장음표시 사용
91쪽
surgat, quod proprietates et operationes prae se serat a proprietatibus alqua operationibus substantiarum componentium diversas. Atqui sunt in homine proprietates et operationes diversae a proprietatibus et operationibus, tum animae, tum corpori S. Ergo. 166. Probatur minor, ut omittamus ea quae ad vitam vo- gelativam pertinent, ' ex sensu proprii subjecti. Homo sentit se extensum, atque in se inferiores partes ac superiores, dexteras ac siniis si ras, anteriores ac posteriores, internas et externas distinguit, propriasque affectiones modo in una parte, modo in altρra experitur. Jam corpus nequit ullo pacto sentire se, animavero, ut eSt in se, nequit se extensam sentire. Ergo hic Sensus neque animae est, neque corporis, sed compositi exanima et corpore.
2' Ex lacultate sensus externi. Anima simplex et inextensa materialium objectorum impressiones excipere non potest. Nam hae fiunt per contactum superficiei unius corporis cum superficie alterius, et per conflictum impenetrabilitatis unius cum imperie trabilitate alterius. Atqui anima cum sit in extensa, nullam habet superficiem quae ab altera superficia tangi possit; et ex se impenetrabilis non est. Aliunde corpus exisensum est et impenetrabile; proindeque impressiones altμrius corporis excipere potest, sed eas experiri nequit
Simile argumentum ex phantasia deduces. 5' Ex motu spontaneo. Corpus est iners, ac seipsum admotum determinare non Valet. Anima ex se motu locali non movetur, ut supra dictum est 1157 . Ηοmo autem motu locali movetur, ac Seipsum ad motum determinat.
4' Ex appetitus sensitivi passionibus. Passiones enim hujusmodi ita sunt propriae compositi, ut nec soli animae
convenire possint, nec Soli corpori. Non animae, quia corpoream immutationem in Suo conceptu incluuunt, non coris Pori, quia corpus appetitus est incapax.5' Demum px somno et dementia.
Ex somno. Nam anima lassitudini obnoxia non est, neo
92쪽
virium reparatione ulla indiget. Ε contrario, sunctiones quae
in somno suspensae manent, ut sunt re noxio et libertatis exercitium tam quoad actus elicitos, quam quoad imperaios, ad corpus non pertinent. Ex dementia. In dementiae statu impediuntur iunctiones mentales, at non laeditur mens, quae laesioni non est obnoxia, sed organa solum corporalia. Somnus igitur et dementia nec solius animae nec solius corporis sunt, sed composili ex anima et corpore. Patsit igitur assertum is . 367. Padposirio III. Substantialis animae eum corpore eon junctio constitui videsur per hoc, quod anima corpus perpadens,
vim suam vi eorporis propriae associeι admisceatque. Posse animam hoc pacto corpus pervadere, manifestum
est ex supra dictis is 64, ν); ita re ipsa corpus pervadere, concludi necessario debet, posita animae in toto corpore praesentia it 44, seq. . Hoc autem ipsum sufficere ad corporis animaeque substantialem unitionem absolvendam, non disti culter ostenditur. 168. Etenim quis quo videt, posita tum unius substantias intima penetratione in alteram. lum virium utriusque substantiae commixtione, illico consequi ' quod vires compositi a viribus utriusqua componentis disserant; ex qua virium disserentia sequitur disserentia operationum et proprie talum ;2' quod utraqus substantia suppositi rationem amittat: utraque enim est pars quae alterius consortio aliquo modo
perficitur 0. 169, 4' :5' quod unum novum principium agendi ac patiendi, sin
nova quaedam natura constituatur. Principium enim hujus
modi est ipsum compositum, quod aliter ac componentia agit ac patitur. Atqui tria haec substantialem unitionem Omnem constituunt il65l. Ergo. Id ipsum deduci posset ex analysi singularum lacultatum
ill Hae hise pertractata repertos inerudito ae vere pretioso opusculo Cl. P. Io.
93쪽
atque operationum, quae hujus compositi propriae sunt 66j:
ut quisque per se lacile colliget. 169. Animadverte ad haec quae sequuntur: 1' uuemadmodum supra notavimus i 51,5'), animam esse in toto corpore, quia est in nerveo systemate; ita nunc quoque dicendum, animam nerveum Sy Siema pervadere, ejusque viribus, ac viribus praesertim fluidi nervet, vires
2. Firmiter semper tenendum est, animam corpori conjungi conjunctamque manere. non Voluntate, sed naturae necessitate et creatoris imperio. In hoc quod corpori con-aungitur, et vires Suas illi associat, et in hoc statu permanet, ita se habet anima, ut res omni cognitione atque appetitu carentes. Nihilominus, quoniam hic status est ipsi naturalis, amat hanc Sui cum corpore conjunctionem, et a corpore abstrahi naturaliter abhorret. 5' Ex eo quod anima substantiam ac vim suam substantiae ac vi corporis associare dicitur, non eSt inferendum, vim omnem animae eSSe corpori affixam, Omnemque ejus actum medio corpore exerceri. Nam virtus intellectiva qua anima pollet, cum Per organum corporeum exerceri nequeat, maleriae societatem respuit, quanquam a caeteris facultatibus organicis in praesenti animae statu dependeat, ut alibi dicetur. 4' Persona humana ωο egoὶ non est anima, mulloque minus corpus; sed compositum ex anima et corpore. Ratio est quam paulo ante i 168. 2' innuimus, videlicet animam et corpus rationem partis habere, quia ad compositum constituendum natura ordinantur, et in composito perficiuntur. Ratio ergo personae in utraque substantia deficit. Nihilominus quoniam anima pars in homine principalis est, la-liore quodam sensu anima dicitur humana persona, homo,
5' Ex modo dictis soquitur. union Ρm inter animam et cor suis dici non possμ hypostaticam: unio enim hypostatica non fit, quum ex duabus SubSlBDili S Si u Da iuris componitur
hypostasis I secus Omnis quoque combinatio chimica esset
94쪽
unio hypostatica; sed quum duae naturae uniuntur per hy- postasim; nempe quum aliqua persona naturam sibi extraneam aSSumit, ac propriae naturae conjungit. Hoc autem hcontingere nequit, nisi in eo qui et ante unitionem persona , sit, et per unitionem personae rationem non amittat; qui videlicet assumptam quidem naturam perficiat, ipse autem ab assumpta natura nullatonus perficiatur O. 169. 6' . Hujus modi sunt personae divinae. Idcirco unio Verbi Dei cum humana natura est, ac dicitur hypo Stalica. Quanquam igitur unio animae et corporis cum unione hypostatica conveniat in eo, quod et in una et in altera duae Sint naturae et una persona: tamen differunt inter se 1' quia
in unione animae et corporis persona consurgit ex ipsa unione, in unione vero h Spo Statica persona unionem praecedit Let unionem facit: 2' in prima unione naturae coiij uti laeunam naturam iiIiciunt, in altera autem non ita: seu binae naturae impermixtae manent, quia natura a Sumentis nihil
patitur, nihil recipit, nec per unionem perficitur.
' Refelluntur falsa systemata. 170. Nunc facile erit de variis hypothesibus ad animae et corporis unitionem explicandam excogitatis, judicium ferro. Rejiciendae primo quae salsae Sunt. PRopostrio IV. Anima rationalis non unitur corpori ut motor mobili. Haec est Platonis opinio, qui censuit animam rationalem
totum esse hominem : eam vero corpori praeesse ut naula 'navi, eoque uti tanquam instrumento; proinde ex anima et corpore non fieri compositum ullum, quemadmodum non silex Socrate et indumenio quo ipse utitur.
171. Refutatur haec opinio 1' ex dictis in praecedenti articulo. Homo enim est una natura ex alii ma et corpore, non 'anima utens corpore. Sunt enim operationes quae ilam Et passiones, quae ad animam simul et cori ius pertinent, tan- qua in ad unum principium. 0porbet erόO ex anima et corpore uuam fieri naturam. Duiligod by Cooste
95쪽
a sensus. ita arguit s. Thomas. est virtus passiva ipsius v organi. Anima igitur sensitiva non habet se in sonti sindon sicut movens et agens, sed sicut quo patiens patitur: quod, impossibile est esse diversum secundum esse a patiente. v Non est igitur anima sensibilis secundum esse diversa as corpore animato si . y172. Quod si dicas, animam quidem sensitivam corpori hoc pacto conjungi. non vero animam intellectivam: si, inquam, hoc dieas, praeterquam quod haec suppositio absurda est, ut supra demonstravimus sH6, seq. , consequetur etiam, ut idem s. Thomas notat, a quod homo non sit animal. seda utatur animali; nam per animam sensitivam aliquid estv animal; et quod homo non sentiat, sed utatur re sentiens ie ' ; s quae profecto absona sunt. Mitto alia argumenta quae afferri possent; nam res ex dietis satis clara eSt.
75. PRoposiTIO V. Systemata causarum Occasionalium et harmoniae praestabilitae. ad animi comorisque unitionem expli- eandam insenta, ad finem inepιa sunt, ei in re falsa proban
Primum systema Malebranchium auctorem habet, ae dicitur quoque SSstema asSinentiae. In hoc negatur non modo physica unitio inter animam et corpus, sed etiam inssuxus omnis unius substantiae in alteram. Deus solummodo esse dieitur, qui positis quibusdam mοιibus in corpore. ideas assectionesque his consentaneas in mente producit; et ex aequo motus in corpore excitat animae cogitationibus ae volitionibus respondentes: quare motuS corporis sunt causae occasionales assectionum animi, et voluntates animi causae occasionales
174. Hujus sγstematis inconvenientia manifesta sunt. Nam :1 Physicam ac substantialem corporis animaeque unitionem penitus aufert; qua sublata, humanae vitae phaenomena
nullatenus explicantur, ut supra probatum est i 166, seq.);
Contra Gent. lib. II, e. LVII. 2, Ibid. e. LVIII, 14. .
96쪽
imo humanae naturae conceptus perit: anima enim et corpus, Dei operatione harmonice mota, una profecto natura
2ρ Falsae illi doctrinae innititur, activitatem causarum ερ eundarum nullam esse, ipsisque spiritibus vim corpora movendi competere non posse. uuam doctrinam suo loco relutavimus l0. 275, seq. . D conscientiae repugnat. Unusquisque enim sibi conscius
est, se non tamen habere ideam aut cogitationem impressionum in corpore receptarum, aut Status in quo corpus versatur, aegritudinis v. gr. aut famis, Sed haec omnia vero experiri. uuae experientia in corpore Solo esse nequit, nequo in sola anima, sed solum in subjecto composito ex utraque
substantia. Sentimus praeferea nos nisum exerere atque eo. natum ut corpus moveamus, non tantummodo id velle.
Ex his patet assertum de Malebranchii systemale. Id. Systema harmoniae praestabilitae Lethnitχium auctorem, UOlfium praecipuum patrocinatorem habet. Qui si ostatuunt: anima vi sibi propria, sine ullo exierno incitamento, et inde pendenter prorSus a corpore, Suas Dmnes perceptiones et appetitiones continuata serie producit, ita ut consequentis perceptionis seu appetitionis ratio sum ciens in antecedente perceptione seu appetitione semper contineatur. Idem dicendum de corpore. Corpus per se solum, sine ullo animae influxu, suorum motuum Seriem exsequitur, in qua pariter serie motus praecedens subsequentis est ratio sus-ficiens. Animae igitur ita agunt ac si nulla essent corpora. et corpora ita agunt ac si nullae existerent animae. Nihilominus cuivis animae tale corpus a Deo attributum est, quod singulis ejus affectionibus Semper congruis motibus responderet. Ex hac praestabilita harmonia sit, ut binae series inde pendentes assectionum animae et motuum corporis ita sibi con- , sonent, ac si altera in alteram innueret. Plane, si magna licet componere parvi S. ut contingit in pu parum scenis. Alter pupam movet, alter Verba recitat, uterque harmonice cum
176. Jam 1' nemo non videt, pbysicam unionem ac nat
97쪽
ram humanam hoc quoque εγstemate penitus tolli. Mora
enim consonantia actuum ac motuum non est physica substantiarum unio; praesertim cum et anima et corpus omnia agant sine ullo influxu mutuo, eademque. Wolfilo latente, servaretur inter animae actu S et corporis motus harmonia,
si anima in uno loco degeret, V. gr. Romae, et corpus in altero. puta Constantinopoli. 2' Haec hypothesis et ipsa consciρntiae repugnat, ut hypothesis praecedens, et ex iisdem capitibus si74, 3' .5q Tollit in v per libertatem omnem. Nam et a 'tus animi et motus corporis ex praecedenti Statu Sive animi sive cor. poris sunt ad unum determinati. 4' Arbitrarie prorsus ac salso asseritur, rationem sum.
cientem status sequentis sive animi sive corpori S. esse unicos latum antecedentem. Nam Saepenumero ratio Sulliciens assectionum nostrarum eSt nobi S extrinseca. Quo negato, videsidealismo latam aperiri viam. 5' Illa demum vis corporis, bruta certe ac ratione carens, quae sine ullo mentis influxu eos omneS exsequitur motus et actus, quos ab hominibus poni videmus, non modo sine ulla ratione asseritur. sed ad humanam rationem ludibrio haben dam excogitata videtur. Lege Antonium Genuensem in tertia metaph Isicae parte si . 77. Plio post Tio Vn Systema quoque physici influxus, seu
causalitatis . nec an inice coryorisque unitionem e licat, nec agrusibus dissiculiasibus est limmune. Systema hoc, Falis communiter receptum, si aluit animam agere in corpus seu in fluidum nerveum, determinando ipsum ad motum : et corpus in animam agere, determinando illam ad objectorum externorum perceptionem. 78. Si d 1' in hac quoque hypothesi humanae naturae perimitur unitas. Nam haec mutua actio non facit ut ex duabus substantiis fiat unum Operandi patiendique principium quemadmodum ex eo quod in aliqua machina binae paries in se invicem agant, non Sequitur eas substantialiter unitas esse, unamque naturam Pilicere. Eruiit itaque in homine
98쪽
binae naturae omnino distinctae, ac pro indo bina supposita, contra id quod supra demonstratum est l65, seq. . l2. Eadem hypothesis cum intimo sensu non bene cohaeret. lNam licet v. gr. ad animi imperium lacultas loco-motiva
exerceatur, tamen, intimo toste sensu, non ita exercetur, ut anima corpus urgeat, quemadmodum externa corpora urgere
solemus; sed subjectum illud unum, quod dicimus nostrum ego, se exerit ad motum contractione musculorum. Pariterque nemo unquam sensit corpus impressionem receptam in animam transferre, ac dein animam videre, tangere, dolere, sed sentimus omnes impressionem receptam, non in anima, neque in corpore, Sed in corpore animato, statim ac illa recipitur, et in quacunque parte recipiatur.5' Demum in hoc systematρ illud est vehemon ter improbandum, quod eo I pus in animam agere statuat. Nam corpus movere quidquam nequit, nisi . illi applicetur. Applicatur autem corpus objecto in quo agit, per quantitatis contactum. Sed quantitatis contactus exerceri non potest, nisi in alia quantitate. Atqui anima quantitate prorsu S caret. Quo modo igitur corpus in animam agere poterit, et ita 3gρre, ut et vim Ρjus perceptivam et vim appetitivam ad actum moveat 31 9. i,oncludendum igitur, unionem corporis et animae in mutua actione Silam non esse. Νon agit una substantia in alteram, sed utraque substantia simul per modum unius agit ac patitur. Non est commercium inter animam et corpus, sed
ex anima et corpore una est natura. ARTICULUS V.
Sune anima humana forma corpores, et quomodo. 80. Expendendum superest systema peripateticum, quoslatuitur animam corpori conjungi ut forma materiae. uuod quidem quomodo esset intelligendum, a diversis scholis, ut alibi diximus l5. seq. , diversimode explicabatur. At si
praescindas ab iis quae apud veteres semper controversa suere, quaeque nunc aliter, quam ab iis factum sit, ex physicae principiis definienda sunt, sententia illa veterum a doctrina quam supra tradidimus l62, seq.ὶ, nullatenus dissert.
99쪽
Primo itaque ex iis quae dicta sunt, sρntentiae hujus veritatem confirmabimus; deinde quomodo ea intelligonda sit
181. Psto postrio. VII. Anima rationalis humani eorporis esι
Sane, si opinionum varietates seponas, materia apud aristololicos est substantia in completa, est subjectum recipiens sormam, estque per se potentia solum habens essρ illud quodpser formam communicatur: sorma vero est et ipsa substantia in completa, quae ad certum aliquem essendi actum materiam determinat, suiqDe communicatione sacit, ut sit actu illa essentia quae prius in materiae potentia fuit. Atqui constat per se corpus esse hominem incompletum, constat ex dictis corpus ab anima totum penetrari ac re pistri:
itemque non habere ex se esse viventis: animam vero partem hominis esse, non totum hominem, eamque communicatione sui determinares corpus ad hoc ut actu vitam habeat,
atque homo sit. Ergo anima humana vere dici potest ac debet
2ρ Ιd ipsum deduces ex variis proprietatibus compositi ex materia ac forma, quaS veteres cum Aristotele assignabant. Forma itaque, juxta veteres, dat Sub Stantiae corporeae essa simpliciter: sorma ac materia in uno esse conveniunt; ex utraque iit unum per Se compositum ex utraque agit non ratione materiae, Sed ratione larinae, quae ut est actus, ita est actionis principium. Has omnes proprietates reperies in unione substantiali animae et corporis, cujus veritatem Supra demonstravimus. Revera anima dat homini es Se Simpliciter, videlicet esse talem substantiam, non esse Secundum quid, seu esse aliquod accidentale corpus item et anima in uno esse conveniunt, nempe in uno esse composito, quod est esse proprium hominis: ex anima et corpore sit unum per se; quia anima est actus et corpus est putentia; denique homo agit quae suae
sii Quemadmodum substantia est ens simplieiter et accidens Rns seeundum quid; ila es e,imi, lici Pr est esse substantiam. et esse serundum qu id est esse se
100쪽
UBER SECUΝDUS, cΑΡΠT IlI. st naturae sunt propria, non ratione corporis, sed ratione animae. quae Sensus, motus vitaeque omnis principium est. 82. Concludere igitur oportet, animam, eam quo rationalem 1' esse veram corporis sormam, non metaphoricam
2' esse corporis formam per se, vid8licet non per aeridens nec per aliud. Non per accidons, quia naturaliter banc aptitudinem et hoc munus habet, ut informando corpus, sit humanae vitae principium. Non per aliud, quia vita hominis propria non essicitur per aliquam aliam animam mediam inter corpus et spiritum. quae virtute Spiritus moveatur ac regatur, sed solum ab anima rationali dependet. δ' Hinc animam rationalem esse corporis formam immediate. 4' Demum eam Igm esse corporis formam essentialiter, tum ex parte ipsius animae. quia hoc est de ejus essentia ut sit apta corpori insormando; tum ex parte compositi, i. e. hominis, quia comp0stio hujusmodi essentiale est, ut corpore tanquam materia, et anima rationali tanquam forma
coalescat.' 185. Pauca nunc de modo quo haec doctrina intelligenda
est; quae lacile deducemus ex alibi cliciis. ' Anima non ita est forma corporis, ut ipsum esse corporis, qua tale. ab anima dependeat 16j. Corpus enim humanum constat tandem aliquando atomis substantiarum elementarium certo quodam modo comeositis, et actu permanentibus. Vide dicta de principio vitae in vegetalibus f 35, seq. . Corpus igitur humanum, attenta sola ratione corporis, est substantia completa, imo aggregatum substantiarum; estque solummodo incompletum, attenta ratione animalis rationalis. 2' Neque idcirco admittenda est in humano corpore forma ulla corporeitatis il7ὶ cum Scolo, neque sormae paritales nervorum, OSSium, ac partium caeterarum juxta aliorum veterum sententiam. Nam corpus humanum est corpus vi cohaesionis qua atomi conjunguntur, et corpus tale essicitur per
