장음표시 사용
191쪽
insunt, contingentia sunt. In contingentibus autem necessarium reperiri nequit. 5' Denique juris si ossicii notiones nec per sensus acquirere, nec sensibilia elementa utcunque conjungendo aut separando, formaru possumus. Sensationes enim obligationis moralis conceptum nullo pacto continent; ac solum inducero possunt ad prosequendum id quod voluptatem affert, si ad vitandum quod doloris molestiaeve causam esse perspeximus. Ens itaque mere sensitivum, juris et ossicii notiones habere nequit; ac proinde nec morali talis et Obligationis, nec meriti vel demeriti, nec praeinii vel poenae capax est. Αl qui homo eas notiones habet, et est ens moralitatis capax. Ergo non sola cognitione sensitiva gaudet.
541. Ex his perspicis. quaenam sit ultima sensismi conclusio; haec scilicet: hominem esse quoad essentiam bruto similem. natum ad voluptatem, beatum si animales instinctus expleat, nulli legi subjectum, nulli poenas quae legitima sit obnoxium. ejusque vitam et existentiam morte penitus absolvi. Sane ex illationis absurditate principii falsitas arguenda erat. Sed humanae cupiditates, quibus adeo abjectum do nostra natura indicium ab antiquissimis usque temporibus acceptissimum suit, exitialem ii Iationem avide arripuerunt. Quid post haec lactum sit de humana societate vidimus, et experimur adhuc.
342. Psto postrio II. Nisi eognoseendi facultas sensu superior animae tribuatur. per Operationes omnes quas illis LMehius astribuit, e sensibilium quuluatum ambitu eudem emergere non
Sine hae superiori lacultato repraesentationes omnes humanae mentis, quas Lockius ideas vocat, nihil aliud essent, quam sensationes aut phantasmata, ut patet etiam ex origine quam suis id eis Lockius assignat 558j. Si itaque tales sunt ideae, quidquid in iis animuS Operetur, earum naturam mutare non poterit, eodem pacto ad quidquid operetur chimicus circa corpora, corpoream Substantiam in aliam quae corporea non sit, mutare nequit. Igitur animus intra sensibilium qualitatum ambitum semper Versabitur.
192쪽
LIBER TERTIUS, capvr v. 183343. Bpvera operationes animi circa ideas, iuxta Lochium,
hae sunt: compositis, juaeta posiιio abstractio. Jam 1' phantasmata utcunque composita, nihil aliud exhibebunt. quam collectionem phantasmatum, nempe qualitatum sensibilium, ut sensu perceptae sunt. 2' Iuxta ponantur binas repraesentationes sensiles. aesimul considerentur : manebunt semper binae repraesentationes, ex earumque consideratione nunquam retali Otium notiones exsurgent. Relationes enim reales revocantur ad rρlationes identilaiis, et ad relationes causalitatis 0. 21 . Atqui neu irae pereipi possent. 544. Non relationes identitatis. Nam binas qualitates sensibiles juxta positae. semper duplicem sensationem gignant
neceSSe eSt, ac nunquam ut aliquid unum apprehendi poterunt, nisi accedat iacultas perceptiva sensu superior, quae rationem entis in rebus apprehendat. Non relationes causalitatis. Etenim repraesentationes Sensiles exhibent solummodo res sibi succedentes, non unius rei
in fluxum in alterius existentiam. Licet autem, ut alibi dictum est i0.274 , intimo sensu causalitatem propriam homo sentiat; non tamen causalitatis ideam acquirere potest, nisi in intimum sensum reflectat, et existentiae ideam habeat, et substantiam propriam a propriis modificationibus distinguat. At sensus intimus nequit se re nectere in Seipsum, nec per Iacultatem sensitivam existentiae idea haberi potest, aut fieri distinctio substantias a modificatione. Ergo. uuod si animus, ut a Lochio confingitur, relationes reales cognoscere non posset, multo minus relationibus rationis, V. gr. relationibus temporis, aut relationibus moralitatis, intelligendis idoneus foret. Harum enim relationum fundamenta sunt notion s rerum prorsus insensibilium . 545. 5' Quid poterit abstrahere animus a sensationibus aut phantasmatibus Τ Profecto quasdam partes, aut quasdam sensibiles qualitates. Poterit v. gr. capitis alicujus individui repraesentationem re producere, et Parietem quem videt album, imaginari atratum. At ideas universales nunquam essinsere poιurit. Fad enim, ut Lookius as umit, posse animum
193쪽
separaro a Petro. Iacobo, Joanne quod est singulis peculiare, atquo id tantum retinere quod est omnibus commurae. Quid est hoc omnibus commune Τ In Lochii sententia nihil aliud esse potest, quam aliqua sensibilis qualitas. Igitur supererit repraesentatio plurium sensibilium qualitatum, V. gr. color Petri, color Ioannis, color I .acobi; supererunt nempe tres colores individui, aut tres altitudines, aut tres figurae, aut aliquid hujusmodi. Haec autem quae supererunt, fieri nunquam poterunt aliquid unum, nisi sorte hoc pacto, quod animus ad unum ex iis se convertat, caeteris non attentis. Unum autem in pluribus, quod universale constituit, nunquam ah animo percipi per abstractionem poterit, nisi inter ea quae abstraxit, identitatem essentiae antea percipiat; quam quidem, ut diximus, percipere nequit. Itaque in Luckii sententia non potest humauus auimus uaiversales ideas per abbtractionemessicere.
quum asserit, omnes anima facultvies ad 3emationem ιra formatam reduci. 1' Quam sit hoc inconsiderato dictum. vel ex eo manifestum est, quod ut ponamus esse in anima humana sensationes transformatas, praeter sensationes et sentiendi facultatem, tribuenda animae erit vis aliqua activa a sensu diversa, quae in sensationes agat, easque transformet. Quam vim, si
Condit lachius a sensatione non discernit, similis est illi qui labrum a stipite quem dolat, distinguere nescit. 517. 2' Sensatio est mera repraesentatio qualitatis sensibilis, est affectio subjecti, quae ab Objecto determinatur. Atqui αὶ attentio non meram repraesontationem, nec passivam subjecii affectionem dicit,sed activitatem quae sentiendi facultatem ad certum aliquod objectum percipiendum convertit, applicat, ac defixam tenet. Ergo attentio est aliquid a sensatione diversum, etiam tum quum ad sensibilia dirigitur. bi Id potiori jure de judicio dicendum. Demus sane comparationem esse tantummodo duplicem attentionem, demus quoque judicium esse perceptionem. Falsum est in primis, esse perceptiouum similitudinis vel disserentiae inter binas
194쪽
LIBER TERTIUS, CAPo v. 185 sensationes. Nam quum judicamus v. gr. purpureum illud odorum esse, non Sane percipimus, sensationem coloris purpurei similem esse sensationi odoris, sed objectum quod una sensatione nos affecit, esse id ipsum quod nos assicit altera. Falsum praeterea perceptionem similitudinis, vel disserentiae, inter duas sensationes, aut inter duarum sensationum objecta, non esse aliud quam binas hasce sensationes con
junctas. Patet ex iis, quae supra dicta sunt contra Lochium de relationum cognitione l544 . Denique judicia plurima humanae mentis circa objqcta insensibilia versantur, ut v. gr. omnia judicia moralia. Alia plura. quae dici possent, praetermitto. H uuid de ratiocinio dicemus 3 Satis commodo condit lachius ratiocinium describit, ut eductionem unius judicii ex
altero, ut per hoc suadeat, inferendi actum esse propemodum attentionem quamdam, ad unam ex praecedentis perceptionis partibus coarctatam. Sed etiamsi res ita se haberet, cum judicium ad sensationes reduci nequeat, ratiocinium quoque ad sensationes pertinere non posset. Deinde verum quidem est, conclusionem in altera praemissarum contineri. At educi vel deduci ex ea nequit, nisi altera praemissa accedat, et ex utraque simul consequentia aperiatur. Explicet igitur Condit lachius, quo pacto consequentiae intuitus ad sensationes revocari possit ; ostendat videlicet consequentiam esse objectum sensibile, et assignet sensum quo percipitur.
De objeeto intellaetus. 348. Venio nunc ad humani intellectus obieetum. Non erit hic sermo de objecto intellectus, ut est potentia aliquo modo passiva. nempe de eo quod movet ac determinat intellectum ad actum; de hoc enim infra disputabitur ; sed do objecto intellectus, ut est virtus Operatrix, de eo nempe cujus apprehensione intellectus ab omni alia facultate distinguitur. Primum illud vocant Oheotum quo, hoc alterum objecium quod.
195쪽
3 9. 0hioelum porro hujusmodi considerari potest 3'ma-ιerialiter et eouecti se . nempe Secundum extQn Sionem quam
habρt: 2' formuliter et melusiue, i. e. secundum id cujus apprehensio ad solum intullectum pertinet; et in hoc duo possunt prae oculis haberi, vel ratio formalis quae ab intelia
lectu apprehenditur, vel modus quo ea repraesentatur: Di maliter, et sub ratione sinis. Primo modo objectum intellectus est omne ens: secundo eSt essentia, et uniuersale; tertio est seriιas intelleetus. De universali infra: nunc de caeleris. 350. Pstopoqirio I. Formalis ratio quam inιellectus apprehendiι est rerum essentia. Nolandum 1' essentiam apprehondi posse duplici id pa, . concreta et abstracta I L. 29j. Essentia quae intellectus objectum dicitur, est essentia concepta non per id eam abstractam, . sed per concretam; non humanitaS v. gr. Sed homo; quam concretam essentiam veteres ex Aristoteis vocabant: quod quid est. Potest tamen intellectus, poStquam essentiam hoc modo concepit, eam abstracte concipere, ut formam quamdam metaphysicam 0. 507, 1'ὶ;2 essentiam, ut alibi diximus s0. 47, 2' . esso humani intellectus objectum, prouit exprimitur per rationes illas
communissimas et maxime in determinataS, ens, unum, bonum, subjectum et similes, hasque vel solas. ut primo contingit, vel per qualitatum et effectuum cosnitionem coarctatas, id quod fit experientia crescente. 551. Probatur propositio. Bes a diversis potentiis diversi modo cognoscuntur. Attingi autem res cognitione possunt, vel relative, i. e. qua tenus amiciunt immutantque ipsum cognoscens, Vel absolute, quatenus videlicet sunt aliquid in se ipsis. Iam sensus, ut supra dictum est 505j, res percipiunt, prouti hae diversis modis organa assiciunt; visus enim vidit colores quatenus retinam movent, aures audiunt sonos, Secundum quod nervum acusticum agitant, idemque dicito de reliquis. Intellectus vero non assicitur ab objectis. Percipit enim corpora quae in
ipsum asere non possunt, cum sit inorsanica facultas. Isitur
196쪽
UBER TERTIUS, CAPUT v. 187 non rρlative res cognoscit: suporest ergo ut eas cognoscat absolute, nempe secundum id quod sunt. 2. Hoc ipsum inferri potest ex intellectus prae sensu praestantia. Quo enim cognoscendi potentia nobilior est, eo profundius ac persectius res apprehon dat oportet. Sensus autem unam aut alteram qualitatem percipiunt, pro uti qualitates sub experientiam cujusque sensus cadere possunt; imaginatio, quae superior lacultas est, non unum lantum qualitatem, sed omnes tam divisim quam conjunctim amplectitur. Intellectus autem, cum sit his omnibus altior, non qualitates rerum, quae sunt extimae illis, et ut ita dicam earum cortex, sed quod rebus intimum est perci piat oportet. Id autem quod est rebus intimum est essentia, quae qualitatum Omnium est radix atque subjectum. Hanc ergo intellectus percipere clicendus est. Atque hinc intellectus nomen sortitur intellifera enim est quasi intus legere. 3' Manifestum cuique est. nos in rebus rationem entis percipere ἰ quam quidem non sensus percipiunt, sed intellectus. Hanc autem rationem semper intelligimus, quotiescunque intellectu aliquid percipimus: quia omnes mentis conceptus hunc conceptum continent, et in hunc resolvunturso, 9 . Ens autem pertinet ad rerum essentiam. Ergo. 352. Oppones fortasse, intellectum non modo essentiam rerum percipere, sed etiam essentiae accidentia, ipsasque sensibiles qualitates. Nam de his quoque judicamus et ratiocinamur, et scientiam habemus, ut v. gr. de figuris, de sonis, de coloribus. Opii me quidem: haec Omnia cognoscit intellectus : at quid inde inseras' Hoc sane: intellectum non tantummodo substantiarum, sed etiam qualitatum, et qualitatum quoque sensibilium essentias percipere: quod mirum esse non debet; nam etiam qualitates substantiarum sunt quaedamentia, suamque habent essentiam, ac per hoc Scientiae objectum esse POSSunt.
5b3. PRoposiTio II. Obieetum adaequatum intellectus, si ejus
Ratio est in promptu. id omne quod est aliquid in se. id omne quod Gremiam habet, ab intulluchu cognosci potest, ut
197쪽
pa tot ex dictis. Omne aulem ens est hujusmodi. Ergo. 5o4. Pstopostrio lil. Nihilominus objectum intellectui humano, in eo in quo nunc esι Statu. primo ad per εe proportionaιum
αι rerum materialium essenιia.
Facile intelligis. per hanc propositionem non ita exeludi subjecti cognoscentis actus, ac si hi non essent intellectui humano proportionatum objectum. Quanquam enim hi pr prio non sint objectum ἰ sunt enim in subjecto, et fiunt ab intellectu objectum, quatenus anima vim intellectivam in seipsam retorquet 286, 3'ὶς nihilominus ii quoque sunt hoe modo intollectui humano, etiam in praesenti statu. intelligibiles, ut palst. At non sunt id quod primo ac per se intellectui offeratur. Primo enim homini Osseruntur Objecta externa, quae ille sentit et intelligit, ac deinde in actus, queis ea se iii si intelligit, intellectu revertitur.553. Probatur propositio. 0 oetum intellectui proportionatum ac proprium est illud. quod per naturalia media ei primo ac per se cognoscendum offertur. Atqui tale objectum sunt res materiales ; hae enim per sensus ei sponte osseruntur ante quodvis aliud ob-jeetum intelligenda. Nam caeteras intelligentias ac Deum cognoscit post experientiam ac per ratiocinium ἰ seipsum vero per restexionem in actus, quibus objecta externa intellexit.
' 556. Padposirio IV. Objecιum intellectus, prouti hoe nomina inιelligitur terminus in quem intellectus tendiι, esι ipsius inre
Etenim terminus in quem intellectus tendit, est cognoscendi actus. Fit autem intellectus cognoscens per hoc, quod rei cognitae conformatur. Haec autem intEllectus cum re consormitas est intellectus veritas iL. 37 lj. Ergo.' 557. Hinc est 1' quod intellectus dum rerum essentias apprehendit, nunquam eSi ex se a rebus dissormis, ut jam in logica demonstratum est L. 578 . Etenim, ut acute s. Thomas animadvertit, et sicut res babet esse per suam formam. s ita virtus cognoscitiva habet cognoscere per similitudinems rei cosnilae. Unde sicut ros naturalis non desinit ab esso,
198쪽
LlBER TEhri Us, cxpur vi. 189x, quod sibi competit secundum suam formam ..., ita Virtusn cognoscitiva non deficit in cognoscendo respectu illius rei, x cujus similitudine informatur. . . intellectus insormatur si
v militudine quid ditatis rei si . sHinc quoque est quod quum intellectus reflexo percipit aliquam ideam esse rei consormem, assentiri cogitur. Cognito enim proprio objecto, ad illud necessario tendit
Hinc D veritas aliter dicitur obiectum intellectus apprehendentis, aliter intellectus judicantis. Dicitur enim objectum intellectus apprehendentis quatenus est terminus in quem tendit appres hendendi actus, ut modo dictum est. Dicitur vero objρctum intellectus judicantis, secundum quod est ratio formalis, ni eujus intellectus enuntiabilibus sibi proposilia asbeusum praebet.
ponitur primo sysιema aristoteIicum. 338 . Sequitur ut intellectus operationes consideremus. Duplex est humani intellectus essentialis Operatio: apprehensio et judicium : ratiocinium enim, et quaecunque alia intellectu opstramur, ad duos hosce actus revocantur. Incipiamus a primo :Ηic se nobis offert celeborrima illa quaestio de natura et origine id earum. Cujus quanta sit gravitas, nemo non perspicit; quanta sit disti cultas, perpetuae philosophorum hac de re contentiones satis manifestant. A perantiquis enim philosophiae aetatibus de id earum origine acerrime disputatum est, ae nostris adhuc temporibus pertinaciter disputatur. cavendum tamen ne, quemadmodum quidam arbitrari
199쪽
vid ρnlur, tanta aestimetur hujus quaestionis gravitas, ut quasi principii loco recipiatur, nullam veritatem constitui a philosopho posse, nisi haec primum quaestio definiatur: disticultas quoque non adeo exaggeretur, ut quis sibi persuadeat, nihil in hac controversia statui posse, quod certum sit, opinionesque omnes, ut fit in iis quae vix levissime probabilia sunt, eodem in pretio, atque adeo nullo in pretio impune posse haberi. Utrumque enim judicium et falsum est penitus, ut ex dicendis patebit, et rei philosophicae non
leviter noxium accideret. 359. Quatuor sunt de id earum origine praecipua systemala. ost systema idearum innatarum, quod sub variis formis a Platone ad Kantium usque et Ros minium propositum pluries suit: 2 systema aristotelicum, quod ab omnibus scholasticis unanimiter recespium est: 5 systema o uologismi, cujus auctor Malebranchius plures in nostra adhuc aetate sectatores habot: 4 η systema tradiιionalium, omnium recentissimum. Nihil ilico do sensismo. Haec enim abjectissima doctrina intellectum ejusque ideas non explicat, heu negat. De ea jam actum est in praecedenti capite.' 560. Inter recensita systemata, peculiarem proculdubio attentionem suo jure a philosopho sibi vindicat systoma aristotelicum: auctoritate enim caeteris longe praestat. Neque in hac controversia, ut in quaestiune illa altera da corporum principiis, ulla sunt sacta recentius animadversa, neque ut Ianova instituta sunt experimenta. quae hujus auctoritatis vim elidere aut etiam infirmare queant. Nec vero auctoritate sο- tum illud valet; sed etiam, si recte int-lligatur, et absquo praejudicio expendatur, rationi se unice probat, saltem quod ad rei caput ac summam attinet. Primo itaque hoc exponemus atque expendemus; deinde caetera quae rejicienda arbi
' 36l. Systema aristotelieum his praesertim capitibus continetur.
st Humanus intellectus non est semper in actu Erga suum objectum, sed ex se est in potentia, indigetque ut a potentia ad actum transeat. uuod autem a potentia ad actum transit,
200쪽
LIBER TERTIus, rapUT H. istoportet ut ad actum determinetur: ac proinde quadantenus passivum est. Intellectus igitur determinatione aliqua indiget, ut actum Suum ponat, ac potentia passiva dici potest.2' Rerum corporearum essentia est proprium intellectus humani objectum. Ad hoc autem objectum pertinet, ut interulectum ad suum actum determinet. Sed rerum corporearum essentia non est actu intelligibilis: quia cum sit materialis. intellectum qui immaterialis est, immutare non potest.
Oportet igitur, ut fiat prius actu intelligibilis et aliquo modo immaterialis. Proinde necesse est, ut in intellectu sit aliqua virtus, quae rei materialis quidditatem intelligibilem actu
5' Indo sequitur, in intellectu humano duplicem potentiam
esse, alteram activam, passivam alteram. Activa vocatur ab
Aristotele intellectus agens, passiva intelleetus possitulis. Illius munus est, objecta materialia, quas intelligibilia actu nousunt. lacero actu intelligibilia: id quod exsequitur producendo speetes intelligibiles sintellectuales) in intellectu possibili: ad hunc vero pertinet, species hujusmodi recipere, actumque intelligendi elicere. 4' Ut species sensilis est similitudo quaedam objecti individui secundum aliquam sensibilem qualitatesm, ita species 'intelligibilis similitudo est Objecti a conditionibus materiali-hus denudati. Hanc porro speciem intellectus agens producit abstractione quadam a phantasmatibus; unde etiam dicitur phantasmata illuminare. A phantasmatibus autem species abstrahi dicuntur: videlicet non a sensationibus ut sunt subjecti assectiones, sed a sensilibus repraesentationibus quae unum idemque Objectum, pro sensuum quibus haustae sunt varietate, diversimode exprimunt; quaeque in phantasia coadunantur, et vi interni sensus s62.1'ὶ in unum simulacrum componuntur. Non est opus ut releram opinionum varietates, quae in his omnibus particulatim explicandis apud diversos auctores Oriae sunt. Vide Suarer in libro quarto da
5' Species intelligibilis non est id quod intellectus intelli-
