De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

bus uiuere,nulla ratione potest, ad quem librum remitto lecto rem ut ex illo probet uel improbet sententiam nostram. Item ad Paulinum. Officium pastorum est esse dispensatores,Grace oeconomos mysteriorum Dei & doctrinet mysticae, iuxta illud. Sic nos existimet homo ut minittros Chri iti & dispensatores mysteriorum Dei. Quis non uidet haec requirere praesentem episcopum quq per

absentem exerceri millime possunt' In commentari s Ephe. . in

haec uerba dedit alios Apostolos alios prophetas,alios pastores N doctores. Hiero . sic habet. non dixit Apostolus Paulus alios pastores,& alios doctores, sicut dixerat, alios Apostolos, alios Prophetas, sed alios pastores & doctores, indicans non este diuersos p istores,& doctores, sed quod idem est in ecciesia pastor.quiti doctor. Cu ergo absens no possit esse doctor, ergo nec pastor. - Hoc idem sentit Aueullinus in epistola .s8. respondens Paulismio quaerenti quae esset differentia inter pastores & doctores, eo quod praepositis eccic sis utrunq; nomen adscriberetur. Cui Augustinus ubi supra. q. 4 sic respondet, Pastores autem & doctores, quos maxime ut discernerem uoluisti,eosdem puto este ficut di tibi uisum est,ut non alios pallor s,alios doctores, intelligamus. Ideo cum praedixit pallores. subiunxit doctores, ut intelli gant pallores. ad ossicium suum pertinere doctrinam . . Sed& Nicolaus papa primus, cuius decreta extant in . 2. TΟ-mo cocilioru de pastoribus u & doctores esse deberet, sic dicit. Episcopis dispensatio ccelestis seminis iniuncta est. Ua si non

sparserint. Vae si tacuerint, sicut vas electionis formidat, & clamat. Si euangeli a uero non est mihi gloria, necessitas . n. mihi incumbit.Vae. n. mihi est, si non euangeliZauero. St. n. uolens hoc

agO,mercedem habeo. si aut inuitus dispensatio mihi credita e:t. Quo circa idem Nicolaus poli pauca subiunxit. Epistopos uero, qui dominici gregis se sicipiunt curam, atq; solicitudinem,ab administratione eorum discedere no oporter, ut accepti talenti pulchritudo no deleatur, sed certamen eorum salubriter augeatur,& triplicatur fructus Haec ille. Enimuero,qui a gregibus cris discedunt pastores qui uelut canes latratibus abigere ab ooebus lupos non curant, se ipsos de oves perdunt. Si euangelizaiiero dicebat Paulus mercedem habeo, mercedem quidem non tantum aeternam, sed & temporalem. Quis militat eodem cap. dicebat Apostolus suis stipen.

. . di s

412쪽

dijs unquam e Quis plantat uineam, & de fructu eius ton edit Quis pascit gregem,S de lacte gregis non manducat ergo qui

non plant uineam, immo qui ut aper de sylua eam exterminat, quo rure eius fructu uescetur Qui gregem non modo no pascit,

sed mactat N perdit,quo modo de gregis lacte manducabii Qui

non laborat inquit Apostolus non manducet. Hoc idem in lib. de pastoribus cap. 1 o. asserit Augustinus, ubi aperte indicat, Pepiscopi, qui non laborant in praedicatione uerbi, non percipiebant fructus ex ovibus. Ibi loquens de malis pastoribus, qui praedicantes lege operantur contra illam,dicit.Non uos loquens ad populum9 ipsi pastores mali pascui, sed Deus,quia uelint nolint, pastores,ut perueniant ad lac & lanam , uerba Dei dicturi sunt. Haec Augustinus. Quibus uerbis indicat quod percepturi lac &lanam ex ovibus,debent necessario uerbum Dei praedicare. Sed& Vae ovibus si pastorem non habeant,qui pascuis uberrimis diuini uerbi eas pascat. Qui cum errantes uiderit,reducat, & ad salutis uiam ducat oues,qui ita inuigilent custodiantq; uigilias noctis super gregem suum,ita alliduis latratibus circuneat gregem, ut non modo non mactet,sed nec grassari audeat lupus. At si pascua non habeant oues,unde illis Iac ut nutrire possint pastorem

Si proprijs ob pastoris ctilpam expoliantur pelliculis, unde illis Iana ut calefaciant episcopum Si deniq: pastoris somnolentia grex luporu est esca,unde ovibus foetus ut ipsum cibare possint3Mercedem deniq; suam, Basqi oues mali pastores perdui. Vnde Augustinus in lib. de pastoribus. ca. s. ubi optime distinguit bonum a malo pastore,post alia subiungit. Audi quid sentit de ista negligentia malorum uel falsiorum pastorum. Et dispersa'. ne oves meae eo quod non sit pastor,& factae sunt in deuorationem omnibus bestijs agri. furantur lupi insidiantes, rapiunt leones frementes cum oues non harent pastori. Hic ille. Sed quomodo possunt haerere illis,si per aulas C ssarum uaganturλ Si fugiunt ab ipsis pastores, quid non insequentur gregem leones j Quid non inuadent ipsum rapaces lupi caeteriq; bestis agri, ut morti am rissimo deuoret eum λ Si pace coposita pastores oues deserunt, tempore persecutionis, quonam comparebunt' Cum & tanto astringantur uinculo, ut persecutionis etiam tempore ipsis discedere ab ovibus minime liceat, Sed uelut ille bonus pastor si opus est animas suas pro ovibus suis ponant f Qua de re Nicolaus ille Pocilisex ubi iupra, cuidam episcopo sciscitanti,tempore ne

413쪽

rene persecutionis suas posset deserere oves , respondet sic. Sciscitatis, utrum cum a Normanis, ab episcopo depellaris, debeas de caetero in monasterio conuersari. In quo scias charissime frater, quod sicut perniciosum est proreptam in tranquillitate navim deserere , quanto magis in fluctibus f Vbi non dici mus quod persecutorum non fugiamus insidias maxime paga norum cum ad tempus saeuiunt.&ob multitudinem delictorunostrorum nocendi facultatem diuinitus assequutur , pret sertimcii eis prodire ultro non debeam us, & multos prophetas,& Apostolos, ipsum quoq; dominum huiusmodi fugisse insecutores luce clarius constet, Sed ut praecipue nos, qui tanquam ariete S ducatum gregibus praebemus, immo qui, & horum pastores sumus Deo authoreθcucis in periculis pro uiribus persistere pro caetero conueniat. Et cum tranquillitas reddita diuina fuerit pietate, sopitaq; furentium infestatio,mox gregem perquirere, & in unum colligere,& eius animos coelesti patriae ac securitate praedicata,erigere debemus. Haec Nicolaus Papa. Item Augustinus epistola i 3 o. ad Honoratum explicans, quado & quomodo fugiendum in persecutione, & quibus, & quando non liceat episcopis fugere imminente periculo persecutionis, docet illic inter alia, quod quando est barbaricus, & hosti lis incursus, licet quidem fugere, sed his quos e celestidiici officii non tenent uincula. Haec Augustinus. Item in eadem Epistola idem Augustinus sic dicit. Recolimus uerba dicentis. Cum persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam,&c. Tunc de locis in quibus sumus permente per secutione Christi ministris licet, quado ubi aut plebs Christi no fuerir, aut potest impleri per alios necessariiam ministerium,quibus non est eadem causa fugiendi, sicuti in sporta submissus sugit Paulus cum a persecutione proprie ipse quaereretur. Alijs utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic, ab - sit ut desereretur ministeriu ecclesiae,sicut sugit Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator , nequaquam a cetteris ministris de serta plebe catholica, quae in Alexandria commanebat, Quicunque igitur sic sugit, ut ecclesiae necessarium ministerium illo sugiente non desit, quod dominus praecepit, siue permisit. Qui, aut sic fugit ut gregi Christi ea,quibus specialiter uiuit, alimeta subtrahantur, mercenarius ille est, qui uidet lupum uenientem, LEE &ὶ -

414쪽

& fugit , quoniam non est ei cura de ovibus. Haec Augustinns,'

Huic lententiae subscripsit S.Tha.za q. t 83. Arti . . ubi allegat decretum Nicolai Papae,& quae dicebamus ex Augustino. Item Bernardus de persecutione sustinenda ca. 3 1. declarans illud domini. Mercenarius uidet lupum uenientem,& fugit, &c. sic dicit. Vtinam hodie quicunque pastores non sunt, mercenarios gregi uellent se exhibere, non Iupos, utinam ipsi non laede rent. v linam non fugerent nemine persequente, utinam no ex Ponerent gregem donec lupus ueniens uideretur . Nimirum M. stinendi fuerant,si inuenirentur pret sertim tepore pacis recipie tes mercedem suam, ut pro mercede sua saltim in custodia gregis laborantes, dummodo non ipsi turbarent gregem, & gratis auerterent a pascuis iustitiae, & ueritatis. Nam persecutio quidein dubitanter mercenarios a pastoribus segregat, & discernit. Quando enim transitoria damna non timeat, qui temporalia lucra sectatur ζQuando terrenam sustineat persecutione propter iustitiam , qui terrenam mercedem plusquam iustitiam quaerit ἐAudi & alium testem non minoris fidei. Ambro. qui in lib. dedign.sacerdo .c. 3.post alia sic habet.

Haec uero cucta fratres ideo nos permisisse cognoscere debetis , ut ostenderemus nihil esse in hoc secluso excellentius saceria

dotibus . nihil sublimius episcopis reperies, & cum dignitatem episcopatus, ei scoporum oculis demonstramus, & digne nosicamus quid sumus , & quid sumus professione, actione potiusquam nomine demonstremus,ut nomen congruat actioni, actio respondeat nomini, ne sit nomen inane, di crimen immane, &post pauca. Sic episcopum non aliud nisi episcopalis opera designat, ut ex bono Opere magis, quam professione noscatur epi

scopus.

Idem cap. s. ubi supra de officio episcopi. Oculorum etiam in corpore officium,id est, in ecclesia, uoluntarius accepisti, ut reliquum per te corpus ducatum lucis haberet . Episcopus enim a cuctis indubitanter uocaris, praesertim cuipso nomine censeris, Si tamen actio concordet nomini, & no men se societ actioni. Nam quid aliud interpretatur episcopus , nisi superinspector, maxime cum solio in ecclesia editione resideat, & ita cunctos respiciat, ut & cunctorum oculi in ipsum

respiciant eidem libro a.de Abraham, cap. 6. Pastorea

415쪽

pastores sunt magistri gregum, uel d iligentes, & sobrij non

sinentes agrorum culta obteri pedis ue stigio, atq; a duris sentibus, uel negligentes & remissi,qui non reuocet pecus suum, quo herbosa,&non frumiosa pascatur, sed libere uagari per uarios agri fructus sinant.Haec Ambrosius. Eiusitem ueritatis catholicae 6c alter test is accedat omni exceptione maior Bernardus in libro de consi. ad Euge. Et in declama. de uerbis Petri. Ecce nos reliquimus omnia,&c. Summopere urget hoc argumentum de ministerio & residentia pastorum ecclesiae. in declamatione sic habet.

Iam qui per Christum sibi in sortem ministeris huius introisse

uidetur, de caetero quemadmodum ei seruiat, quemadmodum ministret,quemadmodum pascat,tripliciter, exemplo conuersiationis, uerbo praedicationis, fructu orationis,gregem domini,solicita secum examinatione discutiat. indignus enim laete & lana conuincitur, si non pascat oues,si non uigilat in custodia gregis, iudicium sibi manducat & uestit. Vae,uae,tibi clerice, Mors in olla,mors in olla, mors in ollis carnium,mors in huiusmodi delithsest. non modo quia secus introitum delectationis posita esse cognoscitur, sed ob id maxime,quia populi costat esse peccata,quet comedis. Sumptus ecclesiasticos fratis habere te reputas Cantando ut aiunt in tibi prouenire itidentur,Sed bonum erat etiam sedere,aut manducare. Peccata enim populi comedis, ac si propria tibi minus sufficere uiderentur. Solicitus esto, tanquam red diturus rationem pro eis, gemitus fundere, dignos agere poenitentiae fructus,alioquin tibi mueris ea imtutanda,quae modo inter delitias comedis,& parvipendis, & dissimulas tanquam nihil attinentia tibi. o iudicioru Dei abyssus multa. o terribilis Deus in consilijs super filijs hominum. frustra tunc incipient miseri dicere motibus,cadite super nos,& collibus operite nos. Uenient, uenient ante tribunal Christi,audietur populorum querela gra uis, accusatio dura.quorum uixere stipendijs,nec diluere peccata,a quibus facti sunt duces caeci fraudulenti mediatores. Quid

tibi insipiens delitiae sapiunt ' Quia diuitiae illi caecos delectant

oculos,quibus mercaris tam graue iudicium,tam durae temetipsum obligas rationi)Vniuersa siquidem usq; ad quadrantem nouiss4mum exigeriS. Idem sermo. 3. de Aduentu Domini.

Longe tamen grauiori & periculosiori debito tenentur adstri

416쪽

Eli,siqui pro multis animabus reddituri sunt rationem .Quid ego infelix quo me uertam si tantum Thesaurum,si pritiosum depositum istud, auod sibi Christus,sanguine proprio priciosius iud

cauit, contigerit negligentius custodire λ Si stillantem in cruce domini sanguinem collegissem. ellet repositus penes me in uase uitreo,quod & portari sepius oporteret, quid animi habiturus essem in discrimine tanto j Et certe id seruandum accepi, pro quo mercator non insipiens ipse utim sapientia sanguinem iis tum dedit. sed & habeo thesaurum istud in uasis fictilibus, de quibus multo plura quam vitreis imminere pericula uideantur. A cedit sane ad solicitudinis cumulum & pondus timoris, P cum& meam,& proximi conscientiam seruare necesse sit,neutra milii satis est nota. Utraqi abyssus est imperscrutabilis. Vtraq; mihi nox est,& nihilominus exigitur a me utriusq; custodia,& clama tit r. Custos qui de nocte. Cum stos qui de nocte. Non est mihi dicere cum Caim. Nunquid custos fratris mei sum ego .sed est late. ri humiliter cum Propheta.Quia nisi dominus custodiret ciuitatem, frustra uigilat qui custodit eam. Idem in P l. Qui habitat. Sermo. 6. Ipsa quoq; ecclesiasticet dignitatis officia in turpem quissum& tenebrarum negotium transiere,nec in his salus animarum,sed luxus quaeritur diuitiarum. Propter hoc tondenturi propter hoci frequentant ecclesias, missas celebrant, psalmos decantant. Pro

episcopalibus,& A rchiepiscopalibus, Abbatijs aliisq; dignitatibus impudenter hod te decertatur,ut ecclesiarum redditus in superfluitatis & uanitatis usus dissip tur.

Idem Sermo. τ.Super Canti,

Non omnes sunt amici sponsi, quos hodie sponsae hine inde assistere cernis,& qui ut uulgo aiunt eam quasi addextare uidentur. Pauci admodum sunt,qui non quae sua sunt quaerant ex omnibus charis eius. Diligunt munera, nec possunt pariter diligere Christum,quia manus dederunt mammonae. Intuere quomodo incedunt nitidi & ornati circumamicti uarietatibus, tanquam

sponsa procedens de Thalamo suo . Nonne si quempiam talium

repente eminus procedentem aspexeris , sponsam Potius puta brs quam sponsae custode me Vnde uero hanc illis exuberare eκistimas rerum affluentiam,vestium splendorem, mensarum lux mriem, congeriem vasorum argenteorum & aureorum, nisi de bonis sponsatZInde est quod illa pauper,& inops , di nuda relinqui-

417쪽

tur,saeie miseranda nculta, hispida . exangui, Propter hoc no. eli, hoc tempore ornare sponsam, eci spoliare,non est custodire sed perdere,non est defendere,sed e ponere, non est instituere, suo proli ituere non cit palcere gregem, sed mactare & deuorare. Dicente de illis domino. Quid deuorant plebem meam ut cibum paul S,& quia comederunt .acob,& locum eius de lauerunt. Et in alio i 'ropheta. Peccata populi mei comedent,quasi dicat. Peccatorum Pretia exigunt, de peccantibus debitam solicitudinem non impuridunt. Quem dabis mihi de numero pret positorum, qui non plus ii Hugilet lubditorum euacuandis marsupijs. quam viiij sextirpandis bi qui orando flectat iram, qui praedicet annum placabilem domino Leuiora loquiinur,grauiora,grauiu S manet iudicium. Sine causa tame uel his uel illis immoramur, quia non audiunt nos . Sed di si literis fortitan mandentur ista quae dicimus, dedignabuntur legere, aut si forte legerunt, mihi indignaiabuntur quamuis rectius si hoc sacerent.Propterea relinquamus illos non inuentores sponsae, sed uenditores, di inquiramus potius illos a quibus spolii a se inuentam loquitur. Et quidem illorum illi sortiti sunt minille rh locum, ted non Zelum. Successores

omnes cupiunt esse, immitatores pauci. utinam tam uigiles re Perirentur ad curam,quam alacres currunt ad cathedram. Vigilarent utiq; solitate seruantes ab illis sibi creditam. I innata uero eurgilarent pro semctipsis, nec sinerent de se dici.Amici mei S proximi mel aduersum me appropinquauerunt & steterun r. Iulia omnino querimonia,nec ad ullam milius quam ad nostram referenda aetatem. Parum est noliris uigilibus quod no seruant nos, nisi & perdant. Alio quippe demersi obliuionis somno ad nullum dominicae comminationis tonitruum expergiscutur ut uel sui imipsorum periculum expauescant. Inde est quod non parcant suis, qui non parcunt sibi, perimentes pariter di pereuntes &c.

Et post pauca subiungit. Et qui dimittit oues in palcuam absq; custode, pastor est non

ovium, sed luporum,&c.

Et quid clarius,ut conij cere quis possit quod qui no proprias custodit oves eas in luporum patium seruent & in cibos cunctis best ijs agri parent gregem, Non pascua gregi, sed ut grex in pascua sit lupis pastoris facit ableluia. Si mercenarij alleges cultodia, iaci eli,s, effugere possis Bernardi immo & Christi sententia.

Nonne Christu audisti dicente O lupi incursii unercenarius effugiata

418쪽

giat,& dimittat oves, eo minercenarius sit,& no pertineat ad eude ovibus, & sic lupus rapit & dispergit grege e Igitur si no ipse

custodias, si non defendas, si non pascas gregem, pro lupis ou culto dis,luporum denique pastor & procurator es. Si enim patris non adsumeres nomen, suffecisset forsan Deus, qui non modo ut pater congregaret filios,sed ut mater ad ubera portaret,iactaret, foueret, atque filios nutriret, suiq; potius obliuissiceretur

quam filiorum. No defuisset ovibus pro quibus bonus ille pastor mortuus est,pastor inquam,si pastoris dignitatem,& si non curisortitus fuisses, qui suis omnibus relictis, etiam pro una tantum errabunda oue desertum ascenderet,& inuentam gaudens humeris stiperponeret proprijs, & prae gaudio uicinos ut secum congratularentur conuocaret. Si doctoris, custodisq; personam noinduceres tuum prosecto locum alius ascenderet qui uiam salutis uerbo,& exemplo populum suum doceret,qui custodis ita officium expleret,ut muros ciuitatis, ouileq; sivi gregis ascendens diebus ac noctibus a clamoribus non cessaret, ut lupos a gregiabus arceret,qui & lectum strati sui no ascenderet,& oculis suis, suisque palpebris negaret somnum quoad usque requiem gregi

suo inueniret. Modo cum iam patris, pastoris,doctoris atque custodis obtinueris locum,cum non pascas, non custodias,s με maxima indigent custodia,oues,quar,ut pascua sibi spiritualia,& aeterna, custodia arq, pastoris prisidio comparare possent, magalia huius uitae habitant, quas cum cui deuoret in tanquam leo ruagiens, hostis antiquus cepissime, immo incessanter circumeat; Nonne custos es luporum in sernalium,qui ut ipsi nemine contra dicenta auidius,& facilius devorent,& in Oves grassentur, nome

stodis sumpsisti quo te superstite, qui custodire gregem pos

set,luis non praeficiatur ovibus f Denique dum cathedra frueris pastorali, res custodis,ne qui custodias gregem domini introire possit. A thanasius in epistola ab Heb. ca. vlt. Intelligant, qui aliorum sunt duces,& ceteris praesunt, quia quemadmodum necesse est, ut populus obsequetem se Prebeat,& praesidibus ipsis morigerum,ita de sacerdote oportet, ut aliorum animas curet,uel noctes ducat insomnes,ut populi saluti inuigilet,ut qui rationem sit pro populi facinoribus redditurus. Origenes super lib. Iosue HOmi. 7.

Pastor es,uides oviculas domini, ignaras periculi ferri ad pre. cipitia,

419쪽

cipitia,& per praerupta pendere,& non occurris 3 Non reuocas λNon saltem voce cohibes,& correptionis clamore deterres Sic memor es Domini sacramenti, ut cum ille derelictis nonaginta nouem in coelestibus propter unam oviculam, quae errauerat, ad terrenas desce nderit,& inuentam vectauerit humeris suis ad coelum y Nos in nullo prorsus in curandis oviculis nugistri palloris

sequamur exemplum. Idem super Gene. Homi. l6.

Vis scire quid intersit inter sacerdotes Dei, & sacerdotes Pharaonis λ Pharao sacerdotibus suis terras concedit: Dominus autem sacerdotibus suis partem, non concedit in terra, sed dicit eis. Ego sum pars uestra. Obseruate ergo qui haec legitis omnes Domini sacerdotes, &uidete, quet sit differentia sacerdotum, ne forte qui partem habet in terra ,& terrenis cultibus ac studijs uacant, non tam domini, quam Pharaonis sacerdotes esse uideantur. Ille est enim qui uult sacerdotes suos habere pos

sessiones terrarum, & exercere agri, non animet culturam, ruinri, non legi operam dare. Christus autem Dominus noster quid sacerdotibus sui prscepit, audiamus; Qui non abrenunci uerit inquit omnibus quae possidet, non potest meus ess*cliscipuliis . ai Beatus Cyprianus martyr non fuit alienus ab hac ceterorum patrum sententia in suis epistolis. In epistola tertia, in primo liabro post alia sic habet. Singulis pastoribus portio gregis est ascripta qua regat unus,

quisque & gubernet, rationem sui aetiis Domino redditurus. Item Chrysosto. & hanc urget ueritatem in libris de sacerdotio, de super Matth. cap.vigesimo sexto, ubi post alia multa subiungit. Modo autem in procuratores, dispensatores, caupones redacti episcopi sunt, immo uero istos etiam cura& solicitudine secularium rerum superant. Item Gregorius NaaianZenus cognomento Theologus latissime disputat de munere episcopali in libro suo apologetico, in quo congessit tot & tanta ueluti necellaria,ut quis possit rite satisfacere muneri facerdotali, ut uix possit homo aliquis etiam praesens illa praestare, tantum abest ut absens & alijs occupatus possit. Idem in sermone de semetipso de agro reuerso, cum per dies aliquot abfuisset ab ecclesia via, ut quieti ac conte plationa

uacaret.

420쪽

uacaret ; Audi quibus uerbis curauit gregi satisfacere. Regressus sum vobis,non quidem abstractus, sed retractus as sectu lpiritus nos agente ad vos. Ego ergo cu praesens essem minus ex affectu sentiebam laboris ; Cum vero iussus sum abstrahi, ac separari tunc sensi amorem,uelut dulcem quedam tyrannum,& nihil noui est,si enim grauiter fert & dolet plurimum armentarius cum a grege uitulus abscessit, vel pastor cum ouis deest, uelauis si foetus auferatur ex nido,quem parumper reliquera quanto amplius putatis inesse soli cito pastori erga rationabilem grege ins' maxime pro quo etia periculi aliquid pertulit ex quo procul diibio plus aliquid ad stimulum amoris accedit .Quoniam coturbare gregem aeris turbo modicus facit, hoc accidit quoque per morbi alicuius languorem, facit hoc & bestia subito, atque ex improuiso gregibus superueniens. Haec ego timidus pastor, qui pro multa circunspectione & cautela uelut segnis,& desidiosus incusori sed non opto ex illis pastoribus inueniri, qui lac quidem comedunt,& lanis operiuntur, & quod erasium est iugulat,& labore conficiunt,uel in pretium uertunt. & dictit. Benedictus dominus, quoniam ditati sumus , qui semetipsos pascunt magis quam oues.sed ex illis opto inueniri pastoribus, qui dicut. Quis infirmatur, & ego non infirmor λ quis scandaliaatur, dic non egonor per solicitudinem scilicet qui dicunt. Non quaero quaeue astra sunt, sed uos, & ex illis qui adurebantur aestu solis per diem,& gelu frigori noctu . Patriarchae pastoris opus illud est, cuius

oues signatae omnes , & quae didicerint in canalibus potatae ex intuitione&concupiscentia concipere uirgarum. Haec Greg.

N ian. ex quibus facile est intelligere propriam in hac ca seiam. Non erat silentio praetereundus D. Cyrillus Alex. Episcopus, ecclesii ueteris sydus fulgentissimum, qui non indiligenter hanc

nostram annotauit sententiam. Pri . in Leuit. s. lib. sic habet. Siquis vult pontifex non tam uocabulo esse quam merito,imitetur Mosera,imitetur Aaron .Quid enim dicitur de eis Quia nodiscedunt de tabernaculo Domini. Erat ergo Moses in tabernaculo domini. Quod aut Opus eius erate Via Deo aliud disceret, aut ipse populu doceret. Haec duo sunt potiscis opera, ut a Deo

discat legendo scripturas & saepius ruminando, aut populum doceat, sed illa doceat quae ipse a Deo didicerit,no ex proprio corde uel ex humano sensu. sed quae spiritus docet. Est & aliud opns quod facit Moses. ad bellum non uadit, non pugnat contra ini

SEARCH

MENU NAVIGATION