De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

R g s P o N D E o. quod epistola illa eadem facilitate rehcitur qua rccipitur,immo maiori rescitur. ut patet ex oppostro decreto o .di. si papa, ubi manifeste propter negligentiam papa non iudicadus dicitur, quamuis perniciosam, unde non sufficit illius auctoritas. Autoritas autem Domini secundo loco allata,potestatem ecclesiae supra subditos sibi ut sic manifestat. Et propterea cum papa ex alios locis saerae scripturae non sit subditus ecclesiae nili in casu heresis, consequens est, ut ex illa sententia Domini non habeat ecclesia potestatem super eum quia est Papa , nisi in ea se haeresis. quod enim ibi non est expressum sufficit alibi inueniri declaratum . Ad tertium dicitur, quod similitudo illa deficit dupliciter. Primo quia communitas libera habet potestatem deponendi principem, regem scilicet si tyrannice regat. Nideo non est mirum, si potest deponere etiam vicarium illius. Ecclesia autem serua est principis sui Iesu christi. Secundo.

Quia rex purus homo absens supponitur, & solum per vicarium gubernare, rex autem noster sic absens est corpore, ut per sei' sum audiat querelas contra vicarium suum ab ecclesia& membris singulis,& propterea non est ab ecclesia eius vicarius deponendus , sed recurrendum est ad principem audientem & optiamum ut deponat . i

DIX in eodem vigesimo sexto cap. quod propter scandalum non est praescindendum caput iuxta domini sententia

Matth. 18.

on OCI TvR quod licet non sit auferendum caput totaliter sic quod nunquam sit futurum aliquod caput, tamen auferendit ira est istud caput,sine quo in corpore remanet vita,immo

quod corpus inficit quantum est ex se. I gsPONDEO quod ex verbis domini negative tamen cut in libello dictum est) sumitur quod nec totaliter, nec hoc caput

prescindendum est,quoniam expresse dicitur. si manus tua, Oculus tuus pes tuus. Pronomen siquidem adiunctum, ostedit quod de membro hoc loquitur, di consequenter de capite isto negatum accipimus quod prest indatur. Falsium quoque est, quod sine isto capite sit vita, cum ipsium loco domini saluiscet ecclesiam rvt in caui papa.di...dicitur.

232쪽

Nec inficit in hoc caput, sed recte docet, quamuis abusius potestatis capitalis in isto inficiat quantum est ex se ecclesiam, nohoc caput, sed abusus illius in culpa est, & non est praescindenducaput, sed illius abusui congrui, remedijs obuiandum.

I x i in cap. 27. quod Deu, optime prouidit eccle sae, dias ponens, quod orationis remedio contra papam malu uteretur, non autem depositionis potestate. OBIICITVR , tripliciter. Primol, quia minus bene instituta es et policia ecclesiastica, quam ciuilis. Fi tenet sequela, quia ciuilis potest principem tyrannice regentem pertinaciter deponere , ecclesiastica autem non posset. Secundo,quia Deus adeam isset communitati ecclesiae potestatem sibi naturaliter conuenientem,& necessariam ad pacificam conuersationem,qualis est potestas depositiva principis in casu tyrannidis. Et tenet sequela,quia talis potestas naturaliter conuenit communitati perfecte, dilibere . . Tertio, quia cum Deus opportunius remedium . quam Orationem ecclesiae potuerit instituere .cpotestatem depositivam in dicere non aliud remedium quam orationes reliquisse, est dicere politiam ecclesiasticam non bene institutam, di effectam seruam strictissima seruitute. RESPONDEo quod Deus longe melius,& eminetius instituit ecclesiasticam republicam quam ciuilem, quoniam illam instituit cum proximo , & homogeneo capite, uiuo in perpetuusne potentia errandi , praesente spiritualiter uotiS omnium,&singulorum ubique . haec enim est institutio reipublicae Christianae simpliciter. De institutione autem ad tempus, scilicet corporalis absentiae principis nostri,dicitur et quod optima est quando consonat primariae institutioni. Et quonia respublica Chr, stiana secundum suam primariam institutionem serua est nata,&tota potestas est in suo principe naturali, ideo optime consona institutio ad tempus est, ut non communitati, sed Vicario principis potestas plena committatur ut pridictum estθ& quod respublica quandiu uicarius principis sub principe est simpliciter, quod fit per esse Christianum simpliciter recognoscat principem v iuum, recurrat ad audientem & paratum exaudire . Et scito quod contingit homines in hac re falli, quas a negatione modi ad negationem rei. Cum enim deponere papam contingat multis modis, scilicet per prouidentiam humanam, &per Ora tionem

233쪽

tionem ecclesiet perseueratem, & neutro modo opus sit nisi in casu uerae necessitatis. ex hoc, quod ecclesiae non est concessum Ῥpossit deponere per uiam prouidentiae humanae, non sequitur ecclesiae non esse concessum, quod possit deponere papam,quoniam alia uia. sorationis petieuerantis infallibiliter potest , qu et enim per amicos possumus,p nos aliqualiter posse testatur philosophus, quanto magis quae per patrem Possumus. AD PRIMvM ergo negatur sequela. Et ad probatione d 1

citur,quod utraque politia .stam ciuilis quam ecclesiastica potest deponere tyrannicae regentem ipsam. sed diuersimode, quia ciuilis persecta , N libera potestatiue, & per prouidentiam humanam , ecclesiastica autem per potestatem sui patris per orationis perseuerantiam, quando uere oportet. Et hic modus quidem excellentior, & non potens errare,sicut primus est meliordi propterea non minus bene, sed melius prouisum est ecclesiastice reipub. de modo abiiciendi a se malum ministrum , quam ciuili. Ad secundum negatur etiam sequela, quia communitas Christiana nata est serua, ac per hoc naturali iure sibi non co . petit potestas super principem suum, & consequenter, nec super principis uicarium, nisi a principe sibi concedatur . Vnde licet uerum sit, quod ecclesiastica communitas distincta contra principem non habeat super principem , 8ceius Vicarium tyranni-2antem autoritatiuam potestatem, non tamen adempta est sibi a Christo, aut quocunq; alio modo, sed ex natura sua,quia strua nata est, contraxit hanc negationem. Ad tertium autem dicitur, quod non suisset opportunius remedium prouidentia humana , quam oratio ecclesiae perseverans . Tum quia prouidentia humana falli potest cogitationes siquidem morialium timide, & incerte prouidentiae nostrae oratio autem ecclesiae perseuerans falli non potest. Deponeremus forte quando non oporter,non praeuidentes sutura, nec occulta scrutantes. Oratio autem ecclesiae perleverans non deponet,quando no oportet, quia

bonus dominus negat quod uolumus , ut tribuat quod mallemus . Tum quia facilior, minus impedibilis, & efficacior caula est oratio ecclesar perseverans pro se in necessariis ad salute ecclesiae, quam tota omnium hominum prouidentia . haec.n .dissicila consonat, potentia impediri potest ,& omnia subiecta no habet. descripta aute in Oratio facile consonat, non potest potentia aliqua humana impediri, & omnia sub Deo subiecta habet. E E Mirum

234쪽

Mirum est autem de subiunctis. s quod dicere Deum solum orationis remedium reliquisse, &c. solum .n. hoc remedium tanqua premum,&efficax simpliciter, relictu dicimus, existentibus multis alijs remedijs per uiam admonitionis, dic. Mirum autem dico, quia cum naturaliter ex eisdem tueamur ex quibus sumus& conseruamur, dichristiana respub. ex oratione sit adaucta. &in uno ouili constituta dicente patre ad Christum .postula a me Ec dabo tibi gentes hereditatem tuam θ & ex oratione conseruatur dicente te Christo ad Petrum .ego rogaui pro te, ut non deficiat fides tua)naturali quoque ordine oratione defende da est, contra tyrannice regentem . Mirum dico,nisi quis putet orationem ecclesiae perseuerantiς pro se in uera sui necessitate possie deficere . quod prope infidelitatem, esse si infidelitas non est,paulo meo iudicio uidetur, diuini siquidem prouidentit quam in

specie de ecclesia sua habet, derogare uidetur. St. n. natura non deficit in nucessarijs, quomodo Deus qui dedit semetipsum ecclesiae, deficiet illi in necessarijs , seruatis ex parte ecclesiae seruadis, ut patet ex descriptis conditionibus orationis ψ Mirum demum dico , quoniam si efficax hoc orationis ecclesis,&c. reme, dium in dubie creditur, cur in sufficienter prouisum ecclesiae diiscitur de remedio opportuno Et per hunc modum excludendi Papam tyrannum ab ecclesia, fatis fit omnibus, quae ob ijciuntur de corpore respectu membri contagiosi, & similibus. ad omnia siquidem sat est oratio perseverans ecclesiae. Pro cuius Zelo hanc resipondendi curam si cepi, arbitratus quibusda licet non omnibus friuolis obiectis respondisse, uituperandum non esse hac uice. Rogo igitur Iectores. ut et quos se praebeant interpretes , aut censo ses, nisi . n. hic aut alibi mihi, sed rationi uel auctoritati allatae tribui uolo, & hoc etiam ubique & semper sub sacro san. Romeccle. correctione . Romae die. 26. Nouemb. M. D. XII.

Ad laudem, & gloriam Domini nostri Iesu Christi. Amen. FINIS.

235쪽

DE DIVINA INSTITUTIONE

PONTIFICATUS TOTIUS ECCLESIAE

x N PERSONA PETRI APOSTOLir

libellus Thom de Uio Caietani Carridinulis Sancti Sysii.

ID, Qv MODO, ET Q U O ORDIN tractandum est. cap. I.

R iticipATvs Romani pontificis super uniuersas Christi ecclesias,quanuis questioibus multis pulsatus fuerit,nostro tamen proposito unica inuestigatione absoluendus Occurrit.Non. n.uertitur hic in dubium an Ro. pontifex sit de factot caput ecclesiae, nec an idem potestatem habeat a deo eo modo quo,iuxta apostolum RO. I3. non est potestas nisi a deo,&quae a deo sunt, ordinata sunt,&sicut potestas regia inueteri testamento erat a deo,iuxta illud primi Regum.8.audi uocem eorum,& constitue super eos regem .eiusmodi.n.omnia aduersariorum multi affirmant. Sed uertitur in questionem an a Christo institutus fuerit Ro. pontificis super omnes ecclesias principatus in beato Petro,ira quod instituerit Christus petrum cum eius succetaribus suum uicarium ad gubernandum omnes Christi ecclesias.Quo fit,ut loca a rationibus & autoritatibus affirmantibus petrum seu Romanum pontificem suisse seu esse caput omnium ecclesiarum, a praesenti secreta sint intentione,& ea duminat afferenda sint,ex quibus Christum dominum contulisset huiusinodi principatum petro stili habetur. Q. I A VERO ex sacris literis pendet omnis quaestionis ii ius ueritas.& duo sunt praecipui textus, scilicet Math. 16. & Io. ulti. expraesse de hoc mysterio loquetes ideo primo iuxta utruq; textum inuestigandum est, an soli petro uerba Christi dicta sint. secundo an per haec soli petro pontificatus totius ecclesiae a Christo conmissus sit. tertio an hic totius ecclesiae porificatus petro a Christo comissus sit ab eodem domino datus successori petri. quarto an sit a Christo hic pontificatus datus Ro. pontifici ut petri successisti. Vt autem primi clausula sit absolutio ,Matthei textus prunus discutiendus sic est ut in primis tractetur opinio

236쪽

DE PRIMAT V

dicentium uerba Christi no Petro, sed personae qualiscatas,deinde dicentium non petro sed ecclesiae,postea dicentium petro de apostolis ales, demun negantium soli petro,quia ecclesiae dicta esse. Multifariam siquidem obnubilare conati sunt dominicam

promissionem Matth. 16.relatam,tibi dabo claues &c. Quidamnanq; adeo restrinxerunt uerba haec,ut personam etiam petri ab

illis eximerent,& ad solum diuinum donum in petro directa in telligunt. Alij etiam restringentes & eximentes Petri personam, ad solam ecclesiam in petro significatam, Christi uerba dirigunt. Multi autem extenderunt domini promissionem ad alios apostolos,ita quod petro in persona omnium apostolorum dicta accipiunt. Sed & nonnulli sunt admittentes soli petro haec dicta, principatus tamen singularitatem collatam petro negant,eo quod similis potestas ali)s apostolis a Christo collata alibi legitur, puta Math. 13. quaecunq; alligaueritis super terram,& alibi. Hesitant deniq; aliqui, quo pacto soli petro claues datas esse uerificatur,

di tamen datas quoq; ecclesiae esse claues Omnes affirmamuS. Quocirca, ordine quo numerata sunt quinq; haec, sigillatim tr standa sunt. Preponendo ubiq; rationes dubitandi, ut Opposita iuxta se magis elucescant.

PETRI PERSONE ET NON DONO REVELATIO.

nis aut beatitudinis promissa fiunt claues Oc. Cap. a.

NON desunt dogmatiχantes pontificiam potestatem ho amini non imediate collatam, sed dono uirtutis mediante,

ita quod perdito uirtutis dono, perire simul pontificiam potestatem necesse sit, tanquam uirtus glutinum quoddam sit iungens homini pontificatum. Quo fit, ut horum iudicio claues non petri persone sed eius dono collatae sint in aliquo singulari ininistro puta sacerdote seu iusto quocunq;. ARGvMENTANTVR autem hi ex huius euangelsi textu multipliciter. Primo,quia ante omnia dominus beatitudinem petri affirmat,dicens, beatus es, pi oculdubio in spe uerae fidei, non inchoasset.n. a Simonis beatitudine,nisi ad subsequentem pontificatum spectaret huiusmodi beatitudo, nihil. n. impertinens dixisse Christum decet. Secundo ex eo quod dominus adiungit Simo bariona,hoc est filius colubae, ut Hiero .exponit.Quorsum n. Petrus accepturus Pontificatum,filius colubae praenominatur,

nisi

237쪽

ROMA. ECCLESI A T. I irnisi uel eius simplicitas columba significata ciuxta illud, estote prudentes sicut serpentes,& simplices sicut columbi uel spiritus sanctus qui columba designatur,eo quod incolumbi specie apa paruit in Christi baptisino ad ecclesiasticu principatum pertinereis' Tertio ex ratione subiuncta. quia caro & sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus qui in coelis est. Ministrant. n. laa: non a carne di sanguine sed diuina reuelatione instruendum esse qui alijs praeficitqr in christiati a fide erudiendis. Quarto ex eo quod dominus addidit tu es petrus,& non dixit tu uocaris petrus ut glo. ibi notat ob fortitudinem fidei & confessionis constantiam.HOc. n. cum omnibus praecedentibus ad uirtutum munera spectant, quae ut dictum est , aut impertinenter praeposita sunt,aut ad principatum,tunc subsequenter Promissum opportuna memoria sunt. Vnde& quinto arguunt ex subiuncta prima Promissione,super hanc petram edificabo ecclesiam meam. Cum n.ista sit prima promissio petro facta,quoniam ut Cypria. Hiero.& Aug. cxponunt,per hanc petram demonstratur ipse petrus, inquit.n. Hiero. super Matth. edificabo ecclesiam meam stiper te, Aug. in ii. retrac. refert. seipsum dixisse quod in apostolo petro tanquam in petraedificata est ecclesia,nec retractat hanc sententiam. Cyp. quoq; ubi supra dic. loquitur dominus ad petru. ego dico tibi,quia tu es petrus & super banc petram edificabis eccle-sam meam,super unum edificat ecclesiam dic. Cum inquam haec

si prima promissio facta petro,& haec promissio non immediate sed mediante dono firmitatis 5: soliditatis ad personam petripertineat ut ipsa domini uerba testantur, dum non dicit superte, sed supet hanc petram, hoc est super te petram edificabo ecclesiam meam 9 consequens est, ut subsequentes quoq; promisesiones intelligantur facta person ς Simonis,quatenus erat petrus& filius columbae S beatus &c. Et cofirmatur,quia ista promis sio non solum est prima sed principalis, nam praecipuum donum petro collatum est esse fundamentum ecclesiae. Ex hoc autem

quod haec promissio est prima di principalis, consequens est ut

aliet promissiones consequentes sequantur naturam principalis, ac per hoc nulla promissio est facta personae humanae nisi mediate dono uirtutis,quod erat intentum manifestandum. N O N est difficile catholico doctori monstrare falsam esse relatam sententiam,dubitando ad damnata inconuenientia. Nihil

in aliud est hujusmodi dogma, quam heraesis quorucunq; dicentium

238쪽

DE PRIMAT P

tium in malis ministris non inueniri eccIesiasticam potestatem, clauesq; ecclesiae hi solis & omnibus tuitis haberi. ecclesiam qi 'exsilis iustis constare, quae omnia reprobata & damnata esse constat . Verum ne heretici causentur se opp rimi auctorstate prae latorum S non euangelsi, ex ipso euangeli j textu catholicae doctrinae reddenda est ratio. Ad cuius euidentiam aduerte duas esse in hoc domini sermone ad petriam partes.quarum prima secundum planum euangelij contextum ac sensum, ad confessionem quam petr fecerat pertinet. Nam nihil aliud continet nisi reuelate confessio is actorem .seiutum seu praemium ,& persionam seu person conditionem cui reuelatio facta est. Dicendo beatus es, fructum seu praemium pronunciat dicendo Simon bariona, perinam ad literam seu conditionem personae mystice puta sinplicitatem seu spiritualitatem aperit, & dicendo quia caro & sanguis non reuelauit sed pater meus, actorc reuelationis monstrat. tota ergo prima pars sermonis ad reuelatam confessioncm spectat,& non ad futurum principatum. Quod ut plenius intulligas, uide singula. Merito ex accepta reuelatione Simon beatus diciatur quoniam si secundum philosophia beatus in hac uita est, qui ad cognitionem supernarum substantiaru peruenit, α secundum euangelicam ueritatem beatitudo uiatorum in spe ueret fidei consistit iuxta illud, beati qui ncin uiderunt & crediderunt longe

magis Simon beatus fuit cum ..d cognosendum trinitatis mysterium peruenit on innixus reuelationi alijs factaec ut nobis contingit .sed reuelationi sibi ipsi interius facts.Ad hanc. n. cognitionem petrii peruenisse testantur uerba petri, testatur & dominus. consessus est .n. petrias tu es Christus filius dei tanti . confessus fuerat olim Nathanael tu es filius dei. Io. primo confessi fuerant qui erant in nauicula, uere filius dei es, Math. r . confessus fuerat &petrus in persona omnium.& nos credimus N cognouitnus quia toes Christus filius dei Io. 6. Nunquam tamen dominus beatitudinis praemium apposirit nisi nunc, quia nunquam cofessio facta fuerat ui e stet filius dei naturalis, quale modo petrus explicauit, ad iunge so illud adiectivum uiui . hoc .n. dupliciter potest intelliii. primo ut sit adiectivum determinans suum substantivum abolute,ut ita dictuin sit dei uiui, tanquam dictum suisici dei ueri

aut dei omnipotentis. & sic per accidens adiungeretur po rei coissessioni ad maiorem expraemone ueri dei, ad discrentiam leti tu lapide Oru seu mortuorum, ut Saturni, Iouis de reliquoru- Ano

239쪽

Alio modo, ut determinet situm sub stantivum. .dei hi ordine ad filium,cuius enuciatur pater. duin dicitur filius dei vivi,& sic pecse & essentialiter apponitur confessioni Petri, N constituit Petri confessionem esse per se essentialiter ac formaliter veram, dc altissimi senius .sgnificatur siquidem hinc plenissime & formali. ter modus quo christus est filius dei. s. quod e st naturalis filius dei. Et ne altitudo sensus sententiam claram obumbret, mani se

statur quod dicimus ex differenti filiatione nostra & christi,commune nanque est christo & nobis quod sumus fili) dei secundum quod de nobis scriptum est I o. primo,de ait eis pote statein filios dei seri)sed nos sumus filio dei quia uult,iuxta illud Io. primo voluntarie enim genuit nos verbo ueritatis, christus autem est fi-

ius dei non quia uult, sed quia est. Ratio siquidem quare de avnos genuit filios,est sua voluntas, qua elegit nos,ratio aute qua re deus genuit christum est sua essentia , qua genuit unigenitum deum,qua & ipse deus est. Hoc autem vocando ancillas ad theologica arce in quia vivere viventibus est esse ut dicitur. a. de anima significatum e si per deum uiuun ,ex eo nanque quod iiivere viventibus est esse, idem est filius dei vivi inquantuni vivit, di filius dei inquantum est. Meminit tamen Petrus non dei esse,neq; dei naturet sed dei vitae,quopi in cuicunque est filius, couenit Renerare filiuiu,non ea ratioue qua e st, nec ea ratione qua res nataralis est,sed ea ratione qua uiui t. Quod si altiu&peri Picere eupi S, iunge haec simul. s filius dei uiui, cum enim constet ex una parte filium sonare genitum talem,qualis citas parens est, N ex ultera parte parentem significari deu uiuum, sic o intellecta suerir phylosophica traditio scilicet,naturalissimum operii Hie Oibus uiuexibus facere tale,quale jpsum est, ut habetur. a.dc atainia nanifeste uidebis quod dicendo filius dei uiui, significatur naturalis filius dei, ex eo enim quod filius dei ponitur, genitus a deo dici tur, ex eo autem quod filius dei,inquatum est uiuus ponitur, per naturalissimum opus umenti quatenus uiuens est genitus significatur. Acutissime ergo & formatissime Petri cofessio cliriuum non adoptiuum dei filium, sed naturalem dei filium manifestat, dicendo christum filium dei uiui. Et si altius adhuc intuiti fuerimus , percipiemus in hac responsione claudi non solum duas trinitatis personas filium scilicet & patrem, & rationem ac modugenerationis scilicet,quod ille naturalis pater & iste naturalis filius ut declaratum est sed consubstatialitatem,coeternitatem.

240쪽

ac coequalitatem utriusque, natura ex eo qu3d naturalis sillas est talis squalis est pater,& christus dicitur filius dei uiui ignificatur quoque quod ipse est deus uiuus, S cum no sint multi dij, confignificatur quod est unus deuis cum patre, ac per hoc cossibstantialis,coeternus & co equalis. Nec spiritusancti persona omissa est. christus enim sonat unctu sipiritu san .ur ipsemet Petrus declarauit Act. t o.Quo fit,ut hac confessione Petrus non minus diui me trinitatis ac generationis mysteriuna docuerit, qua Ioannes dicendo,in principio erat uerbum & uerbum erat apud deu&c. immo licet Ioannes spiritualius dum ad immaterialem intelligibilemq; gradum penetrauit, Petrus tamen personas nominibus propri)s fit hac per hoc patris & generationem naturalem cum ratione generandi clarius significauit, licens, tu es christus filius dei uiui, R ideo iure a saluatore mundi beatus affirmatur. Ad hunc tam altum huius co fessionis sensum tendisse inuenies Origenem, Chry. atque Hyla. Hunc tam ii tu istius consessionis sensum testatur ecclesia, quotidiana ueneratione repeten S Prima diei hora, christe fili dei uiui &c. Merito quoque ad eandem reuenerationem spectat Bar Iona, dupliciter siquidem ut Hieron. dicit, potest intelligi,itellegendo Bar Iona,id est filius Iotiaec Bar enim idem sonat quod filius ) uel quod uitio scriptorum

detracta sit media syllaba, cum deberet legi Bar Ioanna. i. filius Ioannis Simon siquidem creditur a multis filius Ioannis, secuniadum tamen ueritatem fuit filius Ione,ut patet Ioan Primo Simos lius Iona,tu vocaberis cephas, licet uitio scriptorum latini co dices sint corrupti .. Est ergo primus sensus, mysticus tamen, tu es sIius Iona.i. columbae,secundus autem literatis, tu es filius Iona seu Ioanna. Vterque autem sensus propositum fouet, nam si

filius exponitur columbae, simplicitatem ac spiritualitatem pem sonae ipsius Petri tanquam habilis ad reuelationem suseipienda indicat. ad reuelationem nanque diuinam suscipiendam simplicitas N spiritualitas maxime praeparant,sipiritus enim sanctus

disciplinae effugiet fictum Di dicitur Sap. primo & animalis homo non percipit quq sunt spiritus dei, prime Cor. a. Si autem filius Ioia a uel Ioanna intelligitur,ad confirmationem consesset ueritatis ualde spectat quoniam pertinet ad haec quod ideo domi nus naturalis patris ipsus no Petri, sed Simonis meminit,ut sub iungendo,quia caro & sanguis non reuelauit sed pater meus, e

hoc ipso quod patrem suum & naturalem patrem Simonis e re'. gione

SEARCH

MENU NAVIGATION