Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

Bo eognitione singularium et unirersnlium. III. Una ex praecipuis dissicultatibus in hac eontroversia illa est: quomodo intellectus singularia materialia cognoscat. Aristoteles hanc inter inteli sectum et sensum difforentiam constituit, quod Sensus sit Singularium, inteli sectus universalium sal. S. Thomas id ipsum docuit, eo maxime tundamento innixus: principium individuationis esse materiam individualom. Is statuit intellectum, cum sit immaterialis, individua quae materialia sunt, intelligere non posse, nisi

eorum naturam a conditionibus materialibus abstrahat. Naturam autem ita abstractam non esse amplius Singularem,

quia non est amplius in materia individuali. Propterea intellectum dirρcte non singularia sed universalia iniselligero :posse nihilominus singularia intelligere in directo et per quamdam reflexionem, seu conversionem ad phantasmata, e quibus rei universalis species abstractu fuit se).Ε contrario alii non pauci, inter quos Sua res ius, censent intellectum nostrum singularia quoque materialia per proprias eorum Species, nec per eonverSionem ad phantasmata, sed directe cognoscere I . Si mediam quamdam opinionem promere licet. tam prima sententia quam altera unum, ut ita dicam, veritatis latus ex-hihi re videtur οῦ ac fortasse si utraque apte componatur, verilatsem integram assequi dabitur. 578. Praenotandum 1' id quod singularis cujusque essentiam a caeteris intrinsecus distinguit, determinate a nobis non cognosci: hinc singularia ab invicem discyrnimus solummodo per collectionem quamdam accidentalium modorum, quibus singularis essentia non constituitur, sed manifestatur iL. 51.). In hoc conveniunt omneS.

slὶ De anima. II. th. V. isti Sum m. ιh. p. I. q. LXXXVI. art. 1; ei alibi passim

212쪽

2' Fatendum quoque rationem illam qua s. Thomas utitur, non posse a nobis adhiberi. Nam quod materia sit individuationis principium, a peripateticis de corporum natura

theoriis deducitur; imo vero, iis quoque admissis impugnari potest l0. 109j.

3' Advertendum denique est, quum inquiritur, an intellectus in rebus materialibus solum universale congnoscat, non esse Sermonem de universali restexo, sed de directo L. 558 . nempe de ratione aliqua, quae ex se universalis sit, licet ut universalis non cognoscatur. Rationes enim specificae uni- VerSaleS esse cognoscuntur, comparatione facta inclividuorum, ut alibi traditum est L. M. d58 .

579. Psto posITio VI. Primae conceptiones humani inteIhetua sunt non modo universales, sed mazime indeterminatae. Etenim 1' communis Sententia est, primas intellectus conceptiones esse illas: ens,inium, aliasque hujusmodi; id quod ostendunt etiam primae voces, quibus pueri ac rudes utuntur, qui res maxime disparatas hac appellatione rei indiscriminatim designant. Voces autem mentis conceptus manifestant. Jam notiones hujusmodi sunt omnium maximo in determinatae. Ergo. 2' Hoc quod dicimus usque adeo verum est, ut si quando pueri nomina quaedam propria addiscant, haec ipsa sic adhibeant, ac si conceptus tantummodo communes significarent. Atque inde est, ut observat Aristoteles, quod pueri prinemio viros omnes appellant pus 3, postea auιem unumquemque dete

qui cum principio omni cognitione careat, ac succeSive perficiatur, ab actibus imperfectis ad persectiores gradu quodam ascendat necesse est. oportet igitur, ut primo per conceptus obscuros, deinde per claros atque di Stinctos res cognoscat.

Primi illique conceptus quos format, ii esse debent qui rebus omnibus Sunt communes, ac minimum quod ab intellectu percipi possit, continent. Conceptus autem magis determi

213쪽

nati, qui praeviam aliquam experientiam et comparationem exigunt, primi esse nequeunt. Patet itaque, primos intellectus conceptus esse eos quos in determinatos, dicimus, et inter hos eos qui sunt maxime in determinati. 580. Psto postrio VII. Negari nequit, intellectum nostrum, saltem postquam evertentia edoctus est, ita singularia cognoscere, ut proprios distinctosque eorum conceptus estormet. Hoc 1' patet ex eo, quod judicia nostra plurima sunt dosingularibus; ut quum v. gr. judicamus: Petrum esse verum amicum, illum annulum esse aureum, et aliquam individuam actionem honestam esse aut turpem. Prudentiae virtus et ars practica circa singularia perpetuo versantur, ac de singularibus semper judicant. Atqui judicium proculdubio ad

intellectum pertinet : prudentia item et ars sunt intellectuales virtutes. Ergo intellectus et singulare quod est in iis judiciis subjectum, et universale quod est in praedicato, proin prio conceptu cognoscit, unumque ab altero distinguit. 2' Intellectus est sensu ac phantasia superior; ac Secundum naturalem Ordinem hoc munus habet, ut non modo iis lacultatibus utatur, sed etiam eas dirigat et corrigat. Ergo singularia, quae ab iis cognoscuntur, ab intellectu quoque

cognoscantur neceSSe est.

581. PR0post Tio VIII. Intellectus noster singularia materialia per proprias ipsorum Species cognoscere potesι. Nam 1' si ens materiale in genere per proprias species intelligi potest, cur non etiam ens materiale individuum' Prosecto intimam individualitatis essentiam cognoscere non possumus per propriam Speciem; sed neque intima essμntiarum communium constitutiva hoc pacto cognoscimus I0.46ὶ.uuemadmodum itaque essentias communeS per externaS aliquas manifestationes concipimus, ita quoque eSsentias individuas concipere POSSumuS. 2' Singularium proprius conceptus continetur notis toti speciest communibus, per accidentalium quorumdam modorum collectionem coarctatis. Atqui notae communes percipi

ab intollectu possunt per proprias species; itemque omnes

214쪽

illi modi quibus individua distinguuntur: nam neo forma,

nec figura, nec locus, nec temseus, nec nomen, nec alia quaevis hujusmodi adjuncta ea Sunt, quorum Species in intellectu recipi nequeant. Ergo. 5' Anima a corpore separata certe aliquorum singularium cognitionem conservabit. Eorum igitur Species intellectus possidebit. Ergo capax est intellectus recipiendi species individuorum proprias. 582. Psopos ivio IX. Bisendum nihilominus, eoneeptus

quoslibet intellectus in se spectatos, rationem aIιquam universalem natura sua semper eae 'rimere. Hinc ut intellectus singulare qua tale cognoscat, necesse est. ut ad sensationis seu praesentis seu revocatae factum 3e consorιut.

Prob. 1 a pars. Vel sermo est de conceptibus primis et in dolorminatis, vel de conceptibus per proprias singularium species effectis. Si des prioribus loquimur, nemo non videt eos conceptus non communes modo, sed communissimos es Se . idem, ut pa-iei per se, dicendum de specificis quibusvis rationibus. 585. Illud potius mirum videbitur ipsos conceptus qui per

proprias singularium species efformantur, ex se universales esse. Tamen Si quis rem paululum consideret, facile iniselliget, ita omnino esse sentiendum. Sane si intima singularitatum diversarum constitutiva, ut in Dei cognitione sunt, intellectus noster conspicere posset, hoc quod dicimus verum non esset. Illi enim conceptus Vere, et ex se, et essentialiter singularium essent proprii. Sed non ita noster intellectus singularia cognoscit; ast etiamsi species singularium proprias illi concedamus. hae species, ut Saepe dictum est, notis aliquibus communibus, et accidentalium quorumdam modorum collectione solummodo continentur. Atqui, ut in logica

monuimus i L. 518 , quaevis hujusmodi collectio talis est in statu pure intelligibili posita, ut pluribus individuis possibilibus conveniat. Existere enim certo loco, certoque lempore, tali forma, figura, nomine, relationibus, non est profecto aliquid, quod necessario uni tantum individuo possibili

conveniat.

215쪽

584. concedo equidem, haec omnia simul, si ut sactum

considerentur. pluribus amplius convenire non posse. Etsi enim v. gr. plura individua similia in certo quodam loco, di . versis temporibus existere possint, non tamen eodem tempore. Solum itaque factum, cognitum ut sactum, est illud quod rejectis caeteris possibilibus, quibus conceptus ex se communis applicari potest, hunc in uno tantum desigit, hypothetica necessitate. Solum ergo factum, cognitum ut factum, singulare ut singulare nobis manifestare potest. Noster autem intellectus a facto praescindit, quia experientiae limites transcendens, solam objecti, quod ipsi Offertur, entitatem

intelligibilem naturaliter apprehendit. Ergo. 585. Hinc patet ratio 2' partis.

Nam ut singulare. qua tale, cognoscatur, necesso est, ut intelloeta individui entitas ad lactum reducatur. Haec autem reductio fieri nequit, nisi conversione ad sensationes. Factum enim ut sactum solo sensu a nobis attingitur. Ipsa namque sensatio purum factum est, illudque immediate nobis praesens: res vero externae SenSatione exhibentur, ut facti hujus terminus et Objectum. Sic autem ut diximus, singularia qua talia ab intellectu cognosci, graphice ostendit terminus Singularis eae demon- ιιratione iL. 78, 1' . Hic enim constat termino communi, et demonstrativo pronomine; ut v. gr. hic homo. Iam terminus communis communem essentiam significans, intellectus conceptum promit; demonstrativum vero pronomen Supponitur audienti pro g Stu quo sensationis Objectum, indicetur ac si extento digito diceres : aspice naturam quam nomino, in Objecto quod ego designo : de hoc loquor objρcto.

386. Conversio porro ista est reflexio intellectus in repraesentationes sensiles vel phantasmata, pro uti per intimum sensum sunt quiddam animae praesens. Quod postremum addo, quia quaecunque repraesentatio sensilis vel quodcunque phantasma, si praecisione lacla ab interna eaque praesenti

affectione, ut aliquid objectivum ab intellectu inspiciatur, hoc ipso universale quiddam est, prouti constat ex diciis *8R. Ast actualis intimus sensus est essentialiter I

216쪽

clum, atque ita est sactum, ut neque in statu intelligibili laeti

naturam exuere possit, neque ut universale quid apprehendi. Est enim natura sua contingens, et individuus, et nuens, ae

proinde nec multiplicabilis est, nec iterabilis, etiam in eodem subjecto. Proinde repraesentatio sensilis, quum respicitur ut hujus facti terminus, non potest non apprehendi ut

factum.

T. Ex hucusque disputatis deduces :1' intellectus nostri objectum, id nempe quod directe et ex

se in rebus intellectus percipit, esse uuiversale, non tamen cognitum ut universale. 2' cur rationes ab intellectu perceptae sint necessariae, immutabiles, aeternae, et aliquatenus infinitae. uuia nempe licet individua, quae Sensu percipimus, prorSus coulingentia Sint,

est tamen in illi. essentia quaedam, quae quum ab intellectu apprehenditur, non ut factum, sed ut quiddam ex intElligibilibus constitutivis coalescens, habet jam eas omnes proprietates, quae ad essentiam in statu intelligibili cousideratam

3' Deduces quoque iterum quod supra statuimus abstractionem elemetiti ideatis phantasmatibus huc denique redire, quod vis activa animae humanae propria perceptivam intellectus potentiam determinet ad hoc, ut id quod in phantasmata

repraesentatur, ut objecιum et ens in Se ipSa exprimat, praescindens a facto subjectivo, videlicet a facto impressionis quam in organis illud producit, et per hoc a facιo Objectivo, i. e. ab actuali ejus existentia. 4' Deilium intelliges ex dictis, quo ordine intellectus universalia cogit OScat. Duplex in universalium cognitione di sintinguendus est ordo; alter uirectu S et Spontaueus, alterre nexus atque scientisicus. Si de primo ordine Sermo sit, manifestum est, intellectum magis universalia ante minus universalia cognoscere. In eo enim qui primo aliquid cognoscit, cognitio Obscura claram, confusa distinciam, et . incompleta completam praecedit; eoque tardius acquiruntur conceptus, quo majurem experientiam pluresque comparationes postulant i549,5'.

217쪽

Si ustro aliorum ordinem considoremus, inverso itinera procedit intellectus. Nam ad investigandas rerum propri lates atque principia, conceptus quos habere Se reperit. resolvit in partes, donec per successivas praecisiones ad ultima elementa deveniat.

De cognitione immaterialium. o88 Quaeromus modo, quo pacto intellectus noster immaterialia cognoscat. Ut alibi diximus 0. lὶ alia sunt immat

rialia secundum rem. alia secundum mentis considerationem. Immaterialia secundum rem naturaliter nobis nota. Sunt anima nostra, et prima rerum causa DPus ἰ immaterialia secundum mentis considΗrationem sunt ideae purae, quae nullum sensibile elementum continent, ut ideae entis. simplicis, veri, honesti aliaeque hujusmodi. Dicamus de singuli S. Quod ad animam nostram attinet, opportuniore loco statuimus, animam intellectiva cognitione non per SQ ipsam se, sed per Suos actus cognoscere l282, seq. . Superest ut definiamus, quomodo hosce actus intellectus apprehendat. 589. Pso post Tio X. Aesus sive conjuncti proprios, siue spirisulas intellectus percipiι deserminaιione accepιa ab intimo

sensu.

Prob. 1' pars ex eo quod ii actus, quorum subjectum non est sola anima sed conjunctum, aliquo modo materiales sunt; proinde, ut tales, intellectum ad cognitionem immediale determinare nequeunt. At radix sacultatem, a quibus hi acius eliciuntur, est intimus sensus, qui in eadem anima, in quaesi intellectus, sedem habet f29l . Quoniam autem cle facto, ut factum est, percipiendo agitur 586ὶ, sufficit ad intellectum determinandum intimus sensus, quo affectiones illas ad animam pertinent. 590. Prob. 2' pars. Actus spiritales sunt in sola anima,

tanquam in subjecto: sunt ergo illi ex toto intime praesentes

218쪽

per sensum, quem habet sui; proinde per seipsos, absque ulla alia specia, intellectum ad actum determinare possunt.' 39s. Nota ' internas assectiones percipi posse ab intellectu, actu vel spontaneo, vel reflexo. Actus autΗm spontaneus, qui determinationem ab intimo sensu acceptam naturaliter sequitur, vix rem delibat, uti maxime eontingit in externis sensationibus. In his enim intellectus ad rem externam percipiendam directe intenditur, ad subjecti amantem affectionem indirecte solum et oblique. At potest iu-tellectus in hanc a Metionem, reflecti, externa re nos octa. Haec voro reflexio, qua internae affectiones proprie percipi .ntur i286. 5'ὶ . conscientiam constituit L. 444 . Nota 2' affectiones internas, ut singulare quid, primo ab intellectu percipi; earum vero conceptus universales fieri abstractione reflexa, per quam intellectus ab individualis sensus laeto praescindit, et assectionem propriam ut objectum considerat, non amplius attendens ad se v. gr. dolentem aut cogitantem. sod simpliciter dolentis aut cogitandis conceptus enormans. Nova deinde abstractione larmae a subjecto L. 29 , doloris et cogitationis ideas estingit. Nota 5' animam seipsam quoque cognoscere dependentera sensibus. Nam se cognoscit per proprios actus. Ejus autem actus vel sunt actus sensuum, vel ab actibus sensuum depen-

dent.

592. Panposirio XI. Idea Dei est idea dedueta eae rebus finitis; eujus elementa sunt ideae perlecιionum linitarum, adjecta notione eaecessus. et negatione imperfectionum omnium.

Id ea Dei alia est confusa et initialis, alia explicita et sor- malis, ut alibi diximus l0. 362 . Iam prior illa id ea DAum

exhibet ut ens quod esι prima rerum causa, et a quo Omnia dependent. Utraque vero nota constat elementis indeterminatis, et ex rerum finitarum consideratione depromptis, quae sunt ideae entis. causae et potentiae, addito conceptu eminentiae cujusdam, et negatione dependentiae ab alio Conceptus autem eminentiae est a rerum sinitarum consideratione: una enim ress alteri excellit; ex eodemque lante negationem

dependentiae intelli simus : multas enim res videmus a qui-

219쪽

busdam aliis dρ pendere. ab aliis non dependere, ut v. gr. sol ab homino non dependet. Quod ergo ad primam hane Dei notion sem attinet, manifestum est quod asseruimus. 395. Notio altera persectior Deum exhihset, ut ens infini. tum infiniteque persectum. Quid autem intelligimus, quum infinitam hanc Dei persectionem cogitamus' Sane eum esse intelligentem, liberum, potentem, justum, beneficum, providum, sed mullo magis ac melius, quam quaelibet alia natura, quam animo fingere posSimus; ad haec, esse sine causa a qua dependeat, sine initio, sine mutatione, Bin se compositione, sine ullo limite perfectionis. Haec est persectissima Dei notio quae in humana mente reperiatur; nec vel mortalium sapientissimi nobiliorem aut sublimiorem Entis infiniti conceptum as Sequi possunt, ut experientia con Stat. Jam si in hoc conceptu consideres quod positivum est nihil invenies quod non sit experientia cognitum; quod superest reliquum, est amem alio excessus et D segatio defectus. Patet itaque assertum, etiam quoad Dei notionem explicitam et sor-

594. Hinc colliges. quid reponendum sit iis, qui illud perpetuo objiciunt : infinitum per sinitas persectiones concipi non posse. Qui enim ita loquuntur, supponunt ideam qua infinitum concipimus, positivis ac propriis notis eum repraesentare. Quod si verum foret, profecto haec idoa elemeniis a rebus finitis abstractis componi non posset. Sed infiniti notio non est ejusmodi, ut dictum est; sed partim positiva, partim negativa, atque illud ipsum quod in ea positivum est, non per proprias notas Deum refert, qui finita omnia excedit, sed solum per analogicas, ut in theologia latius explic bitur. Nullum itaque absurdum. si hae notae a rebus finitis

desumantur, adjecta lamen assiematione excessus ac negatione defectus; quibus duobus Dei incomprehensibilitas

exprimitur. 595. PR0posirio XIl. Rationes rerum immateriales mens nostra vel cognoscit per species abstractas a sensationibus, sive inisternis siue σιernis vel eae aliis immaιerialibus raιionibus pere parationem et judicium componit.

220쪽

LIBER TERTIUS, cAPGr vi. 2HSans ration ps hujusmodi vel immediate intollectus aporehendit, vel mediate. Si immediate constat ex dictis, immediatam hanc apprehensionem fieri per abstractionem asen bilibus modo explicato; si mediate. eae apprehendi nequeunt, nisi ex varia elementorum immediate abstractorum comparatione et compositione. 396. Immediate abstrahit intellμctus conceptus communissimos enιis, uniu3. multitudinis, boni et mali. saltem ph7sici, quos in rebus omnibus natura sua intellectus apprehendit, ut oculus colores, et auris sonos; tum vero pμrceptione comparativa notiones accipit relationum, ordinis . pulchritudinis, aliasque cum his connexas. 597. Inter ideas porro quas immediate intellectus abstrahit, quaedam sunt, quas illi rε flexio solum in spiritales actus suppeditare potest. Ex his v. g. id eam simplicis adipiscitur intellectus 0. 557 ; et ex rin xione in proprias cognitiones. in propriam activitatem, in prima principia. ideas veri, causu necessitatis educit; ut aliis in locis explicatum est. 598. Meuiate ex rerum evρntuumque collatione ideas eon-ίingentiae et possibilitatis, subsιantiae et acciden ι is, spatii ac temporis. aliasque hujusmodi colligit. Ex idea vero ordinis, et per varias apprehensioneS comparativas, quibus, sive in genere sive in specie, Ordinem Servandum esse intelligit, ideas morales honesti et inhonesti, meri ιi ac demeriti. juris et o cii, virιutis et viιii, tam generatim quam speciatim effor

mat.

Ex his omnibus patet, cunctas humani intellectus ideas a sensibus vel proxime vel remote Originem ducere.

' De dependentia intellectus ab imaginations. 399. Intellectum a sensibus dependere in id earum suarum acquisitione, huc usque explicatum est; nunc quaeritur, utrum acquisitis id eis, absque dependentia a sensitivis saeultatibus, uti possit. Adverte i ' certum esse, intellectum sensibus externis non ita esse mancipatum, ut absque eorum ministerio nullatenus

SEARCH

MENU NAVIGATION