Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

De originis tempore. 203. Quaeritur jam quo tempore anima a Deo creetur. Pylli agoras, Socrates, Plato arbitrati sunt animas omnes in mundi exordiis a Deo genitas fuisse, easque in astris primum collocatas peccasse, atque idcirco corporibus tanquani carisceribus suisse inclusas, hac lege, ut quae sancte vitam egissent, e corpore egreSsae in Suum astrum reverterentur ad

beate vivendum ἰ quae vero male egi Ssent, iterum in corpora inferioris conditionis migrarent, atque adeo in bruta permutarentur. Hunc animae transitum a corpore in corpus vocant metempsychosin. Opinionem hanc apud orientales populos, Chaldaeos maxime et AEgyptios, a vetustissimis temporibus viguisse, eruditi testantur. Paganam hanc doctrinam de animarum praesxsistentia aplatonicis haustam inter christianos intulit origones; de cujus sectatoribus haec scribit S. Augustinus: ε an imas dicunt, , non quidem partes Dei, Sed factas a Deo, peccaSse a conis clitore recedendo; et diversis progressibus pro diversitato a peccatorum a coelis usque ad terra S diverSa corpora. quasis vincula meruisse. Et hunc eSSe mundum. eamque causam, mundi fuisse faciendi, non ut cOuderentur bona, sed ut v mala cohiberentur iij. v Alio modo praeexsistentiam animarum doeuit Leibniletius. Rus sententia suil, Sive Serio Sive joco prolata, parum refert, omnes suturorum hominum animas esse monades ab initio mundi cum caeteris creatas, et in organico eorpusculo inclusas : in hoc statu sola facultate sentiendi esse praeditas, donec homines illi quorum animae suturae sunt, procreentur; tunc eas intellectu ac ratione ornari. 204. Communis autem sententia est, animam tunc creari quum in laetum infunditur, quanquam variae sint opinio nos circa tempus quo insunditur. Celebris est opinio s. Thomas

112쪽

ae plurium scholasticorum lan lamen suorit Aristotelis dubium estὶ laetum prius animari anima vegetaliva ; deinde, hac expulsa, succedere illi sensilivam; ac demum hac quoque ejecta, quum corpus aliquam persectionem attigit, animam rationalem in ipsum immitti . Plurimi tamen huic opinioni omni tempore contradixerunt, queis ratum erat, laetum humanum non alia anima informari quam rationali, quanquam haec juxta variam corporis dispositionem prius vegetativas solum sunctiones, deinde etiam sensitivas, ac t/ndem

intellectivas exerceat.

In praesenti quoque opiniones alia ratione dividuntur. Multi axistimant scelum anima non informari, nisi quum

organis in eo essentialibus efformatis ac evolutis, ad vitales operationes exercendas, idoneum emcitur. Alii vero sentiunt, in ipso conceptionis momento animam a Deo creari, et corpori conjungi.205. PnoposiTio I. Antam humanae nec anu mundum eorporeum, nec in mundi exordiis, nee ante corpora quae ab iis informanda erant, productoe Sunt.1' Uti possumus argumento s. Thomae in re simili. e Manis festum est, inquit, quod Deus primas res instituit in pers secto statu Suae naturae, secundum quos uniuscujusque rei, species exigebat. Anima autem, cum sit pars humanae na-n lurae, non habet naturalem persectionem, nisi secundum s quod est corpori unita. Unde non suisset conveniens ania mam sine corpore creari si . s2' Doctrina de praeexsistentia animarum cum illa altera nectitur : animam non esse natura sua aptam natamque ad hoc ut cum corpore uniatur, hinc corpori non uniri unitione physica et substantiali, sed tantum accidentali, et ut motor mobili s 70j. Si enim animae tanto tempore antequam corporibus conjungerentur, productae sunt, tantoque tempore absque corporibus vixerunt: vere ac Serio, quaerendum jam est cur dein in corpora immissae fuerint. Non enim potest amplius ea reddi ratio : quia animae ad hoc conditae sunt, et

113쪽

hoc os istis naturai', ut corporibus uniantur. Pingonda Itaque erit aliqua hypo ille Sis, ut eXplicetur cur anil ae, praeli r sui naturam vel etiam contra, corporibus inclusae sint: id quod exemplo suo philosophi quos ri sellimus, confirmarunt. I Iitur ex doctrina hac necessario insertur, unitionem animaei cum corpore naturalem non e SSe, proinde non substantia: lem, sed accidentalem. Haec autem positio falsa esl, ut supra demonstravimus i 17 l . Ergo.

50 Animae antequam corporibus unirentur, vixisse ne di. cuntur vita sibi propria, an secus 3 Non vixisse vix c0ncipi potest. Sed lac non vi xis Se cur ergo lanto ante tempore conditae sunt 3 Si vero vixerunt, si multa intellexerunt, voluerunt, secerunt; cur aut quomodo eorum omnium oblitae sunt Τ Nunc sane anima actuum lacullatum in organicarum

quos exercuit in corpore, Oblivi Sci potest, quia actus hujusmodi aliquo modo a phantasmatibus dependent; unde obliteratis organorum vitio phantasmatibus, memoria intellecliva suo sundamento destituitur: ast actus quos anima extra corpus posuit, nullo modo a phantasmatibus depεndent: non potest igitur ex corporis influxu eorum memoria doleri. Horum igitur ac iuum memoria ex conjunctione cum corpore doleri non poterat, sed indelebilis permaneret. 4' Postremo, doctrina de animarum prae sex sistentia nulli nititur fundamento, ut patebit ex consideratione rationum, quas varii hujus doctrinae patroni adduco hunt. 206. Aiebant enim 1' Animae sunt corporibus nobiliores. Eas ergo p0Si corpora produci non decuit. 2' Indignum D so viiletur ut omnibus generationibus invigilet, ad momentum captandum quo animam creare debeat. Ita pythagorici. 5' Homines quum artes scientiasque ad discunt, nihil vere novi ad discunt, sed eorum quae ante didicerunt, reminiscuntur. Ita Socrates

4' Addebant origonis 1 sq. ac deinde Volsus roppilii: Si Deus die septimo requietiι ab universo opere quod patrara ι ii , nullam amplius rem in praesenti creat.

114쪽

LiBER SECUNDUS, CAPUT IV.

Deniquo timc erat platonicis atque Origenistis usitatissima ratio: iiitelligi non posse, cur Deus animas in haec lammiseranda corpora immittat, nisi supponamus, eas aliquos elere a se patrato hoc sibi malum eSse promeritas. 207. Quisque perspicit, non dissiculter hujuscemodi rationes resulari posse. Res p. ad 1 Aego consequentiam. Quis enim demonstraverit, ea quae nobili Ora Sunt . prius crpari debuisset lino vero si res in seriores ad praestantiores ordinandae sunt, dicendum potius, quae praestantissima sunt, pOSt omnia condi oportere; finis enim in ordine exsecutionis est ultimus. Acrevera inter ipsas res corporeas, prius in organica eorpora, deinde planiae, deinde animalia, ac postremo hominem conditum es,o et sacrae litterae, et geologia docent C. 518.

SHq. .

Ad 2 Nego. Quod enim Deus singulis generationibus interSit, inuistium eo non eSt nec mirum eSse Gebet iis quiti Overunt, Deum Omnia perpetuo con SerVare, et cum Omnium agentium operationibus semper concurrere, quin tamen anxiqtale ulla sollicitetur aut labore lassescat.

Ad o η Scientiam hominis esse remini Scentiam assirmabat Socrates: at quo jure hoc affirmatur, eodem negatur. Assirmatur enim, sed non probatur, nec probari potest. Ad 4 Nulli ignotum est, quomodo divina illa requies de qua Cenosis loquitur, intelligenda sit. Requievit nempe Deus a mundi subrica; quatenus nova dein se rerum genera non condidit amplius, Sed res conditas administrare coepit juxta legos a Se praestitutas. Ad 50 Nego. Negationis ratio exponetur in sequenti propositione.' 208. Pso post Tio II. Irrationabiliter prorsus asseruere pla. tonici et origeniani, animus hominum corporibus inclusus luisse

in anteactorum scelerum Poenum.

Et enim 1' Si hoc pacto res se haberet, animae cono unctio cum corpore non eSSet naturalis unitio, sed violenta. Atqui conjunctio animae cum corpore est prorsus naturalis. Anima

enim ex se aptitudinem habet ad hoc ut corpori uniatur, et

115쪽

corpus vicissim ut uniatur animae: utraque insuper substantia hac unione perficetur, unamque naturam conjunctae constituunt. Ergo haec utriusque conjunctio violenta non

est.

2' consideralio humani corporis ac totius adeo mundi

corporei profecto non iram conditoris, sed summam benevolentiam ostendit. Nulla certe est pars in humano corpore. quae eae se ad hominis bonum mirifice aptata non sit. Quae vero sunt extra nos, in eum finem nobis collata se produnt, ut continenter nostrae necessitati, utili lati, oblectamento

subserviant.

5' Si corpus est animas carcer, nihil magis desideraret anima, quam ab his vinculis liberari, ac mors non esset poena, sed poenae finis. Atqui homines naturaliter vitam amant mortemque refugiunt, et tam apud Deum quam apud homines mors rationem poenae habet, ac vilae protactio bene. fieti loco habetur. Ergo. Dici quidem solet, praesertim a piis viris corpus animae carcser; neque haec locutio improbanda ullo modo est. ut ab iis accipitur. Corpus enim animae carcerem appellant, non quia simpliciter malum sit animae esse corpori conjunctam, sed ratione boni majoris quam sit vita praesens, quod bonum juxta hunc providentiae ordinem assequi non possumus, nisi prius mortem subeamus. Quare ex hoc loquendi modo non infirmatur argumentum modo allatum, sed potius confirmatur. uuanquam enim bonum suum maximum in hac vita homo assequi non possit, tamen vitae hujus conservatio et protraetio et a Deo et ab hominibus in beneficiorum numero

computantur.

4' Domum quam stulte et crudeliter haec poena insigeretur, quae tunc animabus ad emendationem infligitur, quum Scelerum a se patratorum prorsus Oblitae suntl Justae enim ac sapientis poenae ratio postulat, ut qui poena afficitur. agnoscat se puniri, praesertim Si ex poena quam patitur, ad scelus detestandum, illudque in posterum cavendum moveri

debeat. Quis igitur dicat, hujusmodi poenam a Deo instigi potuisse l

116쪽

' 209. Quod vero attinet ad dolores et aerumnas, quibus in praesenti vita anima subjicitur, in primis salsum est, dolores

solummodo et aerumnas ex sua cum corpore conjunctione

animae obtingere. Nam multa quoque bona ex hac conjunctione anima consequitur; per organa enim corporea quasdam exercet facultates quas sine illis exercere non posset; caeteris vero facultatibus quae organo corporeo non indigent, offertur a sensibus objectum ipsis proportionatum, ut in actus Suos Brumpani, ac in seipsis perficiantur. Mitto alia. Quod si quibusdam malis homo est obnoxius, hinc utique inseremus, praesentem vitam ultimum hominis finem non esse. sed solum palaestram ad merendum ipsi attributam; inferemus quoque hominem in hac vita indigere stimulo ac medicina; sed nullo jure inferre licebit, animas in hac vita poenas luere delictorum quorum sibi consciae non sunt. Caeterum de hujus vitae malis sustus disputabitur in theologia.' 210. Pno postrio III. Improbunda quoque est Dibnitria opinio de animarum proe sisιentia in corpusοulis remina

Nam 1' juxta hanc opinionem nulla proprie est generatio

hominis, nulla mors. Animae enim humanae sunt alicui corpori conjunctae a rerum principio, ab eoque nunquam POS, hac separabuntur. Generatio autem animalis continetur conjunctione animae cum corpore organico; ac mors separatione unius ab altero. Juxta Leibnitatum vero in generations augetur solummodo corporis moles, et in morte imminuitur. Haec autem sunt omnino contra Sensum communem, notionesque ab Omnibus receptas.

2' Cur corpuscula illa in humanum corpus excrescant, Lethnitrius dicere nequit. In ejus enim sententia, animae et intelligunt et operantur independenter prorsus a corpora

175 . Quid ergo opus est, ut quum intelligentiam adipi-

Scuntur, seminalia corpuscula augeantur Τ5' Ηρec opinio connectitur cum Ieibnitetiano systemato de corporum natura, quod suo loco resutavimus ic. 47j. Sed hoc preptermisso, quis non videat quam absurde statuatur, Omnes, monades ejusdem esse naturae ac anima rationalis;

117쪽

rationρm quo esse veluti quamdam persection om adventitiam, quae esse et abesse possit Salva natural Atqui sacultates en tium in ipsa essentia radicem habent; esto quod possint vi adjunctorum impediri ne ad actum deveniant. igitur si quae sunt lacultates quarum essentia Sit ea pax, hae Semper ac necessario illam comitantur; si quae vero sunt quae illam non

semper, aut non necessario conSequantur, essentia est earum in a pax.

Missa facio alia plura quae asserri possent, ex dominicae praesertim incarnationis mysterio. Satis enim liquet ex dictis, theoriam hanc et arbitrariam esse, et nullo pacto defendi

' 211. PpoposiTIO IV. Pythagoriea metempsychoseos doctrina inter humanae mentis aberrationes merito adnumeratur. 1' Doctrina haec supponit animae cum corpore unitionem violentam esse ac poenalem; quae hγpothesis vana est et ah-

Surda, ut probatum est 208 . 2' Eadem doctrina nec probatur, nec probari potest. Non enim probari potest a priori. Quis enim probavεrit, ex notionibus Dei, animae, corporis, peccati, praeSentis vitae, et similibus, animarum ab uno in aliud corpus migrationes illas inferri r Nec probari potest experientia. Omnes enim quum in nova corpora immillimur, praeteriti fiatus prorsus obliviscimur, si Pythagoram et quosdam alios excipias, qui singulari privilegio nonnihil de praeteritis saeculis reminiscebantur iij. His proinde credendum erit. 5' Habetur quoque in hac poenali transmigratione absurditas illa quam supra notavimus; poena nempe ei illata, cui

omnis scelerum memoria ad θmpta sit.

4' Illud nominatim tu hoc figmento rationi repugnat, quod

anima haec nostra bellu ino corpori aeque ac humano conjungi, et utrumque indiscriminatim vivificare posse dicatur. Ex hoc enim sequitur, unitionem animae humanae cum hoc corpore naturalem non esse I et hoc corpus ejusmodi animae non ut proportionatum instrumentum coul ungi, sed ut Pon-

118쪽

dus asportandum utcunque applicari: proindeque hominem

compositum substantiale non esse. Praeter a si animae humanae in brutorum corporibus habitant, jam bruta personarum jura possident, nec sunt amplius res, quibus pro arbitrio uti possimus. Denique, ne plura consecter, animae humanae in bellu ina corpora driectae, vel rationales facultates servant, vel Secus. Si servant, falsum est bruta inteli sectu et ratione carere, quemadmodum supra demonstratum est 71, seq. : si non Servant, quomodo facultates quae ab essentia animae dimanant, quaeque organis corporeis non indigent, ab anima divelli possunt 212. PnoposiTio V. Anima humana ereatur quum corporieonjungenda est. Est cor altarium ex praecedentibus. Si enim animae a rerum exordio conditae non Sunt, cur postrea Creari debueritit, antiquam corporibu S Oonjungeremur 3 Pars profecto est propter totum. Si ergo intentio naturae est ut hominem pria duclat,

anima est propter hominem; ac proinde tunc animam creari oportet, quum procreandi hominis tempus advenit. Homo autem procreatur, quum corpori anima conjungitur. 2l 5. Quo autem tempore animam corpori conjungi dicendum sit, ut dixi, opiniones discrepant. Certe necessarium est, animam, eamque rationalem, in corpus jam esse insu-sam, quum scelus dynamicos motus 52ὶ exercere incipit. Hi enim motus ab anima Sensitiva dependent; quae anima in homine non est a rationali distincta. Probabilius est autem, infundi animam in ipso conceptionis momento: 1' quia tunc ex communi hominum Sensu homo procreari dicitur; 2' quia ad functiones vegetati vas in animali perficiendas animae quoque influxus verosi milius requiritur, ut in praecedente libro dictum est 124, seq.). Igitur quum scutus vitam vegetativam sibi propriam vivere incipit, anima informetur Oportet; praesertim cum in prima potissimum corporis formatione animam

itinuere debure, non dissicut ιer ouauere sibi quisque possit.

119쪽

DE ANIMA HUMANAE IMM0RTALITATE. ARTICULUS I.

Utrum anima possit a corpore separata esse et vivere. 2 4. Superest ut de animae humanae duratione inquiramus : an videlicet ejus existentia ac vita hujus vitae angustiis, imo an certis aliquibus contineatur limitibus, an vero Sempiterna sutura sit. Maxime vero interest ad gravissimam hanc quaestionem pro merito explicandam, veritatemque dilucide confirmandam, ut per quosdam quasi gradus procedamus. Primo itaque quaeremus, an possit anima humana a corpore separata exsistere ac vivere: Secundo qua ratione posset existentia vitaque privari; tertio an reipsa sutura sit suneri superstes; quarto an sit immoriali vita fruitura. 2 3. PRO post Tio I. Anima humana poteM a corpore separata eaeistere ac vivere.

Potest existere. Est enim substantia a corpore distincta. non corporis accidens aut aliquid ipsi utcunque inhaerens, ut supra demonstratum est. Igitur ejus existentia a corpore non dependet; potest ergo existere a corpore Separata, quemadmodum et corpus ejusque elementa post separationem ab anima existere pergunt, quia substantiae sunt. 2l6. Potest vivere. Propria enim animae vita continetur actibus intelligentiae ac voluntatis, qui sunt actus vitales omnium nobilissimi. Igitur si potest anima a corpore Secreta hosce actus exercere, ea profecto vivere potest. Atqui ad hosce actus exercendos, non deest illi in eo separationis statu nec potentia nec objectum. Nec deest illi potentia: quia tam intellectus quam voluntas, ut supra vidimus 98, seq.), non sunt facultates compositi propriae. atque organis corporeis indigentes. Possunt ergo in anima permanere, etiamsi i PSa a corpore Separetur. Imo vero cum in ipsa animae essentia radicem habeant, fieri

120쪽

LIBER SEcdNDUS, LAPUT V. nequit ut manente anima, ipsae non maneant. Quandiu igitur anima existentiam suam continuabit, tandiu his lacultatibus ornabitur.

217. Non deest illi obseetum; imo multiplex in promptu

Ac 1' quanquam objecta corporea per Sensiles impressiones non possit amplius percipere, potest tamen in ipsorum Intelligibilibus rationibus illa contemplari. Nonne puri Spiri- tus, imo et Deus hoc pacto corpora cognoscunt ΤNobilissima illa objecta, quae adeo mentum rapiunt,

veritatem, virtutem, Desum, eo melius nunc intelligimus et contemplamur, quo magis mentem a sensibilibus abstrahimus. Ergo multo melius ac latius haec contemplari poterit animus, quum fuerit omni no a corporis impedimento solutus. 5' Cumque animus sit sibi ipsi intime et essenii aliter praesens, potest semper in semetipsum intelligentia reverti, suasque affectioneS advertere, relegere, comparare, ex iisque ratiocinari, etc. 4' Ηis adde ideas omnes cognitionesque quas in vitae hujus stadio sibi comparavit, quarum memoriam intellectivam spiritus conservabit. 5' Postremo, novus ille status, ac societas illa spirituum nova suggeret Objecta cognoScenda, novosque cognobcendi modos suppeditabit. 218. Si autem haec omnia intelligentiae suppetent objecta, jam nec voluntati Objectum deesSe potest. Potest igitur voluntas animae separatae, Pro Suo Statu ac conditione, asseclusomnes experiri aetusque exercere, quos haec Objecta excitant. 219. Objici solet ad haec : 1' Nulla est in mente cogitatio sine praecedente sensatione; 2'nulla imo idea sine phantas. male. Sed nulla sensatio sine corpore, nullumque phantasma. Igitur sine corpore nulla erit in mento cogitatio, nulla id ea. Resp. quoad 1 partem. Disι. maj.: Nulla cogitatio in mente est sine praecedente sensatione : et hoc provenit ab instrinseca dependentia cogitationis a sensatione, nego; a dependentia extrinseca et pro praesenti mentis Statu, cone.

220. cum sit mens corpori conjuncta, in eoque propemo-

SEARCH

MENU NAVIGATION