Iani Nicii Erythræ Orationes viginti duæ

발행: 1649년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tione constantissime credendum accepit s Deum optimum maximum, filium suum. ex sua mente de divinitate genitum, sibi aequalem, Coaetemum , ac consubstantia-Iein , quo optime de hominum genere mereretur, adveniente maturitate temporis, ita pro hominum salute constituisse , ut eundem acerbissimis poenis addixerit, turm-fimaeque morti devoverit: ita ut eundem ipsim tanti mineris autorem, haec tam incredibilis beneficentia, tam inusitata liberalitas, inauditaque clementia, in admirationem adduxerit, & , quum magnitudine beneficii ae Pondere premeretur illius ex ore descissimo suavissimam vocem illam expresserit: Sic Deus dilexit mundum , ut Ilium suum imigenitium daret; quasi vero, nec tantum facinus incipi, nec coepto fastigium imponi, nisi amoris impetu jubente atque cogente . potuerit 3 ut nec ullius apud Deum autoritas plus valuisse , nec imperium eidem impensius prope vim attulisse videatur. atque adeo primae partes , in hoc humanae redemtionis opere , Dei in nos amori tribuuntur, ut, si quis totum hoc beneficium ab ea caritate. 1 qua prorsus emanavit. sejunxerit atque distraxerit, siquis polluto ore atque nefario, in divinam ejus hypostasin , hanc verborum contumeliam intorserit, non modo in eo nullam utilitatis causam habiturus sit, sed etiam damni rationem maximam inventurus; quum que maximis cesamitatibus adductus ad aram Crucis

Christi confugerit, non tam sibi spem aliquam salutis &veniae in ejus ope constitutam esse persentiet, quam exiistii & damnationis reatum , ab illo eodem sonte . deriva. tum arque deductum , intelliget. nam, qui dixerit vera hum contra Spiritum sanctum , non remittetur et , nequa in hoc saeuia. neque in futuro. quum enim solus obstruis ctam ad divinam clementiam nostris sceleribus viam patefaciat illus rem atque latam , neque modo inclinantem ad severitatem Deum Inflectere , sed etiam adducere ad misericordiam possit; omnem divinam opem di se a dicat, qui defensori suae salutis .cerruno obtrectare sit ausus, illudque propugnaculum a sua de sensione repellere , quo resistente omnes frangi adversariorum impetus possint. ab ipso enim , quemadmodum Leo summus

Pontiis ait, est advocatio Patris, ab ipso sunt lacrimae,

62쪽

ab ipso sunt gemitus supplicantium. Quum igitur admirabilia & infinita Dei munera, amoris Pondere, pendumtur, si super ra omnia, quod ea de Spiritu sancto finxisse compertum sit, nullum nobis in aemmando finem reliquisse judicabuntur . quis erit modus aestimationis in eo. quod hodie Ecclesiae universae Iarge effuseque donatur non jam amplius beneficia, 1 divina caritate prodeuntia, sed divinam ipsam caritatem accipimus . non delapsa hccelo munera colligimus, sed eundem ipsum datorem munerum adipiscimur; non rivuli quidam amoris funduntur in homines, sed fons rinsdem di origo, divina ad nos liberalitate, perducitur; ut, quum jam reliqui nihil esset, quod quidem in casio, tanquam in arca divinorum

thesaurorum, reconderetur, quod non totum Dei amor

transfudisset in hominem , omnem plane modum i : Llitatis excedens, ipsum se tandem habendum, pcdum, fruendumque, praebuerit. Quapropter murmunificentiae istius Iargitas in eam latitudinem immenmtatemque protenditur, ut mens hominis de cogitatio, im

finitum ejus prope campum excurrens, nullum plane eratum , in quo terminetur , inveniat. Sunt Dei quidem omnia qtiae adhuc extant in genus humanum beneficia. maxima, singularia, & late patentia , ne ab illis quidem mentibus ab omni concretione monali segregatis com prehendenda . sed hodierni beneficii vis tanta propem dum est, ut ejus magnitudine ac lumine reliqua fere omnia paene obrui obscurarique videantur. Etenim illa, quamvis clarissiina, quamvis admirabili luce praedita , in Christi mortalitate, velut in aqua perobscure intumbamur . itaque ea nemo conspicere re rmidabat, ut aliis quo saltem modo eanum ferre lucem posse oociis vider tur 3 hoc autem tanta undique est luminis claritate peris fumin , ut, quovis illud cogitatione tanquam oculis circumspexeris, aciem animi perstringat, & mentis quasi luminibus ossiciat , splendore magnitudinis de gloriae. verum, quum diximus , principium omnium bonorum uberrimo lanisti Spiritus sente contineri, essicitur, ex

eodem ut plures utilitatum maximarum rivuli, tanquam a suo capite, deducantur , quos omnes conferat in illi

animi fructum. cui semel insederit. de quibus quum

singula-

63쪽

mea perstringam. Hujus primum singulari unere , qui spirituali prius vita privati erant, fractis adamantinis mortiferorum scelerum vinculis, in interi uptae, Ietali

peccatorum tabe, veteris vitae initia revertuntur . cujus quidem beneficii, quod eo tota nostrae salutis ratio contuneatur , tanta est dignitas magnitudoque, ut merito in.

ter mirabilia Dei opera primum numeretur. quid enim videri admirabilius potest, quam, destitutos luce & sp, ritu animos, qηi horrendum angelis spectaculum foemrant , jacentes erigere quid stupore hominum dignum est magis , quam eos ipsos, qui Deo nauseam moverant, odoris teterrimi intolerabili Reditate, cujus ita pestiferare intoleranda natura est, ut, si capi corporis sensibus posiset, neque intra illud turee flagitiosi corporis bustum, ne

emaret, cohiberetur, animalia omnia necaret. maxima

odorum suavitate complere t quid est, in quo divina'. tentia progredi ulterius possit, quam projecta cadavera,

quae non modo vermium dc rerum omnium spurcissima.

tum tur Mihi recessus erant, sed immanium quoque s

rarum, anguium, draconum, Daemonum,impurissimae latebrae , nobiliori vitae reddere , & ex aridis quasi sarmemtis, amputatis a vite , 8c perpetuis apud inferos igni Susad exardescendum addictis , in eam arborem, unde e secta erant, inserere , ac paene iterum in spem caelestis reunt producere t Neque ejus haec tam prouiga ac liberalis , divina nobis munera largientis , effusio, in peccatoribus exornandis, hosce, quamvis latissimos, suae beneficentiae campos finesque praescripsit; etenim . quos, ad extremum non modo infelicitatis atque miseriae, peccati regnum adduxerat, Ox morris faueibus ereptos reducit in virum , de , depulsio 1 cervicibus illorum nefario rem vituris jugo vindicat in libertatem filiorummi. nini solum flagitiis omnibus contaminatos , omnique Coeno turpitudinis oblitos, detersis sordisus expurgat; sed cω- tractas 1 sceleribus maculas in eam speciem pulchritudinemque convertit, ut, ejusdem quasi lenociniis, ita Dei ad se amorem alliciant, ut caelum prope fastidiens . quasi

in altissimis illis ac beatissimis domibus, vel in hac in- ωlieissiuia de humillima valle miseriarum, nullus praeter

unum

64쪽

Ds s On Y SANCTO. ετ imum hominem locus reperiri potuerit, vel ad desectationem jucundior, vel ad requiem opportunior, suam in illos sedem tranqserat, aeterna, nisi prius ab illis reputadientur , cum eisdem hospitia conciliet, sempitemam de indissolubilem amicitiam connectat, dulcissima colloquia habeat, maxime illorum similia, quibus beatas caeli me res ineffabili jucunditate laetitiaque permulcet. demum omnes sibi esse cum illis voluptates atque delicias perpetua dein ps cohabitatione 3c individua vitae societate. significet. O vere beatum illum, cujus pectus sedes est divini amoris suavissimal poterit ne hic non beatissimus esse, cujus ille domicilio pectoris contineatur. ad quem,

tanquam ad sontem , summa caeli selicitas, nullo interrupta labore voluptas, aeterna beatorum gaudia , reserantur poterit ne hic in tanta caelestium civitiarum assiue tia, laborare inopia . vel maerore assici, circumfluentibus eum undique, dulcedinis immenta, infinitae laetitiae atque aeternarum voluptatum, quasi fluminibus 8 Verum, quid est quod tantopere admiremur, quum legimus aut audimus, esservescentem animum divini amoris incendio, &paene eadem qua Deum vita viventem, tantam habere

pulchritudinem, ut nulla species ne excogitari quidem possit ornatior, eosdemque vibrare effuso lumine radios.& quaedam quasi tela conjicere, ut semper omnium patens jaculis cor Dei trajiciant, incendantque flammis, ita illius amorem ardentibus; quum ob Dei tamiliarissimam conjunctionem Deus quasi alter existat i David enim, Dei amIcos , deos saepius appellare non dubitavit. suum enim id , quod bonum vere appellatur & est , ea vi praeditum sit atque natura, ut, tanquam angustis terminis comprehentum , ipso se contineri nequeat, nec quodamin modo inhiberi, quin exiens a se , & tanquam sua sede digrediens, migret etiam in alios, sectue totum illis adjungat . nihil certe repugnabit, quominus Deus. ex Batalii lententia, qui summum bonum est, suam cum illis, quos unice diligit, speciem, lumen, sapientiam, bonitatemque communicet. quod si sere paulatiin fit, ut ad illius morum societatem traducamur, quo cum vivimus,

cur non frequens Dei usus in sui am1cissimos speciem

quandam divinae illius bonitatis expresserit cur filix

E ille

65쪽

εε ORATI O ville animus plane divinus non fiat, qui vinceso eo uere..3 nix ita Deum arcte complexus est, ut jam nihil possit

esse conjunctius t Si sole repercussa nubes , ejus item a dore conflagrat, vel si speculum, aut quaevis perlucida res alia, solis quoque radiis accensa, ita ejus luce Corruscat, ut par soli splendeat, aciem oculorum perstringat, lumen longe lateque diffundat, nos, tanquam re alis omnem excedente fidem intellecta, mirabImur, audiem tes , animum, vitiorum suorum maculis purissimo Chisti sanguine ablutis, si in Spiritus sancti Iucem incurre rit , mutuatis ab eo radiis, divina prorsus caritate fulge. te Sed hoc tam singulare beneficium alia etiam amplissima ac praeclarissima munera consequuntur. Ο Sanctissime ac beatissime Spiritus, quid profecto sine te vita hominum esse potuisset i quis tantis errorum tenebris

caecisque nubibus & procellis inclusam Dei notitiam M. beret , si non illam in veritatis lucem proferret, & , disiecta caligine, duae lumen claritatis accenderet i quis an, mi nostri robur, miserandum in modum clade h peccatu accepta fractum & debilitatum, ad cupiditates edomandas , ad reprimendos impetus vitiorum, ad resistendum Diabolo, confirmaret, nisi tua idem virtus cauestibus auxiliis corroboraret, de adversus omnes spiritualium inimicorum insidias tot virtutum praesidio tantoque comitatu muniret ' Tu mederis animis, solicitudines detrahis , cupiditatibus liberas , tranquillitatem vitae largiris, & mortis terrorem adimis. nam si quem semel nactus eris, Sancti spiritus patrocinio firmatum , ejusque custodiis vigiliisque munitum, hunc tu mortis di toris mentorum minis terreto si potes . quidquid enim illi ma. Ii acciderit, non modo repugnanti, sed ne recusanti quidem , sed quid inquam recusanti ' imo etiam roganti, &se sponte suppliciis offerenti, evenerit. Et erit quisquam tam stultus, qui in summa felicitate non ponat, posse

cum rerum omnium effectore dc moderatore Deo, hospitio amicitiaque conjungi; tam crudelis & inhumanus, qui non tantummodo ad se venientem peregrinum &hospitem, non libenti animo suscipiat, verum h se etiam per contumeliam abigat, atque contemnat ' est ne credi

bilis tantur in ullo furor, ut, quein Deus ad tam excelsum dimitario

66쪽

Dκ si iri I T v 'S CNE Yo. dimitatis fastiginm evexerit, ut quasi Deus alter, si velit, effici possit, lic se ipse abjiciat atque prosternat, ut 'uadrupodibus potius quam Deo similis esse malit t fieri nepotest, ut in eam venerit contemtionem ac despicientiam apud homines perversissimos & despicatissimos divina Spiritus sancti majestas , dc praeclara ejusdem munera . quae eos, qui accepere, in caelum ferunt, sic multorum aestimatione conciderint, ut, tanquam vilissima quaeque te abjectissima, proterantur & conculcentur Quum igitur hic sacratissimus Spiritus, linguarum ignitarum specie , ad inflammanda mortalium corda , h caelo ad nos hodie sic illahatur, ut . tanquam medicus , non modo iis qui gravibus periculosisque conflictantur cupiditatum morbis, medeatur, sed ut stirpem malorum funditus er dicet & evellat, ut, tanquam doctor, nos discussis ignorantiae tenebris erudiat, ut, tanquam beneficus , Dei fiaIios, & quod majus est, Deos efficiat; ne, quaeso, animae nostrae domicilio tantum hospitem excludamus; demus nos huic excolendos; patiamurque sanari ab eo. sic enim fiet, ut nos tandem aliquando virtutum omnium locupletissimos accipiat illis beatorum sedibus jucundissimis.

ORATIO UI,

CHRISTI DOMINI

CLEMENTEM VIII

SAcrosanctus hic dies, P. B. quo tandem Sol ille clarissimus, qui, toto caelo luce diffusa, ereptum mesta nocte mortalium generi diem, diei lucem, luci splen .E L dorem.

67쪽

ss ORATIO UIdorem, restituerat, nubis obductu suspicientium oculis ademtus, per immensam caeli magnitudinem suum omne in superos lumen evexit, tristitiae atque doloris acerbita mi facultatem nobis suppeditare quodammodo videtur. Etenim hae plane repentina decessio, nova terris nocte circumfusis suam eripuit speciem, decoremque subtraxit. idem hic omnia splendore ornamentisque omnibus spo-

Iiavit nudavitque dies. quis jam , consolando. luctum doloremque levabit nostrum' quis in rei alicujus igno. ratione versantes erudiet i quis unum dispersos in locum congregabit Veniat nobis in mentem, quis abierit, quis discesserit. etenim, ab illo nos relictos desertosque reperiemus , qui quum sit Dei filius, ex ejusdem mente M db

vinitate genitus, in quem unum conversae beatorum memtes affluentem bonis omnibus felicitatem & beatitudinem assequuntur . non satis habuit, ad nos miseros, inimicos, di divinae severitati perpetuis poenarum vinculis obstri.

ctos, delabi, humanam speciem induere, nisi etiam se

propter nimiam caritatem morti, non crudelissimae se. Ium sed etiam turpissimae, devoveret, & reconciliaret nos Patri, meritis in genus humanum singularibus. nonne igitur is doleat, & vehementer doleat, o bone Iesu,

dc , plusquam omnem deceat amicum alterius amici discessu, commoveatur, qui tua vincula, qui Verbera , Crucem denique illam, recordetur, quam tua hominibus sim sularis humanitas atque benignitas testem benevolentia: In eos esse voluit, dc reconciliatae gratiae monumentum tVerum hic plane regius apparatus, solemnis haec pompa, haec plena laetantium vocibus symphonia . commutas Ecclesiae totius laetitia, tua haec P. B. vestis , insignis auro ac purpura , atque triplex haec imposita capitI corona,

sanetissimo auro gemmisque distincta, summam indicit universis laetitiam, & . omni expulso dolore, quasi nubium conflictu,admirabilem exprimit ingentis gaudii sui. porem. sed, quod mirandum summopere videri debet, Apostoli ipsi, qui neque a complexu eiusdem avelli , neque ad breve tempus ejus absentis desiderium pati posse videbantur, a quo ne semel distraherentur. ad supHicium rapi atque cum eo idem prope capitis discrimen subire, magis miniose quam sortiter postulabant, hoc tempore,

quum

68쪽

qimm, inspectantibus ipsis, non jam infra paucos dies, sed

exactis omnium temporum spatiis, ct completis ann rum omnium conversionibus , reversurus abierit, quum id Angelorum testimonio confirmatum haberent, non dolorem modo percipiunt nullum , sed . quum se ingens intra pectoris angustius non contineret hilaritas, erum pit , seque in ore omnium atque oculis diffundit, ita ut gaudentes, laetantes , exultantesque , Hierosolymam revertantur. Quid ergo est causae cur nobis tantopere lae

tandum sit 8 Quod multa videlicet ex hoc fonte in nos

commoda redundarint. etenim, ut multa praeteream, nostris erepta sensibus Christi discedentis humanitas, qua s dam quasi nube disjecta, grandia quae latebant miraculas demonstravit; atque inde prorsus abdita Christianae fideil paruere mysteria. tum , certissimis argumentis palam fris ctum est id, quod multis ante seculis, quibusdam velini involucris obtectum, humana mens nunquam evolverat, Christum Dei esse filium i & Patri prorsus a qualem: l tum, luce clarius effulsit, tantam ac prope infinitam fuis-s se caritatis potentiam, ut divinam in Christo majestatem, cum deterrima hominis conditione conjungeret, & ge-l minam naturam in unam colligaret hypostasin. tunc esti illis ereptus is, qui eos pertinaciter detinuerat, error, Christum, libidine dominationis impulsum, imperii cui piditate praecipitem abreptum, in has se se aerumnas de i mersisse ι atque ea veritas insita, eundem de regalibusi caeli sedibus, ac prope de sinu Patris, excussum, ut, everini is mortis imperio, li nostris cervicibus servile jugum de-l pelleretur, 3c depressa mortalium mens, ad spein Immo i i litatis certissimam, & consequendae caelestis Regni ha s reditatis , erigeretur. tunc Apostolorum in Christumi amor, humanarum Cupiditatum societate perpetuo cos haerens, segregato divinae charitatis incendio, quidquidi intus in eo vel terrestre vel humile continebatur , veluti aurum ardenti fornace , purgatus est, planeque purus eias fectus. nec dici propemodum potest, ad alium finem, tanta divinae mentis relata consilia, ut Christus Domis nus, qui velut ignis per cuncta pervadit, suoque ambustas Consumit ardore, relictis in aeternis ac felicissimis sedi- bus, ubi, tanquam in fornace, divini amoris perpetuis

E 3 flagrant

69쪽

Ο R A T I O V Iflagrant ignibus, incensis beatorum spirituum mentibus. in has aerumnas descenderet, nisi, ut adstricta frigore peccatorum durissima pectora mortalium , quas caelo Extulerat flammis relaxaret, atque ad sui ipsius speciem muchritudinemque formaret. quid aliud, inquit, E caelo, amore ardens Christus, in terras attulit praeter ignem equid foedus illud iniquissimum, εe insidiarum plenissimum, quod cum infestissimo hoste , sua ipsius calamitate

atque pernicie, humanum genus inierat, effracturus, quid ad distrahendas oves meas quae segregatae a metu restis quarum errabant, ab illa misera & impura societate, qua perpetuo quodam vinculo se cum teterrimo monstro deis vinxerant, quam districtum in illos amoris gladium pra portavit hic diuturnam hominum pacem perturbabita. nic primum omnia miscebit, turbas excitabit maximas, di, spe omni compositionis ademta . rem ad certamen contentionemque deducet, eosque in libertatem filiorum Dei, facta hostium caede, vindicabit; hic eos rursus conistra bellum, quod a carnis illecebris , & ab inferiori animae parte, collatis in unum viribus, renovabitur, satis fi mo praesidio muniet; hic tandem , quod ego vehementer Opto , quodque me praeter cetera unum In hos Iabores impulit, evellens omnes hominis ex animo cupiditates, eundem perpetuo mecum amore conglutinabit; quae tum

erunt mihi cum illo deliciae t quae in ejus pectore plena requies oblectationis existeti quibus voluptatibus, quanta cum jucunditate, perfundari Verum non illico, velut alis, ad summum d1vini amoris fastigium evolatur, sed illuc paulatim, quibusdam quasi gradibus, pervenitur. nectue enim subito, quum ponet, C hristus Apostolorum

animos , Husinodi omnino amoris rudes atque expertes , expolivit planeque perscciti sed, ut cernimus in hominibus , in arboribus , in fabrica , vel pictura, naturam, vel aemulam naturae artem, suo quodam itinere ad ultimum pervenire , nec . simul atque producantur vel inchoentur,. babere absoluti operis effectum. ita, inchoato in illis pulcherrimo amoris operi, non nisi multis antea ductis lineis adhibitisque coloribus, extremam manUm imposuit. quumque horrida discipulorum pectora, divini se ro eluquii subacta atque mollita, sparsum caritatis semen

70쪽

DE CHRISTI ASCENS V. vi excepissent, quasi herbescere primum voluit, deinde ad lescere paulatim , ad extremum truncos ramosque producere , & in eam quam par est altitudinem pervenire. Credo Ρ. B. pro tua singulari pietate ac religione, in tuis matutinis ac vespertinis contemplationibus meditationiabusque, a te lapissime cogitatum, quanta, non solum imdustria, sed Prope excellenti quadam divinaque ratione, in hujus operis constitutione, aeterna rerum omnium procreatrix sapientia progressa siti principio, ut mortalis amor ad caelestem deduceretur, necesse prius erat, ut a ceterarum rerum consuetudine abduceretur; atque , ut exornari planeaue excoli posset, ex luto, in quo altius haerebat, extraheretur oportuit. quem inde, propterea quod altissimis implicatus terrae radicibus tenebatur, a ctius quasi nodis astrictus, inaudito quodam invento, re tanquam adhibita machinatione aliqua, singulare diutinae bonitatis ossicium extraxit. Est enim, a consuetudineo lorum animum abducere, dissicillimum ut tantundem sere complecti mente & cogitatione possimus quantum visu, auditu, ceterisque sentibus percipiatur. at ver in divinarum cognitione rerum . quippe quae sint Prorsus ab oculis remota, vix brevi aliquo temporis spatio insistere possumus . di quasi animo peregrinari. Itaque ad aucupandos di se fugientes animos Deus, & per terrenas voluptates & commoda volitantes, novam quandain ejusdem sere generis commentatus est escam, ad quam, propter ejus miram suavitatem, spretis voluptatum illecebris, undique omnium fierent maximique concursus. Sed quae fuit haec tam admirabilis , bone Iesu , conjungendae mecum amicitiae 1 te inita ratio ' eo tuus in me processit amor, ut tantum facinus, atque omnibus seculis inaudiatum, aggredereris , eoque nisi persecto non conquiesceres. Etenim , si praecipua vis est amoris , ut plura, sinul inter se disjuncta, comungat, & essiciat ex duobus unum ; quae fuerit ista potestas mea, quae naturam & conditionem non habent ut copulentur quid est hominibus commune cum Deo e quae societas tibi, omnium autori bonorum, supernae bonitatis origini, caelestis sapientiae thesauro , di perenni aeternitatis fonti, nostris cum sceleribus atque

SEARCH

MENU NAVIGATION