Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

361쪽

declaratum est,Concilium Tridentinum esse Oecumenicum, illudque jam inceptum . In secunda Sessione , editum est Decretum de modo vivendi,& de aliis in Concilio servandis . In Sessione ter tia jusserunt Patres, ut recitaretur Fidei Symbolum Constantinopolitanum , quo omnibus notum facerent , se in suis definitiouibus non recessuros

ab eo symbolo , in quo omnes, qui Fidem Christi

profitentur, necessario convciaire debent, quodque , ut ajunt , fundamentum est firmum O unicum,

Eon ra quod portae inferi nunqudm praevalebunt. In his tribus sessionibus nihil magni momenti statutum est, eo quod in dies expectarentur Episcopi, adeoque Legatis Pontificis consultius visum fuerit, Fidei, morumque Sanctiones procrastinare, donec frequentior e fiet Synodiis. In quarta Sessone condita sunt Decreta duo , primum videli-eet de libris Canonicis & Traditionibus Sacris,

quo declarat sacra Synodus: Se suscipere omnes libros tim Meteris , quam Novi Testamenti, necnon Tradimones ipsas tinae ad Fidem, tum ad mores perti fientes, tanquam vetvare tentis 2 Christo, viel a Sihritus Ito dictatas, eontinua successione in Ecclesia catholisa conservatas pari pietatis lectu ac reve

Fratidi Enumerat postea facra Synodus singulatim sacros omnes cum Veteris tum Novi Testamenti libros Canonicos ; quales nilhc habemus in canone Scripturae Sacrae repositos. Hoc Decre- vim editum est contra Lutheranos, & Calvinistas, , qui, ut ostendimus in Tractatu descriptura sacra, nuper edito, lithi es libros, & aliquot librorum partes ex stero Canone expunxerunt, atque Tra.

Qitiones penitiis pejecellunt. Λlterum ejusdem sessi

362쪽

Sessionis quartae Decretum spectat editionem de usum sacrorum librorum ad tollendos varios abusus , qui tum in Versionibus Sacrarum Scriptura rum, tum in interpretationibus , tum in editionibus occurrebant . Ingens si quidem erat tum, temporis Versionum Scripturae Sacrae Latinarum multitudo ac varietas . Magnam sibi quisque arrogabat licentiam interpretandi pro suo arbitrio Scripturas Sacras, easque in alienos , pravosque sensus saepe detorquendi . Tanta denique ex parte Typographorum in Sacris edendis Scripturis gi

scebat corruptela , ut eas saepius ex corruptis exemplaribus typis ederent, pravasque eis allae- 'rent interpretationes . Hos abusus ut radicitus evelleret S. Synodus,tria ista praecipue in hoc sec do Decreto declarat , primo, Versionem Scripturae sacrae, dictam Uulgatam, qualem nunc habemus, esse authenticam, eamque caeteris Scriptura: Sacrae Versionibus Latinis, quae tunc circumferebantur,ssie. praeponcndam . Secundo, districte prohibet, ne quis Scripturam Sacram ad improprium detor

queat sensum, aut contra unanimem Patrum con

sensum interpretari praesumat, aut ejus verba ac Sententias deflectat ad propbana quaeque, ad scurri- illa scilicὸt fabulasa, vanas adulationes , detrabiones, Aperstitiones, impias in diabolicas incantationes , divinationes, fortes , libellor etiam famosis circ. De- - .nique, statuit atque vetat, ne ullus deinceps de rebus sacris imprimatur liber , absque ordinarii licetitia, & dine expresso auctoris nomine sub poena

anathematis , & mulctae pecuniariae . In quinta Sestione duo itidem Decreta edita sulit, unum O

363쪽

cretum de peccato Originali quinque complectitur'

Canones, quorum primus statuit, Adainum. per divini mandati tran ressionem excidisse ex sancti tale, ex justitia, in qua constitutus fuerat, eumque secundum corpus & animam in deterius commutatum fuisse. Secundus Canon anathemate ferit, eos , qui Adae praevaricationem ipsi soli, & non esu propagini nocuisse afferunt.Tertius Canon deinfinit, peccatum originale transfundi ab Adamo ad Omnes ejus posteros. Quartus Canon dicit an thema illis, qui parvulos, recentes ab uteris matrum,baptizandos negant, etiamsi fuerint a baptietatis parentibus Orti. Quintus denique Canon sanathemate percellit eos, qui per Iesu Christi gratiam , quae in baptismate consertur, reatum Uriaginalis peccati remitti negant; vel asserunt, non.

tolli totum id quod veram & propriam peccati

rationem habet, sed tantum radi, aut non imputari . Definit etiam idem Cauon quintus, Conc piscentiam,quae remanet in renatis,seu baptizatis, non esse vere , & proprie peccatum, nec nocere

posse ei non consentientibus, & per Iesu Chrisia gratiam repugnantibus,ac subinde Deum in ren iis nihil odisse, & concupiscentiam, quae in illis Iemanet, peccatum a Paulo Apostolo dici, nociquod revera peccatum sit, sed quia ex peccato Originali proficiscitur, & ad peccatum inclinat. Ad calcem istius Canonis quinti declarat Sancta

Synodus, non esse suae intentionis comprehendere in hoc Decreto de peccato Originali Beatam Vi .ginem Mariam Deiparam, sed observandas esse Constitutiones Stati m. Summi Pontificis Alterum Decretum dei ornetatione , . quod inacaden

364쪽

Sessione quinta promulgatum est , duo continet capita . Primum est de instituendo Theologo in singulis Metropolitanis & Cathedralibus Ecclesiis, necnon in Collegiatis insignium oppidorum, pro lactione Scripturae Sacrae, & de assignanda ei Praebenda , vel Pio stipendio congruo . Alterum caput, quod Evangelii praedicationem spectat, decernit,omnes Episcopos teneri per se ipsos,si legitime non fuerint impediti,ad praedicandum sanctum Jesu Christi Evangelium r Si vero contigerit eos legitimo detineri impedimento, teneri juxta formam Concilii Lateranensis , Viros idoneos asesumere ad hujusmodi praedicationis ossicium salubriter exequendum . In Sessione sexta duo pariter edita sunt Decreta; unum in quo Catholica declaratur doctrina De justifica ione sexdecim Cubetibus , & haereticorum errores, praesertim de extincto hominis Arbitrio post peccatum De Iusti .

Matione impii per solam Fidem et De justificatione per solam imputationem justitiae chrisi , exclusd gratia

sanctificanω intrinseca O inhaerente: De justificatisne per Fidem, seu fiduciam divina misericordiae, qua quiseerra credit, sibi propter Christum remissa esse peccata et De impo ilitate mandatorum Deir De inamusiabilitate justificationiι, nisi per pereatum infidelitatis:

De non admitteado Purgatorio post baae vitam: De

excludendis a justificatione bonis operibus, es' rejiciendis justificatorum meritis Oe. De his, inquam, di aliis, quae ad hominum justificationem attinent, Capitibus, errores haereticorum tribus supra tri ginta Canonibus fuerunt damnati . Alterum elusedem Sessionis sextae Decretum, quod est de Reλrmatione , complectitur Capita quinque . Primum

365쪽

346 . HISTORIA

decernit, teneri Praelatos residere in suis Ecclesiis. Secundum statuit, Presbyteros Beneficiatos , habentes curam animarum , per ordinarios ad reis sidentiam esse cogendos . Tertium definit, excessus Clericorum ac Regularium degentium extra Monasterium, corrigi debere ab ordinario loci, tanquam Sedis Apostolicae delegato . Quartum sancit, Ecclesias quascumque majores, earumque personas posse ab Episcopis visitari, quoties opus erit. Quintum denique declarat, nulli Episcopo licere Pontificalia in aliena exercere Dioecesi, nec ordines conferre, nisi volente & consentiente i ei ordinario. In Sessione septima Concilii Tridentini duo etiam promulgata sunt Decreta, quorum unum spectat Sacramenta a Christo Domino iustituta; Alterum est de Resormatione. Primum continet quindecim Canones de Sacramentis in genere , quatuordecim de Baptismo in specie , & tres de Sacramento Confirmationis,quibus damnantur recentes circa Catholicam de Sacramentis doctris nam Haereticorum errores. Alterum ejusdem sessionis septimae Decretum , quod est de Resorm tione , quindecim constat Capitibus, quibus d mnatur pluralitas Beneficiorum incompatibilium,& praescribuntur dotes, examen , caeteraque id genus, quae praerequiri debent ab his, qui ab Episcopis ad Beneficia promoventur . In octava Seiasione, propter luem Tridenti exortam, publicatum est Decretum de transferendo Concilio Bononiam, ubi duae Sessiones habitae sunt, nona videlicet, & decima, in quibus tamen nihil decisum est, sed tantum prorogationis Decretum promulgatum est . quod omnibus Patribus placuit. Hae decem

366쪽

decem Sessiones habitae sunt sub Paulo III. Pontifice Maximo, sed eo mortuo die x. mensis Novem bris MDxLix. 'ulius M. ejus Successor Concilium e Bononia Tridentum anno MnL. reduxit, sexque Sessiones sub eodem Pontifice fuerunt celebratae. D. Perge , si placet, eadem brevitate cum claritate cons uncta summatim ea describere, quae

acta sunt in his Sessionibus Oecumenici Concilii Tridentini, quae sub gulio IIL Pontifice Maximo habitae sunt. M. In Sessione Concilii Tridentini xl. & quae prima est sub Iulio III. Romano Pontifice, quaeque Tridenti habita est diei. mensis Maji anni MDLI. duo lecta sunt ejusdem Summi Pontificis Diplom ta , unum videliceri de resumendo Concilio, alterum de eodem Concilio ad Civitatem Tridentinam reducendo, ac de Legatis sive Praesidibus ad illud moderandum electis. In duodecima Sessione, quae suit secunda sub Iulio III. Pontifice Maximo, nihil definitum est, sed dumtaxat prorogata Sessio, in qua de Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, necnon de his , quae ad Reformationem, vel ad faciliorem & commodiorem Praelatorum reside tiam pertinebant, agendum monuit Sacra Syn

dus . In decima tertia Sessione , quae sub ffusio M. fuit ordine tertia, edita sunt tria Decreta, quorum primum est de Augustissimo Eucharistiae sacramento , quo octo Capitibus traditur & explicatus doctrina Fidei de Eucharistiae Sacramento, di u

decim Canonibus proscribuntur Haereticorum errores contra realem praesentiam Corporis & Sanguinis Christi Domini in Eucharistiae Sacramento; contra Transubstantiationem, seu conversionem

367쪽

substantiae panis & vini in substantiain Corporisti Sanguinis Christi Domini, contra Festivitatem in honorem Corporis Christi Domini. institutam, S contra antiquissimum Ecclesiae morem asservandi in pixi de Eucharistiam, eamque ad infirmos dcferendi; quem usum damnant haeretici Luther ni, quod velint Corpus Christi non esse permaneno ter in Eucharistia, sed solum in actuali illius usu, seu comestione . Alterum ejusdem Sessionis deci mae tertiae Decretum, quod est de Re formatione, octo similiter complectitur Capita, quae Praelatorum jurisdictionem spectant, & Appellationibus modum imponunt. Tertium ejusdem Sessionis Decretum continet Salvum conductum, quem Sancta Synodus Tridentina concessit Haereticis Protestantibus , qui audiri postulabant supra quatuor de Eucharistia Articulis , quorum iubinder definitionem prorogavit Sacra Synodus. Hi porro erant Articuli: l. neeessarium sit ad salutem divitno jure praeceptum , ut singuli Christi fideles sub utraque , specie ipsum Venerabile Eucharisiae Sacνamentum accipiant: II. Num minas fumat qui sub auera . quam qui sub utraque specie communicas i III. Aner a. vii Savcta Mater Ecclesia , Laicos o non celebraudires Sacerdotes sub panis specie dumtaxat communieando ἰ IV. An etiam parvuli communicaηdi sint f In Sessione decima quarta , quae sub Iulio M. Pontifice Maximo ' est ordine quarta , prolixe expolita est Catholicae Ecclesiae doctrina de Sa, cramentis Poenitentiae, & Extremae Unctionis, Et primo quidem de Sacramento Poenit*nxiae novem edita sunt Capita , & quindecim: conscripti Canones, quibui adverous haercticoli, P r

368쪽

nitentiae oso es, 'definitum fuit, I. Poenitentiam es e Sacramentum a Christo Domino post Resurrectionem suam institutum . II. Poenitentiae Sa. eramentum esse lapsis post Baptismum necessarium . III. Poenitentis actus, Contritionem, Confessionem , & Satisfactionem , esse quasi materiam hujus Sacramenti. IV. Formam Sacramenti Poenitentiae sitam esse 4n his Ministri verbis. Ego te absomo V. Contritionem includere dolore ac detestationem de peccato commisso cum propo- suo non peccandi de coetero. VI. Integram apud Sacerdotem peccatorum Confessionem lapsis: ne' cessariam esse necessitate medii ad justitiam conse . quendam . VII. Non ad omnes Christi fideles, sed 'ad solos Episcoposi& Sacerdotes , haec Chris iverba di Quorum remiserit s peccata , remittuntur eis Oe. spectare . VIII. In Ministro Poenitentiae.

Praeter potestatem ordinis , requiri iurisdictionem; & Episcopos pose sibi nonnullos reservare C;-s, ita tamen ut in articulo mollis nulla sit

resirvatio. Denique, totam poenam per Poenis gentiae Sacramentum non remitti, sed poena sse aeternam mutari in poenam temporalem, seu satisfactionem, quae poetatenti a Sacerdote imponi. di cum gravitate criminum proportionata, .quan

tum fieri potest , esse .debet. Iis , quae spectane

Poenitentiae Sacramentum Sancta . Synodus aria dentina subjungit.tria Capita, di quatuor canones de Sacramento Extremae Unctionis, quibus definit primo. Extremam Unctionem esse novae lagis Sacramentum proprie dictuin . II. Extreetniam Unctionem delicta ac peccati; rςliquias abrestergere,. alleviare. Mimam aegroti, o corpori

369쪽

sailitatem interdum conferre . III. Ministros Sa..cramenti Extremae Unctionis esse Presbyteros. Hane denique Sessionem XIV .concludit Sancta Synodus Tridentina Decreto de Reformatione, tredecim complectente Capita , Ecclesiae Praelatos . Beneficiarios, vel Clericos spectantia fere omnia,& inter caetera alia sancit, ut Clerici, qui in Sacris Ordinibus sunt constituti , aut Ecclesiasticat Beneficia possident, utantur veste ordini ac dignitati congruente: Ut voluntarii homicidae ab . ordinibus arceantur, aut si jam sint ordinati, is ministerio separentur', ac omnibus beneficiis caHreanir Ut Religiosi, translati ad alium ordinem,,

in claustro sub obedientia maneant, de Beneficio irum Saecularium incapaces existant: Ut nemo juspatronatus obtineat , nisi ex fundatione vel,

donatione, di ille , qui a legitimo jurispatron ius possessore ad aliquod Beneficium Ecclesiasticum est praesentatus, non ab alio, quam ab Ordinario, seu Episcopo, instituatur . In Sessione 4ecimaquinta duo edita sunt Decreta; unum de pro . roganda Sessione ad expectandos Protestantium Theologos,sicut eorum nomine postulatum fuerata Issitembergensis & Saxoniae Ducum oratoribus. Alterum Decretum fuit de novo Salvo-Conductu,

seu publicae securitatis libello, iisdem Protestantibus concedendo, ad normam illius , qui olim Bohemis in Concilio Generali Basileensi. datus iuerat. In Sessione decima sexta , quae habita est

die xxiii. mensis Aprilis anni MDLII. cum Germ .

nia multis bellis ae perturbationibus esset infestata, suspensum est Concilium Generale Tridentinum , Patribus omnibus consentienti . , ehceriptis

370쪽

rtis duodecim ex Hispania Episcopis,qui assentiri

noluerunt . Ad decennium autem duravit haec oncilii Tridentini suspensio, quae nec tolli potuit sub Marcello ILsuccessore Iulii HLnec sub Paulo IV. post Marcellum II. electo, sed tandem sub Pio In Pontifice Maximo sublata est , & resumptum ac continuatuin Concilium Oecumenicum Tridenti' num , atque in eo novem postremae Sestiooes sub eodem Pontifice Pio In habitae sunt . . lD. Supersunt itaque novem adhuc Sessiones in Concilio Generali Tridentino sub Pio In Pontifice Maximo celebratae , quarum subii de Syi oripsim hie continuato ordine exhibere debes , quo plenam & integram rerum omnium, quae in viginti quinque concilii Tridentini Sessionibus gerisiae ac statutae sunt, notitiam habere postina . M. Congregato iterum Concilio Tridenti.

rii ejusdem anni decima septima Sestio , quae primnia fuit sub Pio In & in ea lectum ac promulgavium est Decretum de celebrando, seu continuan do Concilio Tridentino, quacumque sublata suspensione , juxta formam & tenorem Litterarum Pii In ac de tractandis in eo, debito servato or' dine, quae, proponentibus Legatis, apta & id , nea magis Concilio viderentur ad levandas. h Tum temporum calamitates, sedandas de Reli, gione Controversias, corrigendos depravatorum Inorum abusus, abolςndas Haereses. & adco 'liandam veram pacem , ac concordiam Christi nara, ubiquo. gentium ejectam ac profligatam. Sessiones XVIII. XIX.de XX.nihil aliud sunt,quam prorogationes Scisionum,& promulgationum De

SEARCH

MENU NAVIGATION