Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

391쪽

etitur varia Decreta in tres partes itidem divisa quarum prima ea exhibet Statuta, quae ad Fidem Catholicam tuendam , Sacramenta ministranda di alia munia Pastoralia spectant. Altera pars ea

tradit, quae ad Mistam , Divina Ossicia, Ecclesiae cultum , & ad Viros Statui Ecclesiastico addictos

pertinent. Postrema pars ea comprehendit Statuta, quae ad bona & jura Ecclesiarum , piorumque locorum vindicanda necessaria sunt.Tertium Concilium Mediolaneuse anno MDLxxI II. celebravit Sanctus Carolus Borromaus , di in eo pro morum emendatione viginti Decreta edidit. In quarto concilio Mediolanensi, quod anno MDLxxv I. convocavit idem sanctissimus Praesul, plurima promu lingata sunt Decreta De Sacris Reliquiis, Miraculis , Imaginibus, Indulgentiis, 'ejuniis , Festorum dierum observantia , Religiosis peregrinationibus ; De sacris Ioris , oe eorum cultu , de Verbi Dei praedicatione, de Scholis Doctrinae christiana , de Sacramentorum administratione , de Divinorum Ossciorum celebratione, de Parochis Parochialibus juribus O Uciis , de Episcopis O eorum conversatione; de vita honesta rue clericorum ; de visitatione , de Onodis Provinciali Diaecesana ; de Foro Ecclesiastico; de vgularibus ;de Monialibus , de piorum locorum administratione Oc. Quintum Concilium Mediolanense , cui

Sanctus Carolus Borromaeus anno MDLxx Ix. praefuit,

complura continet Statuta in tres partes disti cta. Prima pars ea complectitur,quae ad tutandam Orthodoxam Fidem, ad dignam Sacramentorum administrationem, & Sacramentalium usum ait, nent. Altera pars triginta habet Titulos , in quiatius cum admirabili prudentia di eximia charitatς

392쪽

copiose praestributatur cautiones, quae tum circa sollicitudinem spirituale in adhiberi debent tempore pestis,cum adhuc reces ellet memoria funestet illius pellis, seu contagionis,quae per Italiam longe ' llateque grassata , occasio fuerat sanctisῆimo Cardinali Carolo Borrouiso tot praeclara edendi specimina summae prudentiae, vigilantiae , praecautionis, inexhaustae charitatis , quibus per totam ipsius fere Dioecesim saevienti ac populanti malo providere , necessitatibus publicis ac privatis occurrere, animarumque saluti consulere summopere studuit. Tertia pars hujusce quinti Concilii Mediolanensis ea continet Statuta, quae spectant Sacramentum ordinis , Clericorum honestatem, Beneficiorum collationem, Divinorum officiorum celebrationem , Residentiam , Ecclesiarum suppellectilem dc fructus, Synodorum Congregationem, Visitationem, & Episcopalem jurisdictionem, Matrimonii disciplinam , Scholarum, Constaternitatum, pi rum locorum directionem.& administrationem . Sanctimonialium reformationem &c.Denique,se tum Concilium Mediolanense ab eodem S. Carola

Borromao celebrarum est anno MDLxxx II. & in eo

triginta Decretis sancita est Ecclesiae Disciplina , ac in primis statutum est, ut Episcopus suspendat ab audiendis confessionibus eos, quos viderit hoc munere non recte iungi. Secundo, praecipitur, ut Fideles Sacramento Poenitentiae se praemunianis . in agendis rebus in quibus mortis periculum timmetur,sicut in peregrinatione, bello, de similibus . Tertio,praescribitur Episcopis modus, quo ineunte

Quadragesimali tempore plebi suae invigilare d brant . claarto, injungitur Sacerdotibus a Musa

393쪽

3 4 HISTORIA '

celebranda suspensis, ut diebus Dominicis & festivis sacram Communionem sumant. Quinto, prae figitur modus, quo piae defunctorum voluntati satisfieri debeat, quando eleemosyna tenuis est, vel sussciunt Sacerdotes pro Miliarum celebratione , di quid observari debeat in Mistarum reductione . Sexto, prohibetur, ne quis repentina morte praeventus sepulturae mandetur ante vigesimam quartam horam post obitum. Septimo, circa Clausuram Montalium statuitur, ne quis absque licentia Ordinarii intra septa Monasterii illarum ingrediatur . Octavo decernitur, ut Episcopus familiam suam in ossicio & regulis bene vivendi, ad caeterorum exemplum, contineat, & ut Feria quinta in Coena Domini, in loco, in quo Sanctissimum Corpus Christi reconditur, unus saltem Sacerdos, aut Sacris institutus, excubet ad custodiendum de orandum . Hae sunt sex Provinciales Synodi Mediolanenses, quas celebravit S. Carolus Borromaux

Ca dinalis & Archiepiscopus Mediolanensis, de cujus doctrina, & in restauranda, valde id aetatis Iabefactata, disciplina Ecclesiae summa vigilantia, Deo dante , plura dicemus tum in Colloquio' quinto, ubi agemus de Viris Illustribus Saeculi xvI. tum in Colloquio sexto , in quo praecipua Ecclesiasticae Disciplinae ejusdem Saeculi Capita perstrin. gemus. Unum tamen adhuc superest Concilium Provinciale, Aquiluense videlicet, anno MDxcv I. Francisco Barbaro Patriarcha Aquilejensi in Italia celebratum , quod hic silentio praetermitte haud debemus. In eo Concilio Aquilejensi und viginti Decretorum Capita circά Disciplinam. . tam Ecelesiasticam, quam Monasticam conscri

394쪽

pta ac promulgata sunt, quibus, inter caetera alia, circaMoniales praecipitur primo, ut in Monasteriis omnis proprietas procul exulet. Secundo , ut mensa sit communis , ad quam omnes, exceptis aegrotantibus , conveniant, & sacra lectio adhibeatur . Tertio , ut silentium, obedientia, humilitas , charitas , ac reliquae virtutes inter Religiosas personas eluceant. Quarto, ut Regula inter Moniales vernacula lingua scribatur , di frequenter legatur. Quinto , ut Divinis ossiciis diurnis. ac nocturnis siaulo intersint, nisi justa causa excuset.

D. Percense nunc, quaeso, Concilia Provincialia , quae ad promovendam executionem & observantiam Decretorum Concilii Tridentini, cum Fidem,tum Disciplinam spectantium, Saeculo xv I. in Hispania fuerunt celebrata, iisque,si placet, no strum absolvamus Colloquium. M. Rem profecto immensi operis aggrederer, si omnia Acta, Statuta, ac Decreta Conciliorum Provincialium , quae in Hispania Saeculo xv I.

bita sunt, recensere hic animus esset. Ne igitura fine,quem mihi ab initio hujus operis praestitui, Historiam Ecclesiasticam in rem Theologiae Candidatorum compendiosa narratione describendi, in praesentiarum recedere videar, & ne in tam immenso campo vagari cogatur oratio, totam Consiliorum Provincialium, quae Decretorum Concilii Tridentini executionis & observationis pro movendae causa in Hispania Saeculo xv I. coacta sunt, notitiam duabus dumtaxat observationibus breviter concludam . In primis, observare debes,

395쪽

Mediolanensis, ad promulgandas Concilii Tridenistini Sanctiones, Concilia Provincialia in Italia celebraret, B. Toribium Murovexum , Archiepiscopum Limensem in Peruvia, quae est an,pli ilinia & sertilissima regio in America Meridionali usta, & ab Hispanis Novus Orbis appellata aliquot Concilia Provincialia , & plura Dioecesana ad cultum Dei, propagationem Fidei, Disciplinae

Ecclesiasticae , & morum resormationem convocasse, ut Peruvianos illos, seu Novi orbis incolas , longe amplius a nobis dissitos , quam dioisos toto orbe Britannos, Sc adhuc magna ex parte Neophytos , ac veluti primitias Christiani sint in Peruvia , peculiaribus quibusdani Decretis , eorum- denique ruditati & conditioni infirmae adaptatis instrueret documentis, quae in Conciliis Sanctissimi huius Archiepiscopi Limensis & Catechismis leguntur . Duo itaque illi Archiepiscopi eodem

tempore, tanquam clarissima Ecclesiae lumina, praefulserunt, & pati spiritu Apostolico animati, innocentia morum , incorrupto virginitatis flore, charitate ardentissima erga Deum, & homine reto salutis animarum, austeritate vitae, virtutum omnium apice praecellentes, plures Synodos cum Provinciales, tum Dioecesanas celebrarunt, cum eo tamen discrimine , quod Concilia S. Caroli Bor. romaei in lucem edita, & per totam Europam distracta , vivente adhuc S. Carolo Borromaeo, si ejus aetate ad haec usque nostra tempora summam semper celebritatem habuerunt; Limensia vero B.

ribit Concilia, utpote in remotissimis Novi Orbis partibus coacta, lice t ibiderm magno in pretio semper habita sint, non potuerunt Igmen aequa . leta

396쪽

ECCLESIASTICA. 377

lem in Europa nancisci celebritatem , donec occasione Beatificationis hujus Sancti Archiepiscopi Toribit non muliis abhinc annis Romae publica luce donata fuerunt , & deinde in ampliori forma cum doctissimis Notis Romae anno MDcxcIII edita ab Eminentissimo Cardinali Iosepho de Aguirreo, in iv. Tomo coli Iionis Maximae omatum concili min Hispania σ Novi Orbis . Quapropter, si plura scire desideres de his Conciliis Limensibus, quae ad promovendam in Peruvia, seu in America Meridionali, Decretorum Coiicilii Tridentini tam Fidem , quam Disciplinam & inorum resormationem spectantium observantiam B. ribius Archiepiscopus Limensis celeb tavit, consule doctissim uinillum Cardinalem, qui ejusmodi Concilia in longinquis illis regionibus habita, ex MSS. Codicibus accurate descripta exhibet, & de illis longo lat que calamo disserit loco mox a me laudato . Nec solum in Peruvia, seu in America Meridionali, sed etiam in Mexico , quod est Regnum sub Dominio Regis Hispaniae in America Septentrionali, celebratum est anno MDLxxxv. Concilium Provinciale , dictum Mexicanum, cui praefuit Petrus Moade Contreras, Ecelesiae Mexicanae Archiepiscopus, quodque oecumenicae Synodi Tridentinae Decreista tam Fidem , quam Disciplinam Ecclesiae & morum re rmationem attinentia suscepit, ac executioni mandari jussit. Omnia istius Concilii Provincialis Mexicani Acta ac Statuta inseruit jam citatus Cardinalis de tauuirre Tomo I v. collecti . nis Maximae omnium conciliorum Hispania O Novi Urbis. Extat etiam idem Concilium Provinciale

λ exicanina in Tomo ultimo Collectionis Conci-

397쪽

liorum Labbeanae. Digitum ad sontem intendisse lassiciat, nec enim ut plura de his Conciliis dicamus patiuntur temporis angustiae . Secundo, observare debes, plures in Regno Hispaniae ad recipiendum & promulgandum Concilium Generale Tridentinum coactas tui sie Synodos Provinciales, quarum primam , seu Toleranam, anno MDLXV. indixit, eique praefuit Chrissophorus sexas Sando-- Episcopus Cordubensis , di in ea omnia Generalis Concilii Tridentini Decreta recipi, di ab omnibus observari debere justum est his verbist catera item omnia , quae . Sacris Canonibus . Oecumenicis Conciliis , ac praecipue ab eadem Sacrosancta Tridentina Synodo dionita sunt, tam in his qua adeatirpandas Haereses , quάm in his qua ad morum fi formationem pertinent, ejusdem Sancta SInodi Decretum secuta , recipit, omnino recipienda ab omnibus esse decernit, Haeresesque omnes ab iisdem Sacris Canonibus, Generalibus conciliis , O praesertim ab eadem Sancta onodo Tridentina damnatas de-ιestatur . anathematigat haec isnodus Toletana. Eodem anno MDLxv. quo habita est haec Synodus Toletana, alia Concilia Provincialia ad imperandam in Hispania executionem & observantiam is Decretorum Concilii Tridentini fuerunt celebrata , videlicet Concilium Valentinum , Praeside Ar

chiepiscopo Martino inoia r Concilium Compo- stellanum indictum Salmanticae Praesidς G pare de Zunnua de A.ellaaeda Archiepiscopo Compostellano, postea Hispalensi, & . S. R. E. Cardinalit Concilium Granatense, Praeside Petro Guenero Archiepiscopo hujus Urbis: Concilia Bracarense,

Caesaraugusianum, di Ebore et, quibus adjungi

398쪽

ECCLESIASTICA. 379

debet alterum Concilium Provinciale Toletanula anno MDLXXXII. congregatum,& cui praefuit Gaspaν de Quiroga Cardinalis & Archiepispopus Toletanus.Hic est series Conciliorum Provincialium,quq ad recipiendum Concilium Tridentinum , & ad ejus Decretorum , tum Fidem, tum Disciplinam, morumque emendationem spectantium, praecipiendam omnibus observantiam in Regno Hispaniae celebrata sunt, quorum Acta, Decreta, ac Statuta lege sis apud saepius iam citatum Cardinalem de Aguirre , qui in domo IV. Conciliorunis

Hispaniae praedictas Synodos Provinciales Hispaniae summa diligentia descripsit, atque doctissimis . Notis illustravit. His Conciliis Provincialibus

Hispaniae unum dumtaxat addam Concilium Provinciale Mechliniense, quod Mechliniae in Belgio sub dominio Regis Hispaniae anno MDLxx. habitum est, Praeside Martino Asthovio Episcopo Ipre si, nomine & loco oratonia Cardinalis Granvellani, Archiepiscopi Mechliniensis, in quo praecipitur: ut omnes er singuli, qui ad hanc Onodum convenerunt, simpliciter o sine ulla protestatione ea omnia, ετ singula , quae a Sancta onodo Tridentina definita

σ statuta sunt, palam recipiant, necnon veram obe dientiam Summo umano Pontifici pondeant pro fiteantur, simulque omnes Hereses a Sacris Canonibus, prasertim ab eadem Onodo Tridentina damnatas de testentur σ anathematigent. Decretis itaque Concilii Generalis Tridentini, quidquid contra obstrepant ac frendeant Lutherani, Calvinistae, alibque Heretici, consenserunt, eorumque Observav-tiam imperarunt Gallia, Italia, Hispania, Novus Orbis , seu Americal cum Meridionalis, tum

septeum

399쪽

Septentrionalis, ac Belgium , ut sole clarius patet ex tot Synodis Provincialibus, quas percen- stimus. Decreta quoque Concilii Tridentini summa , qua par est, veneratione suscepta sunt a Catholicis Germaniae regionibus in Synodo Au, gustana, quae ab Otthone Cardinali anno MDLxv I I. habita est. Suscepta pariter fuerunt a Sicilia, Sardinia , Regno Neapolitano , caeterisque Catholici Regis ditionibus, anno MDLx I v. per solemne Edictum Philippi II. Hispaniarum Regis. Suscepta itidem fuerunt a Lusitania, sicut constat ex Sebastiani Regis Litteris ad Pium In Pontificem Maximum , quas refert Cardinalis lib. et Historiae concilii Tridentini cap. 9. Suscepta etiam fuerunt a Polonia in Regni Comitiis, quae anno MDLx rv. habita sunt. Suscepta denique suerunt a Serentisima Venetorum Republica, ac teste Morosino libro VIII. Historiae Venetorum , intra Misi rum solemnia promulgata sunt. Habent igitur Decreta Concilii Tridentini tres luculentissimos veritatis characteres, quos semper sequi debemus, Universitatem, Antiquitatem, Consensionem: Sequemur autem universitatem hoc modo sinquit Vincentius Lirinensis, Scriptor elegans quinti Ecclesiae Saeculi in suo aureo Commonitorio adversus proph;inas novitates si hane unam fidem veram

esse fateamur , quam tota per orbem terrarum eonitetur Ecclesia. Antiquitatem .ero ita , si ab his nuia fatenus sensibus recedamus , quos Sanctos majores ae Patres nostros celebrasse manifestum est. Consensionem quoque itidem in ipsa vetustate , omnium , vel cem rὸ penὰ omnium Sacerdotum pariter ae Magistroνum

desinitiones, sententiasquς-Quapropter

400쪽

ECCLESIASTICA. 38 Iantiquae Fidei, quam , juxta sanctoruin Patrum traditionem, & Oecumenicorum Conciliorum definitiones, Patres Concilii Tridentini suis Decretis firmarunt , ac sartam tectam conservarunt, constanter inhaerere , omniumque Haereticorum novellas adinventiones explodere debemus, quia, ut ait mox laudatus Author, . nunciare aliquid christianis catholicis, praeter id quod acceperunt, nunquim licuit, nunquam licet, nunquam licebit: σanathematizare eos , qui annunciant aliquid, praιerquam quod semel acceptum es, nusquάm non oportuit, nunquam non oportet, nunquam non oportebit.

COLLOQUIUM QUINTUM, 'Me Clarissimis Viris, qui S. eculo decimo sexto Doctrinis, Vitaeque sisnctimoniis . Ecclesiam illustrarunt .

DIsCI- Rr Ajorem In dies fructum capio ex

sucus. l studio Historiae Ecclesiasticae,quae

L IL omnes homines ad virtutem c Iendam incrι aibili quodam gloriae studio atque eximio immortalitatis amore accendit, & sicut improborum turpiterr facta , atque Haereticorum errores ob oculos ponit, ut ab illis omni adhibita diligentia caveamus, ita praeclara Virorum eru ditorum gesta, doctrinam ac lucubrationes magnis praeconiis extollit, eorumque virtutis testis est sempiterna. Hinc est, quod, postquam in superioribus Colloquiis de Haereticorum Saeculi xv I.

SEARCH

MENU NAVIGATION