장음표시 사용
381쪽
evertere conati sunt, inlinitos etiam libellos conis scripserunt, qui, cuin pietatis speciem prae se serrent , incredibile est, quam facile ilicautos simplicium animos deceperint. Quamobrem ut Iegitur in Praefatione ejusdem Concilii Tridentini) Patres
Oecumenica Tridentina onodi, cum tanto O tan pernicioso huic malo salutarem aliquam medicinam adhibere maximὸ euperent, non satis esse putarunx graviora Catholica Doctrina capita contra nostri temporis Haereses decernere,sed illudpraeterea sibi faciendum censuerunt, ut certam aliquam formulam, rationem christiani Populi ab ipsis fidei rudimentis inst
tuendi traderent, quam in omnibus Ecclesiis illi sequerentur, quibus legitimi Pastoris, in Doctoris munus obeundum esset.Patribus itaque visum es maxime rein ferres liber Sacta onodi auctoritate ederetur,ex quo Paroebi , vel omnes alii, quibus docendi munus impositum est, certa pracepta petere, atque depromere ad fidelium adimationem po lsent, ut quemadmodum unus est Dominus , una Fides, ita etiam una sit tradenda
mei, ad omniaque pietatis ossicia populum Christianum erudiendi communis regula atque praescriptio . Hunc igitur Concilii Tridentini Catechismum , qui maxima in Catholica Ecclesia authoritati fpollet , tanquam Fidei nostrae Enchiridion, Pasto- .res,& alii, quibus, cura incumbit animarum, no cturna debent versare manu , versare diurna, quo populum sibi a Deo creditum salutari doctrina ininstituere, & ad bonos mores sedulo informari possint. D. Fueruntne aliqua ConcilIa Nationalia seu Provincialia celebrata ad promovendam ex cutionem, seu observationem rerum, quae tum ad
382쪽
FIdem Catholicam contra Haereticos tutandam , tum ad instaurandam contra pravitatem morum
Ecclesiasticam Disciplinam decretae ac definitae sunt in Concilio Generali Tridentino tM. Plurima in variis orbis Christiani partibus Episcopi Concilia Nationalia,seu Provinciain
lia, celebrarunt, ut ea, quae in Concilio Oecumenico Tridentino tam circa Fidem , quam circlemendationem morum statuta ac sancita fuerant, executioni mandarentur,& ab omnibus fidelibus, ea , qua par erat, obedientia ac sedulitate observarentur. Referam in primis Concilia Nationalia
meu Provincialia, quae in Galliis habita sunt, dein , Ta, quae in Italia; denique,ea,quae in Hispania & in
Belgio fuerunt convocata. Inter Concilia Nati talia seu Provincilia, quae Saeculo XVI. post Con-eilium Tridentinum habita sunt, primum tenet locum Concilium Remense,quod anno MDLxIv. i
dictum est a Carolo a Lotharingia Cardinali Archiepiscopo Remensi & ex Ducum Lotharingiae prosapia Principe, qui statim ac ex Concilio Tridei lino, cui interfuerat, in Galliam esset reversus, concilium Remense convocavit, & in eo publicas Deo gratias egit, quod Generalem Synodum Tri- 'dentinam finitam vidisset , & Provincialem primam Synodum in Galliis postOecumenicam Synodum Tridentinam primus omnium Metropolitan ru celebrasset,viamq;caeteris aperuisset. Haec Syn
dus Remensis , in qua viginti Statuta ad Ecclesi , sticae Disciplinae emendationem edita sunt, nove decim Congregationibus filii absoluta, in quarum quarta Episcopi, Abhates, ac caeteri, qui huic synodo intererant . professionem Fidei emiserunt,
383쪽
contestantes , se firma fide complecti & tenere omisnia, qua de Fide in superioribus Oecumenicis Concialiis , is novit me in Sancta Generali buodo Tridentina sunt definita , insuper de septem Ecclesiae Sacra mentis , inprimis de Augustissimo Eucbarditae Sacra mento , in Missa Sacribtio , laterisque dogmatibus
ad2ersus Hardes iis temporibus exortas , sentire incredere cum eadem Onodo damnantes O detestantes omnem haeresim, quam eadem Sancta S nodus damna vit O anathematizavit. Contigit autem in Congregatione x I. eiusdem Synodi Remensis res qua clam observatione digna, quam hic silentio praetermittere non debeo. In ea quippe Congregati ne x I. actum est de Causa Odeti Casillionei Cardinalis & Episcopi Bellovacentis , qui erat unus ex Suffraganeis Provinciat Remensis, & aperte a Fide Catholica defecerat. Fratres huius haeretici Cardi- . natis & Episcopi Bellovacensis, Gaspar Admiratius, seu summus in Regno Galliae rerum maritimarum Praefectus, & Franciscus, natu minor, erant praeci pui fautores di duces Haereticorum Calvinistarum in Galliis,quorum armis strenue obstiterunt Prin
cipes Lotharingit duo,Franciscus Dux Guisius qui
erat frater caroli a Lotharingia Cardinalis Archi- .episcopi Remensis & Henricus Guisus, filius Francisci. Hi ambo praecipui erant catholicorum duces ac acerrimi defensores; unde internecina odia Guisianos inter & Casiillioneos exarsere . Cum igitur Causa Oderi Casiuionei Cardinalis &Episcopi Bellovacensis,Catholicae Fidei desertoris,
an hac Congregatione x I. ageretur , iamque Om nibus constaret, eum ob haeresim a Pio In Pontio ce Maximo citatum ex forma i*ris,nec Romae si' . sisten-
384쪽
sstentem , habito Cardinalium consilio, exauctoratum sui sie, & am xis per Urbem schedulis anathemate damnatum ς noluit tamen Carolus d Lothuri gia Cardinalis , oc huius Concilii Remensis Praeinles, in hac Causa Odeti Custillionei Cardinalis haeretici sedere tanquam iudex, eo solo nomine , quod inter suani & Cali illioneorum familiam graves iam pridem intercederent offensiones ac simultates , etsi ipse nullas cum eo gereret inimicitias.
Hujus itaque Causs discussionem ac iudicium ferem dum permisit istius Synodi Episcopis, quorum
tandem haec sententia fuit, ut scriberetur ad Regem Christianissimum , qui pro sua pietate declararet, Odetum Casillioneum Cardinalem & Episcopuni Bellovacensem , ob haeresim exauctoratu IIO,
omnino excidisse ab administratione Ecclesiae Bellovacentis cum in spiritualibus , tum in temporalibus , adeoque alium Episcopum in eius locum sussiciendum esse. Ad hanc Remensem unodum ut venirent, citati sunt EpisCopi Provinciae Cameracensis , qui tamen venire renuerunt, eo quod per Pauli In Pontificis Maximi Decretum a Provincia Remensi , cujus olim Suffraganei extiterant, fuissent divulii, eorumque Ecclesia, seu Cameram censiis , in Metropolim fuisset erecta, quod Pau-y IV. Decretum Pius In ejus successor, novo Diplomate confirmavit. Quapropter,Episcopi Pro vinciae Cameracensis , ut notum facerent, si
neque dignitatis gradu , neque pietatis studio , neque in Ecclesiam affectu, Remensis Provinciae Episcopis inferiores esse, aliud Concilium , se ii
Cameracense , anno MDLxv. seorsum ab illis celebrarunt , Prsside Maximiliano d Bergis , Archiepi
385쪽
scopo & Duce Cameracensi, & in eo viginti duo Decreta, quae Disciplinae emendationem spectant, , di pluribus Capitulis, seu Titulis constant , conindiderunt, atque Concilium Generale Tridenti is num receperunt hac verborum formula: Ego omnia O singula , quae in fandia onodo Tridentina definita O statuta sunt, palam recipio ; necnon Se ram obedientiam Summo mano Pontifici spondeo in profiteor ; simulque haereses omnes . sacris Canonibus, in Generalibus Conciliis , praesertimque a praedicta sisnodo Tridentina damnatas , publicὸ detestor in anathematigo. Utriusque Archiepiscopi, Remensis, di Cameracensis, in celebrandis Conciliis,& recipiendis Oecumenicae Synodi Tridentinae Decretis, zelum ac pietatem aemulati sunt alii Ecclesiae Gallicanae Archiepiscopi . Serenissimus Princeps carolus Borbonius,Cardinalis,& Archiepiscopus Rhot magensis anno MDLxxxI. indixit in sua Metropoli Concilium, Rhotona agense dictum, in quo pia scopi inhaerentes definitionibus, ac Decretis Concilii Tridentini , unioersos , qui alitir quam cathol
ca , Apostolica semana credit ac praedicat Eccle- fa , credere pertinaciter asserere attentant, velut haereticos & pertinaces, atque a communione
Fidelium separatos, declararunt, & aliquot Decreta disciplinam Ecclesiae spectantia ediderunt, videlicet: De Episcopis , O Capitulis : De Episcopo
rum Veiis et De Curatorum aliorum Presistero rum , ac Parochianorum inciis et De Monasteriis rDe Iurisdictione Ecclesiastica r De Scholarum O Seminariorum fundatione O regimine . Hanc tamen sprae caeteris aliis, Sanctionem, quae legitur Capite
nono illius Concilii, qusque istis temporibus, M
386쪽
praesertim hisce locis maxime necessaria est, diligenter attendas velim e Cum deceat domum Dei sanis L itudo , ut cujus in pace factus est locus , ejus cultus sit eum debita veneratione pacificus et sit ad Ecelesiam humilis σ devotus ingressus, sit in ea devota conve satio Deo grata, inspicientibus deviota , quae considerantes non solum imiruat, sed reficiat. Cessent lata Ecclesiis confabulationes quaelibet,cessent vana GP mu
ιθ potius foeda colloquia , prophana; et nec libri nisi
orationis Er pietatis , nec alia nisi sancta inferantur. Cessent postremi quaecumque divinum possunt perturbare .cium , aut oculos divina Majestatis offendere , ne ubi peccatorum es venia petenda , ibi peccandi detur oceasio oec. Ad hanc utililliinam Sanctionem utinam animum tantisper adverterent illi, qui festivis praecipue diebus in sacris Templis immodeste obambulant, vel altero genu terram contingunt, erecto altero, cui laevus innitatur cuin bitus, vel nugas obganniunt in aurem vicini, vel huc illuc circumferunt vagos oculos , vel denique inani vocum boatu , aut modulato Musicorum cantu & organis, quibus perstrepunt templa , nimium delectantur ; non quod Musicam corporalem damnem , si modice, si sobrie, cultuque divino digna in templis adhibeatur, sed ut ostendam ista nihil esse , sit absit tacitus ille pietatis assectus in Deum, quae Deo cantio est gratisi,ma, etiamsi nullus vocum & instrumentorum Musicorum strepitus accedat. Ludovicus a Lotbaringia Cardinalis , dictus d Guilia, Remensis A chiepiscopus , Patrui sui Caroli d Lotharingia Cardinalis itidem, & Remensis Archiepiscopi, cujus
antea mentionem fecimus, pietatem aemulatus,
387쪽
alterum Concilium Remense anno MDLXxxIII. ce,
lebravit , in quo primum de Catholica: Fidei professione, juxta definitiones Concilii Tridentini de
Formulam aPio II Pontifice Maximo prsscriptam, actum est; dein , de vita de moribus, habitu, tonsura, & Officiis Clericorum edita sunt viginti s e-ptem Decreta. Eodem anno, seu MDLXXXIII. tonius Prevotius Sansacus , Archiepiscopus Burdigalensis, Synodum convocavit, stabiliendarum
Tridentini Concilii Sanctionum causa, ex quibus triginta sex Decreta, quibus in hoc Provinciali Burdigalensi Concilio Ecclesiasticae Disciplinae consuluit, fere omnia mutuatus est, ut ipsemet declarat in ejusdem Synodi Provincialis. publicacatione. Ad eumdem annum,seu MDLxxx III. referri
debet Concilium Turouense , quod Simon a Mailio Turonensis Archiepiscopus habuit, in quo Tridentini quoque Concilii Decreta Fidem spectantia suscepit ,& secundum ea Fidei professionem edidit, atque Disciplinam Ecclesiasticatri circa Episcopos, Clericos, Monachos, & Laidos, ex ejusdem Concilii Tridentini Decretis emendavit,ut scribitidem Archiepiscopus ad Gregorium XIII. Summa
Pontificem his verbis r Habebit ergo tua Sanctitas , tuorum humillimorum seretorum Turonensis Provincis Patrum Decreta, e Tridentino tuo excerpta concilio, pro temporis instantis usu , eonditione O necestate.
Paulo post celebrationem illius Concilii Provi cialis Turonensis, Reginaldus de Beaulae Archiepiscopus Bituricensiis anno MDLxxx Iv. Concilium Bituricense celebravit, in quo variis Decretis, ex Tridentina Synodo maximam partem desumptis , Disciplinam Ecclesiae instauravit. Λnno vero sequenti,
388쪽
sis Archiepiscopus, Concilium Λquense coegit , in quo proseisionem Fidei , juxta Synodi Tridentinae definitiones , emisit , ac in Synodis Vioece- sanis emitti statuit, atque tribus supra quadraginta Constitutionum Capitibus Disciplinam Ecclesitae , secundum ejusdem Synodi Tridentiliae Decreta, reparavit. His Provincialibus Synodis,
quae ad executionem , & observantiam Decretorum Oecumenici Concilii Tridentini in Galliis
Saeculo XVI. habitae sunt, duas dumtaxat adjungam, Tolosanam videlicet & Aventonensem, quurum primae , seu Tolosanae, quae indicta fuit anno ΜDxC. praefuit Franciscus 4 ffodiosa Cardinalis &Archiepiscopus Tolosanus , & in ea de emendatione morum , de vita & honestate Episcoporum, Parochorum , & Clericorum , sanctissimae conditqsunt Leges , quarum magna pars habetur in Decretis Concilii Tridentini. Denique, Synodo Provinciali Aventonensi habitae anno MDxCvI. praefuit vir amplissimi meriti Francisius Maria Taurusius Archiepiscopus Aventonensis, & postea S. L. E. Cardinalis, qui sexaginta quatuor Decreta ad sanciendam Ecclesiae Disciplinam edidit , Decretis Oecumenicae Synodi Tridentinae omnino consentanea . Nec solum in his Conciliis Provincialibus maxima cum sollicitudine curarunt Galli rum Archiepiscopi, ut Concilii Tridentini Decreta in Galliis reciperentur , & ad praxim redigerentur , sed etiam totus Clerus Gallicanus , ad generalia Comitia coactus,frequenter a Christiantisimis Regibus postulavit, ut Concilium Tridentinum in Ecclesia Gallicana promulgaretur .
389쪽
Preces Cleri Gallicani pro ista promulgatIone 'Henrico III. Galliarum Regi porrectae, habentur in Comitiis Ble senstibus, in Actis Conventus , qui Neloduni anno MDLxxIx. Celebratus est ; in Actis
Conventuum Parisiensium an.MDLxxxv.MDLXXXVI.
α MDxCvI. Quae quidem , pluresque aliae Cleri Gallicani supplicationes de verbo ad verbum destriptae reperiuntur Tomo V. Commentariorm cleri Gallicani, D. Celebraruntne Episcopi Italiae multa Concilia Provincialia ad promovendam executionem & observantiam Decretorum Concilii Generalis Tridentini lM. Inter omnes Italiae Episcopos , qui Saeculo decimo sexto Decretorum Concilii Tridentini executioni ac observationi sedulo invigilarunt, primas jure optimo tenet Sanctus Carolus Borroinmaeus Archiepiscopus Mediolanensiis , & Pn Pontificis Maximi ex sorore nepos, qui,postquam incredibili studio ac prudentia Concilium Tridentinum diu intermissum instaurari ac perfici a suo Avunculo Pio IV. curasset,eoque selici successu concluso, ad Ecclesiam suam Mediolanensem esset regressus ; in id totus incubuit, ut Oecumenicae Synodi Tridentinae Decreta in tota sua Provincia quam exactissime servarentur. Qtiam ob rem, singulis triennis ἰ dum vixit, Provinciales Synodos coegit numero sex, Dioece sanas vero undecim , in
quibus perfectissimi regiminis Ecclesiastici formam tradidit , Disciplinam Ecclesiasticam in tota tua Provincia restauravit, & collapsos Cleri populique mores emendavit. Hic, brevitatis ergo, praetermissis undecim Srnodis Dicece sanis, pauca
390쪽
lantum dicam de sex Provincialibus Conciliis
Mediolanensibus a S. caroto Borromaeo celebratis . Horum primum anno MDLxv. convocavit, eique
praefuit lanctissimus ille Praesul authoritate fultus d postolici per universam Italiam a Latere Legati. Saluberrimae Constitutioiles, quas in eo primo Concilio Mediolanensi edidit Sanctus Carolus Boris romaeus, in tres partes sunt distributae, quarum prima est De Fide Catholica . Secunda , De iis qua
ad Sacramentorum administrationem generatim pertinent. Tertia, De piorum locorum administratione.
Diligenter ac saepius has omnes Constitutiones perpendere debes, sed potissimum illas, quae in secunda parte leguntur, & quibus statuitur primo, proprium Episcopi esse officium predicare Verbum Dei. Secundo , prohibetur Confessariis, ne illos, qui bona aliena injusld detinent, ante debitam satisfactionem absolvant, exceptis tamen his, qui Periculose aegrotant, quos sussicit monere, ut id quod debent, quam primum persolvant. Tertio , praecipitur Clericis, ut personati non incedant,
ut ab usu armorum abstineant, a venatione , a fabulis , comaediis , hastiludiis, aliisque prophanis spectaculis , choreis privatis aut publicis , ludis aleae &c. Districtὰ etiam Clericis prohibetur , ne
artem medendi exerceant,negotiationibus & meriscaturis sese immisceant, aliorum curam ac tutelam suscipiant, praedia , lucri causa, conducant, ne pro aliis fidejubeant, neque in famulatu Laicorum maneant iniacore, multominus foeminis diis scumbentibus, vel ambulantibus assistant aut anis cillentur . Alterum Concilium Mediolanens habitum triennio post, seu anno MDLx IX. comple- Λ a a ctitur