장음표시 사용
421쪽
micos . sed quid facit ρ orat, & donec ille orat, uincit populus
eius. Si relaxaverit,& dimiserit manus,populus eius uincitur,&fugatur. Oret ergo,& sacerdos ecclesia indesinenter, ut uincat
populus, qui sub ipso est, hostes inuisibiles Amalechitas,qui sunt daemones impugnantes eos , qui uolunt pie uiuere in Christo.
Secundum legitimi pastoris signum est, quod oves uoce eius audiunt recipiendo sanam ab eo doctrinam fidei, & priceptis ad uitam recte instruenclam datis prompte obediendo.
Ibidem c. 2. in haec uerba. Proprias oves uocat nominatim, Ac
educit,&c. Possiunt, & huius capitis uerba euangelica ad pastorein ecclesiallicum non inconcinne adaptari nempe bonus p a stor , & diuina electione, & canonica institutione ad gregem Domini pascendum delectus proprias oves .uocat nominatim, quoniam Elicitam praestat curam ad eas cognoscendas, no m. ris solum, sed intus, de incute, ut ex hac peruigili solicitudine eas propemodum noscat ex nomine, & propria appellatione nuncupet, admonitus ad hanc habendam uigilanter omni u notionem a sapiente, Diligenter, inquit, cognosce uultum peco 'ris tui, gregesq; tuos cransidera. Educit autem eas idem pastor quando ex quiete, & ocio ad ambulandum in uia mandatorum Dei,& boni operis excercitio ipsas euocat, admonitorioq; sermone incitat, illud beati Pauli uerbum illaru auribus inclamas. Surge qui dormis, & exurge a mortuis, & illuminabit te Christus. Et illud eiusdem uerbum, Propter quod remissas manus,&soluta genua erigite , gressus rectos facite pedibus uestris,ut noclaudicans quis erret, magis autem sanetur. Deinceps ante oues suas vadit ipse pastor, quando ipsis proponit bonae uitl exe- plum, quod imitentur, & per bonorum operum gressus iter illis ostendit, quo debeant incedere, quemadmodum Beatus Paulus admonuit Timotheum ita scribens. Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplo esto fidelium in uerbo, in conuersatione, in charitate. Ad I itum etiam scribens idem his, uerbis ipsum, ut ante oves suas iret est exhortatus. In omnibus temetipsum pretbe exemplum bonorum operum, in doctrina , in integritate . illum quoque pastorem sequuntur oves,quoniam imitantur bona opera, quae in eo mirifice elucent.& obiecta sunt oculis subditorum quo incitentur. ad ipsorum consectationem. Haec Cytillus.
422쪽
Vides candidae lector communem kntentiam patrum ecclesiae , vides in ueteri ecclesia inauditas has uoces episcopum abeste ab ecclesia sua, pastorem ab ovibus suis, episcopum simul agere,&magistratum, per mercenarios pasci oues Christi, usque rdeo firma, & indubitata erat ueritas ista, Nempe necessariam esse residentiam episcoporum in ecclesijs suis, ut uehementer formidarent iram Dei ph, di legitimi episcopi csi quando gratia conte
plationis, aut, ut parum quieti uacarent o contingebat illos a plebibus suis abeste, Audi quid scribant huius ueritatis fidissimi testes Augusti. & Bernar. quorum sic in cantica sermo. 33. ita scribit. Etenim is qui alijspraeeli in solicitudine uix unquam, uel raro secure uacat sibi, dum semper timet sui penuria facete kbditis, non placere deo, quod communi utilitati propriam prae se
fert quietem ,& contemplationis dulcedinem . Ille uero cui se mel aut iterum accidit abesse a suo grege, in hunc modum cura uit plebi suae latisfacere. In primis peto charitalcm uestram, &Per Iesum obsecro, ne uos mea contristet absentia corporalis, nam spiritu,& cordis affectu puto uos non dubitare,nullo modo mea uobis posse discedere,quamuis me amplius contristet qua forte uos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis quas de me exigunt membra Christi, quibus me. de timor eius, & charitas seruire compellit . Illud enim nouerit dile ctio uestra, nunquam me absentem fuisse , licentiosa libertate, sed necessaria seruitute, quae saepe sanctos fratres, & collegas meos etiam labores marinos, & transmarino S compulit sustinere a quibus me semper non indevotio mentis, sed minus idonea ualetudo corporis excusauit. Haec Augustinus ad clerum, & uniuersiam plebem Hypponensem, in epiliola. a 38. Igitur cum tantam habeamus testium nubem impositam ueritatis praepositae quis audet,uel dubitare hanc sententiam Dicet aliquis, non dicunt patre S in hac forma uerborum, quod tenetur episcopus continuo residere , in sua diocesi. Si sorma uerborum requiris,sorsan non conuincam te patrum sententia, Si autem rem ipsam quod aequum est requiras,nullum exemptu, nec uerbum sententiae tuae inuenies in patribus ueteris ecclesiae, sed oes citra exceptionem aliquam auersantur ueluti Sathanam hanc siniam tuam.&falsam,&pernitiosam ecclesiae catholicet. si roges,cur nec Dominus, nec Apostoli inscripturis sacris,nec patres in suis conamcntarij s sub hac forma tulerint lege contra ab
423쪽
sentes episcopos;Respondeo Solon respondit,rogatus, curn 5tutiiset lege contra patricidas: Ferunt dixisse, quia nutau putara futuru alique qui prem propriti esset interempturus. Tatundem arbitror nunc responsuros & Apros N patres ecclesiae. Deinde quo pres danassent in hisce uerbis sniam hanc,quibus nunu uenit in metem , eps absens ab eccra sua aliss implicatus posset defungi munere suo e pali Dubitarunt qui de illi vehementer,an praesentes possent suo officio satisfacere. Ideo Chrys. accersitus ad id munus sibi times occultauit se. Basilius ille cognomento magnus .magno dolore uexabat,u, coactus sit subire tam ardua prouincia.Grc. Naaian. utriq; fideliss4mus sodalis vocatus N electus aufugit adeo,ut post coact' sit redire N purgare se coram eccra de fuga, & alter Greg. cognomento magnus cu ad Potificatu uocaret,aufugit &abscondit se .donec inditio collumnae fuit inuentus. s.Tho. Aquinas nunu uoluit importunitati pontificum acquiesseere & alij quaplurimi, dicit. n. Hier.'ad Heliodoru. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradu Petri. De illis aut si temere & extra tempus, uel ambiunt, vel facile oblata admittuleiusmodi ecclesiastica munera audi quid Bernardus scribat. Meditantibus quidem honores blandiunt, sed onera pensantibus taedio sunt atq; formidini. No aut oes capiunt hoc uerbum, multi. n. non tanta fiducia,& alacritate currerent ad honores, si esse sentirent de onera, grauari profecto metuerent, nec cum tarIto labore N periculo quaru libet affectarent insulas dignitatum. Nunc uero quia sola attendit gloria & non poma, purum esse clericu erubescit in eccla. seq; viles aestimant & inglorios, qui quocunq; eminentiori in loco no fuerunt sublimati . scholares pueri,& impuberes adulescetuli ob sanguinis dignitate promouint ad ec crasticas dignitates,de de sub ferula transfernnt ad principandu psbyteris,laetiores interim in virgas euaserint, u in meruerint principatu nec ta illis blandii adeptum, i ademptu magisteriu. 5c hoc si de in initio, processu vero istis paulatim insolescetes .ducti sunt in breui taedicare altaria, subditoria in marsupia uacuare,magistris nitiai ruin hac disciplina utentes idoneis,ambitione& auariti verum qua lauis industria tua tibi lucra conquirere cauti lus videaris.quantalibet vigilantia re possis seruare tuam, quam iocinaque studio regum tibi ac principum gratiam captare cu're 3,dicimus tamen. Vae terrae cuius rex est puer, & cuius Princi pcs mane comedunt.Haec Bernardus.
424쪽
Quid putas dicturos hos patres, siquis rogasset, an absens, di
exercens magistratum ciuilem & prophanum posset muneri episcopali satisfacere Haud dubium quin responderent nobiscum. alioquin falso querebant de difficultate muneris & perpera recusassent pro Christo summere haec ministeria pascendi oues suas, pro quibus ille morti se dederat cpraesertim cum istud sit indiciu singulare dilectionis Christi,si P amore suo quis pascat,& regat gregem suum, iuxta illud qΨ dixit Petro . Si amas me,pasce oves meas Si tam facile est huic muneri fiatisfacere, ut non modo presens, sed di absens possis plene illud administrare e sed uereor ne isti, quibus sic pruriunt aures, ut libenter audiant nouas istas,&Perniciosas opiniones, sint illi de quibus Chrys. uel quicunq; fuerit eius Operis author, Hom. i . operis imperfecti ueluti uaticinas dixit.Sicut Roboam abijciens senioru consilia,& coaetaneorum suorum consilia sequens,occasionem praebuit dissidio populi IDraelitici,ut decem tribus secederent,& duae tantum maneret cudomo David. Sic & circa fine epi relinquentes consilia seniorum Aprorum & Prophetarum secundum , consiliati fuerant epos Conuersari debere,vel epatum suum tractare, & secuti sunt consilia coartaneorum suorum, & iuuenum consiliantium, epm Oportere diuitem fieri,& inhospitalem,ta timorem Dei non habere,ec talia quaedam alloqui,quae moueant plausum. Dederunt occasionem diabolo praecisionum faciendarum, non attendentes,quod Proipit Petrus. Non ut dominates in cleris, sed forma facti gregis ex animo. item Paulus, Novitates Vocum deuita, generat. n. lites,& sermo illorum sicut cancer serpit. Item. Formam habe sanorum uerborum quae a me audisti. Haec Chryso . vel quicunque sucrit eius operis author. Istas & similes opiniones vocassent patres veteris eccli,nouItates vocum, verba non fana, & ideo a viro fideli cauenda. Hosigit duces, Ze antesignanos sequimur, immo Catholicae ecclesiae per uniuersum orbem ab ipsis apostolorum temporibus ad praesens usque communem sententiam sequimur, nam ex Oibus omnino seculis ex omnibus orbis terri Cardinibus testes indubita is fidei protulimus, semper ab initio ita tenuisse fidem Catholiocorum omnium,quo San tutius sequi sit, qua hos nouorum dogmatum inuentores, ipsi viderint, qui hos magis sequi dignum duxerint,nobis certum est cum illis & viuere & sentire.
425쪽
2ta Tco MPENDIO RECENSETUR ET EXPLICATVR sEN tentia Cardιnalis Caietam circa hoc argumentum,cum firmio, ribus eiusdem rationibus . Cap. Io.C RDINALrs Caietanus in commentarijs sancti Thomae. 22. q. l8 3 .art. S. Contendit multis argumentis demonstrare,quod obligatio episcopi ad continuam residentiam est ex praecepto iuris diuini. Argumenta eius magis firma & efficacia iunt ista. Primum,episeopus de iure diuino tenetur ad curadas animas
subditorum suorum, sed ad eam curam animarum exercenda est necessaria continua residentia personalis episcoporum, ergo eodem iure tenetur ad hanc,quo ad illud. Quoniam,qua lege praecipitur aliquis finis , praecipiuntur ola necessaria ad comparadum illum finem. Huius argumentationis secunda praemissa probatur, quoniam curam animaru exercere debet pastor spiritualis , custodiendo gregem Dominicum, praedicando, pascendo illum uerbo legis,& exemplo vitae, visitando ,8c sacramenta dominicastis ovibus administrando,ut patet per LZech ca. 34. N per Paul. r. ad Tim O. 3. di ad Tit. r. Sed ad custodiendum gregem domini ad pascendum eum verbo legis,exemplo vitae,&administratio. ne sacramentorum, & ad continendum illum in obseruantia legis annua visitatione, est simpliciter necessaria residentia personalis, sine qua,nulla ratione per absentem impleri possunt, & ad
quae nullo modo, antequam occurrerent, potuit praeparari, ergo necesse est, ut sit personaliter praesens, si nolit deesse officio suo, & ex consequenti ex iure diuino obligatur a perpetuam personalem residentiam. Secundo, Episcopus & quiuis alius ecclesiasticus pastor ex iure diuino debet esse non Dominus gregis sibi commiss4, sed uerus pastor,ergo eodem iure tenetur agere pastorem, non Dominum,ac proinde per se pascere&attendere curso uium suarum. Assumptum illud probat. Primo ex verbis Christi ad Petrii. Pasce oves meas. Secundo verbis Pauli. Sic nos existimet bo. ut ministros Christi,&dispensatores.Tertio verbis Petri. Pascite qui in vobis est gregem Dei,non dominantes in cleris &c. Vbi vides in uniuersis citatis testimonijs comendari, & mandari ministerium Pastorale,negari vero imperium di dominium seculare. Tertio,
426쪽
Tertio,arguitur ex sorma consecrationis pastoralis, in qua ordinando episcopo dicitur.Vade,& praedica euangelium populo tibi commisso, obseruauerba illa,uade,& praedica, non dixit mitte qui pascant,& qui praedicent,sed ipse vade, & praedica populo tibi commisso.Unde rectissime cudus multis annotauit Paulus scribens ad Titum & ad Timotheum,oportet episeopum doctorem esse ,heu quam priposterum est,nomen, honorem & diuitias episcopi tenere in propria persona, officium autem episcopi in aliena,cum priora omnia sint illi concessa tantum propter officium pastorale,iuxta illud. Datur beneficium propter officium. illa uero libenter retineat,istud uero solum abhciat. Haec Cardinat.CaietanuS. Quae possent & hac ratione confirmari. Si haec uera non sunt,quid sibi uolunt uerba domini ad Ezechielem prophetam,Fili hominis speculatore dedi te domui Israel, & audies
de ore meo uerbum, & annunciabis eis ex me, si dicente me ad impium, morte morieris, non an nuncia uerisei, ipse in impietate sua morietur,sanguinem autem eius de manu tua requiram. Qui
potest speculari uitam ovium suarum si praesens non est, sed in aulis principiis degat Quomodo auditum uerbum ab ore domini an nunciabit domui Israelis Quomodo gladium uenientem pridicturus est impijs,si praesens non sit Sed quici ago quies frustra laboros' Nam absens ab ecclesia , liberatus est ab hac cura. Paulus enim dicit. Non datur manifestatio spiritus,nisi ad utilitatem,cum igitur absens,ecclesiae utilis non si,non loquetur illi dominus,nec audiet uerbum ab Ore eius,quod an nunciet. , is intelligere quod a pastore negligente curam sui gregis,fugiat spiritus
sanetus e A udi quod fecit dominus cum o se. Moses clamauit coram domino,dicens. Cur imposuisti pondus uniuersi populi huius super me λ nunquid ego concepi o innena hanc multitudinem, uel genui ea in ,ut dicas mihi,porta eos in sinu tuo,sicut portare solet nutriκ infantulum λ non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gratiis est mihi. H qc Moses tantum quia uoluit fugere curam populi quem regendum a domino suscepe .rat,dixit illi dominus. Auferam de spiritu tuo tradamq;. O. senioribus ut sustentent tecum onus populi, Descenditq; dominus N locutus est ad Mosem,auferens de spiritu qui erat in eo das τe. uiris. Si ergo in Mose diminutus cst spiritus domini tantum quia tentauit relinquere curam gregis sibi commissi, Ab eo qui omnino desurit gregem domini,cum tamen mercedem non dein relinquat
427쪽
relinquat pastoris, nonne totus auferetur spiritus domini λ auseretur utique,& dabitur alteri qui faciat fructus illius.& hic seruus
mittetur in tenebras exteriores . Visum est seorsum annotare sententiam Cardinalis Caietanus, tum quia primus hac tepestate asseruit hanc ueritatem.quam pene extinxerat multorum praelatorum contraria consuetudo . Tum quia nonnulli nunc contendunt infirmare illius argumenta,& palam audent dicere eis argumentis, non fuisse astruendas conclusiones,quas nos:in. a. ca. hu. ius controuersit posuimus, quas tamen ego arbitror certissimas,
Nuniuersos lectores idipsum iudicaturos & ad eas probandas solas rationes consi. Cale. susticere quamuis ob perfidiam huius temporis, & ut magis sepultam hanc ueritatem ab inferis in lucem reuocaremus, nos locupletius illas probauerimus, doneti Christus ut uniuersi eas intelligamus,& credamus.
uera quae per fide scripturarum o patrum ecclesiae doctrinam docuimus de residentia episcoporum Cap. 13. P Ros scro si uellemus rationi obtemperare, nec extingue A. emus igniculum illum nobis a superiori lumine quod illuiminat omnem hominem donatum, non erat cur in re clarissima
digladiaremur. Dic mihi o pastor ecclesiastice, quo iure petis stipendium λ qua ratione uictum & necessarias Nimirum respondebis iure diuino. Praeceptum erat enim ut filios Levi decimae darentur in quorum loco sacerdotes successimus,& Christus mercede dignos facerdotes pronunciat, de Paulus exemplo uobis praecipit, ne nobis os alligetur,& hoc in confesso est apud omnes, recte quidem respondes. Sed qtraero ego uicissim,an gratis uobis deberi ista dicant sacrae scripturet ,& ob donationem puram an potius fit aliquis contractus ultro citroq; obligatorius cui uulgo dici soleto Nunquid cum iubentur praestari decimae filijs Levi, nullae operae ab illis exiguntur Immo uero pro ministerio quod faciebant domino in tabernaculo, cum ait Christus uos dignos mer cede, n6nne appellauit uos operarios,etiam si mercedis nomen satis hoc declarabat cu Paulus uetat ne uobis os alligetur exemplo bouis non adiecit triturantis ergo cur uis contractum ex altera parte claudicare e cur si in iure diuino tibi decimas debeo, . non tu eodem iure tenebris inseruire tabernaculo Z Cur non tri
428쪽
turabis e cur non operaberis eodem iure quae iniquitas est, ut populum religione alliges ob tuum stipendium, & tu religionesis solutus si nolis militare λ At dices,militare uolo, sed per uic, rium obsequium praestabo in templo sed per supposititium. Volo triturare, sed per conductitium. O ingentem confidentiam, exclamandum enim erat tragice. An non est electa industria tuae personae An nos tantum stipedium daremus tuo uicario,quam
tibiλsi ille quem nobis praeficis dignus est episcopatu,cur tu illum sua mercede integra spolias,& salarium nescio quod praestas , ut
tu residuum deuores ociosus Si indignus es,cur nos fraudas tua praesentia, cum nihilominus integram soluamus mercedem ρ Dic mihi si Tridentini medicum sibi coduxiss ent, ut in aegritudinibus illis subueniret,idq; magna mercede, nunquid paterentur illuni Mediolani agere,& Tridenti nescio quem alium relinquereῖ non clamarent Omnes alium quaerendum esse medicum,& absenti nihil soluendum λ Tu cum medicum agas animarum salarium iure diuino corrades, & iure humano dices te teneri ad non residendum λ Dic mihi,quis erit tam uecors pater familias, qui gregem suarum ovium patiatur a proprio pastore deseri,& a conductitio pasci,que ille accersit data aliqua portione iustae mercedis, quam a parte familias accipit,ut reliquum mercedis deuoret, ubi relicto grege libeat occupari,ne dicam delitiaris' An quod hominest non omnino frugi suis in rebus non paterentur, feret pater coelestis,qui se bonum pastorem & bonum patrem familias uocat te
est ' An tu si minis os habes qui tibi inserviant, quorum hic pecuniJs praeest,ille uillis,hic alius mensq, serres ut hi omnes per uicarios tibi ministrarent ρ quod tu in equis curandis, aut in condiendis cibis non ferres, postulas ut deus de homines serat in re tanti momenti λ an existimas satisfactum esse tuo uentri, si alius pro te comedat,si alius pro te bibat,si alius pro te dormiat e non opinor. qua fronte igitur audes permittere , ut alius pro te laboret, ut alius pro te conesonetur 3 quod sane non minus, immo etiam multo magis necessarium est ad legitimam eius ossicij administrationem quod tibi usurpas,quam est uel ipse panis ad uitam hominum tuendam & conseruandam. sed scias quando qui dem uis nunc,ut alius pro te doceat,ut alius pro te laboret, suturum quoq; Omnino ut deus pro te haereditatem regni coelestis consequatur, quatieris sane tu soras,nam qui laboris participem speret . Dic mihi obsecro. Num deterioris conditionis est resp. . Chro
429쪽
Christiana, quam sint aliae humanae ,&prophans respublicare in istis nondum intellectum est,ut permittatur rectoribus earu noresidere, inauditum est, quod absentes percipiant salaria ab illis designata,& in illa Christiana, spiritualia coelo delapsa,& om. nium ordinatissima respublica,debent esse istaec tam cognita, NPbata e Si haec non perniittunt prophana hominu tribunalia &id iure optimo putasne concellura diuina Deinde considerasse oportuit, quot absurda, proposita opinio in ecclesiam Dei inuexit. Primo cum periasium est, quod episcopo ab lenti licet detondere oves,& earum lana,& lacte Potiri propter praesentem, & residentem Uicarium, hinc colinii Oemanauit, quod unus plures simul occuparet ecclesias cu aeque facile iudicauit plures pr sentes,& residentes habere uicario Satq; unum. Cum tamen nihil absurdius, neque magis pernicio
sum in ecclesia fuerit cab assumpto Christob excogitatu, & nucuix est alius abusus, qui magis uexet ecclesiam Christi, quam iste de pluralitate ecclesiarum . secundo hinc uenerunt in ecclesia dispensationes illae sue potestates percipiendi fructus in ab sentia, quo malo quantum patiantur animi fidelium, &miseranda plebs, quam uidit, & deplorauit Christus ueluti oues no ha hentes pastorem, nemo est qui non intelligat. Tertio, hinc etiacognouit ecclesia episcopos titulares, quos necesse est institui ad ministeria episcopalia peragenda uice absentium episcopos rum , quibus monstris quantum uexetur ecclesia Christi, uidemus,& dolemus uniuersi. Isti mercenaris, & factith episcopi inuexerunt in ecclesiam infinitam multitudinem abusuum, quocirca uehementer cupit ecclesia catholica eos aboleri, sicut iam olim fecit Damasius papa, & post illii tota uetus ecclesia in icor episcopis. Q uarto,& aliud absurdum derivatum est ex opinione contraria, nempe ut episcopi non pauci smul ecclesiasticam& ciuilem administrationem obirent, cum tamen omnes uete res canones tam seueriter uetent, nequis functioni ecclesiasticet deputatus minime autem omnium episcopis curam ullam rerum secularium suscipiant. Item noua haec opinio peperit pro phanationem istam diuinorum sacramentorum,quam passim uidemus fieri in ecclesia per conductos ministros, ut iam nihil pene in ecclesia administretur sine pretio, & quasi extintam uideamus iam legem illam quam ministris evagelicis praescripsit Christus. Gratis accepistis, gratis date. & in administratione alio
430쪽
rum sacramentorum passim videmus,& prophanationem prae sertim eorum, quae per solos episcopos possunt administrari, ut sunt ordo, & confirmatio, quorum abusuum causa est episcoporum a suis sedibus absentia,nam si episcopi residetes per sese ad
ministrarent sacramentorum ordinis, promouerent necessarios exploratos, de idoneos ministros, & non grauaretur ecclesia rapromiscua turba sacerdotum. Deinde si non abessent a suo grege pastores ecclesiastici, uitarentur, & alijs abusus circa sacramentum confirmationis non infrequenter accidentes, primum quando contingit eos inuisere dioeceses suas cum raro id fiat ungunt sacro chri sinate quotquot illis offeruntur etiam infantulos, uix ab uberibus matru ablactatos, quos oportebat lprius
edoceri infide, & religione quam professi sunt in baptismo,& illam explicate coram proprio pastore confiteri. Secundo euenit non raro repetere hoc sacramentum, & eosdem infantes bis aut ter ungi, quod tamen caueretur praesentia,& cura pastorum ecclesiasticorum . Haec omnia mala,& absurda nata sunt, & multo plura monstra paritura est persuaso haec de licita absentia pastorum . Cum tamen secudum Deum nihil minus licere possit. Et, ut semel concludam, puto, de omnia mala, di peccata pO puli Christiani perfluere ex octo, & absentia pastorum e celesiais nicorum, quod, & dominus aperte per Ezechielem Prophetam significauit dicens. Dispersis sint oves meat, eo quod non esset pastor, & factae sunt in deuorationem omnium bestiarum agri, errauerunt greges mei in cunctis montibus, &c. Et quid est noesse pastorem, nisi abesse illos ab ovili Chrilli, neque esse in ecclesia qui pallorum officio fungantur ἰ Hoc ipsum, & pcr Hieremi. clamabat e coelo princeps pastorum. QuJa stulte egerunt pallores, & dominum non quaesierunt, propterea non intellexerunt, & omnis grex eorum dispersus est. Quae omnia mala beatus Gregorius recte interpretatus est pastori nescienti, aut negligenti, ascribenda, dicens. Non admittitur pastoris excusatio, si lupus oues comedit, & pastor nesciat. Qus sententia pro regula iuris ecclesiastici nunc habetur. Itaque ni suffocaremus rationem nobis inditam,du affectibus obsequi discupimus, nemo est tam caecus, quin uideat, qui de residentia dubitant in sole meridiano lucem quaerere . Examina-