장음표시 사용
401쪽
erroribus, eorumque in Conciliis damnatIoneis sat superque egerimus, nunc de viris Illustribus ejusdem Saeculi, eorumque Operibus continenti ordine disserere debeamus , ut, quemadmodum vulgo dicitur, opposita juxta se posita magis elucescant, indeque desumamus virtutis exempla, quae nulla posterorum hominum oblivio obscur re, nulla Saeculorum delere diuturnitas poterit. Verum, cum ingens sit, ut opinor, Scriptorum
Seculi xv I. numerus,Optarem tum claritatis ergo, tum meae etiam memoriae juvandae causa , ut illos
eruditos Scriptores ad distinctas Classes revoca. res, nihilque attingeres eorum , quae Lutherani, Calvinistae, aliique Haeretici scripserunt, non solum ad suorum errorum defensionem , sed neque etiam libros , quos ad artes & scientias humanas illustrandas , ad Religionis mysteria exponenda, ad varios Scripturae Sacrae sensus expromendos lucubrarunt . Nec enim Haereticis ullum inter viros illustres locum dare fas est , nec necesse est eorum indicare libros, quorum lectionem, ut pote noxiam , iure optimo Catholicis prohibuit ac interdixit Ecclesia.
M. Haud modico sane me levas onere,dum rogas, ut a recensendis Haereticorum decimi sexti Saeculi operibus in integrum abstineam. Si enint iniretur numerus librorum , quos Haeretici XVI. Saeculi vel ad tutandos suos errores , vel in Scripturam Sacram, vel de rebus Theologicis , & Disciplinis humanis ediderunt, magna, mihi crede, posset ex illis confici Bibliotheca, quae eo esset periculosior, quo juvenes , natura curioli , ex libris Haereticorum pessima quaeque decerperent, variisse
402쪽
variisque sese implicarent erroribus . Solent quippe Haeretici , in libris , quos ad aliorum perditionem temere in vulgus spargunt, illos imitari, qui ut ait Vincentius Lirinensis in suo Commonitorio adversus Hereses cap. 33. ) austera quaedam pocula temperaturi , prius ora melle circumliniunt, ut incauta aetas , cum mellis dulcedinem 'e enserit, amaritudinem non reformidet; quod etiam iis curae est, qui mala gramina & noxios succos emenistitis medicaminum vocabulis praecolorant, ut nemo fere , ubi suprascriptum legerit remedium, suspicetur venenum . Quocirca , quemadmodum venatores non sinunt canes aberrare , & quemlibet odorem persequi, sed loris retrahunt revocantque, olfactum illorum servantes purum N integrum ossicio peculiari, ut acrius inhaereant vestigiis r sic oportet curiositatem juvenum ad libros Haereti
corum legendos excurrentem atque Oberrantem
cohibere ac retrahere , ut in sola Scriptorum Catholicorum lectione haereant, sicque puram & illibatam Fidem custodiant. Praetermissis ergo Haereticorum , Operibus, eos dumtaxat saeculi XVI. viros eruditos hic in medium producam , qui Ecclesiae Catholicae Fidei constanter adhaeserunt, vel quos saltem ab ea ad haeresim defecisse certo nouconstat. Ne autem aliquam confusionem pariat tot clarissimorum virorum copia, illos in quindecim Classes distribuam . In prima generatim referam
omnes variarum nationum Artis Grammaticae
Viros peritissimos. In altera agam de cardinalibus di Episcopis , qui in omnium scientiarum genere excelluerunt. In tertia disieram de Historicis . In quarta de Gallis Scriptoribus. In quinta
403쪽
de Italis. In sexta de Hispanis. In septian de Ge
inanis . in octava de Anglis. In nona de Monachis . In decima de Scriptoribus ordinis FF. Praedicatorum . In undecima de illustribus Viris Ordinis S. Augustat . In duodecima de eximiis Theologis Ordinis S. Franci sit. In decima tertia de celebrioribus Viris ordinis Carmelitarum . In decima quarta reponam insignes Societatis Iesu Scriptores. Ultimam Classem claudent praestantissimi Jurisconsulti, qui Saeculo XVI. magna nominis celebritate claruerunt. Facile quidem prospicio , quantum oneris in me suscipiam, qui innumeros pene viros toto orbe clarissimos in praesentis Colloquii angustias includere cogar , multumque vereor, ne rerum dicendarum numero de magnitudine Obruar. At opprimar ante licet ossicii pondere , quam illud deseram, & quamvis probe sciam, mihi non satis esse vel facultatis ad dicendum, vel temporis, ut illos praeclaros er ditione viros, pro eo ac merentur , laudare possim hoc quippe nimis prolixum s et sic tame a paucis verbis illorum eruditionem commendabo, ut statim percepturus sis, maximis praeconiis dignos esse praestantissimos illos Scriptores, qui tam bene de Ecclesia, & universa Republica Christiana meriti sunt, quos ut Vincentii Lirinensis verbis utar a defensione Fidei Mawrum nusia vispulit, non mina , non blandimenιa , non vita , non mors , non palatium , non Satellites , non Imperator, mon Imperium, non homines, non Damones deterrere, ' unquam potuerunt,quos denique tanto munere dignos Deus judicavit, ut per eos antiquam Fidem ab Haereticis oppugnatam strenue vindicarit, prinstratam
404쪽
stratam repararit Disciplinam, & Moralem Christianam illibatam conseruarit . D. A Grammaticis Scriptoribus , quos in prima Classe. virorum Illustrium Saeculi decimi sexti reposuisti, exordium, si placet, ducamus , de eos in primis recense, qui iii Italia florue
M. Tot in Italia Saeculo decimo sexto periti
excelluerunt Grammatici , ingenio, eruditione S eloquentia praestantes, ut plures Italiae civitates in Athenas mutatae viderentur,& ad illas certatim ex omnibus Europae partibus confluerent viri eruditi , qui e Magiitris facti Italorum diicipuli, eruditionem atque eloquentiam inde hauriebant , eamque postea ad seos deferebant . Ex tot insignibus Italiae Saeculi decimi sexti Grammaticis
sex praecipuos seligam,videlicet Accium Syncerum, sive Iacobum Sannaearium , Petrum Bembum , Petrum Victorium , Paulum Manutium, Caelium
diginum, de Latinum Latinium . Primus , seu Iacobus Sannagarius ex illustri prosapia Neapoli originem duxit, & Poesim Latinam splendore ingenii , imitatione optimi cujusque veterum, apta fictionum poeticarum inventione & acumine ad summum fastigium evexit. Scripsit Eclogas , Elegias , de Epigrammata, sed praecipue Poema De partu Virginis , in tres libros distinctum, in quo de perfectione Poestos videtur cum antiquis de-
Certare. Alter, seu Petrus Bembus, patria fuit Venetus, Ciceronianae eloquentiae sedulus admirator & imitator extitit, Orator, Poeta, Historicus suo tempore nulli secundus, antiquis etiam conferendus. Eum,ob doctrinam singularem, ra-.
405쪽
ram facundiam, & summam vitae integritatem Paulus III. Pontifex Maximus Cardinale creavit. Pervenit Petrus Bembus ad annum usque septuagesimum septimum, plurimosque reliquit felicis ingenii sui partus . Hoc tamen periti Critici jure
merito ei vitio vertunt, quod inter scribenduin aut dicendum nullam unquam voluerit usurparPvocem , quae a Cicerone scripta aut dicta non fuisset, de ad exprimendas res novas ac Ciceroni ignotas,intro verborum uteretur ambitu,& abusiitatis
verbis stibi curiose caveret , quod sane puerilem imitandi Ciceronianum stylum affectationem reis dolet , ut optime observat Desiderius Erasmus in eo Dialogo, qui inscribitur, ciceronianus . Princeps ingeniorum sui temporis dictus est Petrus mdctorius , patria Florentinus , eique uni plus Cicero debet,quam reliquis Omnibus,qui in eo perpoliendo tempus studiumque posuerunt, quorum plurimos Saeculum decimum sextum tulit, Italia praecipue, omnis eruditionis, quae in illa refloruit, foecundissima parens.Plura ingenii sui monumenta posteritati reliquit Petrus quibus hum niores litteras , & antiquos Scriptores tam Graecos, quam Latinos magna fide ac diligentia recognitos explicavit, calligavit, illustravit. Magnam in exprimendo pariter stylo Ciceroniano felicitatem assecutus est Paulus Manutius, filius
Aldi Manutii celeberrimi Typographi. Ille quippe tractandis assidue Ciceronis Scriptis , sic illius
stylum aemulatus est, ut redivivum eum in illo credas , & apud omnes eruditos audiat vir Tullianae facundiae re totius antiquitatis studiosissimus. Multa scriptit elegantissima opera, quae etiamnum
406쪽
extant, & Catechismum Concilii Tridentini , a
tribus ordinis Fratrum Praedicatorum Theologis, ut superius observavimus , lucubratum, purissima latinitate donavit. Immortale sibi quoque nomen peperit Coelius Modiginus , Graecarum ac Latinarum linguarum peritissimus,quas primum Mediolani , pollea in Gymnasio Patavino magna cum
gloria docuit, fuitque Iulii Caesaris Sealigeri, Viri
doctiitimi , praeceptor . Quantum in humanioribus litteris excelluerit hic Caelius Modigitius, aperte probant triginta Antiquarum Lectionum libri ,
quos concinnavit, & in eis quorumcumque veterum Scriptorum loca obscura dilucide explanavit,
corrupta castigavit, & quidquid scitu dignum per
totum vitae suae curriculum collegerat vel observaverat. studiose inseruit, & eleganti itylo exaravit. Denique, inter Italos Latinus Latinius, patria Viterbiensis, Graecarum , Latinarumque litterarum adeo peritus evasit,& in Ueterum Authorum
Critice ita excelluit, ut plerosque eorum, qui in ejusmodi studiis insudaverant , superaverit . Ilia sacris veterum Patrum libris emendandis, & praesertim Tertulliano ad veteres codices corrigendo, operam impendit. Mus Bibliothecam Sacram de prophanam , sive Correctiones in Sacros & prophanos Scriptores Dominicus Magrus Romae anno MDCLxxv II. publicam in lucem emisit. His insignibus Italiae viris Grammaticis , quos hactenus laudavi, alios doctrina & eruditione haud inferiores eodem Saeculo decimo sexto protulit Gallia, quos inter hic quatuor dumtaxat, qui caeteris eloquentiae palmam praeripuerunt, breviter com-mcndabo . Λgmen Clarissimorum Galliae Gram-B b a mali-
407쪽
maticorum ducet Gulielmus Budaeus, Lutetiae Parisiorum natus, qui Linguas Graecam & Latinam perfecte callebat, tamque faciter utraque lingui ex tempore loquebatur , quam Gallica , quae erat ei vernacula. Scripsit orationes & Epistolas Graecas ac Latinas quam plurimas , Elegias & Epi-glammata varia , Annotationes in Pandectas, &librum De Asse, plurimaque alia opera, quae eruditorum manibus quotidie teruntur, & in magno pretio habentur . Gulielmum Budaeum eruditione aequavit Adrianus Turnebus , in Normannia , Galliae Provincia, natus; Vir omnium virtutum, omniumque litterarum genere instructissimus , in conciendis vertibus sublimis & acutus, in Oratione vero soluta tersus atque elegans . Docuit Tolosae Z Parisiis magna cum laude & frequentissimo auditorum concursu , variaque edidit opera , inter 'hiae eminent Adversaria, opus sand omnigena
eruclitione refertum , in quo tot veterum, cum
Graecorum , tum Latinorum , dissiciles locos au emeiiciavit , aut explicavit, ut dubium fecerit,pluliae in eo ingenii,an diligentiae admirari debea-'Mius . Adriano Turnebo coaevus fuit Diondisius Lam- ιιuus Molistroli ad Occeanum in Picardia, Galliae, brovincia , ortus ; qui fuit tam Graecae, quam Latinae litteraturae scientissimus , ut videre est in. Clammentariis, quos edidit in Horatium, Cornelii ni Nepotem , Plautum, Lucretium , & Ciceronem, S in aliis ejus libris, quibus de re Litteraria optime meritus est. Verum, ut cordate fatear, peritis Grammaticis , qui Saeculo decimo sexto in Gallia floruerunt, longe , mea quidem sententia, ante- Ponendus est Marcus Antonius Muretus , Gallus tu i
408쪽
Lemovicibus natus,ingenio praestanti de ad 'innia nato praeditus, quod in politiori litteratura praecipue exercuit, utriusque linguae Graecae ac Latinae peritia clarus. . Tantam sive in Gallia, sive in Italia, ubi per plures annos docuit, apud omnes viros eruditos gratiani sibi conciliavit, ut quasi
alter Tullius Cicero concordibus votis acclamaretur . Scripsit orationes , varias Lectiones : Poemata : Emendationes in Terentium , Horatium, C tullum , Tibullum , Propertium, Tacitum , Senecam
Philosophum; plures Epistolas, & multa alia opuscula, quibus nihil uberius, nihil politius 8e elegantius legi potest . Obiit Romae, ejusque Sepulchrum etiamnum spectatur ad Aram maximam Ecclesiae Sacro-Sanctae Trinitatis, quae est Patrum
Ordinis Sancti Franeisci de Paula Nationis Gallicet. Nec se Italiae, aut Galliae finibus cohibuit hic Saeculo XVI.bonarum litterarum progressus sed suos itidem Belgium habuit eruditos Grammaticos, Longotios, Agricolas , Langus , Lipii , Bata- via unum initar omnium protulit Desiderium Εω- fmum, Grammat tam suis omnibus numeris ab inlutum , qui, si intra pro sessionis litterariae, seu Grammatices Disciplinae , terminos iubstitisset, seque totum hisce studiis, quibus caeteros sui temporis Grammaticos facile superabat, dedisset; paria tortaise cum primis illis Latini sermonis au- .ctoribus facere potuisset . At vero , postquam .Theologum agere voluit, ingenio suo plus aequo fissis , nimium sibi arrogavit, in tractandis Sacris ditteris,ueterumque Patrum monumentis rigidum inimis Censorem se praebuit, in Monachos, M
409쪽
que eorum odium conflavit. Hinc Bellarminus Inister Semichristianos Erasinum refert. Possevinus nomen Erami ex omnibus Catholicorum Scriptis
expungi debere aflirmat. Stapletonus murem errantem vocat. Forerus in Aranea ait, dignum
esse Erasmum, qui ex omnium hominum memoria eradatur. Alii tandem dicunt, Erasmum posuisse ova , quae deinde Haeresiarcha Lutherus exclusit. Verum , plures Apologias adornavit Erasmus, ut ostenderet, se ab impia Lutheri doctrina vehementer abhorrere, & in Catholicae Ecclesiae sinu emori
velle . Quin, & ipsum Lutherum, ejusque discipulos , qui perperam sese, Evangelicos dicebant, &Ecclesiae insultabant, libris editis palam impugnavit Erasmus, cujus proinde patrocinium ac defensionem susceperunt quidam scriptores Catholici, quos inter paucis abhinc annis doctissimus Abbas de Marsilier , Scriptor Gallus & apprime Catholi .cus, Apologiam edidit pro Erasemo, quem ab omni suspicione Haereseos liberat, eumque in gremio Ecclesiae Catholicae obiisse multis argumentis evi cit, quae hic referre nimis longum esset. Mitto plures Epistolas, & encomta , quibus doctissimi S. R. E. Cardinales,& Episcopi, Imperatores, Reges , Principes, & Doctores Catholicae communionis,ingenium,eruditione & lucubrationes Er fini commendarunt. Mitto etiam honorificentissis mas litteras,quas Romani Pontifices Leo X. Adria nus UL Clemens UIL & Paulus III. ad Erasmum stria pserunt, eumque ut Romam se conserret, invit runt , & ut contra Lutherum scriberet vehementer sunt adhortati. Quin, & Paulum III. Pontificem
Maximum Cardinalitias Infulas Erasmo decrevisse, legituῆ
410쪽
legitur in eiusdem Erclini Vita. Hae Epistolae ad
Eramum scriptae,& honorifica de eo Virorum eruditorum judicia extant simul collecta in fronte ejus Operum postremae Editioisis pag. o. &-Multa opera scripsit Erasmus , quae Ecclesiae iudicio subjecit, quae in Editione Frobeniana novem Tomis continentur, sed in recentilis ma Editione , quae. Lugduni Batavorum anno MDCC I I i. fuit adornata
in decem Tomos sunt diitributa , quorum lectio , ut candide fatear, ob stylum apertum, extemporalem , purum, facilem & argutum , mihi supra modum semper placuit, licet errores , qui in ejus Operibus notantur, rejiciam. Suos quoque peritos Grammaticos Saeculo decimo sexto habuit AEnglia, sed in primis Thomam suorum , Regni Angliae sub Henrico Vm Cancellarium, qui, praeter Linguarum Graecae Ee Latinae notitiam , qua erat . excultus, vir fuit perspicacis & acuti ingenii, acerrimi judicii, memoriae felicissimae,multae lectionis,& ungularis eruditionis, ut liquet ex ejus c peribus , inter quae eminent duo libri, quos edidit, De Utopia, seu De optimo 'ipublicae statu . Martyr occubuit Thomas Morus , quippe qui, cum nec dis vortium Henrici GIL Angliae Regis , nec Schisma, quo idem Rex, se , suumque Regnum ab Ecclesia Romana separaverat, ullo pacto approbare vellet, per quatuordecim menses in carcere detentus est, -cumque constante r in proposito perseveraret, capite plexus in Coelum evolavit. Denique , Ger di inania Saeculo XV . suis non caruit Grammaticis
eruditis quidem, sed haereticis , a quibus referen- . dis consulto abstineo, ne mihi fraudi sit laudasse. hareucos , di in hostibus virtute suisset admiratum.