De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

DE POT. ΡAPAE. At non si uis, in uerbo. satis quod improbari nequit , eam quam concilium in iis quae fidei sunt, obtinet facultatem, a summo dimanare pontifice, penes quem ita fidei cui dicitur in depositum est negocium , ut ex illius tandem pendendum sit ore. Et licet , qua iurisdictionis sunt, possint ccommuni lege) committi, quae tame personae exigunt ut loquuntur industriam, illique sunt unice credita, onera sunt personalia, alijque concedi non possunt,& illis praesertim in rebus, quae maximi, quin & supremi sunt ponderis. Et compertum est, eam duntaxat, indubiam

esse fidem, quae illi in nixa est basi, ac constantissimae petre, quae ut illius peculiare agnosceretur donum θ soli data est Petro. Constituenda uero, quia si haec de fide decernendi facultas. posset; uel omni cum plenitudine, uel simpliciter, & absolute, a Papa committi, posset& illud peculiare, spiritussancti donum quo in ijs, quae fidei sunt cum de illis , per modum iudicis , luseique supremum decernentis,& promulgantis,statuit decernitq; in fallibile redditur Papae iudicium, alteri delegari, quod plane, sineq; controuersia, res absurdissima est. Nam praeter id, quod

ordo, in mystico confunderetur corpore, charismatibusque. quibus & propria membris , distribuuntur munera, Pra iudica

retur spiritus sancti, dum donaretur corpori, quod peculiare est capiti, haud dubium, quod c& si in Papae est falcultate, munere se abdicare pontificio θ in illius tamen non est facultate, corapori munus conserre capitale,sicut nec esse ecclesiae fundamen.

tum, ascribi potest, quod seper illud constituendu est aedificio .

Sed secus inquis, sonant uerba Martini, cum Iulianum S. Angeli Diaconum Cardinalem , in legatum, ac praesidentςm, dedit Basiliensi concilio. Nam planam, in rebus fidei, tam cognoscedi, quam decidendi & si una cum concilio contulit faculta

tem. Quin, & uoluit, quoscunque, qui ab illo, una cum concilio , decisis, determinatisq; contrauenissent, seq: rebellassent. per censuras puniendos ecclesiasticas, & alia oportuna remediaetia bracchio inuocato seculari, & omni appellatioe postposita promittendo omnia se habiturum, & rata, & grata, ut ampliteς eo in diplomate. Quibus respondeo. Non quidem uoluisse , minusique Ma

tinum explicasse, se in iis, quae fidei, Legato Concilioque, po testatis, simpliciter tradere plenitudinem, sed eam tantum d cideudi concedere facultatem, quae ad haereticos rςquiritur conciliari-

342쪽

HIiariter condemnandos , di ad ea, quae fidei siunt decernendum eo, quo solitum est, iure concilio. Quare non excluditur, qui iueoncilio fuissent acta, ad Lydium , non conferenda lapidem, &per hoc, non extremum Papae subitura iudicium . In quo solo, ex CBRIsTi dispositione, munereque, & indubia,S constantissima, fidei regula requirenda estis Et quam quain ut non longe post, r esumendum est quae a Cocilio , ante approbationem Papae, sunt decreta non sint penitus firma, sicut tamen, aequum est, illa suspicere, uenerari, ac honore debito prosequi, ita & iniquum foret, illa uel contenere, uel temere contradicere. Ergo , & recte, in illos Pontifex concedit animaduerti, & acri cui par estὰ poena mulctari. Quod promiserit, habiturum se ratum, & gratum, quicquid fuisset decretum, di conclusum , si ad executiones, ut forte debet, restringatur poenarum, contemptores detractoresque, merito inuo .

luentium, nullus ingeritur scrupulus, si decreta, definitaque eo plectitur uniuersa, haud dubium, quod cum debitis accipienduest clausulis, nempe,non fraudulenter, non temere facta, &'ad Lydium,ut dictum est lapidem, consistentia.

Quare, nec ecclesiam representat,simpliciter uniuersalem. Explorat illi naum est, ecclesiam uniuersalem, omnes complecti fideles,ut quae integrum ut in hac salte contingit peregrinatione) christi continent corpus. Ergo,si simpliciter,omniq; est repraesentada ex parte ,neces le est,ut tota, integraq;,Omnibus cum membris,& suo praesertim repraesentetur cum capite. Ergo palam,quod Papa absente qui solus christi, simpliciter& absolute capitis, gerit uices . simpliciter ,& non ut aliquando, si nec do chice integra, totaq; ,repraesentari non potest. Adde .quod sicut particulares ecclesit,in suis,& computantur, di reptae sentantur pastoribus propter quod di illis conuocatis, eoru adesse censentur ecclesiae itata uniuersalis ecclesia,non nisi in sumnao,& computatur,& repraesentatur pastore, pontificeq;.

Qui Se illam ut loquuntur uirtualiter continet, & in concilio, proxime,pro illis,qui in eo, pastores peculiares, non habent,populis,& ecclesijs, insigniter supplet. Et licet Papae Legati,illius uices gerant in multis, sicut tamen, illis datum non est ut gerant christi uicem,ita nec ut pro univcr salisupplere possent ecclesia.utrumq; sane,munus est papq Perso nate δε non secus ac,potestatis,ut diximus, plenitudo,communicari

343쪽

tari simpliciter nequit. Cuius ret,uel inde, accipitur testimonium quod id nunquam, in eorum, quantumuis uberi,quantumuis ampla , Expressum legitur commissione, aut alias , quouis pleno

mandato.

Preterid,quod absq; papae praesentia, plenitudine ut dictum est non potitur potestatis,& quam habet, proxime non habet,

a christo. Et tamen obscurum non est, ecclesiam non uere integram,non uniuersalem esse simpliciter, ouae utraq; non comple

ctitur. Et notum est, quod cum summum includit pontificem, ipsius ratione,& plenitudinem tabere potestatis , & proxime meo proficisci, a christo. a Sed duo,ex Martini interrogatorio,se efferunt scrupuli, quos sed paucis non dissimulabo. Alter est, quia iudicatur.hqreti cus,qui quodvis generale concilium, dummodo sit legittimum, reprcsentare non dixerit, uniuersalem ecclesam. Reliquus est, quod Constantiense,quod sine papa,extitit celebratum,eiusmet decernitur repra sentationis fore. Ad primum dicitur, q, si sermo sit, de repraesentatione simpliciter,& non,ea de qua admittitur carpe, ex hoc, o non minima, in aliquo reperitur pars, cum papae illud intelligendum est asistentia,& non alio modo. Ad secundum respondetur, quod constantiense,eo pro tempore,quo sine uero extitit papa,ecclesiam S si representauit uniuersalem,non tamen simpliciter, sed eo quo tunc reperiebatur pacto,at cu est electus Martinus, qui di concilio erat praesens,indubie illa repraesentauit simpliciter intrgreq;. At rximis. Basiliense concilium, legittime est congregatum,& sine praesentia papae,eoq; non reclamante, illo non semel usus est titulo. Dicendum,quod & si eo est usus, usus est illegit time quin & praesumptuose,sicut,& quod subdit,adeo potestatem habere immediate. Vnde & secunda mox sessione,ausum est eo usq;. quod & summos legittimo'; pontifices presumpsit,suis nedum decretis astringi, sed& posse contrafaciendo deponi. Reci nisuit satis Eugenius,quando eorum audacia ponderata, concilium nedum alio transtulit, sed & dissoluit. Nec quae decernit, usquequo no probentur a Papa,supremum.

sortiantur robur.

Si quae in concilio sunt decreta, ex plenitudine prosecta non sunt potestatis, nulli dubium, quod si ad eorum confirmationem, illius acccderet Plenitudo,ca non parum roborari contingeret. Ergos

344쪽

Ergo, & locupletari possent in robore, ergo palam quod non erant sortita supremum. Sed dicis . Nam propterea, uim non obtinet coactivam, qua illa urgeamur praestare, absoluereq; Et si ea de re portione sequenti,sic tamen per paucis habe, nempe,quod licet illis ,sua non denegetur uis,ad sui tame prorsus no alligant obseruationem . Siquidem praeter id, quod ius dictat suadetq; naturae,ut ea sicut tactum est non contemnamus, quin & exosculemur,tum quia sanctiones patrum, ad communem frugem,tum quia alpiritu ut credit sancto dictata propositaq;. & ita dictat, suadetq; ut uar,siquis contempserit, uae siquis onoratus non fuerit , compertum est,quod & conciliari, quale quale sit; etiam cogunt nos iura . Verum quantum, ex illa proficiscitur potestate, no astringunt simpliciter, sed aliquo pacto, prout inquam, in illis uoluntas psuniit esse saltem ex parte ummi pontificis. Cuius auctoritate, concilium non solum est coactum,sed & sanctiones fecit. Et cum ea praesumptio quousq, de Papae non constat, tacita uel expretuis probatione, reprobationeq: merito in nostris uigere debeat mentibus, ambigendum non est, quod ad eorum,quodam urgebit pacto, nedum reuerentiam, sed N piam ut fas est, executionem, non dicam iudicialiter, sed quasi amicabilius, &eo pacto, ut si factum sit secus absit contentus legis non sim absolute transgressor, aut capitaliter uiolator. Nec obstat, concilium, Papae auctoritate coactum, legatorupraetentia fultum, ampla auctoritate donatum, & demum,quae fuerisit definita, P ratis, gratisque habenda promissum, quoniam praeter id, quod ea cum debitis diximusὰ intelligeda sunt

clausulis,&circunstantsis, non satis sunt, ut definita, uim simpliciter sortiantur, ut mox uidebitur, legis,& per hoc, sicut noualet simpliciter alligare, ita nec simpliciter potest in trangressores ut trangressis res animaduertere .

Ergo, & quq statuit, ad ecclesiae disciplinam, uel moram moderationem , uim eousque non obtinent legis, ut ad eorum,simpliciter astringant obseruantiam ,& qu in materia decernutur fidei, nobis non sunt prorsus eousque indubia. Quamquam haec sunt ex praemissis deducta, non erit forsitan importunum, si confirmentur denuo. Ergo quae disciplina tan

sunt ecclesiae, probationem. confirmationemq; necessario exigere Papae. idque non solum, ut constantius, frugaliusque manae T dentur

345쪽

dentur executioni, conserantque communi hominum obseruatutiae sed ut & uim simpliciter sortiantur legis, supremam recipiat qua&astringamur absolute roboris efficaciam, uel ex hoc, difficile non eit euincere. Cum omni ex domini uoce, Petro totius regimen, ut non semel diximus, creditum sit christianae Reip. summusque pro tepore illi succedens Antilles, & pater, & Princeps a concilio Florentiae sub Lugenio celebrato,ecclesiae decernatur uniuersalis, indubie ad illum spectabit quam maxime , nedum leges, pro eccie sa constit uere, sed di opus erit, & quae fuerint constituta per illum, illiusve expresso saltem promulgari consensu. Id enim, ut cogat, natura postulat legis, ut non solum docent legis periti, philosophi morales, sed & D Thomas, prima secundae. Quare & si in Conciliorum calce,cum qui interfuerunt, soliti sunt subscribere, promulgationis aliquado interponeretur uerbum praeter id, quod res foret particularis, &cotra coem cursum psumeret, noua Papae, id factum commissione,uel nouo eius conse usu, sicut ni fallor, & eo casu contingeret. uel ita uerbum illud proferretur quod constaret non praeiudicatum arbitrio Papae , ut factum dicitur a Donato Ostiensi episeopo, Papi legato in octaua synodo. Sic enim reserunt. Ego Donatus Episcopus Ostiensis locum tenens Adriani pontificis maximi, omnia quae leguntur superius, huic sanctae, & uniuersalis praesidens synodo, ad uolutate ex si praesulis,a nauigaui,& mea manu subscripsi. amquam si alicubi, promulgata legerentur absolute, si nesque pontificis scitu, non immerito interpretandum foret, id factum. quantum ex conciliaria potest pendere potestate. Quod simplicitet, ut diximus, non sigaret, quousque de Papae non costaret approbatione. Nec haberent propterea, eo usque uim iuris simpliciter, nec ad tribunal adducta , absolute probarent, ininusque ex illis tantum, posset sententia, iuridice ferri costituique. At de sancitis, pro fide . Haec etsi pendent non minus , ex determinatis quandoquide ea que fidei sunt, infallibiliter decidere, muneris est capitalis,qd alii a Papa, tum Dei ordinatione, tum sedis apostolicae priuilc-gio, communicari non potes unde & merito, oes ad illam sedem, deuoluuntur qone. difficiles, de per hoc, & quae fidei sunt cum sint perardino non puto tame inutile, si unde ualeat donu

346쪽

Et quamquam, ex pluribus scripturae sumeretur lo eis, erit in presenti sufficiens unus,uel alter. Primus sextodecimo habetur Mathei,quando Simon factus est Petrus dicente domino, Tu es Petrus. Siquidem,ut D. docet Ieron innis, illud christi uerbum. uerbum extitit potestatis, quod & mox est secutus effectus. Nam tunc factus est constans,& firmus in fide. Et ea quidem firmitudia ne,ea costantia, ut posset totam firmare, & substinere ecclesiam. I ropter quod, de ilico pollicitationem meruit, & hanc supra petram, mea aedificabo ecclesiam. Verum , quia locus iste, cum de primatu egimus Petri, est satis excussus, alius per tractandus est. Legitur uigesimo secundo Lucae,quod contendentibus de primatu apostolis,christus adpetrum uersus sic dixit. Rogaui pro

te,ne tua deficiat fides,& tu aliquando conuersius, tuos confirma fratres, Quo ex loco, Agathon papa, in ea, quam ad sextam synodum scribit epistola confisos,aserit praedecessores, semper Iolitos confirmare concilia. Quod & pollicetur, pariter facturum . sese. Et constat concilium illud, nedum Domini praedeces bris autoritate collectu,sed N ad illud ab A gathone I he odo. Georgium,& soannem legatos destinatos,ac in eodem suisse, sui loco praefectos, Ita quidem,premissis domini uerbis,quae sunt pro ducta ,subiungit. His Dominus Petro,non defit turam promissit fidem, & confirmare eum admonuit fratres . quod apostolicos potifices, meae exiguitatis praedecessis res,confidentes, semper fecisse, cunctis est cognitum. Quorum & pusillitas mea, licet impar & minima, pro suscepto diuina dignatione ministerio,pedisequa cupit exister. Verum ut christi uerba, sint magis illustria, hunc expendatur in

Orta inter discipulos,de primatu ,ut dicebatur, contentione, illi'; ut parsu it,benigne commonitis, mox christus uerba con uertit ad Petrum,ut ad quem ex pollicitatione spectabat Primatus. Simon inquit, Simon,geminat quidem uerbum, ut ponderet quod subiungit. Ecce,qd sorte no cogitabas. Ecce inqua)nam res est praesentaneaac tentata modo. Sathanas, qui nu quam ad exturbandum calumniandumq; non est sollicitus. Expetiuir,

omniq; instantia efflagitauit c nam ad libitum deb accari non

potest, Vt cribraret, agitaret excuterem; omnes uos , non secus

ac,triticum,ut tandem me derelicto a fide penitus desciscatis. La

347쪽

iusto Patris iudicio, sed uobis impraesentia in aecesso,uoti factus

est compos . At,ego rogaui,qui ob meam, nu quam non exaudior reuerentiam Non dicam pro uobis omnibus nec quidem id, in scrutabilis exigit sapientia det,quae singulis, optimo prospicit, cum consilio sed pro te,cui & alias pollicitus sum primatum, ad quem demearum cura pertinebit ovium. Rogaui eaq; , pro te, uerum non tui,sed crediti tibi muneris gratia. Vt,non solum, in hac S thanae cribratione,non solum, in hoc,quod modo, omnes pati

mini naufragio,sed & in quibusvis turbinibus, saeuissimisq; tem pestatibus,nunquam Tu,tuiq; successores summi,hoc est ponti scis, priuilegium o tua defutura sit fides. Tua inquam fides, tum quia, cum tibi est a patre donata, potissmum futuro in te, potificio muneri est concessa,tuni quia in te tui officij ratione,est firmata, stabilitaq; ,& quia Petrus iactus,

constantissima reddita. Et merito quidem, cum non tam super credito tibi munere,mea sit construeda ccclesia. Praeter id, quod tua est,quia a te insigniter explicata, cum me christum, uiuentis dei filium, prae reliquis es consessus. Ergo, non iniuria, si te,

tuumq; munus, peculiari est suffultum fauore, non initima, si te

tuiq; successores,nunquam destituendi sunt fide, quin tisi ab eis

reliqui confirmandi sunt fratres. Et quamquam, res ita se habet, quamquam nec petrus, nec successores,deficere permitantur in fide,non propterea, illis datum est,peccare non posse,aut aliquid,fidem aduersus,non committere. Si quidem immaniter peccauit petrus, & grauissime in fidem commisit,quoniam in fidei confessione,non semel defecit. Peccauit & in fidem Marcellinus, cum thus obtulit simulacro. Verum mon perdiderunt fidem,cum ea non processerint, ex inscredulitate, ted ex mortis formidine. Et licet nonulli Romanae sedis Antistites sint insimulati de hqresi, ni fallor,fuere calumniet. Habent qui illos uendicent,tum exprobatis hystorijs, tum ex ualidissimis coniecturis, quare, non est cur moremur. Quamquam si aliqui admitterentur haeretici, non propterea quicquam summo detraheretur pontificatui, sed lapsus concederetur personae . Quod plane, sine summae sedis pretiudicio , posset contingere, Romanam conuincit ecclesiam,

numquam heresi fuisse infectam, sed aliarum omnium, semper permansisse magistram.

348쪽

Et quamquam deliquerit,ut dictum est, Petrus, deliquerit &Marcellinus,conuersi sunt tamen. Et tantum abest, quod eorum

lapsu,sit periclitata ecclesia , θ ea , constan tior reddita est,occasione. Si quidem uterq; ,non solumsuam mirum in modum,detestati sunt culpam, sed & in fidei confession eo usq; sunt facti constantes,quod eorum crimen .ecclesiae cesserit, nedum ad proseactum, sed aedificationem,& frugem. Hactenus de christi uerbo. Ex quo,cum constet, petri fratres, Episcopos inquam, ex Petri confirmandos fide,haud dubium, id fore potissimum necessarium, ubi uentilatur maxime. Ergo & potissimum necessarium est, in Generali Concilio,ubi quae sunt fidei, potissimu resoluuntur. Sed iam ,est dicendum,de Praxi. Nicena Synodus, in qua trecenti octen decinq; conuenerunt Episcopi,& si Sylvestri conuocata est potestate, ut ex epilogo, Romani edocemur concilij,per eundem,eo temporis, in termis celebrari,Se si in ea Osius Cordubesis episcopus,uictor di Vincentius,romani praeibiteri,& legati,di uicem Romani gerentes pontificis praefuerunt, ut ex praetatione ad cocilium legitur Sardicense,uel uictor saltem,& Vincentius, qui in eode, nomine subscrip sere Sylvestri,ut eκ Concilii licet uidere subscriptione, Nihilominus, mistum est ad Papam,ut illius confirmarentur decreta. Et quod ab eo sint confirmata,& si ex illius satis costat respon sone,clarius tamen, id ex frontispicio euincitur concilij, per Sylvestrum Romi celebrati,ubi sic legis. Sylvester episcop us, fan& apostolicae sedis, praesul urbis Romae,dixit. Quicquid in Nicea Bithiniae,constitutum est ad robur sancti Matris ecclesiet, catholicae &apostolicae, a sanctis sacerdotibus, trecentis decem &Octo,nostro ore conformiter confirmamus. Omnes qui ausi suerint dissoluere definitionem sancti,et magni concilij, quod apud Niceam congregatum est, sub praesentia phssimi,& uenerandi principis, Constantini Augusti , anthematizamus. Et dixerunt

omnes, Placet.

Quod approbatio,iacta sit cu concilio,nullum hae in re,assertineommodum,quin & confir mat intentum. Non assere incommodum , quoniam non maior, ob id, in confirmando, infertur

potestas. Eadem quippe est uis, eademq; auctoritas, in Papa so Io,& una cum Concilio ,& si cum est solus, est in illo collecta,& cum est in concilio . est ad p atres effusa. Confirmat intentum, quoniam ex hoc demonstra tur, plenitudinem non csse potesta-a tis,

349쪽

tis.quantum uis foret eximium, sicut & Nicenum, in generali cocilio, in quo, & si sunt paps legati, non tamen eii papet persona. Siquidem,opu S non furit et confirmatione, si disparitas non suisset, in auctoritate.

Calcedonensis quoque, in qua sexcenti & triginta fuerunt episcopi,non modo papae auctoritate collecta,ut ex epistola habetur valentiniani, & Marciani, ad Leonem primum, sed & Romani pontificis legatis, Lucentio & Palchasino episcopis, N. Basilio 3: Bonifacio sacerdotibus, di in ea praesidentibus, administrata, qui non solii na,quae ad fidem spectabant,proponebant,sed di sen

tentiam laeonis uice, inquam concilium concessurum erat, fercbat,ut in tertia illius legitur actione.& Leonis quadragesima prima, & quadragesima quinta apostolis, suorum confirmationem

peti t De Cretorum.

Et licet de omnibus,quae eo in concilio acta, decretaq; sunt, a Leone petita sit approbatio , ut in relatione sanctae Calcedonensis:Synodi,ad Leonem, de omnibus eius gestis, incipiente, repletum est gaudio, os nostrum, facile est videre, licet & omnia Leo videatur probaste, praeter praecessioneni Collantinopolitani Antillitis ut in eiusmet insinuatur epistola, numero quinquagesiana nona, certum est tamen, quod ea, quq illo, ad fidem pertinentia, sunt decisa concilio, & si iuxta Leonis erant definita mandatum, ut constat ex tertia, ut diximus, concilij actione, & quinquagesima septima eiusde epistola, ab illo potissimum confirmata sunt, ut ex epistola habetur,ut dictum est,quinquagesima nona. Tam. etsi Legati, eius in concilio tenuerint locum, di fidei negocium debuerint,ex peculiari madato tractare, ut liquet in illius epistola sexagesima. Constantinopolitana tertia, sed respectu quinque uniuersaltu,quq praecesserant sexta,quq sub Donno est, ut diximus,conuocata, si1b Agathone, cepta, & sub Leone secundo absoluta, ab ipso Leone,ut in ijs, lus ad pijsi maum Constantinum Aligustum, videre per facile est, indubie confirmata fuit. Ita quidem legis. Quia definitionem rectae fidei, sancta vi iuersalis, & magna sexta Synodus, plenissime praedicauit, quam & apostolica sedes , beati petriapolioli. cuius licet impares, ministerio fungimur,ueneranter suscipit, iccirco,& nos,& per officium nostrum,haec veneranda se des apostolica , concorditer , & unanimiter , i s qui definita sunt ab ea, consentit, & beati Petri auctoritate confirmat, sicut supra

350쪽

supra solidam petram, qui Christus est, ab ipso domino,adeptus

est firmitatem. Nicena secunda, quae inter uniuersales computatur septima, tempore celebrata Constantini & Irenes matris, in quam & Adrianus primus, nedum consensit,ut ex illius ap paret epistola ad Tharasium Constantinopolitanum Patriarcham, sed di legatos, suumq; locum tenentes, Petrum protho preSbyterum ecclesiet. S. Petri apostoli,& Petrum presbyterum ac presidem .s. Sabe, qui Zc Adriani subscripserunt loco,destinauit, ut in calce constat definitioriis, sanctae,iaraguae,&uniuersalis Synodi,in Nicea secundae ab eodem Adriano in qua de sacrarum imaginum definitum est uenerationeyconfirmata est. Alias in fine, opus non erat, Tharasiuad illum, concilij mittere confessionem, ut in epistola testatur, quam scripsit ad eum. Nec fuisset protestatus Pontifex, se non traditurum confirmationem,nisi sacret in locu pristinum restitueretur imagines. V t in ea habes, quam ad Irrarasium dedit epiastola. Denique, & quis nescit, Constantiensem Synodum, quae omnem proculdubio quae in ecclesia,tunc reperiebatur ,habebat auctoritatem presertim cum Ex omnibus constitit obedientijs tandem in ijs,quae in materia definita erant, de fide, a Martino quinto confirmata fui ac, ut illius apparet ex bulla,ac sessione quadragesima quinta j Et notum est, Basiliense,ut confirmaretur,& no semel, a papa tentassia,sed &iure,non obtinuisse, testis est, Ioan .a turre crema.in gestis ipsius concilij. Licet Nicolaus quintus, qui Eugenio quarto successit, admiserit, ualere let uoluerit, quae a patribus, in eo fuerunt gesta, quo ad censuras , & beneficiales

causas.

Mitto Gelasium,non solum, omnia quae ante illum precesserat concilia approbasse, sed & recipienda fore decreuisse. ι s. d. sanacta. Et Leonem secundum, non modo probasse Nicenum,Constantinopolitanum, Ephesinum, Calcedonense, Constantinopolitanum secundum,quod quintum dicitur, uniuersale sed & sextu, pariter Constantinopolitanum,pari consense ac veneratione fiascepisse probasse ii . Vt in illius habetur scriptis quae ad Coustantinum dedit Axigustum,& decimaoctaua habentur,sexis Synodi actione. Mitto.& testimonium Symachi. Bene quidem d. οε. Et uerbum Iuth. i 7. d. Regula. Et paschalis.Significasti. de electione. Ex quibus docemur, non nisi, per Romanae sedis auctori tatem, concilia

SEARCH

MENU NAVIGATION