장음표시 사용
91쪽
ritum vel non ita communiter receptum fuisse. Cee extra controuersiam est,totos mille annos & supra
hae lege solut is fuisse Ecclesias, quam noui Mediatores quasi perpetuam, &vn cum Euangelio natam, obtrudunt. Quod si necessaria est,quam fingunt cognitio , ut peccata remittere nequeat, nisi qui audiuit: temeritatis damnandi sunt non modd praestantissimi quique veteris Ecclesiae pastores, sed Apostoli ipsi,adeoque omnium Magister & Dominus qui omnes, cum morem confitendi nescirent ligare tamen& soluere ausi sunt.
Scio eiusnodi homines ubi species aliqua v-tilitatis se ostendit, quiduis sibi iubendum permittere . Atque haec ratio est cur tantopere confessionem urgeant, quia mundum volunt sibi obnoxium facere ut obsequentem habeant. Multis ergo nominibu τeonfitendi ritum utilissimum esse contendunt.Nempe si reputamus quid priuatim ipsis expediat. Cilnitamen omnia dixerunt, nihil afferunt magis speciosum, quina quὁd impios cogunt semel quotannis erubescere . Scilicet. multum profectum est, eum apud nos plus hominum valet pudor, qu m Dei & Angelorum reuerentia. Et tamen hoc ipsum esse falsissimum usus qui optimus est Magister docet. Ed enim maiore peccandi protervia lasciuiunt, quia se fore saluoseonfidunt simul ae in aurem sacrifiei quidquid intus eos grauat,exonerauerint. Perinde ac si Dei tribunal effugerent iudicium hominibus deferendo rDenique non secus ae ebriosi, vomendo ad nouam crapulam se comparant.Quid autem exaduerso nobis promptum esset obiiceretAn non ex hae larua innu
92쪽
meras malorum species prodire notum est Verum ut demus,esse verum quod postulant: nihil tanti esse debet,ut in seruitutem redigantur conscientiar, prostituatur Christi gratia opprimatur Fides. Vt maxim inquam, expediat, cogi ad confitenda sua peccata homines: Deum tamen facere , quasi res sit ad salutem necessaria,neque fas est neque expedit. Stringi enim talium legum vinculis conscientiae nequeunr, quin strangulentur. Ergo omnibus illis abruptis, discamus solis gratuita misericordiae promissionibus, omnes sensus habere deuinctos. Similiter, eqm de spirituali consilentiae foro agitur nulla satisfactionum fiat mentio. Vnica enim est Christi satisfactio, quae non culpae tantdm aeternaeque mortis reatu nos eximit : sed temporalibus quoque poenis redimendis est precium. Arridet quidem,prima specie illa distinctio poenam aeternam gratis remitti Christi beneficio: temporales autem nostris satisfactionibus.Sed re propius inspecta protinus evanescit. Reclamant primilm omnes Prophetae,qui Dei misericordiae poenarum relaxationem ubique assignant. Quod Deus gratis condonat, certum est, nullis operibus nos promereri.Atqui dum ita Deum 'loquentem inducit Propheta, Propter me faciam, non propter vos: de remittenda temporali Poena sesemo habetur. Imo quoties ferὸ ad petendam gratuitam veniam confugiunt externas calamitates deprecantur,ut sunt irae Dei indicia Et cilin nos recipit Deus in gratiam, simul finem malis se impositurum Promittit. Denique sicuti culpam poena sequitur,tanquam fructus arborem: ita culpa renuis , tanquam
93쪽
excisa radice poena quoque extinguitur. Verum est quidem ,hoc optimum esse remedium, ne iudicentur homines Deo, si seipsos iudicent: quemadmodum testatur Paulus. Id tamen perinde accipi non debet,acsi mutua compensatione ipsum placarent.Sed cum hoc unum ages Deus nos puniendo, v t ad poenitentiam cogat: non mirum est,si poenae dicatur occurrere peccato qui sponte se corrigit. Verbis enim nos inuitat prius caelestis Pater quilin manu feriat.Si voluntaria in nobis conuersio apparet, obtinuit quod volebat.Illic iam cessat puniendi materia. Denique sicut in futurum tempus respiciunt, quae piis infliguntur poenae:ita qui eas avertere cupit, non est quda studeat satisfactione aliqua quod deliquit, expungere: sed se quibuscunque potest modis cum ad humilitatem , tum ad veram resipiscentiam erudiens, sui ipse peccati ultor sit homo, ne Deum experiatur vltorem . Qui Deum sibi vult parcere ipse sibi nec pateat nee indulgeat. ut erigi vult il Deo se ipse humiliet. Sed ho et totum nihil ad mutuam compensati nem.Nam qui in hunc modum de se poenas sumunt, qu3 praeueniant Dei iudicium constituunt sibi nihilominus in Christi sacrificio non mod4 culpae expiationem , sed poenarum etiam , quascunque meriti sunt,vcniam. Satisfamones porris, quarum usus est in Ecclesia, ciliat ad exemplum magis pertineant,
Rars sunt ordinis politici, non autem spiritualis iustitiae subsidia. Huie doctrinae, qui vel tantillum derogant, nunquam tam speciosos habebunt praetextus, quin saltem palam fiat,exivales ipsos tendere insidias ho-
94쪽
minum saluti: quas si cauere negligimus Austra post hae gememus salutem amissam, quam ipsi sponte
prodiderimus Sathanae,& eius ministris. Cauendum itaque ne illae nos demulceant Sirenum voces: Hoc parum est. Hoc commoda interpretatione mitigabitur. Hoc facilὸ latebit. Hoc admittetur non magno periculo. Potius audiamus monentem Christum: Ambulate dum lucem habetis. Nam si quas patimur clarae luci nubeculas opponi, citius quem putemus, obruent nos tenebrae. Vnica est ianua qua ingredi nos in vitam aeternam oportet. Unica est via qua ad eam peruenitur. Minimus ab his deflexus procliuix est in mortem error. Huc accedit,qudd obliquis vό-
lut cuniculis simul impetitur Christi gloria quam ita coniunctam esse cum salute nostra voluit ut alteri qui detrahit, utranque violet. Ergo in asserenda gratuitae iustificationis doctrina, non tantilin qu mlit nobis chara nostra salus, sed etiam quilin precio Christi gloria specimen edendum est. Undὰ apparet, qu ni detestandum interitum nobis moliantur perfidi Mediatores, qui suis fucis huc nos inducunt, ut non minus i ilium Dei simus ingrati , se m propriae salutis proditores. Atque ut demus, relinqui istud nobis integrum, iustificari sola fide hominem i qui tamen nihil
praeterea relinquunt, quo tandem loco habendum censent cultum Deit Est ne illis res tam friuola ut pacem Ecclesiae morari non debeateAtqui hominum de Aragelorum saluti praeferendam esse dico. Proinde, qui non tanti m posthabito,sed etiam relicto Dei culis,alterum illud caput duntaxat urgent, quid sit v
95쪽
ra religio,nondum didicerunt.Si quis obiiciat praeci puam diuini cultus partem fide, eiusque exercitu contineri ego id quidem fateor. Sed disputare,quo modo salutem adipiscantur homines , quomodo au tem ritὸ colatur Deus tacere nimis est praeposterum Adde, quὁd huius rei cognitio propriam explicationem desiderat: cuius duo potissimum sunt membra. Primilm enim statuendum est, spiritualem esse Dei
cultum, ne in externis vel ceremoniis, vel aliis quibuslibet operibus reponatur: deinde non esse legitimum, nisi ad eius,cui praestatur, voluntatem sit compositus,tanquain ad suam regulam. Vtrunque plus quam necessarium est. Nam ut nihil quilm terram ct carnem sapimus, ita Deum metimur nostro ingenio. Vndὰ fit ut semper magis arrideant externae pompae quae nihili sunt coram Deo, quilin interior cordis veritas,quam solam probat ac requirit. R ursus nota est
ingenii nostri lasciuia: quae hic maximὸ exultat, ubi nihil prorsus audendum erat. Quossibet cultus,& alios subinde atque alios comministi homines sibi
Permittunt.Neque hoe est seculi unius vitium. Vsque ab exordio mundi ita licenter mundus cumDeo
lusit. Ipse autem clamat nihil sibi pluris esse,queni
s' obedientiam. Itaque omnes cultus,praeter manda tum suum confictos, non mod8 tanquam irritos respuit sed planὸ damnat . Quid testimoniis utar in rei tam aperta e Cilni prouerbiales inter Christianos esse debeant eiusmodi sententiae. Quisd prius membrum, quasi superuacuum securὰ omittunt fucosi Mediatores, ut ne Verbula
quidem attingant,seiritualem esse Dei cultum:quia
96쪽
aliud quilin latebras quaeritant ad fallendumssing
mus tamen id esse tolerabile. QuJd autem in operibus per se bonis numerant, quae sponte suscipiuntur absque Dei mandato, in eo taeam piὸ rectίque vivendi regulam peruertunt. Vbi enim erit illud p Frustra me colunt, docentes praecepta hominum: si vagari suo arbitrio extra Dei legem hominibus liceat. Aee8 impudentiae erumpunt, ut dieant d Spiritu sancto discrepare, qui non probant supererogationis opera. Cur istudeAn quoniam eiusmodi opera apud Iesaiam commendat Spiritus, cum hoc solo titulo damnat quaecunque pulcherrimam alioqui speciem habent, qu3d ea Deus non requirat ἡ manibus nostris Video quid obiiciant: ut omnia vendamus, Ut perpetuam colamus virginitatem, ut gratuitam praedicationis operam impendamus Ecclesiae, non praecipi quidemd Domino,placere nihilominus. Atqui respondeo, etiam si quis haec omnia simul,& long/ maiora prae stet, nihil ultra praestare quilin quod lex continet. Illie enim iubemur Deum ex toto corde diligere.Quis hominum hanc metam sua persectione superet e Si excipiant, nullum tamen de operibus ipsis speciale
extare mandatum: ad hoc quoque facilis est responsio. Neque enim haec omnibus conuenirent. Nequeritὸ suscipiuntur in eum finem, quasi per se valeant, aut quasi ita coli Deus velit.Si quis,nulla necessitate inductus, vendat quaecunque habet, abiecta familiae suae cura quasi venditio per se sit virtus: nonne stultitiae meritὁ damnabiture Neque enim omnes promiscuὸ alloquitur Christus ed in dieit Vade & vende
97쪽
lans inani fiducia turgebat. Vt eum ostendat ChrI- .sus procul adtiue e tanta perfectione abesse : vitium, an quo sibi blandiebatur attingit: qu8d scilicet opibus suis nimium addictus esset. Undὸ patet tale venditionis genus sub legis mandatis contineri. Idem &de virginitate sentiendum. Videre enim quisque debet, quid sibi datum sit, ne quis incontinentia laborans , dum coelibatum appetit, cum Deo luctetu αDeinde qui continentiae dono praeditus est, placere sibi non debet cum suo coelibatu, quasi genus vivendi eolat aliis perfectius. Neque enim virginitas,quasi per se virtus sit, laudatur : sed dum refertur in suum finem: ut liberius auocamentis omnibus soluti studia nostra & curas omnes conferamus in Dei obsequium.Et cur stipendio abstinuit Pauluse nisi ut obuiam iret pseudoapostolorum malitiae,qui ideo nihil
poscebant, ut infamiam crearent eius ministerio, vel saltem authoritati detraherent.Quid autem,obsecro,
praeter officii sui modum supererogat minister, dum nihil praetermittit, quod ad Ecclesiae utilitatem facturum videte Non potuit aliter facere Paulus, quin se & Apostolatum suum improborum ludibrio exponeret. Quid ergo fecit,primilm quod non debuerit deinde quod non esset ex Dei praescripto
Iactant etiam exemplum Dauidis, qui coram arca saltauit. Verum quid hoc ad commentitios cultus stabiliendos t Nam si nouum quempiam cultum erigere in animo habuit David, quis eius temerit tem excuset e quum rem tam seuerὸ Domino pro- utar. hibitam aggressus sit. Lex certὸ illa communis erat omnium: ne facerent quod singulis placeret sed tantilin
98쪽
tilm quodet ominus praeceperat. Si quid ergo ad mandatum de suo addidit David: perperam ausus est plusquam licebat.Si fatemu r peccasse: quid imitatores iuuat peruersum exemplume Ego ver3 non concedo, hoc animo saltasse Dauidem, ut cultum sibi non mandatum Deo exhiberet. Satis scitur,cere monias ita pietatis fuisse exercitia, ut non tam ex se,
quilm ex fine aestimarentur.Quid ergo sibi aliud voluit illa Dauidis saltatio e nisi ut arcam Domini magnificὸ i ii locum coelitus illi destinatum & consecratum deduceret e Quanquam non dubium est,quin peculiari Spiritus instinctu huc adductus fuerit:quod in extraordinariis sanctorum factis semper obseruandum est. Verqm ne quis calumnietur, nos in rebus externis nimium esse morosos, qui adeo praecise tollamus omnem libertatem: hic testatum velim piis lectoribus, me non de ceremoniis litigare, quae decoro tantdm & ordini serviunt: vel etiam symbola sunt& incitamenta eius, quam Deo deferimus, reuerentiae. Nobis enim de operibus disputatio est, quae per se Deo placere fingunt Mediatores, & quibus eum ritὸ coli affirmant. Nam cὸm illis de operu in iustitia, ade5que meritoriis operibus sermo est eiusmodi figmenta obtrudunt, quae ad Dei legem hominum arbitrio adduntur. Quis autem non videt hoc modox σκῶ Ar quae il Paulo danantur Dei mandatis opponitCeres s1 verum dicerent: falsum esset illud Christi: Frustra Deum coli hominum mandatis. Nego igitur, Iegitimum esse alium Dei cultum, qui mqui ad eius voluntatem exigitur.Nam is solus ratio-
99쪽
titata. nabili. st Paulo Vocatur hac de causa,qui3d ubi sapere ' plusquam oportet homines volunt,st ratione viique aberrant. De operibus autem mediis, quorum libera est electio alibi erit opportunior dicendi locus. Tantilin ostendere volui si absque Dei mandato susceptae nobis opera in partem diuini cultus,spiritual1sque iustitiae obrepant: quod in religione praecipuum est,
Quoniam in tradenda reformationis formula postquam de iustificatione egerunt Mediatores, ad Ecclesiam descendunt: videndum quatenus eorum placitis acquiescere pio homini liceat,qui nolit veritate discedere. Quas ponunt dignoscendae Ecclesiae notas, ego quoque libenter recipio, puram doctrinam, rectum Sacramentorum usum,& sanctam, quae inde pende unitatem.Sed quod addunt de continua Episcoporum successione, quis non animaduertat ea ptiose ab illis dieie Non abs re contendimus,lta seculis aliquot laceratam &dissipatam futili Dei Ecclesiam,vi destituta fuerit veris pastoribus. Contendimus nihil minus quini pastores fuisse qui hu ne honoris titulum sibi arrogurunt. Isti non mod3 luposeenseri volunt pastores, sed Ecclesiam alibi quil mapud eos quaerendam esse,negant.Nos certὰ non negamus,semper fuisse Dei Ecclesiam in mundo. Audimus enim,quid de perpetuo Christi semine Deus promittat.Hoc etiam modo non negamus quin ab exordio Euangelii continua usque ad nos fuerit Ecclesia successio: quemadmodum cert0 persuasi sumus ad finem usque mundi fore. Sed non concedimus ita aia fixam esse externis larvis, ut penes Episcopos vel
100쪽
fuerit antehac, vel posthac futura sit. Et undὸ quaeso id necessarium esse probante Nulla usqua inuenietur promissio. Quin potius, dum Petrus admonet falsos doctores in Ecclesia Christiana fore, sicuti in populo
veteri fuerunt: & Paulus sessurum in templo Dei antichristum pronunciat: non extraneos hostes designant qui violenta irruptione ad exiguum tempus, turbent Ecclesiam : de ordinaria quam vocant,praesulum administratione loquuntur: ne quis traquillum ac florentem regni Christi statum somniaret. Ergo si Penes Apostolorum successores residet Ecclesia: eos quaeramus successores, qui traditam ab illis doctrinam posteris fideliter per manus tradiderint. Scio ut continuam hane successionem commendent Irenaeus, Origenes, Augustinus,& alii quidam ex veteribus.Sed merum fucum faciunt qui eiusmodi testimonio tyrannidem Papatus que nihil habet cum antiqua Ecclesiae forma defendere conantur. Irenaeo & Origeni negocium erat cum improbis nebulonibus,qui edin prodigiosos errores proferrent in medium, eos sibi diuinitus reuelatos esse iactabant. Huius mendacii facilis erat refutatio:qu3d adhue s perstites erant multi qui familiares Apostolorum discipulis fuerant. Recens erat eius doctrinae memori a,quam Apostoli tradiderant. Ipsi quodammodo parietes adhuc eorum vocibus personabant. Miramur,si illi sancti viri, testes citauerint Ecclesias, quae M ab ipsis Apostolis institutae fuerant, & eorum institutionem, sine controuersia,retinuerant e Pugnabat Augustinus contra Donatistas, qui furiosa superbia inflati, solosse Ecclesiam habere gloriabantur, cum