Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

probandi necessitate versetur Accipio liberalitatem. Si quempiam liberalem dixero, si munificum, si beneficum, non continuo hoc mihi credetur ; sed erit explicandum, quid eum liberalitate, quid cum beneficentia. is qui la clabitur , fecerit; homines praeterea adducendi, qui se liberalitate de beneficio affectos esse confirment: atque, rem satis notam , satis testatam, me adduxisse putabo , si decem vel octo rei istius autores testesque produxero.

Ridiculum est, in tuis laudibus, quasi dub1um sit aliquid,

vestimonia requirere. Versamur in rebus notis de illustribus ; obruimur hominum paene innumerabilium testimoniis: satis est verbo tantum ponere Singularem tuam beneficentiam esse clamabunt statim, in eo, Omnia xenodochia, omnia templa, omnes religiosorum ordinum familiae r proferent alii sacras vestes, alii pecunias in usus Pauperum attributas; alii alia ex hoc eodem genere liberalitatis argumenta proponent. Praeterea cujusvis gens xis , cujusvis ordinis . cuiusvis denictue fortunae homines,

summi, medii, infimi, isti tuae laudi 8c gloriae se offerent. Sed si nil aliud attulero, nihil mea proficiet neque viambit oratior est aliud , quod sit mihi multo magis explicandum. Hic enim, quein ut beneficum laudari volumus , tantum abest a summo, ut fundamenta istius laudis nondum jecerit. Etenim, ut credatur testibus , ut rem ita esse convincam , adhuc erit Iiberum cuicunque, vereri, ne, simulatione liberalitatis, aliquam aliam cupiditatem

obtexerit. Studio ac voluntate bene de omnibus merendi, magis quam muneribus & largitionibus, liberalitatis

gloria colligitur. Itaque expectabunt, qui audient . ut ejus, quem ornare institui, consilia primum, postea eventus, qui consilia hominum praesertiin declarant, aperiam: cumque nullam illi potentiam, nullam dominatIonem , nullum regnum fuisse propositum, demonstravero, tum eundem in laude perfectae liberalitatis constituerim. Cujus rei nullum vicietur posse firmius argumentum , quam ex populi studio ac voluntate, depromi. Fuere non nulli, nostra ac patrum memoria , qui ejus, quam dixi, potentiae cupidi, aliquot sibi amicos delegerunt, quos divitiis explerent, honoribus & copiis amplificarent: profecto

istorum hominum specier videbatur uestissima, volun-L I tra

162쪽

x o RATIO X I Itas vero & causa erat impudentissima, cum instrumenta liberaIitatis, praemia virtutis, in superbia & ambitione consumerent. quid ergo tantuin abfuit ut aliquam gratiam inierint, ut in odium Ofissionemque omnium i ruerint. Statui jam antea, nihil esse facilius, quam de tuis laudibus dicere; eo quod assirmanti aliquid de te creditur , neque aliquod praeterea probandi onus imponitur. Si dixero, te nihil unquam voluisse tua causa, hil studuisse, nisi bene de Rep. mereri, laudari, coli, diligit cui hoc non persuadebo Si asseruero, nihil superbe te

quam secisse, nihil periculi cuiquam creasse, nullum metum, nullam formidinem objecisse, quis reclamabit tquis fidem aut religionem in eo desiderabit meam 8 di. stremo, si contendero, te non fuisse foeneratum beneficia , sed beneficentiam & liberalitatem gratis exercuisse, nonne jam stregitu & clamore suam unusquisque volum

ratem significabit Non possum adduci, ut suspicer, esse

quemquam tam impudentem. tam stultum, qui contra res tam notas, tam manifestas, Venire audeat, qui tot tantisque beneficentiae tuae monumentis non credidisse

sustineat: at, si quisquam ita ero jectus ad audendum reperiatur, ut neget tamen , magis hic a re ipsa, quam aliqua orationis vi, refelletur. Comparet illorum exitum, qui, nomine, liberalitatis & beneficentiae famam, revera opes violentas & minime ferendam potentiam qua siverunt, cum tua praesenti laude atque fortunas jam imtelliget, quid intersit inter largitorem factiosum &molestum, & animum vere beneficum ac liberalem. Quo nam exitus improbissima illorum cupiditas habuit eos videlicet, ut amisso imperio, adhuc vivis ipsis, omnis

eorum memoria, praeter injuriarum recordationem , obscuraretur & evanesceret. Tu vero quid assequeris id, ad quod eos nunquam libido.regnandi Perduxit . ut tu plus unus possis quam ceteri ut sis carissimus omnibus, .ut non modo in eorum linguis ac litteris, sed in medullis atque visceribus haereas. adeo ut probatum sit expertimento , utilius etiam ad potentiam Principi esse, si , --cio ac voluntate adducti, servire homines velint, quam

vi vi metuque cogantur. Ego illud jam mirari desino, quod interdum ante mirabar, unum te, omnium fere dignitate

163쪽

dignitate maximum , auroritate gravissimum , copiis i cupletissimum , nullum neque adversarium neque obtrectatorem neque inimicum habere , sed certatim omnes diligere , salvum esse cupere , dc vota fatere pro fortunis tuis , ut diuturnae sint, ut augeantur , ut in ea sede coli cem, in qua olim propatruus tuus, pietate, justitia , magnificentia, atque omni virtutum gloria floruit. Si enim secundis illorum rebus invidetur , qui se intoleranter jactant, qui omnia ad suum commodum. nihil ad aliorum, Conserunt; nemo offendetur in eo, quod opibus 8c potentia praestes, si modestiae, lenitatis , moderationisque meminerit tuae ; nunquam committet, ut nolit, res tuas esse

quam florentissimas , si , qui ab illis fructus , si , quae in

omnes utilitas consequatur , attenderit. Itaque de homune gravissimo & sapientissimo saepe audivi, cum diceret, omnium fore communem hostem , qui tibi esset inimicus. Quid enim interest, utrum te quis,an publicam causam , an communem utilitatem & lalutem , quae te prae sertim incolumi continetur, oppugneti Statueram jam ab initio, nihil in iis, in quorum explicationem ingred rer , Commorari, sed unamquamque rem strictim attingere , ne qua vel assentationis vel artificii significatio daretur di sed festinationem orationis meae, ea res aliquantuinium remoratur, quae mihi videtur una de tuis maximis ac praestantissimis laudibus. Quicumque hic Romae, de tuis virtutibus , sermones conventusque habent, fere omnes audio; atque parum constare inter eos video, ex omnibus tuis laudibus quae excellat & dignior quodammodo sit Cui ceterarum palma deferatur. Sunt, qui facilitatem in Concedendo commendent tuam, plerique animi magnitudinem in largiendo mirantur, denique alii alia loquum tur M probant; me quidem tua illa sapiens , ut ita dicam, taciturnitas, seu potius mirifica in loquendo cautio, delectat. Habet hoc omnino magnus animus ac p stans, ut sit aliquanto ad loquacitatem proclivior. Quemnam beneficum invenias , adeo modestum, adeo suae gloriae

prodigum , qui, si minus laudari, saltem diligi. propter benefacta, non expetat Itaque virtutis istius studiosi,

. dum hanc eandem benevolentiam quaerunt, in eo fere vitici labuntur re cadunt, ut, quae laudabiliter fecerint, L 3 quantum

164쪽

llantum possint exornent, & majora verbis essiciant. einde ita quodammodo a natura facti atque instituti videmur, ut in promittendo. quam in dando, largiores inveniamur. Fere hic mos est apud te, ut iis, qui postulatum aliquid ad te veniunt, unico sere verbo , daturum te facturumve , respondeas. at nullum est jusjurandum tam sanctum Ad religionem, nulla cautio tam firma ad nexum di obligationem, ut id, quod simpliciter ais vel negas, ad fidem tuam valet. Dicam uno verbo : omnia sunt tua beneficia plena liberalitatis, inania verborum. Hinc natum

existimo dicam libere , quae audio deae, ) ut ii, quibus

nihil est tam praeclarum, neque tam laudabile, quod pro betur. tibi vitio dare interdum audeanto quod eos , quos a te impetrare vis , domum incertos sine spe ulla dimittas. Vellent primum, opinor, ut, ex communi hominum consuetudine, rem esse plurimi negotii multique laboris. ostenderes, tum operam & studium pollicereris tuum, postremo magnifice beneficium , si impetrarint, efferres.

Mihi si lidit assirmare sententiam & opinionem meam, non oportuisse solum , sed plane necesse fuisse videtur ,

hoc di re consilium tam acre, tam sapiens . iniri. Dicam

Ilanius: mea sententia est , nihil a te potuisse rectius, ni-il elegantius , fieri. In eo loco res est , ut urbanus &commodus in primis habeatur, qui norit omnium astutissime verba dare, spes aliorum alere , fidem in eo, quod dixerit, fallere. sunt c sananda dc corrigenda. est Princeps bonus Jc prudens, qui hanc operam sumit. quid ergo oportet eum facere ' aliquidne aliud , praeter id , a quo elegantuli isti, atque omnibus artis coloribus perpoliti , refugiunt videlicet, nihil sere loqui, pauca promittere, multa praestare ' Aut enim tibi mit hoc consilium probandum, aut omnis opera ludenda, si verum est illud , quod prope natura in animis omnium insculpsit, plane ad corrigenda vitia nihil esse contrariarum virtutum medicina salubrius. Ut igitur flectendo contorquendoque in diversam partem, quae inclinant dc propendent, erigimus . ita inanem loquacitatem graviore silentio ,

dictorum vanitatem promissoruinque inconstantiam majore quadam fide veritateque, emendamus. Verum in

ea. quae dudum referre & ad te unum delegare institui.

temere

165쪽

temere multi non verebuntur irruere . & sibi vim fieri clamabunt, quod 1 communis possessione laudis ejiciantur ac deturbentur. Nam, quod ad beneficentiam spectat, non dubitabunt dicere , si , ex amplissimis opibus atque divitiis, eadem illis, quae tibi, largiendi facultas suppediataretur, fore ut, majore etiam cum laude, in plures & di-'eniores, suas ipsi copias & fortunas effunderent. deinde, quis est tam levis, tam mendax, tam periurus tam perfi-'dus , qui non existimet, esse se maxime veridicum, rei i-giosum , & in suis dictis factisque constantem ' At vide .

ruantum ubertati & copiae tuarum laudum prope confi-am , Ut, quae in neminem praeter te cadunt, eadem eum aliis Communicari posse concedam. Do igitur hoc illi,, aliquot te, in ista laude socios habere. Rem asseram ejusmodi, quam omnes tibi remittant, & tuam esse totam re propriam , fateantur. Cujus obsecro liberalitas adeo est ampla, adeo patens , ut nemini praecludatur, ut nulla neque rerum neque locorum neque temporum ratione &modo contineatur Τ Si ero prodigus in amicos, non ero profusus in omnes. 8c pro diversitate temporum erunt etiam mihi voluntates Ac stndia diversa. largius in vilitate annonae , parcius in caritate me geram. Hoc idem transfero ad rerum Iocorumque discrimina. Una tua liberalitas soluta ac libera est. non his angustiis terminatur; non exiguis hisce finibus circumscribitur.' Iam ut non verear te beneficentiae ipsius fontem appellare , unde liceat omnibus , quandocumque & quantum sit commodum , haurire. Neminem enim , quam velit officiosum,

quam velit beneficum, mihi quisquam adduxerit, de quo beneficium si petam, non quaerat, quis sim qui poscam, qui nolit scire qua confidentia adductus ad postulandum descenderim i &, si nullam neque inter nos amicitiae ne rue meritorum commendationem postulationi meae fi-uciam tribuisse ostenderim. nonne justam causam dem illi , non modo recusandi, sed audaciae impudentiaeque meae praeterea reprehendendae' Non est necesse nominare quemquam: tantum quid mihi & aliis nsu venerit, exaplicabo. Multi ab aliquot principibus viris , quos illis lonnus usus multaque merita coriunxisse debuerant, pauca dc usitata poscunt , nec impetrant: ego ri te quod

L interdum

. . t

166쪽

16s o RATIO TII interdum pudeat, sine meritis, atque adeo sine ulla notiatia, multa nec parva quaesivi, & obtinui. Non conseram ingratam illorum perfidiam cum tua benefica atque praestanti natura , pusillum & abjectum eorundem animum cum tuo maximo & excelso: non , id quod possem , iniquitatem querar, improbitatem arguam , impudentiam reprehendam. quid enim ita sim ineptus, ut conjungam Cum tua laude , cujusquain praeterea dedecus t Tantum illud arripiam , quod debeadi omnes mihi concedere , ut ita te solum fidei amicitiaeque desertores isti , in ea de qua dixi laude, relinquant, ut se etiam ab illa, quam serae

interdum belluae consequuntur , longissime abesse cogno- scant. Sed , ut eo revocetur unde paululum declinavit oratio, qualem te cum amicis & familiaribus esse tuis oporteat, si tam multa in eos , quos nunquam antea vidissi, a tua liberalitate proveniunt Τ quamvis non recte , amicos & non amicos , familiares & non familiares , separavi atque distinxi. Quicunque sunt Romae, quicunque

tuum nomen audiverunt, omnes tibi sunt amicI, omnes familiares, complures etIam tua aliqua liberalitate beneficioque devincti. Num possunt ullae majores & fideliores amicitiae reperiri, quam eae, quas virtus 3c beneficiorum necessitudo conjunxit p. Itaque non modo illi, quos ossiciis vel re sublevasti, sed, qui a te nondum quidquam acceperunt, id, quod liberaliter feceris , praedicare, Omare, grata animi voluntate complecti. In quo, jure, te selicem appello. Equidem, cum tuum praesentem statum mihi propono, nihil te sortunatius aspicio. omnia sunt in te , quae fortuna dat extrinsecus, aut corpori; optima valetudo , egregia forma , ingentes divitiae, summa potentia, amplissimae cognationes : &, quod in priori parte felicitatis ponitur, esse te carum tuis atque jucundum, i telligis. Haec sunt fere , quibus contineri vitam felicem, i non pauci opinantur. Non quaero , recte an secus judicent. Ego ex omnibus optabilibus optandum semper maxime duxi, ut, quibus beneficia dedissem, gratis desidelibus utereri expertus sum magno meo cum dolore, quorundam in me hominum perfidiam: didici jam ex usu multarum rerum, esse huic assines sceleri multos. motus enim quisque est, qui memoriam beneficiorum retineat, quI

167쪽

qui non etiam , id quod est turpissimum , injuriis beneficia compenset i Cujus rei si causae quaerantur, duae possint asserri: aut enim fit hoc vitioraturae 3 nihil est enim minus ad diuturnitatem memoriar stabile, quam id quod alteri gratificeris: aut quod veremur ut plurimum , ne, quod accipimus, foeneratum sit reddendum. Haec suspicio abest primum a consuetudine tua longissime. vix enunornasti quemquam beneficio , cum beneficii ejusdem oblivisceris. Deinde, quam improbitatem , quam perfidiam , ex intimis ingratorum mentibus non evulserat tua illa gratuita & nihil sibi quaerens, humanitas atque benignitas i Quis eoim est tam importunus, tam inhum

nus , tam ferreus ; qui tua commoda non anteponat suis,

qui se tibi debere non fateatur t Quae cum ita sint, vere

es selix, cum seras virtutis tuae fructus uberrimos amplissimosque. quis enim potest cxcogitari major Ductus. quam prope innumerabiles maximis beneficiis obligatos& districtos haberet quid tibi gloriosius, quam numerum illorum , quos ornaveris, quos Iocupletaveris, propter multitudinem ignorare t quid jucundius, quam omnes , quasi aliquod regnum, ut tibi serviant, expetere Non est dissicile, in hac aetate atque in his moribus, aliquot invenire, qui ingentes sumtus faciant, maximam familiam alant ii magnifice ac splendide vivant; sed mirum est, quam ab his superbe & crudeliter viris inte dum optimis , imperetur, quemadmodum homines h nesti; & domi suae nobiles, tractentur. Sed, ne quisquam possit dicere. mentiri me, aut fingere aliquid ,aut nimium

augere, si dixero, te noj esse asperum, non acerbum, non

inhumanum , sed mitem. clementem, humanum: illud ante objiciam, quod est eunctis notissimum, quod est tota

Urbe celeberrimum: hoc est , tuorum te familiarium plerosque ne de facie quidem agnoscere ι. iis autem, quos vitae necessitas , aut ossicii sui ratio, circa te esse compellit , adeo clemens , adeo libera, apud te servitus est . ut servituti eorum magis, quam liberae axque bqatae ali rum vitae, invideatur. Omnino miseranda est , vel certe

non invidenda, eram conditio, qui serviunt. Nam, libertate erepta , quid sit homini in vita jucundum , non video. Nihil autem libertati contrarium est magis,quam.

168쪽

x o ORATIO XII non ita vivere ut velis quam omnes voluntates rerum,

aliorum arbitrio, moderari. At non est adeo cuiqnam suave, domi suae imperare. ut est in tua servire iucundum; non est adeo cuiquam ingenuum , urbibus ac populis dominari . ut est, tibi subjici, liberale & gloriosum. quid mirum est igitur , si iis malis , quae servitus habet.

expulsis , omnibus votis I ut tibi quisque famuletur , exis optet, summa ambitione, ut abdicet se libertate, contem' dat Haec ut vera sunt, ita videri omnibus jucundisiima, certo scio: at, quemadmodum di modestia tua accipia

tur . prorsus ignoro: mihi enim renunciatur, te non admodum istis laudationibus delectari: quod placere illis etiam video , qui virtutis fruinum , non in laude . sed in specie & forma honesti, postum esse volunt.' Lorum judicium in eo , quod virtutem propter se ipsam expetendam esse ducant, vehementer praedico: quod autem ni riam . praesertim si sit cum aliorum utilitate conjuncta ,

repudient, id potest mihi nullo modo probari. Quare

impetrabis mihi hanc veniam ab humanitate tua , ut mihi i te liceat dissentire , atque eam laudem . quae tibi parum est commoda , ceteris etiam perniciosa . prorsus a jicere. Ego, non soluin non esse absurdum, sed prope necessarium , existimo , ornari Principem laudibus i modo non eas tempus vel gratia, sed veritas & ratio, pepererit. Id adeo ea mihi ratione probatur. Quid tam omnes videri, quam imitatores Principum volunt i at vix ea quis. quam, quae imitatione digna sint , nisi laudentur, aspex rit. sunt igitur ornatissime recte fusta Principum exsticanda. Non ignoro, eam esset virtutis vitiique naturam, at una propter sui speciem. multo magis alterum propter suavitatem , hominum animis insinuare se posiit: tamen, quia omnes acutius plerumque vitia , quam virtutes, videmus , sunt illa saepius lumine orationis illustrandae. &in audientium oculis defigendae. Quapropter perniciose de Rep. meretur , tam, bonus Princeps, si laudari se non permittat , quam, doctus orator , si a toto isto venere laudationum omnino refugiat. Vterque enim indicio de

se ipse est , ut nolit, improbos & flagitiosos cives vitiis ubi latent, emergere. Quid , si magna aliqua spes utilitatis ostenditur, & deest laudator , nonne sunt Principi

necessario

169쪽

aegestario oratorix partes lascipiendae quodque cΠm pistate , jUstiria, aut cum elusinodi al1quo virtutis ossicio feterit , explicandum ' Quam multa. Homericus Nestor, Uam multa innumerabiles alii, &, quia te maris nostra JeIectant, quam magna Paulus Apostolus de se ipse prae-licae 8 ut omnes esse sui similes cupit' ut castitatis, inn ceritiae , omniumque virtutum exempla a se petenda esse, contendit ' Atque, si ea vis est in laude. ut, quibus adhibetur , Prope vim quandam imponat, honeste Iandabiliter Ue vivendi, videant obsecro isti laudis & gloriar contemtores , ne, dum sua recte facta divulgari moleste sertitit, illud tacite fignificare videantur , nolle se ita in studio virtutum includi, quin liberum sit illis, quando velint, exire , & in contrariis vitiis suum ad arbitrium libi- diciemque vagari. Noli, quaeso, rei tam alienae a te suspiciones injicere; noli eam sapientiam, quae cum pericu- Io Existimationis tuae sit, adamare. sed libenti eam animo , austerae privatorum quorundam hominum severitati , resigna , quos laudari nihil utile est nobis, illis etiam fortasse periculosum. Sed jam tempus est, ut totum id, quod dixi, concludam atque Perorem. Atque solent ii, qoi de dicendi facultate praecipiunt. sere illud in perorando jubere , ut ad eos , quos laudavimus, cohortandos demum traducatur & convertatur oratio et ut ne videlicetaritea defatigentur, neque quiescant, quam ad summum'. virtutis gloriaeque fastigium adscenderint. Quorum d chrioa , ita ut est, mihi per quam puerilis videtur. adeo enim hoc est non necessarium , ut sit etiam interdum minime ad id, quod volumus, accommodatum. Quid si is, Di laudat, nihil fere autoritate & gratia possit, contra. qiri laudatur, utraque in re longe multumque omnibus praestet ' erit quisquam tam ineptus , tam stultus, qui

ei consilium dare sustineat 8 Quid si sit etiam ita perse-ettis , ut nihil fieri possit illo praestantius t quid si ita animatus , ut nihil oratione cujusquam indigeat ' nonne inanis omnis noster Iabor & stultus , in eo cohortando, videatur ' Istud idem mihi plane nunc contingit. nam si vulgatis istorum praeceptis orationem meam eiunxero, merito ab omnibus irridear atque contemnar. Cuius

enim consilio locum tua incredibilis virtus sapientiaquo reliquit

170쪽

reliquit cujus cohortationes tua firmitas constanti ne desiderat i quid est quod jam addi ad tuas virtutes posse videaturi Qua igitur utar conclusione t Ea opinor-; in, omissis ejusmodi nugis , tibi vitam h Deo quam maxime Iongam di diuturnam exoptem ac deprecer. Nam , sit memoriae nominique tuo . non breve nescio quod tempus , sed immortalitas debeatur, liberalitate , clementia,

probitate, justitia, aliisque tuis, prope divinis, virtutibas perfecisti.

ORATIO XIII,

habita in Academia Humorissarum.

PATRIMONIUM VINDICAT v M.

in . a

QVid est , quod semper Philosophus oratorem comtemserit, ejusque orationem, uti pueriIem di cassa nuce inaniorem, irriserit i Princeps ille, vel potius omnium antiquorum calculis Deus Philosophorum, Plato , Philosopnum cum oratore committit, eundemque sacit certaminis superiorem abire. sed:quod videri ad. mirabilius debeat, cui eloquentiae patrocinium tradit, non modo ea iacultas aderat quam tuebatur , sed omnis praeterea Philosophorum scientia inerat usque eo ut primceps ex omnibus, cuncta paene audiente Graecia, ausus stin conventu poscere, qua de re qui ne vellet audire. quae arrogantia non solum una cum illis majorum gentium Philosophis orta est & vixit, sed in eos etiam sese transfudit, quos non ingens aliquod meritum sed sua sibi opinio si diis placet) tanquam minorum gentium magi.stros ill1s veteribus inserit. quotusquisque est, qui, simul ut didicerit, naturam esse principium motus di quietis, vel de essentiis, aut, ut nunc loquuntur , de subuantiis. vel de iis quae substantiis accedunt, vel de Milo, de aere nitate,

SEARCH

MENU NAVIGATION