장음표시 사용
441쪽
tur quod Dominus dixit. Et compellite eos. Tertio sunt Dei & Christi ministri,quia aedificationem cooperantur cuin eis. Propter quod, dicere non sat duxit Apostolus , quod sunt Dei & Clitasti in inittri,sed addidit, quod sunt & coopera rh.Tantus quidem est ardor Dei in homines, tam ingens cura,& solicitudo, ut cu suauitate, sua aedificetur ecclesia, ut eo in opere,homines non solum elegerat in praeparatores, ac coductores, ut diximus, sed& euhexerit in coaedificantes. quemadmodum de ex Dionisio facile est comprobare. Et v, ita sit possiimus hunc in modum agnoscere. Constat in materiali fabrica, onus qdifi- cantium esse,acceptos lapides, oportunis locis disponere, calce connectere,& tam solidesdificium constituere,ut iuxta uerbum Domini,non de iactatura vento, nec subuertatur a flumine. Ergo,& in sipirituali, te ruata ut par est congrua proportione,non
erit dissimile. Et licet ea dispositio Iapidu, in aedificio ecclesiae Dei, quae per' etcmam predestinationem. a Deo& Christo facta est, coope aratores non habeat, cum S facta sit,ante constitutionem naudi, licet nec illa numerum dispensiatio, qua alii datur serino sapien-: tie, alij gratia sanitatum, & sic de reliquis; que dona gratis data
- dicuntur,ePOS cooperatores requirat, illa tamen,que in ecclesiqed scio, Ierarchiam mirificam continet, nec mediocriter donali, ac templum, Dei & Christi ornat integratq;: no nisi epis cooperantibus, a Deo& Christo,exequutioni committitur. Siquidem ad epos pertinet episcopos consecrare c Reliqui te Crete, inquit Paulus Tito, ut episcopos constituas oppidatim)Ergo & consecrare sacerdotes, diaconos, subdiaconos, & alios inferioru ordinu. In quibus,sine controuersia, cer ecch principatus cosistit,& totus quide,si maximum, ut par est, includamus Pontificem,a quo non secus,ac sonte riuuli, Ois ecclesie principatus dimanat, & omnis potestas perinde ac me brorum a capite, ad quo suis gradus ecclesiasticae Ierarchiae proficiscitur. Licet & conne xio lapidia in ecch edificio, ex uirtute progrediat spus,per ecim corpus diffusi, qui ola cius me bra, per neruos&iuncturas ut uerbis utamur apostoli θ mirum in modum nectit,& copulat:Vel ut non recedamus a tropo per calce,sive gluten charitatis,que per illa in corda,tanta uirtute prosunditur, ut non modo id ipsum dicant oes, nec sint inter illos hercses, non factiones, sed musit omnibus coriuna anima, omnia comunia ἡ
442쪽
Licet & structurae robur,soliditas, consistentia ccum ad perseuerantiam pertineant singularillimum donum sint Dei, Nihilominus, cum administratione cuiuslibet sacramenti, conferatur sp, ritus sanctus,& praesertim in sacrameto Ordinis, in cuius signum, non confertur nisi cum impositione manuum, S per sacramentum Confirmationis, in quo, non solum confertur, sed cosertur ad robur quae ambo sacramenta,ut constat, unice sunt comissa episcopis & spiritus sanctus,ut certum est,non detur sine gratia, non sine charitate, cum ipse aliud non sit, quam amor patris &fiiij, imo& in templo ecclesiae, nunquam non multorum corda
succedat, ardeatq; siquidem lampades eius lampades ignis sunt& flammai im, sicut in Canticis ad monemur o Palam quod, dc aedificationis ecclesiae opus c quod in his potissimum consistere
diximus P non nisi cooperantibus,coaedificantibusqi episcopi S,a Deo & Christo,communi lege ad exequutionem deducitur. Imo siquis scripturas diligenter expendat non solum Episcopi aedificationem faciunt, ut cooperarij, sed quodammodo , ut Architecti. Alias non testaretur Apostolus, se perinde ac doctum Architectiam fundam e tum iecisse. Nec quidem mirum si aduerti
mus,quod ardore in nos diuini bonitatis, non modo euhecti sunt in celsitudinem cooperarij, sed& locum tenentis, ut possint quodam pacto, dificare in perina Dei,& christi, quemadmodum &alia non pauca,in eorundem persona est icere. Propter quod, dccanit ecclesia de Apostolis quibus sine controuerna, succedunt episcop0 quod sunt operis christi uicarij,ut& non immerito dictu sit eis,Qui uos audit,me audit, & qui uos spernit, me spernit. Ergo sicut Paulus in persona christi donabat, siquid donabat, ita de in christi persona aedificabat,eum eius ecclesiam construebat, Et quanquam, mea sententia haec conllantissima sunt, scrupulus tamen submouendus est. si enim spiscopi, non solum sunt in aedificatione ministri, praeparando materiam, & praeparatam exhibendo Deo & christo,sed & ipsius aedificationis cooperatores,imo & quodam pacto Dei & christi, in aedificando locum te. nentes,Qua ratioe,de se &alijs,dicit Apostolus,quod aliud non sunt,quam puri ministri,plantantes quidem,& rigantes, sed incrementum non facientes. Imo quod ministri sunt sere nullius pensi, Quadis quidem neq; qui rigant,neq; qui plantant sunt aliquid , sed qui incrementum dat Deus. Vt igitur scrupulus eruatur, attendendum est quod eo loci
443쪽
Paulus non loquitur de pastoribus,sive Episcopis, sed de inferioris ordinis praedicantibus, donatis tamen munere prophetiae,siue interpraetaticiis sermonu,de quibus duodecimo ad Corinthios. Siquidem ultra pastores,uel episcopos nunquam defuerunt ecclesis anseriores administratores uerbi,& maxime tepore Apostoloruin,N prs sertim apud Corinthios, ut ex utraq; ad illos epistola,disti cile non est animaduertere. Quorum de multi, eo non fungebantur muneris ad pictatem, sed fungebantur ad questum,
multi non ad gloriam christi,sed ad gloriam propriam, & de his potii limum loquitur. Qu ippe qui, praedicabant c ut epistola prima colligitur potitis in humanae sapientiq uerbis,quam in ostensione spiritus& uirtutis potius ad captanda auram Populorum N parados sibi discipulos,qui passim iactarent, Ego quidem sum
Pauli, Ego autem Appollo, Ego uero Cephae his nominibus usu fuit Apollo ius, ne si suis illos , nominibus prae notasset, nonnulli ostensionis occasionem accepist m quam ad instituendum congregaudumque homines, Deo de christobia fide de dilectione.Nec modo prςdicabant, sed & baptiZabant,at non maiori quidem Zelo religionis aut christianae pietatis. Ergo de his non immerito dicit, quod aliud non sunt, siquid sunt,quam Dei de christi ministri, Propter quod quicquid in illis este potuit dignitatis,quicquid praestantiae,& eκ istimationis ita enim inscripturis sumitur.este aliquid, ut constat Galatarum tertio)de maxime in oculis Dei & christi,qui intima uident, totum adscribendum fuerat,dono Dei, quo donati ,& gratis quidem, fuerunt ab eis. Et plantationis tropus administrationem significat uerbi, tua homines prouocantur ad fidem, non quod internam persuasionem faciant cum illa opus si Dei , qui in cordibus fidem infundi sed quia extrinsecus,quae sunt credenda pro ponunt cum Dei ordinatioe, fidem externus praecedat auditus, quod praestatur administratiise uerbi Qua plane fide,obscurum non est,homines non solum, ex oleastro excidi primi parentis , sed interi ac plantari, in oliva pingui christi Iesu, ut apostolus docet. Rigationis uero uerbum,etsi tropice insiimare potest,freques praedicati Bis exercitium,ut nouelis arbores, fide in Christo plantatae citius coalescant Si quidem de praedicatio in scripturis,non modo allimitatur rori,sed pluuiae, imo & imbri, qui inebriat ter ram,& quantum ex sc est germinare eam facito Puto tamen na
444쪽
gis praeniissis consentire si de administratione intelligatur baptismi, quandoquidem S in hoc, no leuiter intumebant. Vnde sicut ueluti e regione dixit Apostolus,l illis euangeligatus non est, inhumanae sapientiae uerbis,tie eorum fides esset in sapientia hominum, sed in uirtute Dei,ita& adiunxit, quod iaci est functus apud illos,nisi erga paucos, administratione baptismi, ne quis dicerer, quod suo in nomine baptizatus esset. Et licet administratio baptismi, administratio sit sacramenti, Licet baptismus gratiam largiatur spiritus se iacti, imo iuxta christi uerbia in ex spiritu sancto regeneret non tamen minister,ex ratione ut sic dicam ministri, gratiam aut spiritum consert. Siquidem non accidit in baptisno , quemadmodum in ordine sacro,
qui peculiare munus exigit,in ministro propter quod,& ab alio apam Episcopo, conferri non potest θ quandoquidem quilibet ratest baptizare,& non ibi una laycus, scd & mulier, imo & haereticus,& baptiZando gratiam suo modo) spiritus sancti conserre, propterea quod qui administrat causam,qua tu ex eo est,confert N illius effectum, qui communi lege, consequitur causam,ta metsi non aliter,eflectus a conferente dependeat. Ergo quantumuis ministri, de quibus est sermo , fuissent insignes, quantumuis eximio,& apud Deum maximae existiirationis c cum tamen aliud non praestarent, quam plantationem & rigationem externam haud dubium quod quantum augmentu attinet,uere nihil eralar,
quippe quod, non nisi ex intrinseco proficiscitiir. Ergo, scite dixit Apostolus, quod neq; qui plantant neque qui rigant, aliquid sim t, sed qui incrementum dat Deus. Deinde etiam si ea uerba Pauli,ad praelatos ex tedimus quod facile consentimus minime praemissis reclamant. Siquidem constat,quod de praelatis sermo non erit absolute, sed quatenus ad illos pertinet administratio uerbi, cum eo loci Apostolus, non nisi ea de adminili ratione loquatur,tametsi meo iudidio) annectat administrationem baptismi, quemadmodum diximus. Qui baptismus cum possit a quocunque praeitari,liquet quod administrationem uerbi, illius functio, nullo modo transcendit. Quod autem plantationem,& rigatione,attingit ut & supra notauimus populi praeparationem continet, qua adolescere possint in chriasto, Et quampiam, illana exhibent Episcopi , praeclariori dono,
quia munere ex bibent pontificio, propter quod & illorum pridicatio, maiori cum energia procedit,& ad aures populi sibi credi
445쪽
t; . uberiori cum fruge dilabitur alias no diceret Christus, quod
oves uocem pastoris audiunt, dc audien O seqtiuntur, e contra
uero, illius qui non est pastor, non audiunt, nec sequuntnr ni hilominus , & in dubie ueritate ni habet, quod neque qui plantat neque qui rigat aliquid est, respectu, scilicet augmenti,quod ut dictum est θ non nisi ex intrinsecus operante progreditur. Nec in pneparationis operibus, episcopi aliud quidem sunt, quae externi ministri, tametsi in sequentibus, ut expressum est,siat & cc operari; imo, & Dei, & Christi, locum tenentes.
Rursum, De eodem, Sed apertius. Verum quia doctrina sim bolica, propter interpretationes uaria, non semper, tum a Dionisio , tum ab Augustino, reputatur conuincere, forsan non erit inutile , siquid de episcoporum munere, ex scripturis sine tropis occurrit, paucis inseramus. Et li. cet id praestari posset, ex pluribus locis, lubet tamen, solum uerba Seruaroris expendere, quibus non modo Petrum, in Episcorum totius ecclesiae consecrauit, sed di perspicue illius officium
Patefecit. Dixit I Esus Simoni Petro . Hoc est, Simoni in fide reddito solido,&constanti. Simon Iona, Non enim erat filius Ioannis, sed Ionae. Quod si sacramento uacaret, nec modo cum 'lum Pontificem facit, nec Iolim cum sibi Pontificatum spopondit; Christus repeteret. Et quantum imbecillitas mea consequitur, admonet Pontificatum nemini exhibendum, imo nec promittedum, nisi filius sit Columba id enim Iona significat hoc est,nia si filius sit, tum ecclesiae,de qua legitur, una est columba mea,tii Spiritus sancti, de quo euangelium docet, quod aliquando informa coluinbae descendit. Nisi , inquam, filius sit Ecclesia ,hoc est,nisi & habitus ab illa semper sit, ut pius filius,& ab eo,illa semper obseruata sit, ut pijssima mater, utpote qui & illius doctrina sit pastus, & iuxta, illius leges, & ritus, optime institutus, nisi filius sit spiritus sancti, ut qui non solum ex illo sit, in baptisimo regenitus, sed & eius gratia fotus, & charismatibus Iocupletatus.
Diligis me, nunc excitatum a mortuis, quemadmodum, & diligebas properantem ad mortem, non modo asserens, ex ardore charitatis, sed repetenS, paratum , & promptum te mecum
esse, non solum carceri tradi, sed & morti exponi ζ Diligis in quam me, Postquam non semel abnegasti, non dicam,ut hi, sed
446쪽
6e plusquam bi, quemadmodum & apud C glaream Philippi, me
prae his, Dei filium es consessiis, & in nouissitna coena, audacter prae his es protestatus, quod etsi, me pastore percusso,reliqui forent scandalizati, tu nunquam esses scandalgatus Respondit Petrus , non soluin in gratiam re assumptus, sed ad altiorem ni sallor θ gradum promotus , N prae illis ardentiori Christo charitate copulatus, quemadmodum, & illis erat ossicio , & auctoritate praepositus. Tu sicis Domine . quod amo te. Si quidem suam imbecillitatem expertus, quantae temeritatis fuerit se iactasse, ac prae reliquis prie sumpsisse , nimium exploratus, non modo non solita animositate loquitur, sed nec audet, euidens suae conscientiae testimonium, nisi sub iudicio Christi depromere , asserens, Pcum illum nulla res lateat, qui & pertingit ad intima cordis, probe quidem nouit, quod amat, hoc, est, uehementissime dioligit eum. Et cum non solum spiritus sit ponderator, sed lagitor, quiq; & ignem uenit m ittere, nec aliud cupiat, quam uehementer accendi, porsus, non ignorat, si plus u reliqui ardeat eu. Dicit ei Iesus. Si me uehementer diligis,si praeceteris ardes qa plane non dissiteor, qui & latebras tui cordis intueor, imo , Ninflammo9 rem a te, quq mihi est unice chara, & prae omnibus su
pra modum accepta, obnixe requiro . Pasce agnos meos. Olim ec
clesit tibi Pontificatum promisi, nunc promisitim absoluo, uerudi quanti sit oneris detego. Si quidem & si non inficior, pro me, te aliquando conis ciendum in carcerem di cum senueris,& si noIueris , ducendum ad crucem, ac moriendum in ea, Et si non renuo , te permansurum in fide, & si opus fuerit confirmaturum Apostolos,& confratres, Nihilominus quod pontificatus est, exigo flagitoq; ut agnos scilicet meos, quos sanguine mihi paraui, omni cura reficias. Illos tibi committo, ac tota uirili com mendo ,& esto certior, psi ardenter me diligis, necesse est, ut
ardenter diligas eos. Quos & dum pasces, me pasces , quippe qui in eis insigniter dego,& quod uni ex minimis istis praestatur, indubie & mihi praestatur.
Dicit ei iterum. Simon Iona diligis meρ. Et plane quide, plus his. Tum ne prima extenuetur interrogatio, tu ut & retineatur, semper ardentioribus Christi, credenda munera pontificia. Respo dit Petrus, eadem prorsus responsione. Tu scis Domine, quod a te. Non occurrebat Petro assertio,aut tutior, aut efficacior, uad illu, quem probe nouerat nihil effugere,iterum prouocare,&
447쪽
tiam, toto corde committere. Dicit ei Iesus. Rege oves meas. Si me prae caeteris amas, praecaeteris, de hoc onus assumme,ut regas oves meas, Non ignarus
quod si agni,mihi sunt,unice chari,oues unice sunt charissimae, si illi sunt proximi cordi,hae sunt in meditullio cordis si illi sunt semper ob oculos,hae ut pupilla sunt oculi. Nec quidem mirum, cum minores illi sint hae uero maiores, Illi egeat lacte ,hae solido cibo,
Illi steriles hae sepiuscule grauidae, Illi demum imbecilles N ad labores insoliti,hae fortes,& laboribus assuetae. Dicit ei tertio. Ut pret seserat in dubie, tum eximiam in illo qui ungendus est Pastor,Christi dilectionem requiri,tum, & potis imum pastoris negocium,& primo, & secundo, & tertio , in hoc ipso uersari, ut pascat & regat ecclesiam. Et licet, hoc in loco, sermo peculiariter iit,de summo Pontifice, respectu uniuersalis e caelesiae,non secus tamen intellige dum esse,& de episcopis, quibus commissae sunt ecclesiae particulares, A postolus docet, qui illos non dissimilibus uerbis exstimulat. Attendite,inquit, uestro gre-ni,quos posuit spiritus sanctus episcopos,ad rege dum ecclesiam
Dei. Simon rora amas me Non solum me prae caeteris diligens,
sed & unice ardens Propterea,& si non fallor uerbum Diligere,in uerbum commutauit Amare, quem aqmodum & respoden, do, semper fecerat Petrus. Et contristatus es Petrus, tum ueritus
aliquod prς sentaneum malum,tum prorsus nesciens, qtio modo di tutius & ualidius posset suum erga illum ardorem conuincere.'Dicitq; ei. Tu, quidem , omnia nosti, non solum quia Deus, cuius
oculi abditissima uident, sed quia homo,cum in te omnes sint thesauri,tum scientiae,tum sapientiet Dei reconditi. Ergo tu mi domine & magister, imo redemptor Z: saluator, qui ut alias noui mus nosti quicquid latet in homine, Tu in quam, scis quod, uere, amo te, nec aliud cupio ardeo ue praeter te. Dicit ei Iesus. Pasce oves meas. Sicut & priori loco mandauit de agnis. Igitur Petre, hqc erunt picnissima,& omni exceptione maiora,tuae erga me dilectionis tuiq; ardoris testimonia,si regeris paueri': tum oues,
tum & infirmiores agnos meos omni cura,ac tota uirili. .
Et quanquam premissa Domini uerba,multis sint grauida sacramentri, de illis tamen, solum aliquid attemptabimus, prout presenti pertinent instituto. Qua de re excutienda non sunt, ut creationem continent pontificatus Petri, sed ut attinent fu M
448쪽
monem sui muneris, S per hoc oflicium cuiuscunq; Episcopi.
Quod plane in duobus uerbis concludit,scilicet,in Regimine, &Pabuli administratione. Et a primo exorsi, quod potissime onus Cotinet praesulatus,&ex quo Omnis super gregem prelatis creditum,deducitur iurisdictio,maxime attendendum, quod sicut indubie ex illo uerbo,Rege oves, habet summus Pontifex curam& regimen ,totius uniuersialis ecclesiae, ita,uel ex eodem sed ordine suo uel ex eo, si mauis,quod Apostolus dixit, Quos posuit spiritus sanctus Episcopos, regere ecclesiam Dei , habent Episcopi curam & regimen, sibi crediti peculiaris populi. Quam & sortiuntur,uel cum confirmatio summi Potificis electis,accedit,uel cum Ciusdem authoritate , quemadmodum exigit recte instituta ecclesiastica Ierarchia, iuxta Patrum lacrosanctum ritum, inungitur.
. Habent inquam regimen, At non quodcunq; , sed Pastorale, ita quidem & greca uox sonat,& ob id, non ad prospiciendum sibi,sed gregi. Siquidem oues,cum sint no solum natura imbelles, sed timidae, nesciantq: ab hostibus se defendere, quos tamen habentin multos, callidos,& sanguinem earum ardentes, prae Omnibus animalibus, egent cura pastoris. Qua si fuerint destitutae, non modo errabundi uagantur,per saltus, per vepres, sed facile praecipitantur ac deglutiuntur, tum a lupis, tum a leonibus, qui nusquam non circumeunt, quaerentes .ut aliquas devorent. Habent inquam, regimen pastorale,Vurum non ethnicum, nam& qui apud gentes erant legiptimi Principes,nec regimen uerterant in tyrannidem, sed neruis omnibus, populorum intendebant commodo , & profectui , Pastoris ornabantur cenco -m ijs, sed Christianum. Et propter hoc , non iuxta instituta ethnicorum pastorum, sed iuxta instituta unici, ac uerissimi Pastoris christi. Ein egimen episcopi, Praeter id,quod proficisci non debet, ex ambitione gradus, sed ex uocatione Dei, di iuxta uerbum Apostoli, nemo sumit sibi honorem, sed uocatus a Deo , tan quam Aaron , non ex amore sui, sed ex dilectione christi,iuxta illius uerbum, inculcatum, ut patuit, principi episcoporum Petro diligis me, diligis me plus his e P non ex cupiditate lucri, ut etiam diximus, sed eχ propensione animi, iuxta admonitio nem Petri non turpis lucri gratia, sed ex animo pascente S gre tem) non ad dominandum populis, sed ad seruiendum eis, iuxta uerbum
449쪽
uerbum apostolorum principis non uelut dominantes in cle
ros9 imo de iuxta uerbum christi te Q c Principes gentium dominantur eis, uos autem non sic, sed qui maior est uestrum, erit uester seruus , Praeter luec,inquam, Non prςstatur solummodo uerbis, non solis constitutionibus & statutis, sed, & maxime cui tactum esu integritate morum S innocentia uitae.Propter quod& Petrus de episcopis dicit,ut sint ueluti sorma graegis, ut
ad illos attendentes oues,uiuendi normam excipiant. Et dominus, Bonus Pastor ante oves vadit,plane non sola praecedens authoritate Ad & potissim uiri perfectione. Vnde & Apostolus I himotheo Ephesiorum episcopo. Exemplum esto fidelibus, in
uerbo in conuersiatione,in fide,in dilectione,in castitate. Non praestatur, ouibus prospiciendo, lummodo in communi, sed & prospiciendo, singulis,in particulari. Propter quod, sat non est bono pastori, ut oves agnoscat eκ facie , iuxta monita Sapientisc Diligenter attende uultum pecoris tuto quod pertinet ad agnitionem externam,& ex solo uisu acceptan , sed opus est, ut illas agnoscat ex nomine, ut possit iuxta christi uerbum, singulas nominatim uocare, Quod pertinet ad agnitionem intimam ,& consuetudine partam. Siquidem aliquem nosse ex nomine hebraeorum tropo , est illius notitiam habkre domesticam , & familiarem , iuxta illud domini ad Moisen , Noui te ex nomine. Imo est nosse amice , & attendere speciali cura Nouit dominus , qui sunt eius , non relinquit dominus , quos cognouit , quorum & nomina sunt apud eum, in libro uitae. Non sat est, ut uocet illas incommuni, sed, ut praemisimus , necesse est, ut uocet singulas nominatim . Quod haud insolito tropo , est singulorum solicitudinem gerere, de cuicunque sigillatim prospicere . Est pro illorum commodo , nulli non accommodare se se , ut dicere possit cum Apostolo, omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem saluos. Est demum omni cura disquirere, ut uestigetur siqua errauit, sanetur si qua languit, ligetur siqua intumuit,custodiatur siqua sit pinguis & fortis,& id genus, sicut in Ezechiele propheta. Denique Episcopi regimen, eousque addictum est gregi',
quod sententia christi, pro ovibus animam , hoc est, uitam ut scriptura loquitur,exponere non recusat.Quod huc in moduintelligo.Constat bifariam in scripturis uitam acceptam; Aliqua
450쪽
do pro esse uitali, quod consistit in connexione animae ad eor-pus,de qua scriptum est; Quod uita hominis, in sanguine eius est;
Aliquando pro operationibus uitet, de qua legitur in euangelio. Diliges Dominum Deum tuum,in omni uita tua. Et haec quoq; non sunt obscura philosophis,ut cuique uidere licet, secundo IDhro de anima. Et quamuis bonus pallor, nullam recuset exponere,primam tamen ,non exponit,nisi in casu,quando scilicet saluti gregis,aliter non potest consulere sed secundam, de quouis momento di omni pro uirili, semper expendit; Quippe qui,ecclesiae est praepositus,ut non sbimet militet,sed ut illius prosectum omnibus neruis procuret.
Nam praeter id, quod non prisidet, ut diximus, ad dominandum, sed per charitatem omnibus inseruiendum,& notum est Pseruus totum quod est illius est, cui ad seruiendum addictus est constat,quod & eius regimen, regimen est uiri respectu propriae coniugis. Quippe qua ,spontus est suae ecclesiae,& ob id,haud dubium,quod non secus illam,non modo tenetur diligere, sed fouere,& custodire, ac proprium corpus, sicut Apostolus admonet. Imo quod & illi non solum relicto patre, & matre, & multo magis alijs quibusvis commodis,& illecebris,debet continuo adhaerere,sed perinde ac proprium eius caput, omnibus actibus eius , non modo superin tendere,sed omnem vim,& robur, iugiter applicare.Nam capitis est,corpori & singulis membri uidere,audire, Odorare, gustare, & loqui, et semper assistere, recta ostendere, aduersa declinare,& in omnibus sua pro facultate,defendere,& custodire. Hactenus de regimine. Nunc breuibus,de adminustratione pabuli. Et quanquam ex primissis, magna ex parte res si perspicua, non grauabimur tamen,& pauca superinsierere, ut saltem pria cceptus ordo seruetur. Primum igitur, nemini, puto, est obicurum, ad episcopum pertinere, egenas oves, etiam temporaliter pascere,iuxta illud tamen quod habet, ut uerbo utar Apostoli,&non iuxta id,quod non habet. I ametsi minime detrectarim, ad charitatis uiscera pertinere, siquando exemplo Pauli,qui ab Opulentioribus exigebat gentibus, ut pauperibus subueniret Israelitis, aliquid a ditioribus petat, aut, si malint, ut ipsi sua saltem ex abundantia. aliquid fratribus & suis in Christo commembris,impartiri uelint paterna admonitione sollicitet. --Pertinet inquam ad episcopum egenis succurrere, & secundu