Interim adulterogermanum cui adiecta est vera christianae pacificationis, et ecclesiae reformandae ratio. Per Ioan. Caluinum

발행: 1549년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

ter ab hominibus fieri dieo. Vndὸ enim tanta licen tia,ut signum fabricent suo arbitratu, quod mox pignus sanciendae salutis esse iubeant e Deus peccat

Tum remigionem nobis promittit . De ceremonia, nullum verbum.Isti ad sacerdotem nos ablegant qui manus agitatione nobis testetur peccata esse remissa. Quasi penes eos sit mortis Christi virtutem suis placitis assigere.Ergo quanti aestimamus peccatorum remi sionem tam serio contendere nos decet, ne ritu humanitds inuento suspendatur eius fides. Vnctionem, quam sanandis aegrotis adhibuerunt Apostoli, sicut fatemur fuisse Sacramentum,ita negamus,ad nos pertinere: quia pro ratione gratiae cui seruiebat,temporale fuit. Donum sanationis non fuisse perpetuum omnes norunt. Est enim ex eorum genere, quibus nouam Euangelii praedicationem illustrari Deus voluit, donee fidem in mundo acquireret. Itaque paulopθst fuisse ablatum, ex veteribus historiis colligere licet. Testimoniis uti superuacuum foret in re notissima: adeoque confessa. Quid ergo sibi volunt Mediatores e Donum quod olei symbolo notabant Apostoli, si ultra eorum aetatem durat se obtendant, turpissimae impudentiae conuincentur. Vulgare autem prouerbium est: A esso-irium sequi naturam principalis. Constituo igitur ex quo res ablata est,non frustra mod3 retineri signum: sed nimis petulanter ludi in re seria. Vt veri sint Apostolorum imitatores, dono sanationis praeditos esse oportet. Nunc cilmillo carentes,signum nihilominus usurpent nihil sunt quilm simiae. At Iac3bus frater Domini non testimonio solam hane unctio

nema

132쪽

nem sed promulgatione quoque &a celebrat . Nam hie rhetorica vehementia perquam tumultuoia insurgunt. Ego veris Iacobi verbis suffragium meum libenter addo. Sed hoc illi consilium nego fuisse . requod efficax esse nouerat repraesentandae Dei gratiae Symbolum, ad frigidam aemulationem prostiqueret. Certum est autem, unctores huius temporis nihil3- magis eius gratiae,de qua loquitur Iac3bus, esse ministros quam rex olim fuerit histrio qui personam Agamen nonis agebat in scena. Contemni gratiam causantur quam hic Christus porrigit. sed quaenam est illa Quos ungebant Apostoli,teste Marco simul sana' bant. Nunc veris nulli nisi morituri unguntur: ut parum absit quin profanata unctio censeatur, si quis

ex morbo conualescat. Atque hanc cautionem repetunt Moderatoresme oleum asseratur,nisi eὰm instat mortis periculum . . Verum mihi respondeantreilmhoe aegrotantibus leuamen indifferenter Iae8bus assignet: qua fiducia ipsum restringunt ad peHeulosos lethathsque morbose Si tanti illis est Iae8bi

authoritas cur non dubitant ab ea discederee Vt tamen illis impunita sit haec licentia: qua fronte Iac3bum obiiciunt, cuius maximἡ verbis labefactatur quod stabilire volunt e Leuatum enim iri aegrotum testatur ille. Nunc quotusquisque oleo sanitatem ieeuperatevix centesimus quisque ab unctione'iuit. I mo ne hoc quidem agunt, ut medeantur aegritudini sed tantilm ut pinguiores ad sepulcrum mittant. Et nos adhuc crudelitatis accusant,quia solatium tam eximium laborantibus negemust in veris unus sit

aliquando visus , qui opis quidquam inde sensisseta

133쪽

r38 VERA ECCLESIAE

Omitto quot praeterea ineptiis reserta sit hist Ionlia haecvnctio fimo quot impiis superstitionibus turgeat:

quia satis est in praesentia, eorum vanitatem monstrata. Manuum impositio, qua in suum munus e-sieran tur ministri, quin sacramentum vocetur, non Pugno. Sed hanc appellationem trahi ad septem,quos Vocant,ordines ut hactenus receptum fuit in papatu, ct Mediatoribus placet nequaqua rationi cosentane-uin dico. Quin etiam quod de sacerdotio affirmat nugatorium est, eius scilicet honorem ac potestatem conferri omnibus,quos ordinant episcopi. Principi δ1atis notum est,quorsum ordinentur in papatu. Nempe sacrificandi causa. Hoe enim habet solenne inaugurationis earmen: potestatem illis dari placabiles offerendi Deo hostias. Atqui nihil sibi tale a Christo

fuisse mandatum,ostendent . Quanquam enim huius rei tractatio in proprium locum melius differetur: Uno tamen verbo sacerdotium, quod fingunt,euertere promptum est. Nam quos nullo Dei iussu praeficiunt episcopi ad offerenda sacrifieia: iis spiritum sanctum quo iure elicient e Nego totum sacerdotium Papale diuinae vocationi inniti. Ceremoniam ergo, qua ordinantur, quomodo sacramenti nomine dignarer e Adhaee,dum iterum nobis perpetuam successionem insinuant fucosi Mediatores: vicissim obuiandum est rursus eorum astutiae.Nam & legitimos censeri presbyteros volunt, quicunque i eornutis episco Pis sunt creati: & omnes exeludunt a ministerio nisi qui fuerint eorum manu ordinati. Quanquam in

priore quiddamlongὸ maius praedicant. Nam Perm

134쪽

REFOR M. RATIO

Inde aesi nouas neerent ereaturas, fingunt indelebi- Iem characterem ab episeopi benedictione imprimi. Et quidem operaeprectum est notare quis sit ritus imprimendi huius characteris. Quia flatu significauit Christus spiritum quo Apostolos donabat, quasi Spiritum sanctum efflarent ex gutture, Christi exem-Plum more suo,hoc est praeposter/ aemulantur. Μutuantur & ex lege Mosaica, aliud: nempe ut digitos inungant . Sed quis ipsos docuit in usum reuocare, quae suo aduentu Christus abrogauerat tHae in re nomod/ praecepto desti tuuntur: sed ne vetustatis quidem trocinium, nisi fals3,obtendere queunt. Est enim Vtrunque nouitium inventu:quod purioribus seculis ignotum fuit.si ius sacerdotii,quo gloriantur,in perpetua ab Apostolis successione fundatum est: ipsa prirndm origo investigetur. Praecipua inter eorum ceremonias ea est,quam dixi: cuius authores esse Apo-

stolos nego. Ab ipso igitur initio cessa velut propri/ loquar, long8 ab initio quod iactant distat eorum

sacerdotium. Verdm ut ad fontem perueniant:quoties tamen multis in locis interrupta fuit successio eQuini multis Ecclesiis haereticos praefuisse, eorum historiae narrant e Tota ferὸ Germania bis ante nostram aetatem 4 sede Romana discessionem fecit. semel, edin diuortium facere cilm uxoribus cogerentur presbyterit iterum eqm Gregorius septimus Henricho quarto Imperatori infestus, Germanos, fulminando, vellet ab ipso diuellere. Omittam recentiora exempla:quae per se expendent sanHectores.Quis enim rerum mediocriter peritus ignorat , ut tres Antipapae

suis iactionibus Ecclesiam distraxerinte Ex duobus

135쪽

14o VERA ECCLESIAE

saltem neuter fuit, qui non plures ordinauerit episcopos: a quibus rursum creati presbyteri. V bi continua successio Verum his omissis Ioannam papissam transiliant oportet,si continuare suam ab Apostolis seriem volent.Si excutiantur vetusti annales:multas reperiemus primarias sedes ab haereticis fuisse occupatas. Τ ot interruptiones dissimulando, nihil proficiunt.Vt ad propinquiora tempora redeam: donec Basiliense concilium probauerint non legitimum fuisse:semper obtinebo,neminem esse in toto elero Papali no schismaticum. Omnes enim ab Eugenio ducunt originem : quem synodus non mod3 abdicauerat Papatu, sed cum sua uniuersa secta, haereseos damnauerat ac schismatis. Scio quid respondere soleant. Quod enim illis unicum restat asylum: sortiter synodi illius authoritatem repudiant. Sed cum habuerit quascunque ipsi legitimae synodi praescribunt notas: quanti valere debeat illa reiectio pii lectores aestiment. Atque ut nihil horum esset: nego sub toto Papatu Vnum esse verὸ episcopu: nisi fortὸ titulo & insignibus in tantae rei probatione contenti simus.Non dico nunc cuiusmodi sint insignia, quibus sibi reuerentiam conciliant. Norunt tamen pii omnes, prosarnas esse laruas: quarum aspectu obstupescerent Apor stoli ii viverent. Fingamus tamen si veritas subesset, alioqui conuenire: an tamen ex inani spectaculo epi' scopos iudieabimus e Nihil enim praeterea episcopale habent: nisi quod pauci suggestum interdum con

scendunt: utivna atque altera habita concione,velut defuncti,toto anno aliud agant. Alios arcet inscitia:

bona pars nescio quid sua dignitate insertusasse putanta

136쪽

tant verba ad populum facere. Quanquam vix eentesimus quisque reperietur qui possit docendi munus obire, quin se ludibrio exponat. Fingamus tamen, silendo & nihil agendo successores esse Λpostolorum: quotus quisque est eorum, qui presbyteros sua manu creare digne tureNonne putida mendicabula, ut plurimum,in has partes subrogant e Deus bone i qud recidimus e Si tantum ludibrium in Ecclesia valere debeat: Vt qui voto perpetuae paupertatis obstrictus,

mendicando ac fallendo corraserit aureos trecentos,bull mque hoe preeio mercatus fuerit quae eum Ascalonitam episcopum nominet, subitd emergat Apostoloru successor, qui passim creandis presbyteris locet operam,ne intercidat Ecclesiae successior Si hanc lain foedam.sacri ordinis confusionem intueantur Apostoli: quid in ea suum agnoscent eQuid si ad canonicas electiones eos reuocem e Nee iam loquor de Christi regula: quae tamen una sufficere nobis deberet. Tantum quaero sit ne iustus is habendus veri episcopi successor, qui aut per vim obtrusus,aut persimoniam inductus fuerit,aut profano more emerserit ad episcop/tum . Hoc posito,de

electione Papae sui mihi respondeat, num affine quidquam habeat,non dico veteri & nimis rigidae formae, sed Nicolai praescripto,quod Gratianus refert.En Nicolaus, qui iam immenso interuallo pura r tione desciverat eligendi modum tradit, qui utcunque to-larabilis esse queat. Si summa iure pgatur,tunc quoque interrupta erat series. Quid putem hodie fit e

Nihil dicam , nisi quod omnes norunt: nihilo magis Cardinales in eligendo Papa respicere quid illud dii-

137쪽

eolai deeretum praeeipiat quilm Diaboli in suis Inseris tumultuantes loquentem ἡ eoelo Deum audiunt. Quid de episcopis uniuersis sentiendum e Verba sunt ' Leonis Ro.episcopi: Qui omnibus praeesse debet ab omnibus eligatur. Nam qui nisi probatus & cognitus assumitur, per vim in truditur. Ae quoties eius rei facit mentionem negat verum esse episcopum,nisi qui a clero electus & st plebe expetitus fuerit . Nec aliter pluribus locis Gregorius. Si haee sententia lo- eum habet:praedones se fateantur esse oportet quicunque hodie voeantur in papa tu episcopi. Nemo enim .

quanuis impudens, se a populo expetitum fuisse di-eet. QuM ad clerum spectat: iampridem inualuerat

hare antiqui moris eorruptela , ut soli iosi ventres, qui se eanonicos appellant,suffragia venderet. Nunc Regum esse beneficia coeperunt episcopatus . Hue' aecedit manifesta simoniae foeditas. Qua enim eommendatione ut pluriinum, nune ad honorem peruenitur e Ego sanὸ longa recitatione adeo non delector, ut tam flagitiosa Christiani nominis probra vel attingere pigeat. Bene tamen habet quod me tacente,res

loquitur,nihil ab ordine Apostolorum magis discrepare,quim talem grassandi licentiam qua hodie episco- Patus occupantur. Cἡm Apostolus disputat qualiter secundu ordine Melchi redee constitutus sit pontifex Fili ut Dei diligenter similitudinem persequitur,sine qua non constaret illa a Davide posita eoparatio.Nisi velint singulari quodam nouoque priuilegio se extollere supra Filium Dei, ostendant quomodo ad rationem Apostolicam eompositi sint hodierni epist patus. Nempe inter hos & illam optimὸ conueniet,

138쪽

sii, qui plebem sibi commulam tota vita nunquam videt, si puer decennis,si leno si aleo si venator, in omni nequitia excercitati omnis & pietatis & liberalis doctrinae expertes , Apostolorum peilonam iusti

neant.

Aliud etiamnum exoritur malus certamen.

Nam si eos eo stet infensissimos esse eius doctrinae hostes quam Apostoli non modo prodiderunt , sed proprio etiam sanguine obsignarunt: si omnia eorum consilia, eonatus omnes, tot6mque institutum liue tendere pala fiat,ut quod summis laboribus constituerunt Apostoli ex professo euertant: quid amplius volumus Detur mod3 nobis audientia tacitὸ ostendemus vix ullam esse sanae doctrinae partem, quam non suis eorruptelis insecerint.Hoc quidem obtinebimus: purum Dei eultum impiis superstitionibus ipsos contaminare, infinitis erroribus implicuisse tum fidei tum poenitentiae doctrinam' Christi virtutem ac gra- . tiam non obscurasse tantum variis tenebris, sed propemodum extin xisse , adulterasse indignis modi, sacramenta. Id iam totos triginta annos egerunt Christi serui. In eodem hodie cursu pergimus. Nihil dicd. euius libri nostri non sint luculenti testes. Boni viri, ubi se plusquam eonvictos, & letaliter confossos vident,negant Apostolorum successoribus inhibendam esse molestiam. Atqui huius rei cognitio ex doctrinae discussione petenda erat. Ad eam ultro ipsos freti bonae cause fiducia prouocamus. Ne respondeant, praeiudieium de hoe ipso fieri volunt quod in quaestionem vocatur.I t; net ut qui omnia Apostolis habent contraria. sola temporis continuatione se eorum te

139쪽

nere locum vicesque agere probentiAtqui eodem e Iore , qui homine ingulato , in eius domum inuolauerit se illius iactabit esse vicarium. Multὁ plus aratione illa gubernandi, quam nobis Apostoli com-

me ndant distat papatus, quim libero, ac bene eom, posito libertatis statu tyrannis, quanuis saeua & truculenta . Quis iam tyrannum ferat, consularis aut alterius legitimi Magistratus quem ipse sustulerit nomine glorianteme Nihilo autem minor est istorum

impudentia, qui postquam sanctum illud regimen

eum Christi iussu, tum Apostolorum usu eonstitutum labefactarunt,eius tamen successaonem suae tyrannidi obtendunt. Nam ut maximὸ continua fuerit temporis series: si tamen interciderit Apostolatus:

quod lacerato Dei cultu sep lto Christi officio extincta doctrinae luce pollutis sacr/ilietis necesse est: quae manere potest successor Nisi fori 3 qudd sicuti mo tuo haeres succedit: itaJsti pietatis interitu partam sibi dominationem put ne . Sed ciliri totam gubernandi rationem penitus nautauerint: magis profundum est inter eos & Apostolos chasma, quim ut ulla

iuris communicatio intercedat. ti Atque ut locum hunc uno verbo claudam:nego esse successionem,cuius rei nulla est erigo. Nego item sacrificandi munus, quod in suo sacerdotio praecipuum numerant, unquam fluxisse ab Apostolis. Quare alios iam quaerant ordinis sui authores. Qu/d autem eodem praetextu, os occludunt piis omnibus,qui Ecclesiae instaurationi student, quasi ad doeendi munus ritὸ non sint vocati: eo nihil assequuntur,nisi ut totus. mundus intelligat, non aliter

140쪽

terstare eorum Urannidem posse, quὸm veritate oppressa. Verilm est quidem,in Ecclesia bene ordinata, nullos ad publicum docendi munus esse admittendor, nisi qui per ordinarios pastores vocati fuerint.Sed

quid hoc ad Papatum Nisi ad Antichristum Christi

potestas transferature Dederunt Apostoli operam Vt par erat,propagandae ad posteros Ecclesiae. In hunc Mnem, creatos populi suffragiis pastores ordinerunt. Postea,vn eum doctrinae puritate, iusta eligendi ratio obsolevit. An nemo erit iustus Christi minister, nisi qui per corruptelam obrepserit e Successionem, quam sibi tanto supercilio arrogant, iam illis erspui. Meminerimus praeterea,cdm sacrificos sua inauguratione creent non pastores: illigari sacrilegio quicunque illorum ordinari manu sustinent. Nemo igitur poterit nisi malo detestandoque auspicio, ad promouendum Christi regnum accederet Iino, inquiunt,

Vtcunque pessum eant omnia,nemo, nisi vocatur,accedat .. Iam sum praefatus, nihil esse eontrouersiae,

quin ubicunque incolumis, aut saltem tolerabilis est Ecclesiae status,expectanda sit ordinaria vocatio. Sed an propterea lex Deo imposita est, quin extraordinem qui collaptim dirutimque Ecclesiam restituant, Prophetas ipse excitet suo spiritu ac alios minis rospSed eni in inquiuntddaecidere nunquam patietur Ecclesiae perpetuitas. Ego sanὰ concedo fieri nunquam Posse,ut Ecclesia intercidat. At cilin ad pastores referunt,quod de perpetua Ecclesiae durati e promi titu in eo vehementer err nt. Neque enim si desint

Pastores ideo protinus desinit Ecclesia . Tune quidem,sateor verὸ & stat & floret, ceni in unum ouile la

SEARCH

MENU NAVIGATION