장음표시 사용
171쪽
PRO RHETORICA.nitate , de tempore, sarrire coeperid, non continuo eum cavilletur, quem stuato eloquentiae flagrantem aspexetit e Sed non est dissicile, invenire , quid tantopere Phialosophurn ab oratore divellat ac distrahat. Equidem nullam hujus dissidii causam esse aliam existimo, praeter
aemulationein. nam eos maxime inter se odisse videmus. sui in ejusdem laudis cursu versantur. non enim ego invideam cantori quod elegantius cantet, nec fabro lienario quod scire armaria concinnet; quid horum artificia ad me pertineant i si velim ad contentiones descendere , omnis mihi cum litterato res erit. Etenim tritum
est illud, Figulmsguis imisit. sed quid , inquies, habet
commune Philosophus cum oratore, pro cujus possessi ne depugnet universum Philosophiae patrimonium et quod 1ta Philosophus totum sibi usurpat ut suum. ut iis nullam ejus partem oratorem admittat. at, si familiae herciscundae judicio , aequo videlicet jure, certetur, multo majorem hic partem, quam ille, percipiet. cum enim omnis Philosophiae fons in tres rivulos diducatur, in dis. serendi subtilitatem, in naturae obscuritatem, in vitam& mores , quanquam ab omnibus his promiscue hauriat
uterque , ex eorum aliquibus tamen cumulatius impletur orator. ac primum ratiocinandi ars ita eloquentiae influit. ut ceteris rebus aspergi, ab hac una imbui videatur: nam si eloqui, est , quae ratio invenerit , promere , atque
ad audientes prosene , quomodo judicare Poterit , esse verum id , quod invenerit, sine arte bene differendi. de vera ac falsa dijudicandi, quae verbo Graeco 'Lιὸ appellatur Sed, nonne, inquies, inventio, quod est opus
oratorium maxime , in probando commovendoque consistit i ita vulgo dividi scio: sed postremum oratori A mstoteles adimit quod sit extra causam , & judici totum
assignat. primum relinquit, atque in omni argumenta tionum genere eundem libere vagari permittit. & sane hac una re praesertim eloquentia praestat: hac pugnat, haemetuenda est: sine ea eloquentiae nomen ne retInere quidem potest. Itaque Rhetoricam. quae est ars bene dicendi, Dialeeticae ex altera parte respondere, idem Aristoteles docuit. quarum artium diversitatem haud ferequisiquam Zenone melius expressit, qui, Rhetoricam palmae. Dialeis
172쪽
. Dialecticam. pugno, similem esse dicebat. in quo aperiebat aliquid , unde longe huic Illain praestare cognosceres. nam , qui Rhetoricam in apertum deducit, Dialecticam
in angustum impellit, quid aliud intelligit, nisi illam esse
dominam, hanc ejus prope pedisequam . illam omni impetu palamque decernere . hanc ex occulto dolisque contendere t Sed , quemadmodum parva animalia, in suis angustiis pugnantia, callida atque mobilia , facile alienas
manus effugiunt, in apertum autem compulsa, quemadmodum se tueantur ipsa . non habent: ita etiam ex Dialecticorum subtilitate disserentes , quamdiu illa breviter
. conclusa verbis ratione tanquam foraminis cujusdam angustiis utuntur , facile ipsos captare volentes eludunt, at, inde expulsi, omnes ad pugnandum nervos amittunt. ad-h1bet quidem definitiones orator, non interiore verborum gyro comprehensas , sed oratione dilatatas , easque oratoriis lacertis viribusque contorquet; ut Antonius dc Sulpitius fecere . quorum uterque, In causa C. Norbani, quantum potuit oratione, dilatavit, quid esset majestatem minuere . utitur nihilominus aliis argumentorum locis , ex genere, forma, ex similitudine, ex differentia, ex contrario , ex adjunctis , ex antecedentIbus , ex consequentibus ex repugnantibus, aliisque , non ut scrobiculis ubi deludat, sed uti campis ubi percurrat, non ad certum verborum numerum adstrictus sed ad Oinnem verborum copiam solutus. cujus igitur omnis argumentorum potasellio mastis propria existiinanda est ' utrum ejus , qui ad praescriptum ea utatur , an ejus, qui liberet utrum ejus, qui angustum in ea iter habeat, an ejus , qui, qua velit. tuto vagetur Sed hic fortasse Philosophus magnopero molestus non erit, non pugnabit, in aliquam nos hujus societatis partem admittet, ab aliis duabus excludet. Si quatratur de Istis , qui se scire omnia profitentur , quid de Philosophia Ciceronis sibi videatur , continuo cachinnos extollent. Sed ut ad nos redeam, fateor, homini, Latinae eloquentiae studioso , in ea lingua perdiscenda occupato,
quae si nihil aliud in vita agatur , tota sciri perdiscique vix potest, physica ista perinde nota non esse. ut iis , qui, ceteris studiis omissis id agunt unum, nego,si sit opus illa
cognoscere, homini ad perdiscendum acerrimo, non statim l
173쪽
statim fore notissima. non auderem hoc dicere, nisi dixisset Antonius, doctor singularis , eum, qui universiain
oratoris vim nosset, non magis de ceteris rebus laboraturum, quam eum, qui Herculem fingeret, quemadmodum pellem aut hydram fingeret, etiam si haec nunquam separatim facere didicisset. Rem miram ; oratoriam facultatem Herculi. pelli vel hydrae Philosophiain, atque adeo universain scientiam de diis immortalibus, comparat. quid illud , quod est in consesso apud omnes , nimirum multo haec luculentius liquidiusque eloquentem effodicturum . quam illos ipsos earum artium magistros quantum illi juris in hac etiam parte esse convincit quis locus in tota Aristotelis philosophia est obscurior . quam Physica 8 in qua scribenda obscuritatem de industria quaesivit ut etiam secit Heraclitus ille, cognomento σκοι ει νει.
at haec si verbis usitatis & communibus traderetur. sine magistri ductu, nemini, ingenio paulo pexspicaciori, non esset obvia atque aperta. Sed fecit perite & callide Aristoteles, ut rei tenuissimae majestatem obscuritate praeleuis deret. Venit in mentem Homerici illius Vlysiis, qui . navi ac ceteris rebus tempestate amissis, Corcyram ejectus, quo , Nausiaca Alcinoi filia exciperetur hospitio, Palladis ope, in cujus tutela latebat, longe amplIOr ac speciosior apparuit, cum esset corpore breviusculo , &forma non ita eleganti. ita Aristoteles , quem , ob insignem sapientiam , prope Palladi comparaverim , quo Vt v siem suum, hoc est, suos de Physica libros, Nausiacae, videlicet imperitis, conciliaret, nebula obducta, amplificavit. sed, quemadmodum cecidisset Vlysii perincommode, si quis deus, nebula discus a, veram ejus formam detexisset, ita etiam Philosophis molestissiini accidunt iii, qui cornicum , ut dicitur, oculos configunt. homines videlicet callidi metuunt, ne, ipsorum petestigiis orationis
luce, disjectis. continuo artis, quam Ornant, tenuitas pateat , ne continuo cernatur VIysses eiectus. nudus, ac br
Vis. cupiunt de suo studio id, quod M. Varro de diis . gentium cupiebat, nempe a vulgi intelligentia illud esse
quam remotissimum, ne . enunciatis ejus mysteriis , t tum contemnatur & abjiciatur. Sed non possum intelligere , quamobrem tanta ejus artis arrogantia subnixi ambulend.
174쪽
ambulent. velim , mihi dicant, quid sciant. profecto usi intiviri boni, hoc unum dumtaxat se scire respondebunt, quod nihil sciant. qua enim in arte illud Academicorum placitum , hoc est, nihil certum sciri, probabiliusquam in Physica traditur quid est in illa. de quo non copiosissime dici in utranque sententiam possiti quid,
quod . ignoratum, non Vehementer expetatur, perceptum
non illudatur t His igitur oratoris cujuspiam eloquentia expositis atque detectis, alterutrum necesse erit, vel ut ea vulgus irrideat, vel ut se , non didicisse, minus poeniteat. Restat pars tertia de moribus , in hac vero eloquentis ex ultat ac triumphat oratio. Non est tractatio de virtute, de justitia , de moribus, similis artium reliquarum , in quibus rudis atque hospes qui sit, nisi cachinnos irridentium aucupetur , tacere compellitur. res sunt in medio positae, &, quid sit in unactuaque earum verisimile , non arte sed ingeniis eruitur. itaque ut quisque pMstantiore est ingenio, ita plura dc similiora veri reperiet. M. Varro , ut autor est Augustinus , bis centum octuaginta octo de summo bono sententias enumerat. volo scire , quamnam earum orator non etiam copiosius . quam ipsi earuiri inventores, non sit de sensurus vel refutaturus, si tueri vel refellere proposuerit i habeat Paratos argumentorum locos, quos diximus , nihil sane cuiquam eorum in disputatione concesserit, qui totum hoc studium sibi usurpant ut suum ; sive honestatem cum Zenone tutetur , sive cuni Aristippo voluptatem , vel cum Diodoro honestatem sine molestia , vel cum Calliphane honestatem cum voluptate , vel cum Aristotele virtutis usum cum vitae prosperitate, vel denique cum Hieronymo Rhodio , doloris vel molestiae cujusvis vacuitatem; si ve , cum de jure quaestio sit, alias scriptum, alias aequitatem, defenderit. notissima
est' illa Ser . Galsae cum P. Crassio, juris civilis peritissi- smo , disputatio. dederat Crassus rusticano cuidam con- lsulenti responsum, juri quidem scripto congruens , sed saequitati non ita conveniens. quid ergo i Galba , suscepto aequitatis patrocinio, tum similitudines tum rationes adjungens, tam multa contra jus dixit, ut Crassus, ceteris praesidiis interclusis , ad autores, unde jus illud hauserat, ltevolveretur, & tandem se victuin fateretur. Quorium
175쪽
igitur spectant ea, quae diximus t eo nimirum , ut intellinamus , in oratoris supellectile, non minus Philosophorum opes, quam orationis ornamenta, concludi. Accedit eodem, quod a ceteris rebus simulari Philosophia potest , ab eloquentia non potest. vestis longa, dentes atri, sordes, promissa barba , ut cetera absint, Philosophi spe- Ciena praebent; eloquentia, si doctrina desit, insaniae.
Ad Cardinalium Coctigium. SI clarorum virorum atque omni dignitate princiapum funera, parem jacturae luctum estligitant, Audiatores. Francisci Mariae di Monte , S. R. E. Cardinalis, & Episcopi Ostiensis, interitus, tam multa nobis bona praeripuit, ut multas simul causas dolendi deflendiquerelIquerit. Omnia erant in eo, quae natura atque fortuna, vel corpori vel extrinsecus tribuit a genus, forma , opes, horiores. at vero virtus, quae sola vera hominem laude exornat, tam multa in eum bona contulerat, ut prope fuisse illi certamen cum natura videretur, utra earum, ad eum augendum , plura atque majora conferret. sed erat iniqua concertatio; siquidem duae res , multum inter se dispares , componebantur. nam quis nesciat, ad homunem ornandum , multo majorem in virtute quam in natura , vim & potestatem haerere s haec enim corpus adjuvat . illa animum auget: haec hona externa , ac brevi di lapsura, contribuit; illa , intrinseca ac perpetuo l. mansura largitur: immo haec naturae sortunaeque bona tum demum veram laudis rationem obtineant, cum Virtuti, tan-
176쪽
quam materies, in qua illa se exerceat, subjiciuntur. R.
enim ipsa virtus in earum rerum usu ac moderatione maxime cernitur. Verum,quia in claritate generis,la nam
in semine, vis quasi quaedam inest ad egregia facta eden.
da, quamvis naturae λrtunaeque bona, quinus abundabat, temporis inop ta reticere cogamur, non est praetereunda silentio ejus stirpis antiquitas, quae tantum ex se bonum eduxit. at neque est hoc pluribus verbis agendum, sed tantum ex eo attingendum , quantum est properandi necesse. itaque uno verbo simpliciter ponam , prodiisse iblud ex clarissima orbis terrae Borbonum familia. nam sta. tim longa Regum maximorum series occurret, Nurimi
Galliarum Reges objicientur, domi sorisque clarissimi. Propagavit in Italia hane nobilissimam stirpem ille Bose
bonus, qui a Carolo magno, Christianorum Imperato. rum longe clarissimo. velut quidam surculus, ex reliqua
familia, tanquam ex suo trunco, decerptus, traductus Elin Italiam, & Marchio sanctae Mariae, diplomate, quod
etiam nunc extat, dato, creatus. sed, quemadmodum iscunda arbor, in quodvis solum transsata sit, suam vim retinet , neque a se ipsa degenerat; ita etiam hic surculas, Italici etiam caeli ac soli benignitate adjutus, sui semper
similis fuit. nam omnibus deinceps seculis optimorum ducum clarissimorumque Imperatorum foetua praestantissimos edidit, quibus enumerandis laudandisque. non modo unica ac brevis oratio non suffciat, sed ne libri quidem . qui in hujus familiae antiquitatem scripti feruntur, satisfaciant. Ex histe igitur tam altis nobilitatis radicibus , illa Francisci Mariae Cardinalis ad virtutem atque ad omnem humanitatem indoles extitit, imo, ut Phidiae signum , simul aspectus 3e probatus est. Etenim mirifica quaedam in eo vis extitit. ad conciliandos sibi omnium hominum animos. quod si, ut est apud poetam , primi μου stlatuisse viris non ultima laus es, quantum hoc generelandis esserendus est ille, qui non modo virorum ad se principum amorem attraxit, sed insuper. incredibili qua.dam morum suavitate, coegit, ut ultro suas ipsi opes, divitias Asonoresque deserrent i Atque , ut de reliquis imceam merdinandus Medices, ex Cardinati β. R. E. --gnus Etruriae Dux factus, praeter aedium amplissimatum
177쪽
Msum , ac pretiosam supellectilem , qua illum donavit, Cardinalem etiam , in Ipsius locum , creandum cooptan dumque curavit. Atque illud in hoc homine, ut mihi videtur , ad incredibilem admirationem efferre nos debeat, quod , cum summas hominum benevolentias dies imminuat, sortasse , quia multa in iis , quos diligendos suscepimus , vitia . quae in secretissimis animi cujusque latebris ac recessibus delitescunt, aperias, hunc , qui semel ipsorum amicitia dignum existimarunt, arctiori in dies amoris vinculo sibi devinxerunt. quod sumi potest pro argumento, puras illi virtutes, sine ulla tace vitiorum, haetisse. de sane, cujus non sibi amorem alliceret illa huma-Ditas, illa virtus, illa sorma, illa suavitast omnes ad eum
aditus erant semper aperti, neque unquam cuiquam occludebantur ; ut etIam , ex tanta morum facilitate, non nemo , gravissimae Cardinalis pertinae quendam quasi contemtum oriri, falso quereretur. sed imitatus est homo Christianus ac Princeps laudatissimum illum Trajanum, cujus sine fine, sed non sine causa , vox illa sertur in caelum, quam reddidit accusantibus, quod querelis omnium excipiendis imperatoriam majestatein vulgaret, & qu dammodo vilem essiceret: Talem, inquit, praestabo Imperatorem privatis , qualem optarem ipse privatm. Verum.
haec in Principe affabilitas , haec in verbis humanitas, si
deseratur di beneficentia, irrisionem magis atque conterritum , quam admirationem ac benevolentiam , parit rostendit enim , non consentire animum cum sermone. at oderunt homines plurimum hoc verborum cum mente
dissidivin. Sed nunquam deprehensus est, 'in Francisco Maria Cardinali, hic tam absurdus 8c abhorrens ab ocu- . lis & ab auribus vulgi dissensus; sed potius mirus semper
in eo extitit cordis linguaeque concentus. Etenim copiosissimos pauperum mendicantium greges, quotidiana strestipe sublevabat, multas religiosorum ordinum familias, multas pauperum domos, menstruis donariis , pro re sua, juvabat, dicatis Deo virginibus S. Vrbani AEdem , ac coenobium AEdi adiunctuniri exstruxit; Sodalitati Deiparae Virginis Assumtae, in domo prosessa Soc. Iesu , aureorum ad decem millia , dc eo amplius, muneri obtulit,
ut ex eorum redditibus, illis sumtibus suppeditaret, quos M a iu
178쪽
in exponendis sacrosanctis Corporis Christi mysteriis
facit , extremis Bacchanaliorum diebus. &, cum eadem Sodalitas, se nunquam passuram, respondisset,int, ipsis ubvo eos redditus caperet, aut t8ntam vim nummorum a
tingeret, perseveravit deferre, ac Prope vim facere, ut acciPeret. in qua contentione, tum incredibilis Carisa. lis liberalitas, tum gratus eiusdem Sodalitatis in eum animus, mirabiliter, ut mihi videtur, enituit. nam, quo. ties ille institit. ursit, oppressit, ut acciperet, toties dom- . vit; quoties illa recusavit accIpere , toties gratiam rem. lit: quia novam illi liberalitatis declarandae materiam ex. hibuit. verum hoc tam mirum in pauperes studium, . cum amor di voluntas. in Deum inflammet, non potest esse di vera pietate ac religione sejunctum. at ejus religionis in primis indicio est illa in exemplum posseritatu sedulitas ac diligentia. in iis praesertim sacris celebranais, quae in Sacello pontificio statis diebus fiunt; quibus, cum
erat veniendum, non solum ad horam, sed multo ante horam, prauis erat: neque, affecta jam aetate, infirmaque valetudine, cohiberi poterat, ut ad ea ne accederet inel. saltem tam mature ne accederet. ac, nisi postremo, mo
ho jam ingravescente, jussus esset domi se continere; credo, ante omnium ora , in conspectu Pontificis max. ante ipsam aram , destitutus viribus, animam exhesasset. 6 in. territum ad praestandam suain diligentiam sacris religio sissimis animum i sed excitabatur ad hanc laudem praeclaris domesticae virtutis exemplis. nam h Petro illo Monte, Marchione, atque in exercitu Veneto tribuno militari, hanc indolem hauserat; cujus incredibilis in re. sistendo constantia, prodita memoriae ac litteris est. hic, cum in prauios ex vulnere , adverso corpore, excepto, videret intestina sibi diffluere, nihil animo constematus, altera manu viscera. ne dilaberentur, Cohibebat, altera militer hostem seriebat. similis huic nostro, in resistendo labori, constantia, sentiebat, deficientis animae vires, tanquam viscera, sibi paene concidere; dc tamen fugientes eas retinebat, ut posset suo muneri diligentiaeque sit .cere. Sed quid plura ejus religionis argumenta requirumus e cum ejus testis locupletissumus, totus ille convenis
tus , existat, qui octavo qMque die in domo professi
179쪽
Societatis Iesu habetur ad vesperam. Deus bone , quas ibi lacrimas fundebat i suae suspiria, quos gemitus dabat lquas de se ipse verberibus poenas ultro sumebati quam multa alia demissi religiosique animi Ggna prodebati
quae aut referri temporis ratio non sinit, aut divulgari
secretissima sanctissimi illius loci religio non patitur. Et sane singula eorum , quae dicimus, digna essent, quae tum
latius explicarentur, tum saepius repeterentur. quamobrem, non tam oratoris quam monitoris partes apud vos agere videor. nam oratoris est, rern dilatare , atque omni verborum ac sententiarum flore conspergere. sed habet hoc, in inopia temporis, materia dives. ut homini dui serto omnem eloquentiae declarandae facultatem eripiat. Etenim , quis possit esse copiosus in iis, quae vix liceat verbis attingeret itaque necessitati parens , commonstrabo reliqua, vel potius digitum, ut riunt, ad sontes intendam. Vos igitur, quibus eaesunt notiora quam mihi, rein cordamini illam ejus, in rebus maximis gerendis , prudentiam, virtutem , constantiam , fidem ; quas in eo vi tutes , non semel ac per transennam praetereuntes stri stimaspeximus , sed saepissime, & quam diutissime. nam eo
tempore quo Cardinalis fuit sannos enirn circiter 'Ua- . idraginta in ea dignitate complevit) longum virtutis suae declarandae spacium nactus est . ex multitudine negotiorum , quibus praefuit, magnam Reipublicae sapienter de , . ex utilitate multorum administrandae facultatem obtinuit. non est expectatu in in eo tempus, cujusque facultatis e plorator acerrimus , ut declararet, 'uid ferre eius vires
possent, quidve non possent; sed, statim ab initio sui Cardinatarus , habitus est idoneus , qui cujusvis negotiorum moli succederet. ideo in eum Cardinalium numerum adbinus est, qui, quoniam ad eum de universia sere Rep. refertur, proprio jam nomine Consilium appellatur. illi
autem alteri. quo sacrorum rituum caliis disceptantur, non solum adhibitus est statim , verum etiam postremo, summa cum laude, praefuit. aedilium etiam consultationibus de muniendis , sternendis , dirigendisque viis praepositus est. Sed , utrum quis recte an secus se in honoribus astat, illud argumento est in primis. si majore honore dignus existimetur. cum igitur hic ι Populi totius voce
180쪽
isi ORATIO XV ad Pontificatum max. expeteretur, non est dubitandum.
quin honoribus, quos gereret, cumulatissime satisfac ret. quod si non tam est gloriosum, honoribus uti, quam honoribus dignum haberi, etiam si non pervenerit quo populi totius studio vocabatur, dicendum est tamen , nia hil illi ad suminam amplitudinem defuisse. Itaque gloriosa clarissimi viri memoria, non est proseque a lacriamis neque luctu, sed admiratione ac laudibus usurpanda. ut, quotiescunque ea animum subeat, eum etiam ad similium virtutum imitationem incendat. 8c, quod is portuno ejus interitu damnum Resp. secit, spes est, ut ejus virtute quam primum reparetur, quem, Velut imaginem illius humanitatis, virtutis, ac probitatis, aspicimus.
Gregia atque praeclara Gregorii X V, Pont. man vita , ut est laudabiliter & honeste inchoata, ita e iam plausibiliter & gloriose transacta invenitur. nnitus ejus actus sine plausu praeteriit 3 nullum tempus, vacuum ab egregio aliquo facinore, essiuxit. quod ὁ -cile existimatur, in longa praesertim vita, ut in nulla ejus parte titubetur, non solum id ille assecutus est, sed ins per adeptus , ut majorem in dies laudem promereretur. magnum est, vitae cursum , tam multis undique septum periculis , sine offensione peragere; majus, aliqua eum cum laude tenere 3 quid dicam, summa omnium eum admiratione ejus metam attingere ' hoc tantum est . ut vix quisquam animo assequi queat, ne dum oratione complecti. nam vix fas esse putatur, versantem in lubrico sine casu aliquo & prolapsione consistere. Sed nihil de ei pueritia loquar. quod enim recte in ea, di cum aliquo probitatis ossicio gestum esse dicatur, non tam virtutis