendum est, quod tractari aliquid in materia fidei contingit dupliciter. s materialiter, & formaliter. Tunc tractatur formaliter materia fidei, quando tractatur ut credenda, uel damnanda a fide. Tunc autem tractatur materia fidei materialiter, quando tractatur res quidem pertinens ad fidem, sed non ut credenda, uel non credenda: sed quacunq; alia ratione, extra formale. n. infinita contingit esse. Et quia nisi sermo intelligatur sormaliter, perit certitudo , ideo uerba Martini v. in illa ultima sessione forinaIiter sunt intelligenda . In concilio siquidem illo fuerat in materia fidei tractatum, & decisum formaliter c ut patet in sessionibus allegatis contra illos tres supradictos, R etiam in sessione. 1ς. & fuerant multa alia trauctata, sed non ut materia fidei, inter quae sunt illa sessionis . q.& s. In cuius signum nulli fuerunt deputati ibi ad uidendum de fide, quin potius deputatio in materia fidei cepit post haec in sessione 6. ut patet ibi. nulla etiam fit ibi mentio de credendo uel non credendo. Martinus autem v. approbauit decreta in materia fidei formaliter tantum, & non illa alia. Et hoc euidenter et patet . quia illa uerba dixit respondens requisitioni oratorum Regis Polonis exigentium, quod acta per cocilium contra illos prae nominatos haereticos firma essent sui patet in sessione ulti

ma & propterea bulla illa condemnationis subsequuta est. Ad instantiam uero de approbatione synodi dicitur,quod per illud& alia interrogatoria, ibidem de concilio Constantie n. posita, totum a nobiliori parte Martinus nominauit: congregatio siquidem Constantie n. qui inchoauit in sola obedientia sub Ioanne xxiij. &iterii post in coniuncta obedientia sub Grego.xi; . in coniunctione obedientiς Benedicti. xiij. cosummata est.&post Martinum electum autoriZata facto praesidentiae personalis in concilium uniuersale, ad hoc nobiliori, & certiori statu tota concilium uniuersale uocatur, & nuncupative in quolibetstatu conqcilium uniuersale appellatur, nominibus utendo ut plures Fundatur autem lisc declaratio, super eo quod non est ron

consentaneu,Martinu uoluisse declarare alias obediatias misso

84쪽

extra ecclesiam sed uerba proserre honoribus,nominibus ute dout plures utuntur,absque ueritatis tamen offensa. Vnde in illa bulla, bis oppositu declarauit,scilicet in articulo, papa habet sipre mam potestatem in ecclesia dei,& in illo. petrus fuit caput ecclesiae catholicae. Et ut insinuaretur,quod concilium ab ultima parte appellabat,in prscedenti interrogatorio , praeterito adiunxit praesens dicens quod concilium approbauit & approbat,conde nauit& condemnat, quasi praeteritum non suffecerit. Et quia iaex isto priore interrogatorio habitum erat, quod concilium Costatie n. in praesentisiub Martino v.condemnat illos tres,no oportuit in ultimo interrogatorio prς terito iungere pr*sens. ia cnim praeteritum supponebat pro concilio ib Martino,quia iam damnauerat,& sic etiam uerba saluantur uerbaliter. Haec est prima responsio ad principale motivum. Secunda autem est, dato P decreta illa ualeant,intelligenda sunt cum grano salis,quo modo autem, dicendum est per singula. In primis, cum dicitur quod cocilium potestatem a CHRis To immediate habet, potest dupliciter intelligi, primo de concilio ut distinguitur contra papa. Et sic est salsum,ut patet per m ductas auctoritates extra de elec. ca. significasti. ubi dicitur quod robur habent omnia concilia a Ro. sedis auctoritate. Et distinc. 1 . ita dominus, ubi Leo dicit, quod a Petro quasi a quodam capite in corpus Omne auctoritas manat. Et s. Tho. in tractatu, contra impugnantes religionem dicit, quod sancti patres in conelliis congregati,nil possunt statuere sine Rom. pontificis auctoritate interueniente, sine qua nec congregari concilium potest. Hsc ills. Et nota quod dicit sancti patres, quia patribus non sanctis,sed praesumptuosis nulla lex posita est, sed praesumptio eorum sibi ipsis est lex. Secundo potest intelligi de concilio incluso papa. Et in hoc sensu est uerum, quod habet immediate auctoritate a Iesu Christo. Et quod sic interpraetandum sit, ex duobus uerbis illius decreti colligitur. Primum est, legitime congregata. constat enim quod legitimaeongregatio concith generalis ad papam spectat, ut ex nunc nuces latis testibus patet, & dist. I .per totum. Secundum est, eccle sam catholicam repraesentans: corpus naque ecclesiasticum uniuersum quod ecclesia catholica. i. uniuersial is significad non est ipsum uniuersum corpus ecclesiasticum, si sine capite sit uel intel

ligatur. Papam autem ex dictis constat caput esse totius ecclesiae

catholicae, ac per hoc concilij ipsam repraesentantis. Et si mundi 1 a cordis

85쪽

cordis oculo perspiciatur,apparebit quod Conciliu habet quod repraesentet uniuersalem ecclesiam a papa, qui habet plenistiamam curam uniuersalis ecclesiae. Quis enim Cardinalibus, Epia scopis. Abbatibus S praelatis paucis ut communiter accidere uidetur contulit uota totius populi christiani, nisi papap oportet enim aut ipsos christianos hoc secisse , aut aliquem supplere potentem eorum uota. Et cum ipsos non transferre uota sui in eos,

ex derientia testetur, quin potius si requirerentur christiani, infinici inuenirentur qui refutarent transferre uota in alios , di periseip s interesse mallent, aut concilium non celebrandum ducerent. Relinquitur ergo, quod Papa qui solus est pater, pallor, doctor,rector & gubernator omnium & singulorum christianorum cum plenitudine potestatis,uota totius ecclesiae transfert in concilium congregando & roborando ut ei uidetur. Propter

quod,sine papa patres sancti congregati nihil postunt, & dissolui

potest concilium a papa,auferendo ab eis quod amplius uniuer salem ecclesiam non repraesentent auctoritatiue . Nec est uerum si dicatur, quod ecclesia ratum habet concilium,non reci mando. ideo enim non reclamat,quia in uero concilio papa supplet:in falso autem quia contra praesumptuosos praeualere non sperant docti,ignorantes autem ne se ij silent. hoc autem non est

approbari ab ecclesia, sed non molestari ab illa . Deinde cum dicitur, quod ipsi concilio seu eius decretis etiapha obedire tenetur: multis distinctionibus iuxta multos terminos opus est. Distinguendum est enim de papa dubio uel certo,

sicut enim quod nescitur consecratum , pro non consecrato habeturin re consecratur secundum sacros canoneS ut patet extra de presbytero non baptizato cap. ueniens,&de conte. di. I. caP

sole nitates P sic qui nescitur legitime electus papa,tanquam honpapa obedire tenetur, & hoc directe pertinet ad illa decreta ratione schismatis,quando erat tres papae, & nullus indubitatus ex sua electione. De papa autem certo , & indubitato distinguendum est , quia uel est sermo de his quae a Concilio & decretis eius statuuntur de iure diuino c ut ea quae sunt fidei ouel naturalis iuris,ut ea quae sunt uirtutum de uitiorum moralium,&sic Papa tenetur obedire,nec potest contra ea dispensare. Et sic interpreta da sunt decreta illa. unde in tribus dicit d. bitum obedire scili xin his quae sunt fidei reformationis & amotionis stlusinatis . hoc

enim

86쪽

ET CONCILII

enim cum spectatilibus ad ea, aut ad ius diuinii aut ad ius naturale spectant. Vel est sermo de his quae sunt pure iuris positivi. &sic distinguendum eth de obedientia, scilicet quo ad iudicium diuinum uel humanum: & dicendum , quod licet princeps sit δε- Iutus legibus, nec concilia legem ullam coactivam in iudicio liv. mano praefixerint Rom.sedi, in iudicio tamen diuino tenetur papa obedire: uls.Thom. expressu habet in prima, secundi. q. 06. ar. s. ad tertium. Et in ca . confidimus,as. q. i . Gelasius papa dicit,uniuersialis ecci .constitutum nullam magis exequi sedem praecaeteris oportere quam primam. Demum cum subditur de punitione contumaciter contemnentium, potest dupliciter intelligi. Primo indiffere ter ut quilibet etiam indubitatus papam quocunque peccato contra ius diuinum aut naturale contumax,Punitioni humanae subiiciatur. Et hic sensus est contra sacros canones, ut patet in ca .si papa di. o. Sc dist. το. ca. electionem,& in Cap. aliorum . . quaestio. 3. Nec elt acceptandum quod id,quod infinito temporis spatio a tot eth patribus approbatum unico uerbo deliruere uoluerit conditores canonum. Secundo potest '. intelligi discrete secundum proportionem materiar de personae, de sic cum praelati communiter non sint publice puniendi eum-plo dei, qui non puniuit publice Aaron de idolatriar ut s. Ilio. dicit in .sen .dist. 6. q. secundabar. secundo quaestio. secvirda, ad quintum dc papa non ut puniendus facto, sed uerbis reprae hendendus publicae ut ex s. Tho m. colligitur in senten dii lin. 2 s.quaestio. secunda,arti c. secundo,quaestio. secunda, ad secundu& in secunda secundae,q. 33. artic/. in cassi quo publice in periculum ecclesiae peccat,ut Petrus repraehesus fuit a Paulo ad Cal. 1. θ& in casu quo potest deponi etiam faeto depositionis puniri possit, consequens eli quod sic discrete & proportionaliter intelli.

gantur uerba illius decreti.

Ex quibus omnibus clare patet, quod nec ex illis decretis habetur superioritas concilij aut ecclesiae supra papam. Vnde non oportet aliter respondere ad eandem ex Concilio Basilien. in se si

De quo tamen sciendum est, quod licet ab Eugenio iiij. fuerit approbatum quo ad inchoationem & prosecutionem , de anulta pro illo Concilio in bullis suis dixerit, nunquam tamen illius approbauit decreta, quin potius in Concilio florentino st

87쪽

tim disiniuit Ro. Ponti .esse caput, pastorem,doctorem, & rectore uniuersalis ecclesiae, ut superius attulimus. Refert quoq; dominus Io.de Turre cremata quisuit prs sens utriq; concilio) in lib. 3.de ecclesia,ca. IOO. multos defectus qui in concit. Basilie n. in conflatione illorum decretorum interuenerunt. quod no fuerunt unanimitcr concivia , nec cum consensu praesidentium legatorum domini papae, qui talibus interesse recusarunt. nec e X-pectatis oratoribus Anglie & Castelle, quos in uia nouerant conititutos, nec auditi sunt uiri multi sapientes, uidentes hoc esse cotra doctrinam sanctorum, sed promulgata sunt ad surorem hostium. apo .sedis cum multitudine populi, nullius auctoritatis. Vnde ex neutro concilio admittuntur ut ualida..Nos tame ex abudanti tultitia, illa glosauimus. Et si glosas contra intentionem autorum dixerit aliquis, ex alijs actis eorundem' concilioru hoc conuicens. respondebo primo quod ego homo sum. & uideo quae foris sunt quo ad ipsa decretorum uerba, deus autem intuetur cor. Quo ad alia uero acta eorundem conciliorum attestantium aliam fuisse autorum intentionem, dicam de Constantie n. quod sicut errauit usurpas in una sola obedientiam uniuertate in .ecciresiana, ita errauit dominus in procedentibus ex ea, quoniatunc illa decreta fecit. De Basilien .uero notorium est,quod errauit cuna contra unum uerum & indubitatu Pont. Luge. . processit usq; ad depositionem inclusiue, qui tamen cum successoribus suis uerus Papa est.Dicam secundo quod si honorem ueritatis recusant, falsa, erronea ac igni obnoxia sunt.

contra idem factae. Cap. IX.

EXPEDiaeis auctoritatibus conciliorum Constan.& Basilie . quae nullius auctoritatis censentur, soluendae coseque tersunt obiectioes quq ex uera ac certa auctoritate procedui, iuxta ordinem quo inductae sunt. Ad declaratione igitur Martini V. in condemnatione articulorum. s. quod error est non cre

dere Ro .ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias, si per Ro. ecclesiam intelligitur ecclesia uniuersalis uel concilium uniuer. sale,aut pro quanto negat primatum summi pontificis superparticulares ecclesias. Respondetur, quod quia comparatio ost in

88쪽

ET CONCILII. 36

ter diuersa, & haec tria. ecclesia uniuersalis,concilium uniuers te, & ecclesia Ro.singula sunt quaedam corpora mystica integra, constantia ex capite & membris reliquis, & in capite non solum conueniunt, sed identificantur papa siquidem caput proprrii uniuersalis ecclesiae de concilio &Ro. ecclesiae esto in membris autem reliquis distinguuntur. uel sicut repraesentans de repraesentatum, ut membra ecclesiae & concilij, uel sicut pars & totum,sicut membra reliqua Ro. ecclesiae partes sunt membrorum reliquo aru concilis de ecclesiae uniuersalis, ut patet. idcirco cum fit comparatio inter ecclesiam seu conciliu uniuersale & ecclesiam Ro. non fit comparatio secundum caput, sed secudum reliqua utriusque membra, secudum quae recte dicitur,quod tam ecclesia,quasy nodus uniuersalis,est superior ecclesia Ro. ut ex illo articulo deducitur.unde admisso illius comparative nihil concludit contra papae auctoritatem. Posset nihilominus dici, θ quia esse supremmam inter ecclesias , conuenit ecclesiae ratione capitis, & eccle-sa Ro. ratione capitis est de essentia concilii & ecclesiet uniuerseolis. 8c nulla comparatio etiam cum dictione exclusiva excludit intrinseca. idcirco non est admittenda comparatio concilij ad ecclesiam Ro. quo ad hoc, quod est esse supremam inter ecclesias , sicut nec quo ad caput, quia sicut idem est caput, ita eadem est superioritas , de negaretur illa illatio , ergo concilium est suuprema inter alias ecclesias ctiam Romanam. Et ad probationem,quia Ro .ecclesia est una ecclesiarum. respondetur,l plus requiritur ad comparationem istam, oportet enim quod sit una ,& distincta capite proprio ab ecclesia quae est concilium , quod hic non est. Ex calce uero illius articuli. s. quod primatus papae est super ecclesias particulares,cum sit sermo affirmativus de primatu super particulares, & non negativus de primatu super uniuersalem e cclesiam, nihil habetur in oppositum, qF. n. no fuit expressum ibi, est expressum alibi, ut adductu est. Ad obiectione sumptam ex euangelio Matth. 18. qcunq; solueritis Zec. dicitur, quod ad I iteram haec tria tantum ad propositum habentu r. Primum est, quod a Christo i mediate apostolis data est potestas ligandi & soluendi, quod superius concessimus conformiter ad cain nouo. di. a I. Secundum est,quod potestas data est uniuersalis , iuxta illa uerba. quaecunque solueritis. Sed tamen non est

adeo uniuersalis ut uerba sonant,sed ii Ruscunq; , distribuit pro subiectis. ita quod sensus est,Quaecunq; uobis subiecta solueritis

89쪽

aut ligaueritis &c. alioquin oportet dicere quod omnino occulta potuissent soluere uel ligare, contra illud apostoli primae ad

Corin. . nolite ante tempus iudicare, donec ueniat dominus,

qui illuminabit abscondita dic. Et quia Petrus non erat eis subiectus, sed praelatus cum factus fuit pastor ecclesiae ideo sub illa distributiva non concludebatur Papa, utpote non subiectus. Tertium autem est, quod ex illo contextu insinuatur , quod ecclesia quaelibet habitura esset potestatem ita ligandi & soluendi ut soluta & ligata ab ea essent soluta & ligata in coelo.& hoc in sibi subiectis. Vnde sicut ridiculum est ex hoc quod ecclesia Bononien . habet hanc autoritatem , in serre ergo potesst ligare aut soluere nosubiecta: ita ex hoc quod ecclesia uniuersalis habet hanc autoritate in non potest inferri,nisi quod potest in subiecta. quamuis enim multo plura sint subiecta uniuersali ecclesiae quam Bononie n. nihilominus in hoc formali conueniunt, quod nulla ecclesia potest nisi in sibi subiecta. Ex hoc autem non habetur, quod Papa est.ei subiectus . nec etiam habetur ut superius dictum est quod habeat a Christo immediate potestatem , quia modus ha- hedi. s. immediate a Christo , ex speciali gratia ad personas suas .

fuit.QSod autem alicui gratiosa conceditur,non debet ab alijstrahi in exemplum. a Christo. n. habent omnes ecclesiae hanc potestatem, sed non immcdiate. Ad auctoritates Aug. dicentcs quod Petrus in persona ecclesiae S unitatis Sc. claues accepit.

Dicecium est, quod perhaae omnia intelligendum est hic. s. quod non soli persona petri, sed officio suo perpetuo duraturo his collata sunt. Et quia officium petri est officium capitis quod habet influere in corpus reliquum, ideo officio capitali data,toti corpori data dicuntur & sunt. Non potest siquidem expers corpus remanere, si caput officium suum facit. unde & Leo Papa indi. 19 ca. ita dominus, ipsi domino attribuit quod a Petro incorpus omne potestas derivaretur. Quia ergo unitas officii cornunicatiui toti ecclesie claues accepit in persona petri, ideo dicitur quod Petrus personam ecclesiae gerebat, & quod unita S nounus claues accepit, & quod ad omnes dicitur amas me, pasce oves meas,& sin ilia. & non propterea dicitur quasi comunitas popularis aut senatoria potestatem acceperit. Hic.n. sensus contra Aug.& Iesum Christum est, ut ostensum est.& ipse Aug. in q- noui de ueteris testamenti aperit dicens. Saluator eum pro istos

Petro dari iubet didragma. pro omnibus soluisse uidetur,qui si

90쪽

ent in saluatore crant omnes cauta niagisterij, ita & post isaluatorem in Petro omnes continent: ipsum. n. constituit caput eo-m,ut esset pastor gregis dominici.In quibus uerbis docet,' inofficio capitali Petri omnes subintelliguntur. Ad primam aut rationem dicitur,quod licet no minus iuris habeat ecclesia in potestate iurisdonis quam in bonis teporalibus: tam e no code, sed alio mo habet. Na ptate iurisdictionis obtinet ut reginae monarchicum: dominium autem temporalium ut comunitas. Et ratio diuersitatis est. quia potestas iurisdictionis est a Iesu Christo,qui tale statuit regimen, dominium autem rerum est a donatoribus hominibus, transserentibus dominium quod ipsi habebant in comunitatem ecclesiae,& non in unum aliquem . Et hoc apparctio ecclcshs particularibus: in quibus manifelte ecce istae in epo habent potestatem iurisdictionis, non autem dominium rerum . Ad aliam uero rationem, quod ecclesia non potest errare, distinguendum est de errore personali in credendo, & in senteti liter auctoritatiue diffini edo,& rursus de ecclesia uniuersiali claudendo in se Papam , & ut distinguitur contra eius auci oritatem.& dicendum est, in errore personali, certum est Papa quia est una singularis persona magis potest in fide errare quam totum residuum ecclesiae, sed hoc non spectat ad propositu in . Errore autem iudiciali in fide, est econuerso, quia magis potest errare communitas ecclesiae sine auctoritate Pape quam Papa. Et ratio est: quia error Papae in diffinitiva sententia fidei est error totius ecclesis, & uerae uniuersalis acclesie , capitis, & membrorua

quia ad ipsum spectat determinare finaliter de fide quid tenendum, & quid repellendum, ut ab omnibus inconcussa fide teneatur. utS. Tho. intractatu contra errores grecorum cap.67. auctoritate Cirilli,5 Maximi ostendit, & in Secunda secundae qJ. artic. ult probat ratione. impossibile est autem uniuersalem ecclesiam errare in fide , ergo impossibile est Papam in iudicio disfinitivo autoritatiue errare in fide. Secus est in alijs: ut S. Tho. in quoli.8.art ult. ostendit. Vnde argumentum militat ad oppositum; quia Papa in limoi iudicio est rectis imus propter assistentiam spiritussan. in iudicio fidei propter uniuersale bonum fidei. sicut promisit Ioan . r . spiritussanctus doccbit uos omne ueritatem. & Petro dixit. ego rogaui pro te, ut non deficiat fides tua: & tu aliquando conuersus confrma fratres tuos. Iuxta quod etiam et q. q.j. dicit Innocentius Papa cap. quoties. Quo - Κ ties

SEARCH

MENU NAVIGATION