Interim adulterogermanum cui adiecta est vera christianae pacificationis, et ecclesiae reformandae ratio. Per Ioan. Caluinum

발행: 1549년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

stimonio tam impudenter abuti . At utile inquiunt remedium est tollendis dissidiis, si unus emineat, cui cogantur omnes parere.De hoe itaque liberam Eccle-sae consultationem relinquant, nec fingant verbo Dei praescriptum esse,quod statui ex usu debet. Quanquam haec quoque utilitas ' falci ab ipsis praetexitur. Praesertim ubi ista,quam iactant, plenitudo potestatis Eeentiose exultat,quae nihilo minus potest TFran nide seiungi qui in ignis il calore suo . Et ne hic diutius haeream si plena in Christianum orbem potestas, nihil aliud est quina episeopatus uniuersalis, hanc Gregorius,ut nefariam & sacrilegam, de soli Antichristo congrue utem,ubique detestatur. Cui de Papatu fides habenda potius quini ipsi Papaee Nunosibi, ut volet blandiatur Ro. pontifex, hoc imperio, quod illi ladulatores tribuunt.Sed apud sanos nihil aliud pro eiet, nisi ut Antichristum se ostendat.

Nunc, ut alia omnia remittam, si Romanuti pontificem volunt totius Ecclesiae caput agnosci:prismo loco dent nobis verum episcopum, necesse est

Quis enim inter episcopos eminebit nisi unus, & quidem eximius in ordine episcoporum eo Et ipsi quoque,dum Papatum ornare volunt subinde in ore habent Petri successionem,& Christi vices. Porrd quem Christi vicarium dicere audebunt Mediatores , qui profligata Christi veritate, extincta luce Euangelii, salute horninum euersa, corrupto & prophanato Dei cultu,calcatis atque laceratis omnibus sacris eius in-- situlis,dissipato Ecclesiae ordine barbarum in morem

dominature.Quid simile obsecro, habet eum Christo Papa,ut eius vices personimque substineat i quid

112쪽

set eommune eius dominatio cum ministerio Petri,

ut censeatur eius successor i Ergo, ut inter nos conueniat de primatu inde faciendum erit exordium, ut episcopum verὰ praestet cui primas in Ecelesia deferamus. Nani qui hoc statuit unitatis Vinculum : qualisqualis sit Romanus episcopus,totum illi orbe lab- esse debere, non ali ter hoc consequetur, qudm impiam e Christo defectionem excitando. In sacramentis hanc boni & aequi Pacificatores moderationem adhibent, ut septenarius num rus qui temere indoctorum hominum confictus audacia stulta mundi credulitate obrepsit, quasi sacer, retineatur. Subinde obtestandi mihi sunt lectores Vt causae, quae tractatur, magnitudinem ponesisque reputent. Sacramenta instituit Christus ut sim non mod3 Symbola verae religionis, quae filios Dei profanit hominibus discernant, sed testimonia quoque

diuinae erga nos gratiar adeoque pignora. In baptis- .mo nobis & remissio peccatorum, & rege ne rationis Spiritus offertur. In sacra coena inuitamur ad fruendam Christi vitam,vni cum bonis omnibus. Quale nunc temperamentum erit, si his misceantur homi--m figmentat obtendunt quidem Deum esse omnium authorem. Sed haec postea quaestio expedietur. Nue tantdm dico,nimium nos fore socordes, si natas in hominum cerebris qualescunque ceremonias tali-Bus mysteriis patimur aequari, in quibus salutis nostrae summaeontinetur.Cil in rogat Christus ex caribrae an ab hominibus sit Ioannis baptisma, non aliter

Iegitimum ratumque nobis esse debere, significat, quam si ecclitds fuerit institutum. Eadem in sacra-

113쪽

mentis omnibus valet ratio. Et sanὸ cil in profiteantur isti Mediatores, satramenta non testari nobis mo-d3,sed etiam exhibere, quae supra hominum captum sunt ac facultatem: nimium peruersos fore palam est, illa si subiiciant hominum arbitrio. Sacramenta duod Christo nobis esse commendata, extra controuersi

am est. De quinque ergo reliquis videamus quid sit

'sentiendum.

Prius tamen qu in liue progrediar, in bapti Gmo breuiter adnotare operaeprectum est, melius po'

tuisse omitti,quod de praecisa eiust necessitate commemorant. Praeterquam enim qu3d externis signis perperam alligatur animae salus: iniuria fit non leuis promi trioni aesi minus ad praestandam, quam offert salutem nisi aliunde adiuta,sufficeret. Sancta ideo nascitur ex fidelibus progenies,qudd adhuc utero inclusi ipsorum liberi antequam vitalem Spiritum hauriant,cooptati tamen sunt in foedus Vitae aeternat.Nec sanὸ alio iure per baptismum aggregantur in Ecclesiam nisi quia ad corpusChristi iam antὸ pertinebant, quini in lucem ederentur. Alienos enim ad baptismum qui adibittit ipsum profanat. Nunc ergo qui ita necessarium statuunt baptismum, ut d spe salutis exeludant, nisi qui eo tincti fuerint, tum in Deum sunt contumeliosi,tum se quoque ipsos implicant magna absurditate. Nam Christo alienos sacra Chri sti nota insignire qui fas esset i Baptismum ergo pra cedat adoptionis gratia necesse est: quae non dimidiae tantilin salutis causa est sed eam ipsam salutem in s Iidum afferriquae baptisino deinde sancitur , Hinc ut error alius ex alio scaturire solet, baptisandi munus,

114쪽

REFORM. RATIO. II

quod solis Eeclesiae ministris peculiariter mandauit Christias non adunum modJ quemlibet ex plebe,sed ad mulierculas etiam delegant.Taceo quod de forma x baptismi disputantes, posthabita mysterii explicatione, quasi parum ad rem faceret, in nugam verborum pronunciationem inlitant: acsi Clitissu scdmApostolos in nome Patris & filii,&Seiritus sancti bap

tisare iussit, magicum nescio quod carnem dictasset:c Mac non potius summatim indicare voluisset, undia dctota vis baptismi fluat,& cuius nomine tuinque admini stretur, & cuius fide nitatur,& quorsiam referrι

Ceremonias omnes,quibus purum Christi baptismum posteritas partim vitiauit,partim obfuscauit, allibatas manere iubent imo etiam restituit sicubi sint abrogatae. Hoc autem quid aliud est,qu m coenosis hominum inquinamentis coeleste Filii Dei lauacrum inficere e Simplex aquae Symbolum nobis mandauit Christus. Eo,ut par erat contenti fuerunt Apostoli. Non eadem apud suceessores valuit sobrietas. Arrisit enim oleum &cereus,& similes nugae. Demum obrepsit, quae solet peruersa superstitio : ut Chri gab hominibus addi tum, pluris quam aqua ore Christi consecrata,fieret. Aquam veris ipsam nouo & sumptuoso ritu quasi aliis profana esset oportuit consecrari.Denique ipsa baptitandi actio ex tam variis &multis partibus co sarcinata est,ut aquae Symbolum,quoasilum debuerat illie eminere, sub magno cumulo la ecat. Causantur superstitionum Magistri haec addi tamenta ornando baptismo seruire. Verum res ipsa

clamat, obscurari potius puram eius administratior

115쪽

nem. Aliqua igitur saltem correctione opus erat. Eam Mediatores adeo non admittunt, ut disertὸ caueant, ne quid nouetur.Detur hoc sanὸ vetustati: ut quae nosuperuacua mod3,sed etiam inutilia sunt,tolerentur. Quid autem si qua absurda &ridicula parumque congruentia cum mysterii dignitate reperianture Atqui eiusmodi esse sputum fateri cogentur, quo summa paruulorum labra irrigant. Sputo Christus attigit os muti cui sermonem restituere volebat. Quem praepostera est aemulatio, cilin idem in paruulis tentante An sie decebat commemorari Christi miracula, Ludibrium hoc quod undὸ vel quando emerserit nesci tur nullum certe grauem authorem habet pertinaciter eum defendunt n6nne apertὸ hue se tendere ostendunt ne qua lucis scintilla nobis maneate

In tractanda Coena, transsubstantiationis commentum reuocant: cui reclamare coguntur,quicunque verum coenae usum sibi perire nolunt. Hoc habent proprium sacramenta, ut pro humani ingenii modulo, quod spirituale est, in visibis signo conspiciendum praebeant. Haec porris Coenae spiritualis est veritas carnem Christi esse cibum,& sanguinem eius Potui quibus animae nostrae pascuntur. Huic nisi si uni respondeat sublata est sacramenti ratio. Panem ergo nobis porrigi & vinum necesse est,ex quibus discamus quod hic nobis Christus figurat. Iam si inane est panis simulacrum,quod cernimus:quid nobis testabitur nisi inanem carnis Christi umbrana Speciem panis ei se fingunt quae oculos ludat. Quis nos tandem haec intago perducet Proinde ut verum animae pastum hic fideles agnoscant, signum illis sisti

116쪽

oportet quod corpori pascendo eonueniat. Denique hoc in sacramentis agitur ut signi resque signatae analogia & amnitas quidam sit veluti transitus il sensu corporis ad animae intelligentiam.Quid nunc boni Moderatores3 Qudd te panem gustare putas & vinum falleris: desiit enim panis esse qui erat,nec quiequam restat nisi spectrum. Cuius ergo rei mihi symbolum erit E Quὁ res melius pateat similitudinem mutuemur ex Baptismo. Si quis aquam esse neget, qua illic abluimur, innon protinus evanescet tota Baptisimi veritas Quis enim sibi persuadeat lauacrum se habere regenerationis, si in signo nihil tale

inueniat e Ergo ut fructuosum sit nobis sacramentum.hoc nobis nunquam patiamur excuti,quod etiam compluribus & firmis Scripturae testimoniis co- probatur: Panem qui frangitur inter nos, esse comporis Christi κιιν - αν, similiter & vinum, sanguinis.

Aeeedit ad perspicuam Seripturae doctrinam, veteris Ecclesiae consensus. Nihil certius est,quimhoe delirium,quum plus sexcentis annis nemini venisset in mentem rixosis sophistis subitis, quasi abortivum aliquem foetum prodiisse. Et tamen sie obtinuerat illa,quam dixi de signi cum re signata analogia persuasio:vt initio explosum fuerit. Flux runt deinde complures anni, quibus creuit barbaries,& uni cum bonarum omnium artium studio purior religio obsolevit. Hoc ver4 fuit opportunum Sathanae tempus, quo reiectitium hoc dogma de- integro inueheret.Et tamen extiterunt seculis ferὸ omnibus sani homines, qui saltem displieete sibi non

117쪽

di simularent ἔdque non libera modὁ voce, sed serraptis quoque facerent testatum.Sed demus sanὶ errorem esse longa vetustate confirmatum. nos tamen religione constrictos tenent verba Christi, ne ullis hominum placitis, quae nos inde abducant, subscribere audeamus. Iubet Christus panem accipere & edere. Haec Omnium maxime seria actio est. Promissio additur, quae aliter stare nequeat, nisi panem verὸ ed mus. Retinenda est enim semper illa,quam notaui, similitudo. Sicuti pane & vino alitur corpus, ita cibum animae esse Christi carnem,& sanguinem eius, potum. Nos itaque Cthraei mandato obtemperantes,

promissionem quoque simul amplectimur, non dubitantes quin arcana Spiritus sui virtute intus efficiat in nobis,quod panis oculis significat. Boni isti viri. qui pacificatorum personas induunt fictitiam μ'αμόρφωσιν, cuius nusquam in Scripturis fit mentio, lato supercilio afferunt, acsi centum oracula ad eam comprobandam coelitus allata essent.

Negamus fas nobis esse, discedere e eertia Christi verbis. Quid est causae, cur in hanc,quam Christo deferimus, reuerentiam adeo atrociter saeuiant, ut hoc solo crimine nos habeant pro haeretieiuNam simplici & vsitata damnatione non contenti, calumniantur vocari e nobis in dubium Christi omnipotentiam ipssimque insimulari vanitatis. quasi verJ hic de Christi potentia disputetur ac non pomtius ex eius verbo quaerenda sit mysterii veritas R Tum omnium conuersionem fieri posse Christo nos quoque fatemur. Verum si quis inde coelum colligat,conuersum es eis terram: ridiculus erit virtutis

118쪽

ghalnae aestimator, qui naturae ordinem ab illo fixum & constitutum monstra sibi fingendo reuellat. Ita in hac quaestione quaerendo quidnam possit Christus, frustra se fatigant quum haec una cognitio sensus omnes nostros in se continere debeat , quidnam Velit. Voluntas autem eius non alibi quam in verbo quaerenda. Nunc syllabam unam proferant,quae te'

sis sit huius quam iactant conuersionis.Atqui nulla Vsquam reperietur. Nimis ergo futilis est calumnia. qu8d nos eum Christi potentia in certamen , quod nullum est,esi mittunt. Vanitatis portJ Christum a nobis argui quilm improbe mentiuntur e Pronunciat Christus se corpus & sanguinem suum dare

nem ac vinum porrigendo. hoc totum recipimus.

nec ver3 dubitamus quin sua constet promissioni fides,quae certὸ constare nequi t quin res exhibeatur ipsa. Sed hoc est scilicetinihili prae suis portentis aestimant quicquid & ore Christi proditum est.&solidam mysterii vim explicat,& totum , in quo acquirescit fides, spiritualis gratiae effectum continet. Hic ut plurimas absurditates non enumerem , vel magis errorum prodigia, quae ista transsubstantiatio pepetit quis omnino pius,& ritὸ eruditus in Christi seliola, non eam vel hoc nomine detestetur e quὀd quum proprium hoc habeat coena Christi, ut in caelum nos attollat simulac animis nostris insederit haec persuasio .eonuersum esse in corpus Christi panem , deo sum mentes in terram flectit, quae in coelum assurgere debuerant.Ad se nos Christus inuitat.Quia tam altὸ eonscendere non possumus: manum ipse praebet, & quae idonea nobis adminicula esse nouit , bis

119쪽

η VERA ECCLESIAE

nos iuuat atque attollit in eoelum usque: ut scitismloquantur, qui sacramenta scalis comparant.

Iam fingamus quod isti volunt: non esse panem qui spectatur in sacra mensa, sed inclusum esse Christum: quis non in terra, ubi se Christo potiri putat,

defixus haereat,non mente minus quilm corpore t ita fiet. ut signum, quod singulos corporis sensus exercere , ad mentem supra coelos erigendam, debuerat,

hanc corporis sensibus alligatam retineat sub mundi elementis. Neque aliud hic dico,quam quod mundo accidisse notum est. Quotus enim quisque reperietur in Papatu,qui non ad externi signi intuitum sic obstupescat, ut Christum in coelesti gloria quaerendum esse obliviscature

Huic tam crasso stupori annexa est deterior etiamnum superstitio. V bi enim adoratur Christus nisi in pane Atqui si apud nos valeret Scripturae auto ritas, ita magnificὰ cogitandum erat de coelesti ipsius gloria , ut nihil carnale aut terrenum de ipso sentire nobis permitteremus. Si leue ducimus vitium,praeposteram Christi adorationem, coram Deo certὰ &- Αngelis execrabile sacrilegium censeri non desinet. - Habenda est tamen Moderatoribus gratia,qudd tacitum minimὸ reliquerunt,quid sentirent. Poterant enim tacendo fallere. Sed ciliat meritJ Christum in

Sacramento adorari algerunt his verbis admonemur,

quid nobis sit praestandum si subscribimus eorum decretis. Fateor certLChristum ubicunque simus esse adorandum. In Coena vero cdm se nobis fruendum offerat,ritὸ aliter recipi nequit,qu ni si adoretur. Sed hoc quaeritur:Surssimne n deorsum respiciat nostra

120쪽

udoratio. Porr3 eqm nihil illic nisi coelitils geratur. etiam si in terra fiat:si velimus eum fructu ad partici-Pationem nos comparare,altius terris & mundo ex

rendae sunt mentes. Deinde eqm in coelesti gloria r sideat Christus quisquis alid se conuertit eius adora ridiέausa ab ipso discedit. Et quid illa valebit antiqua praefatio ut sursum eorda tollantur, quam hodi-εque in suis missis cantillant Papistat: si cultus noster in terra haeret e Sed ita necesse est omnibus accidere. qui semel labyrinthum sunt ingressi,ut in nouos magisque perplexos subinde flexus se proiiciant. Proinde Christum adoratu ri, ut oportet, terrenam Omnem de ipso eogitationem exuamus. Ita fiet,ut Co

nam celebrantes adoremus quidem ipsum quasi praesentem: sed animis in eoelum sublatis, qu8 nos fides Vocat,non in panem defixis: quod est non minus il recta fidei regula, quem d gloriosa Christi maiestate, alienum

Iam quod, peracta Coena, manere nihilominus aiunt Christi eorpus, quandiu panis consecratus seruatur : id addi oportuit, ut sibi in errore constarent. Quo enim transvolaret Christi corpus si in locum panis semel subiissetὶVeril ira qualem iis religionem dicemus esse, qui tam putidis ineptiis assentiuntur e Nisi quθd potius simulant. Quis enim nisi pla- nὸ Diabolo fascinatus, plus appetet in Sacramento, quina quod continent promissiones e Nunc expendamus Christi verba.Certὸ non panem alloquitur,ut fieri corpus suum iubeat. Panis ergo non sibi, neque in se corpus est, sed nobis, quatenus nobis in spiritu- lesImbolum offertur . Deinde edui inter se coha

SEARCH

MENU NAVIGATION