Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

541쪽

Ecclesiam Romanam , cui uni as cum Doctrinae , tum Cathedrae ad amussim convenit, veram esse

Christi Ecelesiam. Altera verae Ecclesiae Christi Nota est Sanctitas, quam sola Ecclesia Romana , exclusis omnibus Haereticorum Sectis , ceu proprium characterem , sibi vendicat. Est enim Ecclesia Romana Sancta, primo ob Sanctitatem Capitis , nempe Christi, qui Spiritum suum diffiindie

in omnia membra sui Corporis, secundum opera

tionem in menseιram unius cujusque membri , inquit Apostolus Paulus cap. Epistolae ad Ephesios,aliis gratiam justificantem, aliis perseverantiae donum, Omlubus fidem. Secundo, Ecclesia Romana est Sancta ob Sanctitatem finis , scilicet ob cultum divinum, quem unita amplificare ac propagare intendit. Tertio, ob Itistituti Sanctitatem, omnia quippd Ecclesiae Romanae praecepta, consilia. S cramenta Sancta sunt, & ad salutem fidelium diriguntur . Qirarto , Ecclesia Romana Sancta est in membris suis, nini quod omnia ejus membra a peccato sint immunia; sed quia multos protulit Sanctos,in terris non minus fulgentes, quam Sydera coruscant in Coelis, sicut ex Gestis Sanctorum nulla unquam oblivione delendis cerintissime constat. Annales Ecclesiae Romanae e ferti sunt viris eremi cultoribus Angelicam in terris vitam ducentibus, innumerabilibus Romanorum Pontificum, zelantissimorum Episcoporum, Sacerdotum, Monachorum, & Virginum Choris,

in quibus Deus plandi mirabilis est . Hae si non

credant Haeretici,perlustreiit Carthusianorum, B

nedictinorum Congregationis NMauri,cisterete

542쪽

siuili Congregationis, viam dictae de e trape , dcali vin Religiosorum , apud quos viget stricti

Regularis Disciplinae 'bservatio , Coenobia , . de tunc videte poterunt , Sanctos necdum deiecisse in . Ecclesia Romana. Vidimust hac nostra tempe state Sanctiss. Romanos Pontifices, qui nihil tam curae ac cordi habuerunt, quam ut Sacras Distipli-- Ecclesiasticae Leges instaurarent, collabentes

retinerent,vigentes tota contentione custodirent,

de Mor sis Christianae puritatem, quam nonnulli laxis opinionibus foedabant, sartam tectam omnishus studiis conservarent. Vidimus 'de manibus misuris contrectavimus Eminentissimum Cardinalem di Archiepiscopum Beneventanum Uiacentis Miariam vinum , indinis FF. Praedicatorum, ex ib. lustrissima & antiquissima prosapia oriundum , de tamen omnibus prae summa humilitate inclina tum , mundo mortuum , orationibus instantem , Ut vigiliis pernoctantem, corpus macerantem . persaepe praedicantem, primitivae Ecclesiae Antistiis tum vitae rationem in suis moribus exprimentem , libertatis. Ecclesiasticae intrepidum propugnat rem , tu amplissima Dioecesi sua peragranda contianuum , Patrem pauperum, nulli labori, nullis 'humanis respectibus parcentem , atque id unici optantem, ut Sacerdotes ad sacrFum Canonum normam inores exigant suos. Plura de hoc religi sissimo Cardinali dicerem testis oculatus , nisi striptum esset: Ne laudaveris bominem in vita sua , neo

est secura laudatio, η post mortem . Sed praetermi tere haud possum alium S. R. E. Cardinalem , qui nuperrime ad Deum migravit, Iosephum Maria

Thomasium ,-9lericorum. RegulariuΨ

543쪽

Theatinorum, Virum immensa, eruditIone cum eximia pietate coniuncta praeditum, quem ipse Romae vidi, saepiusque tetigi eius lecti duritiem , palearum stramen, asperum cilicii indusium .Sulpexi hujus optimi Cardinalis, ex clarissima ac piissima familia originem ducentis, modestiam humana majorem , animum a fastu omnino alienum, chaaritatem,quae est vinculum perfectionis, erga Deum serventissimam ; erga proximum emisissimam , restaurandi disciplinam moritin, & Ethicam Christianam a corruptelis repurgandi ardentissimum Eelum.Hqc omnia non solum scriptores illius vitς,

sed uno ore contestantur omneS , quotquot eum

Roniae viderunt, ipsiusque pretiosam in conspectu Domini mortem maximis praeconiis celebrarunt. Sed & opera ab illo typis mandata testimonium perhibent de ipso,suntque solidae ejus pietatis, reconditae eruditionis, & exactae Linguarum exoti carum, quas apprim8 callebat, peritiae,monimenta immortalitate dignissima . Haec, & alia innumera, omnibus patentia , sanctitatis exempla, quae brevitati consulendo, praetermittere cogor, aperte probant Sanctitate in Ecclesiae Romanae. Jam vero in Haereticorum Sectas oculos conjice, & confestim intelliges, omnia Sanctitatis testimonia ab his Haereticorum Sectis penitus exulare . Non urgebo quidem hic quae de Lutheranorum , Calvinissarum, aliorumque hujus temporis Sectariorum' vitiis ac sceleribus litteris tradiderunt multi Scriptores , quorum etiam nonnulli his Sectis fuerunt addicti, quique illorum haereticorum vitam omni flagitiorum genere refertam insectantur, ut in iis,

praeter superbiam, luxum, fastum, vanam gloriam a

544쪽

riam , invidum zelum , Religionis abulam , ministerii contemptum neglectum omnis disciplinaeis

iuramenta , blasphemias, Schiserata, dissidia , ac, honi omnis dissipationem, nihil omnino Christiani

hominis relinquant. Non haecunquam, persequar, sed sussiciet si dixerim , quod cum omnes illi Se,ctarii Evangelica Consilia expungant , divina praecepta esse impossibilia dicant, liberum hominis arbitriu extinguant, bona opera de medio tollant , ac per solam fidem homines justificari doceant, ne ceta est ut fateantur,Sectas sitas,interclusa penitus ad salutem via, nulla posse proserre sanctitatis testimonia. Et sand, ut obiter dicam,qui fieri potest. ut ejusmodi Sectae aliqua proserant sanctitatis testi' monia,ubi Religionis status in tot factiones disce

plus, nulla fide ac virtute imbutus , totus ad vitia

profluiti ubi operum justitia vilestit i pro Jejuniisι

α aliis Poenitentiae exercitiis, ventris regnat inglu, viest pro Christiana honestate luxus et pro casti tale, libido: pro carnis maceratione, omne impudicitiae genus et pro modestia, tumor, ac intolera-hilis superbia: pro virtutibus, vitiat demum pro Evangelica sanctimonia, turpissima ivita impune colitur, & laudatur. Sed veniamus ad tertiam verae Christi. Ecclesiae tesseram, seu Notam, quae est Catholicitas, 'uaeque An hoc consistit, ut sit per totum Orbem diffusa . Hanc porro verae Ecclesiae Christi Notam seli Romanae Ecclesiae eximiam esse, ex. eo potissimum liquet , quod Ecclesia Romana per universum Orbem diffundatur, suosque palmites a mari usque ad mare extendat . Eminet nimi'rum in Asia, in America, in Iaponia, in Brasilia, in

545쪽

Sehismaticorum societates, quae cum ea noti conia municant, in aliquibus tantum, aut Europae, aut aliarum Orientis partium angulis reperiuntur. Soli Romani Pontifices , qui sunt vicarii Christi de salute omnium Gentium solliciti , ad Infideles , toto orbe nostro remotissimos . ab initio sempermiserunt, mittuntque quotidie Viros Apostolicos, Iabores, pericula, mortemque lacessere paratos , ut novos populos Christo acquirant, de Catholicae Eeclinae ditioni sebjiciant, eisque ad Christianam religionem stinet conversis nunquam permittant, ut quidquam antiquorum Ethnicisini coeremonia. rum , seu superstitionum, vero Dei cultui admisceant. Ex adverso Haeretici & Schismatici conversionem Infidelium promovere non curant, aut

si ad illas Nationes, quas jam viri Apostolici vera

Christi Fide illustrarunt, mercaturae exercendae causa, se aliquando conferant, tritico lolium de zizaniam, intermiscent, veramque Fidem penitus corrumpunt. Hinc apposite aut Tertullianus in lib. de Praescriptione r Negotium est Hareticis non Ethnicos eonvertendi, sed nostros evertendi, bane magis gloriam eaptant, si stantibus ruinam, non si jacientibus eleviationem operentur. Apostoli de mor- is vii.os suscitabant, ini de vivis mortuos faciunt. Imminuta quidem fiat Ecclesiae Romanae diffusio schisnatibus tum Graecorum in Orientessum Haeresiarcharum Saeculi XVI. in Occidente. At illa Ecclesiae Romanae diffusionis diminutio abunda resarcita fuit Barbararum nationum conversiqne . Scilicet eo tempore , quo Graeci in oriente conflarunt Schisma, Septentrionales Populi, Hungari, Sueci, Dani , Christianae Religioni , & Romanae

546쪽

Ecclesiis nomen dederunt . Saeculo autem decimo sexto, non multo post exortas novas Secrariorum

Hereses, Indi Orientales & Occidentales , -Iaponenses , Brasilienses , Canadenses , innumeraeque aliae gentes , ut ostendimus in primo Colloquio , catholicae, seu Romanae Ecclesiae Fidem sunt amplexae. Cum igitur ista Ecclasia Romana, exclusis omnibus Haereticorum N Schismaticoriun Sectis , catholica dicatur,1ure optimo dicere postan cum 5.Augustino cap.q.libri contra Epist. Fundameoti:

Tenet me in Ecclesiae Romani gremio ipsum catholica no-en ; quod non sine causa inter t.m multas, haereses in tua Ecclesia sola obtinuit,ut clim omnes ha-retui se Catholicos dici .elint, quarenti tamen pere grino alicui, ubi ad catholicam conveniant, uallas reticorum vel Basilicam suam, vel domam audeas ostendere . Haec argumenta , quae hactenus adduxi

ad probandum solam Ecclesiam Romanam ess veram Christi Sponsam, Sectas vero Haereticorum esse Synagogas Satanae , sat iuperque tibi susscere debent, ut intelligas, Ecclesiae Romanae doctrinam, a Christo & Apostolis prosectam, perpetua

temporum serie ad nos usque puram & integram pervenisse ; doctrinam vero Haereticorum huic ediametro oppositam, innumeris scatere erroribus , a doctrina Apostolica toto Moelo distare, ac su binde reprobandam, dirisque omnibus esi

devovendam .

α Quamvis haec argumenta ad proba dum generatim adversus haereticos veram esse &Apostolicam Ecclesiae Romanae Doctrinam abunde siissicere possint, optarem tamen , ni molestumst , ut hic breviter indicares viam , metho dum

547쪽

, dum & Disciplinas, quibus potissimum Instructi

fuere Scriptores Saeculi XVI. ad vindicandam Ec- . clesiae Romanae doctrinam ab erroribus haereticorum Rusdem Saeculi. . M. . Scriptores ac Theologi Saeculi XVI. at pervicaciam Haereticorum , qui a mendacio si hant, atque antiqua Religionis Christianae Dodimata convellere, novaque invehere audebant, facilius retundere possent, pristinam Sacrorum st diorum rationem, pene interm illam, ardentius

instaurarunt, & Theologiae Scholasticae studio, sacrae Antiquitatis ac Linguarum peritiam , Sauct ruin Patrum doctrinae, Historiae ac Disciplinae Ecelesiasticae accuratam cognitionem, necnon Critices ac Chronologiae Disciplinas, atque copiosam humaniorum Litterarum suppellectilem sapientissime. adjunxerunt, iisque armis instructi,

tot tantosque radios inde emiserunt, ut hispe stricta Haereticorum, perduellionis signa adversusEcclesiae Arcem erigentium , acies obtusa penitus fuerit atque profligata . Gloriabantur in primis Novatores Saeculi XVI. Linguarum Hebraicaedi Graecae peritia, iisque imbuti, rem totam Theologicam ad Grammaticorum tricas callide redigebant , & scripturam Sacram, aliter ac Ecclesia Catholica, per summam temeritatem interpretabantur. Secundo, Sanctos Patres, eos saltein, qui primis Ecclesiae Saeculis floruerunt, obtorto collo , ad suas partes trahere moliebantur . Denique , Catholicis Scholae Theologis Historiae & DLsciplinae Ecclesiiasticae ignorantiam, Disciplinarum

Critices & Chronologiae , humaniorumque Litterarum neglectum elato supercilio objiciebant.

548쪽

Hinc factum est, ut Catholici Scholae Theologis ad hanc Haereticorum frangendam audaciam , e dem doctrinae subsidia, easdemque Disciplinas, quibus sese Haeretici plurimum jactitabant, in E clesiae Catholicae castra pertulerint, summo itudio atque industria perpolierint, & ad veritatem Catholicam forti brachio defendendam feliciter conis verterint . Et primo quidem Theologi Scholastici Saeculi XUI. non levem & perfunctoriam, sed plenam ac persectam Sacrarum Linguarum Hebraicae& Graecae notitiam assecuti, earum beneficio falsas Haereticorum Interpretationes Scripturae Sacrae, eorumque ratiunculas pervaserunt, solidisque argumentis Oppugnarunt. Secundo, Theologi Saeculi XVI. in eam maxime curam incubuerunt, ut diurna nocturn que manu versarent Sanctorum Patrum Scripta, genuina a spuriis secernerent, aia

sutas a falsariis lacinias, interpolationesque distinguerent, & omni argumentorum genere probarent , nullum novitiis Haereticorum commentis

a Sanctorum Patrum testimoniis peti posse praesidium. Postremo, Theologi & riptores Saec ii XVI. Historiae ac Disciplinae Ecclesiasticae studium , humaniores Litteras, & Disciplinas Critu ces ac Chronologiae impensd coluerunt, ut videre est in Onuphrii, Baronii, aliorumque ScriptOrum , quos in superiori Colloquio percensui, doctissimis operibus, in quibus omnia quae ad Theologiam Dogmaticam , Polemicam , Asceticam, ad Historiam & Disciplinam Ecclesiae , ad Criticam , & Chronologiam attinent, pertractantur puro & eleganti scribendi genere, quod Scripturae Sacrae authoritatibus , de Historiae monumentis, Tom. . L l con-

549쪽

congrue suo loco positis , velut sale optimo , inspergitur, & Veterum illustratur Patrum Sententiis ad rem facientibus , quae legentium animos non soluin Sacra & Ecclesiastica eruditione locupletant, sed ad virtutis amorem inflammant. Hanc

viam & methodum secuti, iisque Disciplinis instructi Theologi & Scriptores Saeculi XVI. falsa

Haereticorum dogmata maximo cum Ecclesiae emolumento confutarunt, optandumque esset , ut

hi, qui modo Scholae Cathedras ac subsellia implent , eorum vestigiis insisterent; di non tantum edocerent Theologiam Scholallicam, quae Haereticorum errores presto pede insequitur, nodos subtiliter explicat, ossulas veritati tenebras dissipat, atque involutas fraudes in medium dienta producit, sed suos insuper discipulos ad Scripturae Sacrae , Historiae & Disciplinae Ecclesiasticae studium , ad Critices , Chronologiae, humaniorumque Litterarum cultum & amorem excitarent,

cum certum sit, ejusmodi Disciplinaruin .ulania, este Theologis apprime necessarium, sive Script ram Sacram interpretari velint, sive adversus Haereses aciem instruere , sive Scholastico in pulvere adolescentes, quasi in palaestra, exercere, sive res in Ecclesia gestas investigare, sive denique homines a vitiis abducere , di ad virtutes perducere cum utilitate deliderent. D. Hanc esse veram & utilissimam Sacrae Doctrinae explicandae methodum, fatentur ipsi- met doctiores Theologi Scholastici, quos inter

Bartholomaeus Medina Dominicanus, quem nuper

rime legebam , Quaest. I. Introductionis in 3. Pa tem Summae S. Domae haec habet: Easbilandus est

550쪽

Theologia Magister , qui rigidas O valdὸ implexasqviestiones agitat, ostendens quantum in pataura lis teraria profecerit, quae veris ad cbaritatem in pieta tem conducunt, tanquim pervia oe exposita negligens. Si quid explicandum est ex D. Paulo, aut verbex saero eloquio, videtur in alium mundum translatus i Si de instantibus, si de haeceitatibus velis aliis quid, plura dabit, quam qua tribus onerariis na-

ωibus vehi possent . Hi sunt sanὸ, de quibus dicit

Apostolus Paulus , quὸd languent circa quaestiones in pugnas verborum, quod conversi sunt in vaniloquium.

Quibus verbis juremerito doctissimus ille Theologus carpit quosdam Theologiae Scholasticae Professores , qui neglectis necessariis Disciplinis, frivolis dumtaxat & vanis indulgent quaestionibus, in tricis, nugis & quisquiliis , omne tempus insumunt, & quadam innovandi prurigine titillati,

nova Commenta procudunt, atque iis mordicus adhaerent; cum tamen vera Theologia, sicut saepius me monuisti, terminis a Majoribus sapienter constitutis circumscribi, & ad Sanctorum Patrum doctrinae normam revocari deberet . Quod sandnon est Theologiam Scholasticam damnare sicut perperam factitant Haeretici, qui ab hac strenua ratiocinandi duce multum sibi metuunt sed dumtaxat abusus in eam temere invectos corrigere , Scpalmites inaniter luxuriantes resecare, quo uberior cognitae veritatis fructus ad maturitatem perveniat , & Ecclesiae utilitatem afferat . At de Doctrina Saeculi XVI. satis hactenus diximus . Nunc in Disciplinam, quae eodem Saeculo viguit, sedulo inquiramus, & primum expendamus praecipua

SEARCH

MENU NAVIGATION