De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

uniuersalis eeclesiae seruitio perpetuo personaliter Romae dele uire. Verbi gratia. quia est secretarius sedis apostolicat,uel audi. tor rote, aut huiusmodi, non ex hoc excaeatur a residentia quo ad Deum .Et ratio diuersitatis est,quia partes dupliciter ordin tur ad bonum totius. Primo absolute. Et sic secundum natur Iem statum ordinantur ad bonum totiuri sicut manus, pedes, &Cetera membra hominis absolute ordinantur secundum suos naturales status ad bonum, hominis cuius sunt partes. In casiuautem quo totius bonum periclitatur, partes etiam perdendo naturales suos status ordinantur ad bonum totius. Secluso autem casu necessitatis seu periculi totius,natura non requirit desectu in parte aliqua, sed utimur singulas partes saluare suis naturalibus statibus. Sic autem proportionalueropor tet fieri in toto & partibus ecclesiasticae politiae secundum rectaclaionem, ita quod quilibet particularis ecclata ordinatur ad bonum, & se rustium uniuersialis ecclesia absolare quidem salua euhriq; eccIesiae perfectione, in casii autem necessitatis ordinat ad bonum uniuersalis ecclesiae etiam cum sui detrimento. Et quia seruitia qusdam, ut ire ad synodum, sunt manifeste in arti culo necessitatis ecclesis uniuersali vel prouincialis seruitia auatem quae Romae in huiusmodi officijs exhibentur nulla necessitate communiter exigunt, quod episcopi incumbant talibus ossi-cijs,sed sunt taIes in ecclesia dei velut monstra in natura, ideo noexcusantur a residentia.

Et si instetur, quod residentes in ecclesia communi , qualis est Romana, censentur ubique residere; Respondetur, quod si hoc est verum,fictione positivi iuris quod iuristis relinquo, non tameest verum quo ad Deum, quia secundum ueritatem alius est finis Proprius cum ecclesiae communis, & alius est finis proprius cum ecclesiae particularis, ac per hoc aliud est incumbere cure cominmunis ecclesiae, de aliud est incumbere cure Particularis ecclesiet. Et eadem ratione aliud est residere in cura particularis eccie- fit, & aliud est residere in cura communis ecclesie Et si rursus instetur quod Cardinalis Romane ecclesie de iure potest esse episeopus alicuius particularis ecclesie , etiam remotissime ab urbe, ac Per boc excusatur a perpetua re fidentia in sua particulari ecclesia ex hoc quod residet Rome, cando cure u niuersialis ecclesie . Re spondetur Odiciter . Primo uixta illorum op inionem quitenent

362쪽

tenent Cardinalem non episcopum,posse no solum retinere episeopatum prius habitum, sed etiam posse cligi in episcopia, quod hoc non conuenit Cardinali ex hoc quod perpetus seruituti uniuersalis ecclesiae est addictus sed ex hoc quod pressimitur, quia se debet esse quod Cardinales sint flores orbis electi ex uniuersa

ecclesia, ut uiri excellentissimi in uita & doctrina; ita ut merito ad uniuersalis ecclesiet non qualecunque seruitium, sed hoc niaxime scilicet curam,sint assumpti. De talibus autem viris rationabiliter presumitur quod non minus bene pascent particulares ecclesias suas absentes,quam alij presentes. Et idcirco non ex hoc capite solo, hoccifex negocio uniuersalis ecclesie , sed ex alio adiuncto capite postmodum tractando, scilicet conditione Persone excusatur Cardinalis a residentia in suo episcopatu etiam quo ad Deum . , trumque autem caput clauditur in hoc quod dicitur Cardinalis Romane ecclesie, quia incumbit perpetuo cure uniueralis ecclesie, &presumitur de iure virus ex primis sapientibus orbis ad regendum,ac pascendum ecclesiam dei. Secundo iuxta doctrinam iuris communis editi ab Innoc. 3.

Lxtra de postu .c. Bone memorie. ubi patet quod falsum a sitimitur, scilicet quod Cardinalis de iure potest esse episcopus cuiuia

cunque ecclesie quantumcunoue remote, quoniam ut in thetii

patet decretali propter impossibilitatem residendi in utraque ecclesia Romana, scilicet & Rauennate prefertur utilitas uniuersa lis ecclesie,ut Cardinalis presens sit Rome, & non admittitur pastulatio ipsius ad archiepiscopatum ecclesie Rauennatis. Et quia textus clarus est,& rationi innititur iacte . ideo dicendum videtur quod Cardinatatus, & episcopatus sunt de numero incom- Passibilium de iure,ut Panormi .etiam ibidem sensit, quicquid sit

de consuetudine, si tamen consuetudo, & non potius abusio appellanda eth. Quum autem negocium ad bonum alterius particularis ecclesie ordinatum , exigit absentiam episcopi , contingit licite, & illicite episcopum abesse. Nam cum quelibet partieularis ecclesia se habeat ad aliam particularem tam ecclesiam , quam personam,ut pars ad compartem , eo quod sumus omnes unum corpus in Christo .singuli autem alter alterius membra,potest di debet illam adiuuare. Dupliciter tamen unum membrum ordinatur ad bonum alterius, tam in naturalibus, quam in poloticis,scilicet absolute,vel in casu. Et absolute quidem quodliber membrum saluo suo naturali statu consere alteri sicut pculus vin

363쪽

det sibi,& pedibus ac manibus. Et similiter pedes ambulant sibiti oculis & sic de alsis. Et similiter quelibet ecclesia ac persena in sua perfectione consistens,&sibi,& cuilibet prodest. Scriptum

est enim in Symbolo, Sanctorum communionem. In casu autem necessitatis videmus naturam membrum quidem minus ne,

cessarium pro magis necessario exponere, ut pedem pro capite. sed non econuersio. Et rursus videmus quod pro maiori neces.sitate membri minus opportuni natura abhorret aliquid detrimenti sustinere in membro magis nobili, & necessario, ut patet quando ne perdamus pedem istinemus lesionem aliqualem in capite puta cauterium . Quocirca, qnum officium episcopi precipue circa spiritualia versetur, & spirituale est magis necessarium ecclesie , quam temporale, non licite episcopus propter tale negocium alterius persone, vel ecclesie priuaret ecclesiam suam spirituali pastu, ad quem per ne see presentia tenetur. Sed econtra optime faceret si in temporalibus damnum sestineret siue ecclesie, ut alteri in spiritualibus subueniret. SL militer cum unum spirituale sit magis bonum necessarium quam aliud,puta negotium fidei vel pacis,quam ministratio sacramentorum, & huiusmodi. Laudabiliter episcopus pro negotio fidei Vel pacis, in aliena moratur ecclesia. Et hac ratione episcopi licite sunt legati ad pacem inter Reses Christianos componendam. Si enim cuiusquam , inquit Ambrosus, officium est Pacem facere, sacerdotis maxime officium est. Quod autem legati eant promiscue ad temporalia negotia, abusionis est. Scriptum est enim. Nemo militans Deo, implicat se negotijs secularibus. Posset quoque tanta necessitas alteri ecclesie, vel perQne in minus bono spirituali, aut temporali imminere, ut laudabiliter ecclesia eligeret sustinere aliquod detrimentum, in seipsa per subtractionem sui pastoris ad tempus, ut tante alterius necessitati subueniret. . Prudentie autem humane relinquitur pensanda quantitas aliene neccilitatis cum quantitate damni spiritualis precipue ecclesie proprie. Si enim bona fide prudens propter aliquod pietatis opus ecclesiam suam ad tempus corporaliter deserit,etiam si minus recte iudicaret non imputaretur ei ad culpam mortale ab eo qui intuetur, quod cogitationes mortaliu timide & incerte sunt prudentie nostre. i Conditio autem Persori excusans episcopum a personali re-

sidentia

364쪽

sidentia est unica, quando scilicet,persona talis est ut melius, aut saltem aeque bene pascatur ecclesia a tali per na absente quam pasceretur ab alio praesente. Ob hanc rationem sunt sex episcopi uicini Romanae ecclesiae, habentes Romet residentiam, quia sunt episcopatus Cardinales. Ob hanc quoq; rationem possce unus plures ecclesias habere deficientibus alsis idoneis , R ex cu . seretur a iugi residentia in una. Ob hanc quoq; rationem secundum quorundam opinionem, ut dictum est, concedunt iura ut Cardinalis Romanae ecclesiae possit eligi in episcopum alicuius particularis ecclesiae. Lt quia excusetio ex isto capite est per accidens, per accidentem scilicet penuriam pastorum bonorum, ideo no est mirum si per accidens in huiushaodi cassi oportet per aliquem titularem episcopum aut uicarium supplere opportu nos actus,qui personalem praesentiam in ecclesia exigunt. Quod autem haec quae de personali residentia diximus ita se habeant,ex ipso etiam iure scripto de Clericis non residentibus satis patet, quia priuandi sunt non residentes absq; rationabili causa. Eκ regulis quoq; Gregorij in pastorali personale exigere industriam

c probitatem patet. Constare quoq, potest & ex articulo prius a ducto secunda secundae hanc esse Diui Thoms doctrinam, ubi nec persecutionis tempore concedit licitam esse absentiam Pastoris nisi in casu. Quanto ergo magis absq; persecutione illicita

est&perniciosa ab lentia pastoris sine rationabili causa ξHac di

stin. a.

Quo ad tertium respondendo obiectis dicitur ad primum. quod obligatio episcopi ad residendum in sua ecclesia,est ex pretcepto diuini iuris,ut monstratum est. Et ad primam obiectionem in oppositum dicitur quod ,quia praeceptum hoc est affirmativum ideo nihiI illi obstat quin in multis casibus liceat ab ecclesia abesse. Ad Secundam dicitur,quod nec illa comparatiua . s. sufficientius per aliumquam per se episcopus regit, excusat ipsem a residentia.quia licet uerum sit quod sufficietius per blium quam per se episcopus regat,non tamen ex hoc habetur quod sufficienter regat.Quilibet enim malus rector sussicientius per alium bonumquam per se regit, & tamen stat quod nee alius sufficie ter regat.

Nec illa posititia scilicet sufficienter per alium regit excusat ipsum a residentia, quoniam licetper hoe sufficienter sit prouisum episcopatui ex Parte ecclesiae, non tamen susticienter ex parte

365쪽

episeopl. quia non selum tenetur ad prouidendum e eelestae, sed tenetur ad personaliter pascendum e eclesiam ut monstratum est. In debitis autem personalibus non absoluitur debitor si per alium iacit. Verbi 3ratia,Sacerdos si per alium deuotum ac semctum clericum diuinum officium pro se dici faciat, suis cientercati stacit illis pro quibus tenetur orare, sed non propterea excusatur a dicendo officium, quia est debitum personale . Et similiter accidit in proposito. Unde eum dicitur, si residentia sub praeeepto caderet hoc esset ex necessitate finis qui est salus animarum, conceditur,& dicitur quod salus animarum necessitat pastorem suum ad personale debitum, hoc est personalem curam animarum. Et quum dicitur. Salus animaru procurari potest absq; personali episcopi cura, ergo non necessitat ipsum ad personalem curam. Respondetur, quod quia in moralibus non attenditur possibile secundum potentiam logicam, hoc est quod non implicat contradictor tu, sed secundum potentiam moralem officiorum. constat autem ex Domini sententia quod mercenarij officium non se extedit ad id quod praecipuum est in pastore, scilicet amorem Ouium Parum non alienaru,& propterea dicitur quod per se loquendo,salus animarum ita necessitat pastorem ad personalem curam,quod regulariter non potest sine ipsius personali cura episcopi haberi, quamuis per accidens contingere forte hoc possit Sed quod est per accidens non uariat naturam mora. lium uinculorum. Et propterea non excusatur episcopus apersonali residentia ex hoc quod per optimum uicarium prouidet

ecclesiae.

Ad Tertiam dicitur,quod non consuetudo sed abusus est tot episcorum non residentium &sequentium curias. Et quia,unusequi'; prs sumitur paenitens in fine uitae suae, quando cum sacramentis 3e sianctae ecclesiae communione recedit, ideo nihil honoris non residentium tumulis ecclesia adimit. Nec hoc uideri deinbet durum ei qui illud Hieronimi considerat, non omnes episcopi,siuit episcopis

Ad secundum principala dicitur quod Episcopus tenetur ad

utrunq; simul resdemum & opus, & quum in statur contra hoe ex parte magnitudinis diocess,respondetur,quod nullae it aue magna dioecesis eri non possit unus episcopus per naliter eκ hibere omnia quae sui sunt officij si uere uult curam ouiu suarum gerere. Quum autem instatur ex parte illustris generis resipoν

detur,

366쪽

detur, quod nemo illustrior illo est qui pontifex assistens futuro. rum bonorum introniit sena et in sancta. Qui de se ipso dicit, i ilius hominis no uenit ministrari sed ministrare & dare animam suam pro multis. Nec acceptet uir illustris episcopatum si non utile pastorale officium exercere. Sibi ipsi imputet illustris qui acceptauit episcopatum & exequatur quod promisit. Seruet Deo de ecclesiae fidem. Turpem se recognoscat, si nomen , potentiam, honorem,ac diuitias Episcopi tenet in perssina sua,officium autem alteri delegat,quoniam priora omnia siue data sunt persons, ut habeat simul cum ipsis per nate officium episcopi. Cum his tamen stat quod persona episcopi,salua conscientiae puritate,ex rationabili causa abstineat ab aliquo proprio sibi actu,& per alium exerceat illum, puta quod praedicet per alium, ubi hoc magis expediens fuerit,exemplo Valerij,qui per Augustinum praedicabat No

367쪽

CONTROVERI IADE NECESSARIA

EPISCOPORUM, ET ALIORVM

inferiorum Pastorum Tridenti explicata per F. Bartholomaeum CarranZam de Miranda instituti

, B. Dominici. ET REGENTEM IN COLLEGIO s. GREGOR I Ieiusdem ordinis in Valle Oletana.

LVCAE DECIMO. Messis quidem multa, operarii autem pauci, roga te ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. CONTROVERSIA DE RESIDENTIA

MINISTRORUM ECCLESIAE.

DECLARATUR Q v IBUS GENERI avsargumentorum examinanda sit prUns controuersia.

N s Acars distiplinis multiplex est locus arguendi unus est ex sacrarum scripturarum testimonio, & hic est firmisisimus locus argumentandi. Alter est ex secrorum conciliorum generalium , uel prouincialium traditione. Tertius est ex sanctorum, & ueterum Patrum ecclesiae, sentetia. Isti omnes sunt proprie loci Theologici,quibus omnibus contendam demonstrare, uniuersos ministros ecclesiasticos ex iure naturali, & diuino teneri ad residentiam personalem in ecclesijs a quibus temporalia stipendia desumunt. Postremo adde mus , & rationes humanas, qui locus arguendi no est alienus ab hac

368쪽

hae disciplina, sed ne diu uage inur. Primum ostendamus, unde uim habeant quae nobis praecipiuntur, Sc an pastores spirituales dignitate tantum nobis praesint & imperio, an etiam munere &ossicio . Magna quidem res est residetia pastoralis, & grata omnibus esse debet,& iocunda certe populo christiano, quandoquidem ex ea omnis instaurandς ecclesiae ratio, omnis restituendae religionis modus leges, instituta, mores, ueterem christianam ueramq; disciplinam reuocandi facultas pendeat atq: proficiscatur, qui cum ita sint,& tanti reserant,silere non licet, neq: in lato religionis nostrae discrimini tantoq; alarum coi periculo cuiqua consulere potius, quam osticio nostro , di publicae utilitati.

totus status prae niis controuersia . cap . a.

EO R v M ad quae legibus tenemur, quaedam sunt iure dies.

no prohibita, uel praecepta , quae nullam institutionem ha oenta iure naturali, ut bapti Eari aqua, & usus aliorum sacramentorum. Alia uero sunt iure naturali prohibita, quae nullam nouam institutionem habent a iure diuino, ut furari, nace, chari, &c. Alia autem ab utroque iure prohibita sunt, uel praecepta V. g. reuerenter tractare sacramenta, mu dum summere coenam Dominicam, ne liceat uendere sacram uestem, aut praebendam, quia sacra res est. Haec pendent ab utroque iure. Qui in istis ostendit, omnia iura uiolat naturalia & diuina, quoniam haec habent institutionem a iure diuino cab eo enim sunt sacra inenta, & ministeria sacra si tame dederis aliquid esse a Deo destinatum ad sacra, aut assumi instrumentum an sanctificad6s homines cquod uocant sacramenta iura naturalia prohibent illauedere, aut emere . Nec opus est noua aliqua prohibitione, aut lege diuina. Et eadem iura praecipiunt, ut istaec reuerenter tractentur. Huius terth generis sunt, quae nunc controuertuntur, de residentia ministrorum ecclesiasticorum.

Futuros esse in ecclesia Episcopos,& pastores alios inseriores iura diuina instituunt,& Apostoli tradiderunt. Actu. 2 o. Attendite uniuerso gregi in quo spiritus sanctus uos posuit episco. pos ad regendam ecclesiam Dei,& j.Timoth. & Tit. j. Et iura naturalia, & eam diuina pricipiunt, ut faciant ossicia sua. Ideo utriusq; iuris uiolator est,si ab illo cessat. Quo circa statuat.j.co

369쪽

DE RES ID.

chisio quam inter orthodoxos indubitatam processu operis demonstrabimuS.

Omnes ministri ecclesiastici prisertim Episcopi,& parochi ex

iure naturali , & diuino tenentur non per mercennarios, sed personaliter facere officia sua. Ex qua colligitur secunda conclusio aeque certa. Ex utroque iure tenentur Episcopi, & parochi ad regularem Nordinariam resistentiam siue praesentiam, corporalem in suis ecclesiis, & die ccesibus. Arbitror non esse diuersa, re, teneri ad usum officit, & ad residentiam perlonalem, sed solo nomine esse diuersa. Quoniam ad hoc nempe personaliter residere nemo tenetur nisi propter illud. s. ut faciat officium suum. Unde siquid operis est, quod pQ-nit absens ecclesiet suefacere , in eo non tenebitur ecclesiae adesse, quia cessante causa, cessant & illa, quae ad eam consequuntur. Quo circa eisde argumentis ostendemus utraq; coclusione. Ad utriusque igitur euidentem demonstrationem statuamus ista ministeria, & praelaturas ecclesiasticas esse a Deo instituta,

di ad hoc instituta, nempe ad certas actiones exercendas, ut pa tet ex Ioan cum Christus instituebat Pctrum primum,& summu ecclesiae pastorem , non dixit ei. esto Pontifex, sed: P: sce, guberna,rcge Ouc S meas, gregem meum,certam operationem madauit, nempe pascere, regere . & Num. I 8. cum in lege institueret dominus sacerdotes: Aaroni,& filijs suis tradit primitias Pofficio sacerdotali; filiis autem Levi iubet donari omnes decumas pro ministerio, quo seruiunt ei in tabernaculo foederis, &j. Timoth. 3. Qui episcopatum desiderat, bonum opus de fide. rat , 3pus dixit, non imperium, non dominationem, non digni. tatem , quamuis sit etiam praeclara dignitas. & Aug. explicans Paulum inquit,exponere uoluit Apostolus , quid sit episcopa tus , quia nomen est operis, non honoris. Episcopi sunt super intendentcs, &c. Et habetur. s. quaestio.j. Qui episcopatuita. E go sua institutione tenentur. ad praescriptam operationem. Et Hieronym ad Oceanum explicans eiusdem Apostoli verba. Si quis cpiscopatum desiderat,&c. opus, non dignitatem, labo rem, non delicias, opus, per quod humilitate decrescat , non

intumescat fastigio,&c. Idem ad Nepotianum. spiscopi sacerdotes, sciant se ministros esse, non dominos. Et infra subdit. Recordum ur semper quod Apostolus Petrus praecepit Saccr

370쪽

dotibus.Pascite enim qui in uobis est gregem Domini:prouidentes non coacte sed spontanee,secundum Domini praeceptum habetur dist ys. esto.Orige n. in Esaiam. Hom. 7. Qui uocatur ad episcopatum,non ad principatum uocatur, sed ad seruitutem totius ecclesiet. Si uis credere de scripturis quia in ecclesia seruus sit omnium,qui praeest,suadeat tibi ipse Saluator& Dominus, qui talis tantusq; factus est in medio discipulorum,non quasi discutribens, sed quasi ministrans . Accipiens linteum postquam exutus est uestimentis δέ c. Bernar. ad Eugenium papam epistola. a 37. Si Christus te misit,aestimabis tibi, non ministrari sed ministrare uenisse,& ministrare,non solum substantiam, sed ipsam quoq; animam, sicut prae fatus sena &c. Huc facit canon ille ecclesiasticus. Beneficium datur propter officium.Omne ergo ministerium ecclesiasticum institutum est ad aliquam actionem hic est status nostri tam firma & certa probatio,ut si opus sit etiam aduersus omnes portas inferorum queat subsistere.

TESTIMONIIS VETERIS TESTAMENTI

probatur necessaria residentia personalis ministrorum ecclesiae. Cap. 3.

Sa n iam ostendamus quod in principio promisimus, nos

Ostensuros, teneri, scilicet pastores omni iure ad residentiam personalem,ac primum quid in sacris literis inueniamus incipientes ab scripturis ueteris instrumetiti. Postquam Dominus sub Mose constituerat ministros tabe naculi sui Aaronem di filios eius,addideratq; eorum coadiutores Levitas fratres suos, dixit uniuersis. Excubate in custod a sanctuarij,& in ministerio altaris, ne oriatur indignatio sit per filios

Israel &c. Omnia quae sanctificantur a filijs Israel tradidi tibi & Dlijs tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna, filijs autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio quo seruiunt mihi in tabernaculo foederis &c. Haec Dominus ad Aaronem. Omnia in figura fiebant apud illos,inquit Paulus, & tabernaculum illud nostrae ecclesis figura suit in Aarone & flijs,intellige pastores maiores,nempe Romanum cum caeteris episcopis orbis. In filis Levi adsumptis a Domino,ut ministrent maioribus ministris,nempe Aaroni & flijs suis, intellige inseriores pistores,quos Olim uetus ecclesa uicarios,uel coaudiutores episco

SEARCH

MENU NAVIGATION