Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

ossa, sanguinem, adipem, sentit ad modum exteriorum cor porum, quatenus nerVOS premunt, Vollicant, contingunt v

cunque.

4' Cum se et corpus anima sentiat, non tamen se ut agentem, et corpus ut actionis subjectum sentit, aut viceversa; imo se et corpus non ut duo sentit, sed per modum unius; sentit videlicet extensum. quo Secundum sinam virtutem ipsa extenditur. Hoc autem liquet ex eo, quod nemo est inter mortales, qui solo sensu animam a corpore distinguere possit. Unde communis loquendi usus uuica illa voce, ego, et animam et corpus designat. 5' Hinc insures, sensum hunc corporis esse facultatem organicam, ut quae ex unitione animae et corporis resultat s 66. 1' . Hujus vero principium ac radicem esse sensum sui animae proprium. 6' Sensus fundamentalis non excitatur occasions peculiarium sensationum, sed omnibus illis prior est, saltem natura, ut diximus. Per hunc tamen sensum, ut alibi docuimus 106, 1' , nec corporis nostri figuram definitamque magnitudinem percipimus, nec diversas ejus paries distincte cleprehendimus; sed solum indefinite et indistincte ejus extensionem ut nostram experimur. Sen Sationes autem variae. queis subinde percellimur, distinctum diversarum partium sensum gignunt; ac postremo externorum sensuum usu nostri corporis ejusque partium figuram magnitudinemque nos edocet. ζ' Non est cur hic denuo animadvertamuS, non omnes compositi affectiones animam distincto sensu experiri. Iam enim suis locis notavimus, nec affectionum constantium et uniformium, noc operationum vitae vegetalis distinctum sensum haberi L.447, 7'; Psych. 137, 5' . Assectiones autem quae his operationibus causantur, ut sunt Satietas, sam 's, Silis, aliaeque hujusmodi, distinguit quidem inter se, sed affectiones elementares ex quibus illae coalescunt distincte non experitur, sed Consu se. 8' Ex hoc corporis sensu prima extensionis oritur notio.

152쪽

MBER TERTIUs, CAPUT IL

uomodo anima seipsam cognoseat per intellectum. 280. Cognitionem intellectualem sui ipsius cum intimo sensu conjungimus, tum propter nexum unius tractationis cum altera, tum ut facilius quisque videat quantopere haec duo inter se disserant. CaetHrum cle hoc discrimine plura diximus in logica L. 444-440 . In praesenti quaerendum est, quomodo per intellectum anima seipsam cognoscat; an Scilicet immediate et ex se animae essentia sit nobis intelligibilis, an vero per actus qui ab ipsa di manant. 281. Duobus porro modis quaestio haec intelligi potest, ut recte notat s. Thomas iij. Potest enim ab homine cognosci per intellectum anima 1' particulariter, et an sit, videlicet cognoscendo se habere in semetipso principium quo Sentit, intelligit ac vult; 2' uninersim, et quid sit, videlicet quaenam

sit animae natura. lam si secundo hoc modo quaestio intelligatur, manifestum est, animam hoc pacto non immediato intuitu, Sed ex ejus operationibus cognosci, et ut cognoscatur multam subtilemque inquisitionem necessariam esse, ut tota haeo psychologiae tractatio demonstrat. Sed non de hac cognitione nunc agimus, quae ad scientiam pertinet, at deprima illa, quae pertinet ad conscientiam, et eSt Omnibus communis. De ea quaeritur an saltem ipsa immediata sit atque intuitiva. ut quidam Opinati sunt. Nos Si quendam ducimus Aristotelis ac s. Thomae sententiam, qui censent, animam per actus suos semetipsam intelligere. Distinguit autem s. Thomas 2ὶ duplicem cognitionem, actualem, et habitua- Iem; ac primam quidem ait per actus haberi; alteram ver6 per ipsius animae essentiam. Utraque assertio delaranda est.282. Pnopostrio IV. Anima non inιelligit se immediate ac per seipsam. 3ed per acιus suos. ' tu patet ex notione antinae ut est in humano intellectu.

153쪽

Omnes pnim hanc animae ideam in manta gorsroriperiuntur. quod anima sit principium uitalium operaιtonum ; subjectum mariarum asseeιionum: subflantia quae sensit in eorpore, quae intelligiι aeuult. lamvero hujusmodi notio similis est prorsus notionibus rerum externarum, quas ex effectibus coguOsci

sceret, omnis homo intelligeret quid est anima; nam 3ola praesentia animae sussiceret ad movendum intellectum ad ipsius cognitionem, ut lux quae ideo quia per se visibilis est, sola sua praesentia oculum ad actum visionis determinat. Insuper nullus homo errare posset circa animae naturam ;intellectus enim humanus naturaliter animam cognosceret; in iis vero quae naturaliter cognoscuntur; nullus eSt error. Atqui plurimi sunt, qui omnino ignorant quid sit anima :multi quoque errarunt et errant in definienda animae natura. Ergo

3' cognoscendi vis tandiu actum suum habet, quandiu est ipsi conjunctum id quod ipsam ad actum movet. Atqui anima semper adest sibi: si vero per so est sibi intelligibilis, sola ejus praesentia intellectum movet ad ipsam cognoscendam. Ergo si anima est per se sibi intelligibilis suam semper naturam actu intelliseret; qua quidem re nihil est magis

falsum

285. De habituali eognitione ita disserit s. Thomas :a Quantum ad cognitionem habitualem sic dico, quod animan per esSentiam suam se videt. i. e. ex hoc ipso quod esse uti an Sua est sibi praesens, est potens exire in actum cognitioniss sui ipsius; sicut aliquis ex hoc quod habet alicujus scien-n liae habitum, ex ipsa praesentia habitus est potens perci. M pere illa quae subsunt illi habitui. Ad hoe autem quod per-n cipiat anima se esse, et quid in seipsa agatur attendat. non η requiritur aliquis habitus; sed ad hoc sufficit sola anima, 3 quae menti est praesens : ex ea enim actus progrediuntur,s in quibus actualiter ipsa percipitur si . n284. In quibus s. Thomas verbis notabis:

154쪽

L1BER TERTIuS, cxPut ii. 143 ' quid sit habitualis cognitio. Scilicet non est actus quidam perpetuus, sed dispositio adactum ponendum. Vide quae

diximus in logica de habitu principiorum L. 554 .

2' unde sit in anima haec dispositio. Docet s. Tllo mafi, eam non esse ex habitu proprie dicto, sed ex eSsentia animae, quae est animae prae Seu S.

285. Si ulterius inquiras. quid sit illa animae praesentia, perquam ipsa anima in suos actus intellectu reflectore atque actualem sui nolitiam acquirere potest, hoc non disti culter deducemus ex diciis. Pn0Ρ0SiTlo V. Anima capaae est seipsam intelligendi, quia

sui suorumque actuum sensum perennem habet. Nam 1' intellectus animae actus in ipSa animae esgontia intueri nequit. Ad hoc enim oporteret, ut animae essentia esset

illi per se intelligibilis; id quod dici nequit, ut modo demonstratum est. Igitur ut intellectus animae actus percipiat, ad Sensum quem et sui et suorum actuum anima habet, converiatur neceSSB est.2' Maxime cum intellocliva aetuum internorum cognitio reflexione perficiatur. Restexto enim praeviam aliquam Objecti, in quod dirigenda est, cognitionem supponit. Haec autem praevia cognitio nequit esse per intellectum, ut patet. Superest ergo, ut siι ea ipsa cognitio, quae sensu intimo continetur.5' Id ipsum confirmatur ex eo quod assectiones omnes. quarum existentiam Obscura vel confuse Sentimus, Obscure quoque vel confuse intellectu relegimus, et eas quarum clarus et distinctus est sensus, clara distincteque intelligere Possumus. Assectionum vero essentiam immediata reflexione Semper confuse intelligimus, ac solummodo ratiocinando distinctius aliquid cognoscere de iis possumus. id ipsum dicet dum de earum causis. 286. Ex his colliges 1' quinam actus intellectualem sui cognitionem praecedere debeant, et quo ordine. Primo anima sui sensum habeat oportet: deinde sentire incipit externorum corporum impressiones, ei objecta externa percipere sensu, dein intellectu. Dum hos actus exercet, intimo sensu

155쪽

omnes experitur ut suos; sed adhuc in hune sensum intelli. gentia non reflectitur, saltem reflexione persecta. Post aliquantum tempus, quum intelligentia satis se explicuit. anima in lacta interna intelligentiae obtutum convertit; intelligit se sentientem, Se intelligentem, se appetentem, ac tandem notionem illam ego, efformat. Colliges objectum conscientiae esso non solas modificationes aut cogitationes subjecti, sed subjectum modificatum, aut cogitans. Hoc enim conscientia intelligit, quod sensus experitur. Sensus autem, ut diximus 2Iδὶ, non solas subjecti modificationes, sed etiam subjectum attingit. Vide alibi dicta de substantiae notione s0. 154. 2'j. Hinc nostrum ego non est collectio sensationum, ut dixit Condi Ilachius, nec formatur ab intellectu ut sensit Κantius si q).colliges δ' in conscientiae actu haberi dualitatem illam subjecti et objHcti, quae perceptionis est propria i L. 459j. Nam hoc ipso quod animus in activitatis suae intellectualis

objectum seipsum assumit, me perceptum a me percipiente distinguit. In sensu vero intimo haec distinctio non sit.

Colliges 4' id quod dici solet a recentioribus quibusdam:

factum generale, seu generale conscientiae objectum Esse me percipientem non me, vere dici, si sermo sit de conscientia sensationum externarum, aut actuum intelligentiae, cujus objectum semper est ens; non autem si sermo sit de conscientia assectionum mere subjectivarum. Demum colliges D alienissimum esse a veritato quod sta .

iuit Cous inius il ; factum fundamentale conscientiae esse phaenomenon ex tribus terminis coalescens, quae sunt: sini-ιum lego, et non-ego ; insinuum, α υιriu que relaιω.

156쪽

De hujus saeuuatis subjecio et diuisions. 287. Plura jam variis in locis ad externam sentiendi saeuitatem pertinentia disputata sunt. Diximus in logica, quid sit sensatio ac sentiendi facultas i L. 45 - 460ὶ: quae sensuum objecta L. 46s. 462 ; quae sundamenta certitudinis quam

sensationes gignunt; qui sensuum errores iL. 464. Seq. . Definitum est in cosmologia, quo pacto qualitates sensibiles sint in corporibus, quamque habeant cum sensili repraesen

latione similitudinem iC. 204, seq . Demum in praecedentihus hujus tractationis libris, egimus de sensationum sedes 45, seq. : de fluido nerveo. deque nervorum ac cerebri munere in sensationibus f 55 ; ac de subjecto saeuitatis s-tiendi l166, 2' . Est nunc locus ut accuratius aliquid statuamus de subjecto ac principio facultatis hujus; tum de Hus

actu. ac de rerum externarum cognitione quam per eamdem acquirimus. 288 Fuit opinio Platonis. sensum esso operation m animae propriam, ut est intelligendi actus. Aristoteles autesm contendit, solum intellectum esse facultatem ob organo corporeo independentem. sensum vero facultatem esse non antir se solius propriam, sed animae corpori conjunctae, ut quae ab O ganorum concursu essentialiter dρ pendeat. Aristotelem plerique scholasticorum secuti sunt; Platonis vero sententiam a Cartesio instauratam permulti recentiores sectantur. iique Omnes necessario sectari debent, qui animae et eorporis conjunctionρm per mutuum commercium seu in fluxum physicum explicant. Juxta hos immutationes seu motus, quos ex terna objμcta in corpore perficiunt, mera sunt sensationum Occasio. Sensatio vero in eo continetur, quod anima hos

motus percipit; nam hoc ipso, aiunt, corpus externum quod

157쪽

harum molionum causa esl, sibi repraesentat. nanc primo Opinione in re lutatula in ducimus. 289. Psto positio I. Non anima sola, sed compositum ea animavi eorpore luculiatis senisendι subjectum est. Probatur 1' pars negativa. ' Haec opinio supponit animam corpori uniri per mutuum influxum. 0inissis porro caeteris hujus hypotheseos incommodis si 8ὶ, hoc unum in praesenti urgere sat est. Quomodo anima motiones seu mutationes sui corporis percibi ιδ Sane, vel quia corpus physice in animam agens, eam motu Suo asticit, vel quia mera occasio est, cur Deus perceptionem in

illa excitet. Sed primum uici nequit, quia absurdum i 178,5' ;alterum si dicatur, incidimus in SSStem a cauSarum OcuuSIO-nalium, quod Supra rejectum est i 174j. Ergo.

2' Ε, to, animam percipere posse motum in corpore quod ipsa inhabitat, excitatum. Percipiet profecto nervorum seu fluidi nervet vibratio nos : at obiectum a quo nervi moti sunt, nullatenus percipiet. Poterit ad summum, hoc motu percepto. ex illectu ratiocinando ad causam ascendere, atque concluderis secum ipSa, eum quoque motum aliquam Cau Samhabere. Sed in primis quaenam Sit hujusmodi causa, et qualis sit, cognoscere ipsa non poterit. Ac praeterea aliud ebi Objecti alicujus exi, tentiam per ratiocinium inferre: aliud, oblectum percipere, atque eo iuυdo percipere, quo in buuSations exhibetur. 290. Probatur 2' pars assirmativa. 1' Sensatio sita es ι in experieulia quadam actionis, quam objectum corporeum in corpore se titieuit S exercet. Atqui,

ut alibi probavimus 66, 2'; 148, 3'), anima sola corporei

objecti impressiones excipere, aut ab hujusmodi Objectis immutari nequit, et consequenter nequit impressiones hujusmodi experiri. Corpus vero potest quidem pati atque inam tari ab alio corpore, sed ejus impressiones experiri non

potest. Ergo neque Sola anima, nequo Solum corpus pol Stesse se iastitioni S Eubjectum. Ex adverso, compositum exanima ei corpore idoneum est, tum ad recipienis Am aliorum corporum actionem, tum ad eam experiendam i2 9,έη. Erso. Duiligod Cooste

158쪽

LIBER TERTIUS, CAPLT IM. 4492st son illiva porosentio requirit Subjρctum ex tonsum : nam ρxt sensio ro praessentari DPquit coneret μ ac mat rialiter, nisi in subj secto Extenso : sed simul requirit subjμctum quod totam simul extensionem repraeqenlatione una et indivisibili

attingat, ut alibi dictum est 88 . Atque subjectum hujusmodi nec anima est, nec eorpus : non anima quia extensa non est; non corpus, quia corpus non est aptum nisi ad hoc, ut secundum varias sui partes varias extensi partes attingat. Corpus aut m anima insormatum, et extensum est, et totam ex lonsio nom una et indivisibili repraespntatione percipere po- . test: anima enim informans tota est in loto corpore et tota in sinstulis ejus partibus. Ergo solummodo corpus anima informatum. sensitivae perceptionis est idoneum subjρctum. 291. Facultas itaque sentiendi est compositi propria. Inde sequitur, ad stam constituendam et animam et corpus proportionRlO Sibi modo concurrere. Compositorum enim proprie lalps non aliter gigni possunt, quam ex componentium proprietatibus simul conjunctis, seque mutuo temperantibus; quo pacto ex duobus diversis coloribus oritur tertius color, et ex duobus impulsi hus ad angulum concurrentibuS, unus impulsus secundum diagrinalis dirΡcbionem.

292. Est autem manifestum, corpus ad lacultat m sonisti ondi constituendam concurrere. tum generalibus mal Priae proprie lati hus ac viribus, tum organorum externorum ac totius nervet systematis structura. Unde patet. corpus concur-roru ad hoc ut matseriam et instrumentum. Anima vero. quo-Πiam corporis est forma, concurrere in idipsum debet ut principium vitae, et ut causa principalis. Concurrit autem,

ut jam exposuimus s2 9. 1' , sensu sui. qui ipsi essentialis

est. Hic enim sensus, qui ex Se extensionis est prorsus ex

pors, et spiritalibus solum actibus asticitur 276, 6' , posita

animae conjunctione cum corpore, extensionem acquirit, neque ad animam solum, Sed ad animam simul et corpus terminatur; et conseque Dier non animae SoluIIa actus, Sed corporis titioque allectiones experitur. 295. Exlserna sentiendi facultas in quinque pρculiares sensus, tauquain in partes virtutis 262, 1η dividitur. duorum

159쪽

subjoctum sunt animata organa iis attributa L. 437 . De

quinque sensibus haec modo generatim adnotare sum ciat.1' Ex diciis colligers licet, horum sensuum diversam irritabilitatem l non ab anima depρndere, sed ab organis et a nervis. Id enim quod anima de suo consert ad sensitivam sa- cultatem. semper idem est, nempe sensus sui. Diversitas igitur omnis oriri nequit, nisi ex eo quod confert corpus. Facit se vero concipitur, unum aliquod organum aptum esse posse ad hoc, ut a certa quadam vi immutetur, reliqua vero non ita. 2' Cum potentiarum diversitas ab actibus, ac proinde ab objectis desumatur, nullo negotio intelligitur, visum, auditum, gusium, odoratum Sensus esse diversos. Tactum autem licet unum sit organum, videlicet cutis, tamen plura sunt objecta : tactu enim sentimus non modo resistentiam sed etiam mollitiem et duritiem, calorem et frigus, aliaque hujusmodi. Estimare itaque possumus cum S. Thoma a tactum es Sex unum g nere, sed dividi in multos sensus secundum spes ciem; qui tamen non separantur ab invicem Secundum or-n ganum. Sed per totum corpus se concomitantur: et ideos eorum distinctio non apparet l2 . va' Absolute loquendo fieri posset, ut vivens cujus organica constitutio ab hac nostra diversa f iret, pluress sensus pos sideret, quemadmodum ex adverso animant ρs quaedam nobis imperfectiores aliquo ex sensibus, qui nobis attributi sunt, carent. ARTICULUS 3. De sensationis natura opinione .

29ι. Veniamus nunc ad actum saeuitatis sentiendi, qui sensatio dicitur. Duo in hoc actu considerare possumus: primo id quod in ipso materiale est, videlicet immutationem

l l Irritabili latem meant physiologi aptitudinem organismi viventis ad hoc, ut

post a quorumclam stimulorum actione, se ipsum rea pendis modificet. Ita v gr. irritabilitas relinae in eo est, ut quum luce Dercellitur. benΝalionem vixus elicta l. ad caeterorum vero torporum eouincium nihil aeuuat et contrarium contingit in nervis. qui sensu laetiti pollenti

160쪽

LIBER TERTIUS, cApdT III. 151 organi eam, tum organi externi. tum nervorum et cerebri: secundo id quod in eodem actu formale est, quodque proprie sensationis nomine venit. Prima eonsideratio pertinet ad physiologos; altera metaphysica est. Nos igitur prima supinposita, alteram tantum suscipimus.

295. Sensationes, ut in logica dictum est L. 447. 5': 465 .

dupliciter spectari possunt; ut sunt affectiones actusque subinjecti, et ut sunt realitatis externae repraesentationes. Si primo modo spectentur, ad sensum intimum pertinent, ac nullam

post dicta dissicultatem objicere possunt. Quaestio igitur in

praesenti tota est de sensili repraesentatione; an scilicet rein praesentatio haec sit non modo subjectiva, sed etiam, ut aiunt, objectiva, ita ut sensatio ipsam realitatem externam attingat. Equidem existimo, problema istud ex Aristotelis et schol sticorum principiis non dissiculter Solvi. At recentiores nonnulli philosophi, qui se primo philosophiam exstruere arbitrabantur, mirum quantas in hanc controversiam tenebras, quantas ambiguitates invexerint. Exponemus primo et veterum doctrinam, et recentiorum opinamenta. 296. Veterum de sensationibus doctrinam usitatosquo loquendi modos probe tenere non ad hanc modo quaestionem utile est, sed ad complures alias et philosophicas et theologicas controversias. Ea poteSt ad haec Summa capita revocari. 1' Sensatio est actus conjuncti, et in organo perfficitur. In sensatione duo distinguenda sunt: receptio speciei sensibilis, εt operatio hanc receptionem consequens.

2' Quoad primum, ad sensationem requiritur, ut sensus ab exteriori objecto immutetur. Haec autem immutatio alia est naιuralis, alia spiritualis. Naturalis est, secundum quod sorma objecti recipitur in organo modo materiali, ut quum corpus a calidiori corpore calent; spiritualis, secundum quod forma objecti in organo animato recipitur modo immateriali, et intentionali. Hujusmodi forma species sensibilis appellatur. Naturalis porro immutatio non sussicit ad sensationem; nec ea in omni sensatione reperitur ; at spiritualis immutatio omnino necessaria est. Unde Sequitur, speciem quoque necessario ad sensationem requiri.

SEARCH

MENU NAVIGATION