De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

. EPISCO P. i 8 dotio,nisi qui neglectis omnibus nihil amet, nisi Christum . hoe

est ueritatem, innocentia,pietatem. Ad haec nihil huic antiqui inesse debere quim incolumitatem gregis sibi crediti. Proinde quet , quid frontis est istis quibusdam .qui prophanis, immo sceleratis principum obsequijs, qui pecunijs hue penetrant,qui sacerdotium nihil aliud quam quaestum ae tyrannidem esse putant ρ Nec

meminerunt quam attente quibusq; legibus Christus suas oues Petro commiserit.Nec commiserit deuorandas, sed pascendas exemplo piae uitae , Pascendas euangelicae doctrinae pabulo, siue lac desiderabunt,siue solidum cibum, Pascendas etiam opum subsidio,si res ita poposcerit, haec citatus author qua nec inco grue, nec falso hoc tempore annotata uidentur. Nono .est locus non inefficax in actis Apostolicis ubi est Ora . tio Pauli ad Presbyteros Ephesios exhortatoria, qua hortatur, ut officio suo diligenter iungantur. Qui ascendens Hierosob. mam, transiens Macedoniam accersivit Presbyteros Ephesiorum,quos sic allocutus est.

Contestor uos hodierna die, quod mundus sum a sanguine omnium, non enim subterfugi quominus an nunciarem omne consilium Dei uobis. quo loco Gregorius libro epistolarum . iaepistola.33.sic est. Mundus a sanguit eorum non eiset, si eisdem consilium an nunciare noluisset,quia cum increpare delinquetes noluerit, eos proculdubio tacendo pastor occidit. hac igitur consideratione compulsus uelis nolis locutus sum, quia omni uirtute aut te cupio saluari,aut de tua morte me eripi. Postquam

haec Paulus praefatus est, subiungit Attendite uobis & uniuersa Cregi, in quo uos spiritus sanctus Posuit episcopos regere eccle sam Dei,quam aequisiuit sanguine suo. Ex uobis surgent uiri loquentes peruersa ut adducant discipulos post se aropter quod

uigilate, moria retinentes quoniam pcr triennium die ac ris Oe no cessaui cum lachrymis monere unumquenq; uestrum doc.

Si uerba Pauli attente consideres, uidebis is quibus rationibus ostendat,cur presbyteri Ephesi; debebant suo ministerio diligenter sungi. Primo quia cinquit Paulus tota ecoesit cura iam in uossolos incumbet, de si quid negligatur, uobis solis culpa impingi potest, di debet. Secu ndo;quia spiritus sanctus posuit uos episcopos ad regandam ec clesiam Dei. moinde , si laetitis ignaui Mglectores , non in

382쪽

in homines,sed in Deum peccabitis,nec hominis sed spiritus lancti mandatum uiolatis. Tertio,quia Iesus Christus qui est Dominus Deus noster,acquisuit ecclesia cuius ipsi episcopi, speculatores, curatores, doctores sunt, non uili, sed incomparabili pretio,videlicet, non auro,argento, non deniq; ullis terrenis diuiths , sed suo ipsius sanguine. arto,sumit rationem a periculo,dicens, Ego scio,quod inu trabunt post discessum meum lupi rapaces in uos, non parcentes gregi &c. quo uos oportet esse magis attentos , & uigilantes Q. per gregem Dominicum, quia bonus pastor anima sitam ponit pro ovibus sitiis. Quinto tum it rationem ab excmplo,dicens,Memores estote. quod per triennium nocte & die &c. Monet Paulus presbyteros, ut sui exempli meminerint, de quemadmodum ipse etiam cum lachrymis toto triennio singulorum salutem curauerit, Ita aequum est, ut illi multo maiori solicitudine ministerium tum urgeant, quando maiora pericula instant. Haec Paulus ad Episcopos Ephesios Rogo .te lector, quis tanta solicitudine curabit salute ovium suarum,aut tam diligenter defungetur hoc sacro ministerio abAsens' Quid putas dixisset Paulus si epo aliquis Ephesius astans respondisset Paulo,ero quidem pastor, di episcopus,& curabo salutem harum ovium mihi commissarum, sed inperirn oportet me per aliquot annos manere Roma , S: in aula Caesaris uersiari,& defungi munere quodam, honesto quidem illo, sed Caesareo. pascetur uero grex Christi per suppositum quendam pastorem. Nec tamen ponam ego gregis Christi curam, nam e Roma per literas curabo multa,& cu uacauerit, interim etiam ipse uisam gregem

mihi commissum per dies aliquot. Non ne sic abunde satisfece .ro demandato mihi muneria Quid inquam putas responsurum Paulum p Credo neminem fugit, huid Paulus fuisset dicturus, ad

haec tam noua & inaudita uerba. hoc ipsum puto,eum & nunc re

spondere multis apud tribunal Christi iudicis.

de iure naturali O diuino esse necessariam residentiam

A vh v s, i. Cor. 9. disputat quam potestatem habeant mi, nistri ecclesiastici desumendi,siue metem carnilia. ab ecci iij,

383쪽

sis fidelium, ubi duplici ordine argumentoru probat solum licerre illis maducare, & bibere siue uiuere ex misterio ecclesiastico. Primo id astruit argumentis dum taxat humanis, dices. Quis militat sitis stipendiis unquam e Quis pia tat uinerin, & de fructu eius non comedit Quis pascit gregem, & de lacte eius non maducat e Si obserues Apostoli uerba , uidebis, quod tantum mili- . tantibus, plantantibus, pascentibus gregem Dominicum concedit ius percipiendi fructus temporales . Cum igit istas actio nes non possint facere nisi praesentes, consequitur ministros teneri ad pret sentia corporale,qua sola possunt implere mi steria sua. Secundo arguit ex lege Mosis. Scripxum est, Non alligabis asboui trituranti . Quae uerba exponens quidam haud obscurus Doctor , sic ait. Annotandus hic locus his, qui tantis clamoribus tantaq; tyrannide decimas, & plusquam decimas extorqueta pauperrimis quoque laicis, nec intelligunt legem uetare, nequis obliget os bovi, sed trituranti, hoc est, docenti, morienti, exortanti, sacrificanti, ac citeris sacerdotalibus officiis fungenti . Quid autem hoc ad istos quosdam, qui non solum in ocio. sed in sardanapalicis deliciis uitam omnem transigunt e. Haec ille . audi nunc Paulum. Quae propter nos ministros euangelii scripta sunt, non propter boues, quorum Deus non habet tam peeuliarem curam . si nos uobis spiritualia seminavimus , magna est si carnalia metamus e Qui in sacrario operantur , quae de sacrario sunt, edunt. Et qui altario deleruiunt, cum altario pratio pant. Ita & Dominus ordinauit iis, qui euangelium annuntiant, de euangelio uiuere. quae uerba explicans Bernardus in declamatione. Ecce nos reliquimus omnia, sic ait. Uluat,inquit de altario , di iuxta Apostolum alimenta, & quibus tegatur habens his contentus sit, uiuat, non superbiat, non lux trietur, denique non ditetur,nec ex clericatu ditior fiat. H qc Bernar. Hu'

ius uocis emphasim annotauit; N Theophilactus, & ante hunc Chrysostomus. Non enim, ait, sacerdotes, sed qui assident altario, ut intelligamus assiduum cultum sacrorum. at hodie nulli sere magis absent ab altario, quam hi qui maxime participes sunt altariorum, nec ulli molestius exigunt a populo decimas, quam hi,qui nihil eorum prςstant populo, quorum gratia dandae fuerat decima . nec satis est assidere, sed operandum est, nec satis quiduis operari, sacra oportet operari, & in his astiduum esse, nec dixit ex sacro accipiunt, sed ex lacro ucscuntur, ut admoneat ut .

384쪽

ctuin deberi non diuitias .sic fere quida quem semel superius citaui,quae ob id adscripsi , 9, nimis ad praesens argumentum faciunt , & uere, pieq; dicta sunt. Obserua obsecro Christianae lector, quid Apostolus nobis tradat secundum doctrinam, quaedoctus est ab spiritu sancto, & secundum ordinationem Christi quain exhibuit, Apostolis seminantibus spiritualia, asserit licitum etere carnalia, & seruientibus sacrario ex illo edere, & annunciantibus euangeliu, uiuere ex illo. Haec a Christo ordinata sunt, ergo qui uolet non modo uiuere ex ministerio euangelico, sed abundare, sed luxuriari, &instar principum prophanorum au Iam alere,haec non faciet secundum ordinationem Dominicam. Nam,lut Apostolus nobis tra dit, Dominus ita ordinauit, ut qui euangelium an nunciant,uiuant ex illo . Rursus qui uolunt, nihil spirituale seminantes,metere stipendium carnale, altario non inseruientes ex altario edere, nouerint se id non secundum ordinationem domini facere,nisi dicant, se haec facere perfictilios quosdam minii tros, quos uulgus titulares uocat. Auertat Deus ab ecclesia eiusmodi monstra. Nonne monstrum est pastores fingere ubi nulls sunt oues pascendae causentur quod uolunt, satis superq; intellexit orbis, quod uolentes ociosi, aut absentes, & in Prophanis negochs occupati,ab ecclesia stipendia percipere, &oues Christi deglutiere, contendunt munus episcopale prophanam, & mundanam quandam dominationem facere, sicut cum maximo ecclesiae malo fecerunt multi, & nunc etia faciunt. potuit alijs fortasse temporibus potuit aliquando firmitate sua negligentiam,& episcoporum a suis sedibus absentiam ferre ecclesia Christi, iam non potest, disiecta sunt a capite suo non pauca membra, reges, populi, nationes , morbus in dies crescit,serpit ubique haeretica pellis, inest hoc tempore malum haud penitus animis hominum insitum , sed foras emergit, atque e αrumpit undeq; ut cohiberi non possit. omnes boni incerent,templa gemunt, tecta ipla urbium luget,populus Christianus uniuersus in coelum clamat,& si ista tacuerint, lapides clamabunt. Undecimo, R ursus produco Paulum in prima ad Thessalonicen. cap. s. ubi sic allo astur, Plebem fidelem , Rogamus autem uos fratres, ut noueritis eos qui laborant inter uos . 8c prς sunt uobis in Domino, S monentios, ut habeatis illos abundarisus in charitate propter opus illorum.O uerba aurea.& uere a diui- .no spiritu prolata ob perfidiam huius temporis .Rogat Paulus,

385쪽

utrone hEamus praelatoru nostroru &honore sumo illos afficiamus Sed audi prius quibus ronibus roget honorandos a nobis ecclesii praesules. Prima ratio,quia laborant, inquit, inter vos, quo liquet ociosos nullum promereri stipendium a subditis, iuxta illud ,qui non laborat, non manducet. Item neque absentes etiam si laborent, quoniam foris non inter nos laborant, & ibi honorandi ubi laborant. secunda ratio, & praesunt uobis in domino. Quo loco audi Theophilactum. Si enim praesides tuos in humanis rebus in pretio habes,quanto potius his qui in diuinis rebus tibi praesunt, gratiam & honorem te debere fateri debes, quod ait in Domino . hoc est, non in mundanis rebus tibi praesidet, sed in his quae ad dominum pertinent. Orat pro te, regenera uit te per baptisma, incitat praeterea, & adhortatur. Medicus tibi est, me dijs in noctibus voces veniet, Haec Theophi. , ides lector hic clare doceri necessariam praesentiam praelatorum. Tertia ratio, & monent vos, alias annotauimus ex Paulo. Quia oportet episcopum doctorem esse . Quarta ratio. Abundantius illos habeatis in charitate propter opus illorum. Nova aeditio habet, ut habeatis illos inhumano pretio per charitatem, hoc est, ministrado illis necessaria propter opus illoru. Igitur ubi nullum est eorum opus, non tenemur illis necessaria ministrare. Nam Paulus propter opus ipsorum inquit. Honorate eos,Qua re PaulesAn quia nobiles An vero quia sumptu magnu . in curijs

principii faciunt ρ Nihil horum, sed propter opus ipsorum,.si

officium suum non faciunt, nec suis digna nominibus praestant, Non est cur authore ditio Paulo in habeamus illos abundantius, nec illos agnoscamus episcopos, si non laborant inter nos qui illos nostris sumptibus, & oblationibus alimus. Haec locutus est Apostolus ad subditos . A udi qualem describat esse debere cura

praelatorum. Rogamus autem vos fratres corripite inquietos,

consolamini pusillanimes suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte,nequis malum pro malo alicui reddat. Et quid explicatius potuit dicere , ut intelligeremus necessariam praesentia personalem praelatorum Nunquid absens monebit aut arguet inordinatos, con labitur pusillanimes,& meticulosos, subleu bit infirmos,erit patiens erga omnes une vides candide lector, qua sint haec clara & aperta, ut qui haec non videat, in media luce caecutiat. Huc locu admonet quida annotandu diligenter ab episcopis, qui exigunt a suis summu honorem cum ipsi non curent A A A a praestare

386쪽

hortari non potest,pseudo episcopus est. Nam alias virtutes in alijs sub epo costitutus iueniat quisqua,nimiru hospitale esse, sobriu,idq; genus alia,quod maxime vero episcopulia veluti characteribus quibusda & signis exprimat,docendi munus est. Decimota reio , demonstratur praefata veritas ex verbis Pauli ad Timo. quo loco sic spus domini per organum . illud electionis stet in uno episcopo alloquitur uniuersos. I estis cor cora Deo,& Christo Iesu qui iudicaturus est vivos & mortuos,& per aduetum ipsius,& regnurn eius, praedica verbum, insta opportune, in Portune,argue,obsecra, increpa, in omni patientia & doctrina. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt,sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus,&a veritate quidem auditum auertent,ad fabulas autem conuertetur.Tu vero vigila, in omnibus labora. Opus fac euangelistae, ministerium tuum imple. Haec Paulus. Quis no videt hoc loco aperte demandata esse & praesentiam & solicitudinem omnibus epise Audi secundo vocem spus. Praedica verbum, insta opportune,importune,argue,obsecra, increpa. Nunquid S illa fient per mercenarium, quem tibi subrogasti s Tu vero vigila,in omnibus labora. Necesse est labores non in olbus, sed in paucis, si absens es agrege tuo, Ministeri u tuum imple .Qui potes implere ta remotus a grege, que verbo & exeplo pascere in tua ordinatione iurasti λVtinam oes epi sic cogitarent hanc obtestationem cuiq; singulatim esse proditam,sicut est reuera .Qii id aut exigit spus cu ta religiose obtestatione, Pridica verbum Z Quid Paulo respondebunt pastores,ubi ventu erit ad iudiciu,cuius ipsos hic comonefacit 'Quartodecimo, est & alius locus meo iudicio, euidenter demo nitrans premisiam veritate in epistola canonica Petri, qui sic habet. Seniores ergo,qui in vobis fiunt,obsecro consenior &cet. pascite qui in vobis est gregem dei:prouidentes, non coacte,sed spontanee secundum deu, nec turpis lucri gra, sed uoluntarie, ne c.

ut dominantes in cleris,sed forma facti gregis ex animo, di cu apparuerit princeps pastoru, percipietis immarcessibile fori coronam. Flec Petrus Ap A. Preceptu hoc Aproru principe dignuin Oibus omnium eporum aulis uel aureis literis erat inscribendum. Pascite inquit in gregem,non opprimite, non expilate, idq; non coacte uelut ex officio, sed ex syncero affectu, tanquam pres,

nec turpis lucri gra,quasi presentiens ecclesis pestem ex hac radice oritur deniq; non dominantes more principum,sed exuplo

387쪽

D E RES ID.

& doctrina pascite benefactis uincite. nuc episcoporu bona pars nihil audit ab assentatoribus doctis. nisi dominia, ditiones, gladios potestates atq; hinc fastus nonnullorum plusquam mundanus. Multa sunt hoc loco a pastoribus ecclesiasticis considerans da in usum minister ij siui,sed tria,quae in rem nostram agunt, ego oculis lecto ru subisciam. Obserua obsecro christiane lector lis cquae spiritus sanctus per os Petri Apostoli iubeat episcopis, ut recte obeant sua munera.

Primum pascite gregem uobis commissum. Quidam sic uertunt Graeca, Pascite quantum in uobis est, gregem Christi. Secundum & id faciatis uoluntarie,non uelut dominium exercentes in greges, qui uobis uelut sorte gubernandi obtigerunt,

hos . n. vocat aeditio uulgata cleros.

Tertium,& sic ,ut sitis exemplaria gregis ex animo, quod no stra aeditio dixit facti forma gregis, Nunc cuiusuis lectoris iudicio relinquo tausam nostram si possunthqc tria obseruari per absentem pastorem. uel octo sum, ingenue fateor non teneri episcopum ad residentia in ecclesia sua. Si potest quis pascere gregem. Christi,& csse exemplar,siue sorma uiuendi suis ovibus absens,& aliud agens, tutissimus degat,ubi uelit. Si uero nori potest, uel relinquat munus,uel subeat Onus malaedi, & pascendi suas oues, Equibus ipse pascitur. His testina oniis haec controuersia probata est sufficienter, ita ut non reformidet aequi iudicis iudicium, immo ut ipsas pene conscientias aduersariorum appellare audeat.

riam haec uidentur partem esse diuina scripturae,quaut a spiritu sapientia indita semper consonant rebus ipsis, re proinde testimoni,s scripturarum illa subiecimus. C. 6.PΟ s T R s M o excutiamus si libet,quibus nominibus episcopi appellantur in sacris scripturis, uel hine enim astruemus quod tantopere quaeriinus. Et mihi quidem uidentur suum nomen ignorare,qui putant sibi ociosis uagari licere, uel potius negotio longe ab officio alieno implicatis. In alijs quidem disciplinis leue esset argumentum a nomine sumptum, quae uel casu aliquo,uel humana ratione imponi solent,& licet aliquando uera, interdum tamen uana,saepe etiam mentita usurpamus nomina. In

388쪽

In hac uero disciplina cuius author& magisterest spiritus sanactus,firmissinu est a nomine acceptu argumentum,quae quide in accomodare solet rebus ipsis,secundum ipsarum rerum naturas,

ut quod iple uelit in re,hoc nomen ipsuin designet. Episcopus is dicitur qui speculatur,dc attente rimatur,quid geratur. Nain ubi

habemus. i. Petri.c. I. Prouidentes, Graece est εν -- ris x. II

tendentes, aut episcopum agentes,quod tame adeo uulgare est, ut nemo non intelligat. Si episcopos tantum excipias,hinc EZechiel Vigiles & speculatores appellat episcopos. Quis igitur

unquam speculator conductus relicta prouincia, in qua munus illud habet,aliena pererrat hoc igitur est,quod olim dixit Hieronymus Heliodoro,Non omnes episcopi, episcopi sunt, hoc est multi sic vocantur,sed pauci respondent suo nomini. 'Dicuntur Angeli,cum apud Lucam & Marcu tum apud Esai,& Malach.Cur ita quia mittuntur ut nunc ij praedicaturi uerbum Dei,Qtio modo praedicabunt dicit. D. Paulus9 nisi mittanture Quisquam ne eth adeo perfrictae frontis, qui si nuncius mittatur Toletum Iarraconem proficiscatur,ut ibi fungatur legationee hoc no facturus erat ab homine missus,& qui a deo nuncius mittitur ut Toleti quae fert in mandatis palam faciat, Romam petet

ubi quid Deo praestet obsequi oblibet magis silere quam dicere. Montes etiam appellantur,cum alibi saepe, tum a Dauid Psal. r. Quo uerbo potuit uox diuina significantius firmitatem Apraesentiam episcopi ottendere Suscipiant inquit Montes pascem populo,& colles iustitiam. Montes Apostolos& eorum successores uocat, quia populo subdito Mesiae an nunciant pacem per Christum &ueram iustitiam. his montibus David pricatur, ut suscipiant pacem a domino sed non sibi solis, uerum populo, ut populus sub eis pace fruatur,& collibus,ut suscipiant iustitiam ut iustitia dirigantur, quae pax &iustitia .uenit omnibus regnis quae Christum susceperunt,sicut scriptum est. Quam speciosi pedes euangelizantium bona euangelieanti uin pacem. Sicut enim terreni montes primi excipiunt influentias coelorum ,& ex illis ad ualles derivantur,sic sacerdotes primi accepturi sunt coelestia

dona. Item per montes immobilitas designatur, & montes eminent caeteris terrae partibus, sic & sacerdotes perpetuo eminere

debent reliquis fidelibus. Ad iis c uero opus erat episcopis di ministris qui spiritu Christi seruentes bellum indicerent aduersarijs Potestatibus,& sic pacem annunciarent populo Deitat nunc ma

389쪽

o nost ro videmus impletum illud eiusdem Dauidis .Transfereaatur montes in cor maris. Per mare enim inscripturis lacris hie mundus solet de signari. Videmus nonnullos montes ad cor maris, hoc est ad aulas principum secularium N alias curias migrasi se . Unde cum dominus in argumentum fidei & uice miraculi dixerit. Si habueritis fidem sicut granusinapis, dicetis monti huic transi hinc, illuc,& ti an sibit, ita puto nunc non minoris miraculidi fidei argumentum foret,siquis hos mysticos montes a cordem aras ad aridam reuocaret.

Uocantur Boues ex interpretatione Pauli, qui exponens illud Mosis. Non alligabas os bovi trituranti. Propter nos ait in scriP- tam legem non propter boues ut non negemus mercedem episcopo. I oum nomine episcoporum & doctorum labor designatur. I nde Salomon. Unde non sunt boves praesepe uacuum est, sic etiam actum est de ecclesia ubi episcoporum & doctorum labor cessauerit,sicut iam in bona ecclesis parte cessauit, postquam creverunt opes in ecclesiacinteriit doctrina, qui aquato crescunt opes crescunt curae,& augetur familia hinc Episcopi desierunt esse doctores in ecclesia, & haec uidentes principes c Deo sic permittente θ coeperunt pinguiores praelaturas.& CPisco Patris con

serre iis per quos regna, & ditiones suas gubernant, sic & opes N per nae ecclesiasticae ab ecclesiis in aulas principum mavima ex parte translatae sunt. Dic mihi Christiane lecto an potuerit nobis proponi ullum animal tardius,& minus habile ad peregri nandum ἰ Quis nescit boves in eodem quo nascuntur loco, de opus facere,& animam agere λ Non uocauit Episcopos equos, aut canes quod illi in bello nati,hi adulatores & voraces,& per grinandi auidi uideantur qua iis,& equi triturationi, & canes ovium custodiae non inepti sint, sed uocauit boves, quasi dicat

immobiles. N perpetuos operarios. Insigniuntur etiam militii nomine ita Paulus Timotheum episcopum, bonum militem uult esse,& se bonum certanae certasse, exultat. Quis igitur adeo uecors est, ut militem sibi conducaransimilis,& patriae tutelam,& securitatem & illum patiatur uagari longe a stationibus ut conductor sit praeda hostibus , dum miles in alieno uersatim erum 3c si episcopos militis nomine satis ad

monebatur ne a loco discederet,iamen quia non omnino graud videbatur,si unus aut alter milcs discederet .vocantur etiam Daces qui nec transucrsima quidem digitum possunt a castris abest Dicuntur

390쪽

Dicuntur patres ,& Spirituales patres nomine peruulgari, sed

quis erit tam crudelis pater, ut filios quos alere tenetur, deserat fame perituros, dum ipse ut paulo licentius agat nouas permurat regiones 'de ut intelligamus quam exposcat Paulus hanc pret sentiam non ueretur subire imaginem mulieris PNgnantis, quae tantum abest, ut filios quos in utero fert relinquere ualeat, P leges humanae partum uiscerum, matris partem diffinierint . Audi quid scribat ad Galat. Filioli mei, quos iterum parturio. Euge optime episcope Paule, & uere pater, an hos tu unqua de .seres,an hos ab orsu abijcies quos iterum te parturire fateris Nominantur arietes a David. Afferte Domino filios arietu,& hoc ipsum uoluit significare cu dixit, induti sunt arietes Ouiu. An quisquam gregem reliquit sine ariete, qui praeiret Modo deplorabimus cum Hieremia gregem dominicum, & dicemus,facti sunt Principes eius, uelut arietes non inuenientes Pascua, &abierunt absq; fortitudine ante faciem subsequentis. Dicuntur etiam cultodes ciuitatis Hierusalem, uigiles,sponsieeclesiet, gubernatores regni Christiani, uicarij Christi, quae omnia nomina nihil aliud clamare uidentur quam praesentia episcoporum in custodia, & uigilia ob gregem commissum. an episcopi qui subditos nunquam uiderunt, nec cibo illos spirituali aluerunt, digni sunt aut honore, aut mercede ulla λ Immo uero noaperte digni sunt, qui utroque priuarentur ut proditores nauaneris traciti λ Tu ne cum tot nominibus exciteris ut operam tua praestes praesens praesentibus, audes dubitare, An ad hoc iure diuino tenearis p Tu ne absens,& ignotus ecclesiae tui audes uturpare praedictos titulos e Diceris, Pastor. Cum nihil minus agas quam pasceree Tune audes plebem domini deuorare ut panem, cum tenearis illi panem spiritualem frangere, & temporale,nec facias Qua fronte exposcis mercedem, nec uis tibi tos alligari, cum operas nullas exhibeas,nec triturationem ullam facias Vocantur etiam potifices de cuius nominis ratione audi Bernardum in epistola quadragesimasecunda ad Senonensem Archiepiscopum. O quam pulchra est ut Sapiens clamat 9 casta generatio cum charitate, cum illa, inquam, charitate quam describit Apostolus de corde puro, & conscientia bona, di fide noficta. Porro puritas cordis in duobus consstit,in quaerenda gloria Dei, & utilitate proximi, ut in omnibus uidelicet actis suis,

SEARCH

MENU NAVIGATION