Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

git, sed id quo ad intelligendum movetur. Proinde est quasi

quoddam objecti semen in intellectiva potentia insertum, quo ipsa fit idonea ad ideam objecto similem generandam. Igitur intellectio non est productio specierum aut earum receptio, sed operatio quam intellectus possibilis specie informatus ac saecundatus elicit. 6' Intellectus in eo quod operationem intellectivam elicit, quamdam rei intelles tae intentionem in se format. quam dicunt inullaetionis terminum, speciem e ressam Objeeιi. mentis eonceptionem, verbum mentis, ac denique ideam. Hoc verbum, seu idea, est similitudo rei intellectae, ut species intelligibilis, ab ea tamen omnino distinguitur. ' Proprios actus, per eosque seipsum intellectus potest intelligere: nam quamvis hi singulares sint, sunt tamen im- materiales ; sed valde controversum fuit apud veteres, quomodo intellectus singularia materialia cognosceret. uua de re infra. 8' Memoria intellectiva est ipsa intellectus possibilis, qui species intia ligibiles receptas conservat, ac per eas intelligendi actum re producere potest. 9' Res incorporeas, quarum non sunt phantasmata, intelligere non pο55umus, uisi per aliquam comparationem adsensibilia. 40' Tanta est intellectus nostri in hoc praesentis vitae statu a phantasiae operatione dependentia, ut ea quoque, quorum species intelligibiles penes se habet, intelligere aut recolere nequeat, nisi bimul imaginatio ad phantasmata confrua con

vertatur.

11' Ex his omnibus patet, quo pacto intellectus nostri

cognitio ortum habeat a sensibus, et a sensitivis facultatibus dependeat. et Non potest dici quod sensibilis cognitio, itan s. Thomas, sit totalis et perfecta causa intellectualis cogni-n tionis, sed magis quodammodo est materia causae i); v vi dolicet quia intellectui sagenii suppeditat phantasmata, ex quibus quasi ex materia quadam ipse educit formas intelligi-

202쪽

bilium, quibus intellectus possibilis ad intelligendum determinatur.

2' Pronuntiatum illud: nihil est in intelleetu quod non fuerit in sensu, certe nec apud Aristotelem, nec apud aristotelicos saltρm alicujus nominis, reperitur, sed Saepe, recurrit apud sensistas. Quod si juxta aristotelicae doctrinae placita intelligendum sit, ita erit explicandum: Objeeta materialia quae intellectus intelligit, fuerunt prius pereepta a sensibus. sed in iisdem objectis alia sensus, alia intellectus apprehendit: a sensibilibus vero intellectis aci multa alia. quoe prorsus immateralia sunt, intelligenda mens manudueitur; quae tamen non intelligit, nisi phantasmatibus adjutus. Si vero dictum illud ita interia preteris : Cognitio intellectus ea tantum continet quin a sensu aeeipit; nisi quod hine sensilia elementa varie modificaι: haec erit doctrina Lockii vel Condi Ilachii, non Aristotelis et scho

Idearum origo juaeta eaeposita prineipia e lieasue. 362. Id quod quaestionem σου id earum origine maxime

disti cilem facit, hoc est, ut explicetur quomovo Intellectus noster Suum proprium objectum, nempe rationes universales, necessarias, immutabiles, aeternas percipiat, cum tamen et ipse Et res Omnes, quarum experientiam habere possumus, sint singulares, contingentes. mutabiles, caducae ac fluxae. versatur Ruth m haec controversia poti,Simum ac primo circa ideas primitivas ac sundamentaleS O. 5 , acori mos essentiarum conceptus: consentiunt enim omnes, ex his primis

ideis, experientiae ductu, caeleras deinde ideas efformari. 565. Dico igitur harum idearum originem in exposita Aristotelis et scholasticorum doctrina satis .commode explicari ἰ Saltem, ut praemonui, quod ad rei summam attinet; id quod sequentibus propositionibus ostendemus. PHOpostrio I. Pereeptiva virlus intelleelus nostri determina. tione aliqva indiges, ad hoc ut aelum suum eaeerat. Ad eam auιem determinandam res maιeriales ea ae inepιω sunt ; εen

203쪽

siles quoque repraesentationes atque imaginationis phantasmata sunt insuJeientia. 564. Probatur 1' pars. Virtus perceptiva nostri intellectus ex se neque hujus neque illius determinati objecti cognitionem actualem habet, sed natura sua indisserens est ad hoc vel ad illud cognoscendum. duod autem ad plura indisserens est, non agit, nisi determinatione accepta. Ergo intellectus, ut a potentia ad actum transeat, et aliquid particulare cognoscat, determinatione aliqua indiget; quam cum sibi ipsi

tribuere nequeat, necesse est ut eam aliunde accipiat. Hanc determinationem, juxta veteres vocare possumus speciem intelleetualem.

565. Prob. 2' pars.1' 0bjectum materiale, ut est in se. agore, in intellectum non potest. Corpus enim ineptum est ad spiritales in est in organicam potentiam movendam atque immutandam. Ergo. 2' Ut aliquod objectum cognoscendi lacultatem ad actum determinet, intime illi uniatur nec0sse est. Cognitio enim, ut in praecedentibus dictum est i303, 2' , in quadam objecti apprehensione sita est. objecta autem externa et materialia, ut sunt in se, intellectivae potentiae intime conjungi non possunt. ut per se liquet. Ergo. 566. Prob. δ' pars.3v Licet sentiendi facultas atque imaginatio in eadem anima, in qua est intellectus, radicem habeant, nihilominus sensilis omnis repraesentatio non est in anima solum, sed in conjuncto. Hinc de materiali natura adhuc participat, ac proinde potentiam passivam intellectus, quae prorsus immaterialis est, immutare non potest.2' Objectum quoque in materiali organo repraesentatum, aptum adhuc non est. ut in organicae potentiae tuti me conjungatur; id quod ad intellectionem requiritur.5' 0bjectum corporeum, pro uti in sensu et phantasia continetur, non est proprium intellectus objectum; sensus enim et phantasia non percipiunt corporum e Ssentiam, quae eSt proin prium intellectus objectum i3503. Omnis autem potentia quae determinatione indiget, a proprio objecto determinanda est.

204쪽

LIBER TERTlds, rapo R. . 193 Ergo per sensationes et phantasmata objecta materialia aliquo modo sunt perceptivae intellectus virtuti admota. quia anima in qua est intellectus, jam iis assicitur: sed non sunt adhuc illi ita conjuncta ut necesse est ad ipsum dete

minandum.

367. Paupostrio Il. Dicendum nihilominus, phantasmata re quiri ad hoe υι pereeptiva uirius inιelleelus ad sensibilia perripienda deιerminetur. Nam 1' anima in qua est intellectus, cum orie 'tis externis primo conjungitur. non aliter quam per sensationes ac phantasmata, quae sensiles repraesentationes coadunatas reproducunt. Oportet autem objectum quod ab intellectu percipiendum est, aliquo modo animae conjungi. Ergo. 2' Si ea solum considerentur quae intellectus habet ex gemetipso, intellectiva virtus per haec solum determinari nequit ad hoc potius quam ad illud percipiendum: ex se enim intellectus est indisserens ad Omnia. Est itaque necessarium, ut ad oseterminatas perceptiones intellectus aliunde moveatur. Nihil autem est a quo determinari possit, nisi sensitiva cognitio. 5'. Accedit quoquo experientia. Si enim cuipiam homini

aliquis sensus desit, hic intellectiva cognitione eorum ominnium quae ad eum sensum pertinent, prorSus caret. Sic v. gr. qui caecus natus est. perspectivae scientiam ac picturae artem comparare sibi non potest. Similiter si corporalia organa quae imaginationi deserviunt. laedantur, etiam intellectus operationes impediuntur ac perturbantur, ut videre est inamontibus. Ergo. 368. Pno postrio III. Supponi potest pereeptiuam intelleetus potentiam ad sensibilium essentiam percipiendum, ipsius animae

virtute, per absιraeιionem a sensιιιbus reproesenιαιιOnιbus deterin minari.

Ut haec propositio probetur, duo necessaria sunt: ' ex plicandum est, quo pacto abstractio haec a sEnsilibus repraesentalionibus intelligi de hi at; 2' eorum quae in hac hypothesi proponuntur. possibilitas in tuto Θst collocanda.

569. Itaque quod ad Primum attinet, abstrachio haec a Sen-

205쪽

silibus ropraesentationibus duplici modo intelligi potest:

αὶ quod ideas ipsae a sensationibus abstrahantur, ita ut eae nihil sint aliud quam elementa prius in sensatione contenta, quae ab ipsa deinde separentur ac diversimode componantur. Abstractio ita intellecta sensis mus est merus. bὶ quod animus, oblata sibi per sensum re materiali, visibi propria praescindens a facto sensationis. essentiam rei intelligibilem quae vere in illa est. deprehendat. Haec autem est, saltem quod ad rei substantiam attinet, sententia Aristotelis et scholasticorum; quae aliquantulo susius declaranda

Igitur anima quatenus or nis corporeis inserta est atque 'immixta, sentiendi et imaginandi actus exercet. Per hosce autem actus repraesentatio sensilis elicitur, quae Objectum quidem a subjecto discretum exhibet 3l , sed non ut Oriectum, ut ens. Perceptio senim sensitiva non absolute sed relative objecta attingit i20R. Ast animae virtus non est penitus organis mancipata, sed potest absque organorum ministerio operari. Igitur post sensilem repraesentationem, potest animae regione. ut ita dicam, organica ad superiorem se regionem

attollers. At quomodo ' Videlicet praeseindendo a facto subjectivo impressionis quam ab objecto corporeo una cum organis accepit, et per hoc a facto existentiae objecti quod ipsam affecit. Hac praecisione facta. hoc Objectum ut objectum percipit, nempe ut ens L. 509 . Ad hanc vero praeci-Sionem exsequendam, ipsa illa movi figatio quam in sensatione recepit, eam determinat; ac propterea praecisio haeo non ost voluntaria, sed naturalis.' 570. Si hac in ra Aristotρ lis et scholasticorum vocabula usurpare placet, vim qua anima percipere potest objectum absolute ut obiectum, vocabis intellectum passivum seu possibilem. i. e. determinabilem; vim qua anima se attollit sregione sensitiva ad intellectualem, dices intesterium agentem, seu determinantem; praecisioni3m a facto Sensilis repraesentationis, abstractionem a phanιugmatibus: determinationem quam anima se ita elevans sibi tribuit ad objectum nobiliori illo modo percipiendum, appellabis operiem imellavi-

206쪽

LIBER TERTIds, cAPET vi. 19 Iem imprissam ab intellectu agente in im Ilectu passiso. 0uae species recte dicetur abstrahi a phantasmaιibus, primo qui isdem quia haec determinatio in perceptivam intellectus potentiam inducitur ab anima, eo quod ipsa sensili repraesentatione assicitur, et a facto hujus sensitivae assectionis emergit; deinde vero quia notae et quasi lineamenta quibus objoctum in intellectu percipiente exprimitur, sunt ratio in determinatao secti seu eritis, quae radicaliter, et ut ita dicam, materiali- , ter in spnsili repraesentatione continetur 313 , et qualitates sensibiles quibus objectum corporeum nos assecit 0. 46ὶ :

non tamen amplius relative perceptae, Sed absolute conceptae. Unde phantasmata ad intellectualem hanc speciem se habent quasi ad modum caursae exemplaris si .

571. Probatur secundo, nihil esse in hac hypothesi; quod

possibile, atque adeo verisimile non sit.

Tota enim hae o hypothesis huc redit, quod anima humana vim habeat 1' percipiendi ui objectum id quod in sensatione percipitur secundum quod assicit subjectum: ac 2' determinandi se, posita sensatione, ad hanc absolutam perceptio

nem.

Jamvero 1' non est absurda vis illa percipiendi objectum

corporeum ut Objectum. Nam Objectum omne revera est in se aliquid quod sua constat essentia. RursuS, per sen Salionem anima objectum corporeum a Se distinguit. Quid igitur repugnantiae est in hoc, quod possit ulterius procedere, et hoc quod a se distinguit, percipere ut a se distinclum, ut in soest, ut objectum, ut eras 3 Anima profecto res materiales per unum organum diversimode percipit ac per organum alterum: v. gr id quod oculis coloratum percipit, tactu percipit resistens ac gustu Sapidum. Quidni possit, postquam objectum per organicas affectiones relative percepit, dein exerere se propemoduin ab Organis, et ex edita mentis specula non relative amplius illud ipsum, sed absolute cognoscerer 2' Non est absurdum, imo maxime congruum, quod anima ad Objecium ita percipiendum se ipsa ueterminare valeat. Non enim repugnat, imo experientia certis8imum est, unam

207쪽

animae facultatem per alteram ad actum detorminari posse;

quemadmodum v. gr. in t 'llectus appetitum, et appetitus intelloctum aliquo modo determinant. Omnes enim an in se facultates ad unam eamdemque pertinent simplicissimam animam; seu potius omnes lacultates sunt una eadenique

animae virtus, quae ideo in plures facultates distinguitur; quia circa diversa objecta distinctis actibus diversa munia exercere potest s266J. Potest igitur anima, ut est principium lacultatis senti μndi, semet, posita sensatione, determinare ad hoc ut a sacto subjμctivo simul et objectivo praescindat ;ac rursus in eo quod praecisionem hanc exsequitur, se ad vis

apprehensivae superioris actum m OVere. Praeterea naturae animae valde consentaneum est, ut cum non tota sit organis demersa, sed superiori suae virtutis parte Organis Supereminet, semetipsam naturaliter deler- minet, ut ab actuum organicorum ordine ad superiorem ordinem tranSeat.

Hypothesis ergo proposita possibilis est, ae verisimillima. 572. Pnopostrio IV. Si hora hypothesis reeipiatur, expli-eatur πιime quomodo intellectus noster Objecta maιerialia per-eipiαι. Sane, ad hoc problema solvendum, explicare oportet, quomodo anima, quae sensuum ministerio relative solum res materiales cognoscit, easque individuas et contingentes. ad essentiae universalis et necessariae cognitionem provehatur i562ὶ. Aiqui hunc iransitum commode explicant binas illae vires abstraclina et pereeptiva. queis animam humanam instructam ponimus. Nam si anima potest percipere ut objectum et ens, praescindensque lacontingenti existentiae iacto,

id quod in sensatione relative percipiebat, jam essentiam rei percipiet i550. 2' . ac propterea aliquid ex se universale et necessarium i0. 55, 2' 1' . At nos ponimus animam instructam vi naturali percipiendi objectum ut objectum : eam insuper ponimus praeditam vi praescindenui a facto subjectivo sensationis, et per hoc a facto Objectivo. i. e. a contin-

senti objecti existentia: ponimus denique per hanc ipsam

208쪽

praecisionem vim illam perceptivam superiorem naturaliter ad actum reduci. Ergo haec hypothesis optimμ explicat quomodo, posita sensatione, intellectus noster objecta materialia modo sibi proprio percipiat. 575. Ex his colliges.1' Cognitionem intellectualem ortum habere a sensibus, ex eo solum quod sensus intHllectivae virtuti objectum a se

perceptum, quasi materiam quamdam, offerunt, circa quam ipsa exerceatur. In anima autem ipsa est virtus activa quae intest lectum movet. 2' intellocium humanum duplici vero potentia constare, abstractiva et perceptiva. Prior activa est, altera passiva : illa noti intelligit. sed agit determinando in altera intellectionis actum : haec intellectionis actum elicit, a priore mota ac determinata. 5' Vim abstractivam, seu intellectum agentem 361.3'. 4' , esso id ipsum quod lumen intellectuale dicore solemus .uuemadmodum enim lumen corporeum corpora actu visibilia

facit, ita intellectus agens eadem facit actu intelligibilia.

574. Nune aliquid de ipso intelligendi actu, ac de verbo

mentis. Pstopostrio V. Intellaetiva pereeptis non est mera passis pereeptinoe virtutis, sed operaιM. Per hanc vero Operationem mens in seipsa verbum seu ideam producit, qua rei quum percipit, essentiam eaeprimit.

Probatur 1' pars. 1'Si intellectio mera mentis passio esset, ipsa speciei receptione consummaretur. At speciei recρptio nihil est aliud, quam determinatio ad intelligendum. Ergo intellectio est aliquid diversum a speciei receptione; ac proinde non est menti S passio. 2' Si intellectio non esset mentis operatio, sed passio, esset actio transiens alterius operantis in mente recepta.

Proinde intellectio non laret vitalis actio. Vitalis enim actio

209쪽

est immanens, pt ab eadem potentia elicitur, in qua recipitur. Igitur quamvis mens ad intelligendum determinatione indigeat, ut supra dictum est, postia tamen determinationo operatur, et ita iniselligit. 5Ἱ5. Probatur 2' pars. ' Actio, ut actio. nihil est aliud quam quidam rei euiuspiam modus, nempe ejus dependentia ab agente. Sed modus non est, nisi sit res cujus est modus. Ergo actio non est, nisi sit aliquid quod ab agente dependeat. in omni igitur actione aliquid ab agente procedit, et hoc est actionis terminus. Id autem quod procedit ab agente per actionem transeuntem, est aliquid extra ipsum, et e contrario quod ab agente pro-eedit per actionem immanentem, est aliquid intra ipsum

agens.

Iam intelligendi actio est immanens. Ergo per eam producitur terminus menti intrinsecus. Hic autem terminus est verisbum mentis, objectum exprimens. Cognitio enim perficitur per assimilationem cognoscentis ad rem cognitam. Ergo. 2' Intellectus rem sive praesentem, sive absentem indisserenter intelligit, ut etiam imaginatio. Objectum autem potentiae, dum ipsa agit, semper illi praesens sit oportet. Necessa est igitur, ut quemadmodum per imaginandi actum formatur

in imaginatione sensilis imago, ita per intellectum formetur imago objecit intelligibilis, sive hoc sit praesens sive sit

N Intellectus praeterea hoc habet sibi proprium, quod

res intelligit ut separatas ab iis conditionibus, quae existentiam necessario comitantur. Nam hominem v. gr. intelligi inmus, sine ulla determinata magnitudine, nullo certo situ corporis, aut colore, aut figura. Hoc autem pacto res intelligi non posset, nisi intellectus rem quam intelligit, in seipso exprimeret. Erm. 576. Ad verbi naturam melius intelligendam, haec sedulo animadustrienda :1' In verbi productione mens nostra activa est, et simul

passiva. Activa quia illud elicit, passiva quia illud in se recipit.

210쪽

UBER TERTIUS, CAPUT vI. 2012' Verbum appellatur quoque idea, et speetes e ressa. Et haec quidem iri a re idem sunt, videlicet objecti similitudo an iniqllectu in semetipso producta ἰ disserunt tamen ratione. Verbum enim proprie significat dimanationem termini menialis ab intelligente; idea vero rationem imaginis quae est in eodem termino; species autem expressa utrumque designat. δ' Cognitio spectari potest, ut est actio seu productio, et ut est actus completus, Seu qualitas producta; nempe veterum vocabulis, vel in steri, vel in faeιο esse. Utroque autem modo spectata cognitione, verbum ab ea secundum rem non distinguitur. Productio enim haec est verbum, ut sit; qualitas

vero producta est verbum, ut factum. 4' Terminus intrinsecus cognitionis, ut est aclio, est actus seu verbum; ut est actus ac verbum, eSt Objectum cognitum et expressum. Hinc verbum, Seu idea, mentis quidem modificatio est, sed alterius repraesentativa. Hoc autem est ensintellectum, in cujus similitudinem se meus format, quum intelligit. 5' Verbum itaque non est id quod cognoscitur directa cognitione, sed est id quo aliquid aliud cognoscitur. Quemadmodum enim per speciem intellectualem mens determinatur ad intelligendum, ita per hoc quod verbum producit ac recipit in seipsa, intelligens actu constituitur. 6' Hinc patet errasse Reidium, qui ideas Omnes eliminandas putavit, ut tueri possemus cognitionis objectum esse res. Qui in eo quoque deceptus est, quod cognitionem sensilem ab intellectuali distinguere nescivit. Multo magis ontologi errant, qui sibi persuadent ideas subjectivas non esse, sed cognitionis objectum: de quibus infra. ' Ideae non sunt cognitionis directae objectum; at nemo

negat easdem cognitione secunda ac reflexa intellectus objectum esse posse, atque adeo objectum in quo cognito res cognoscamus οῦ ut quum Per idearum anal sim rerum proprio lates intolligimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION