Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

socialem rationis progressibus summopere utilem esse, et quoad aliqua necΘssariam : non autem, ante illam ac sine illa. rationalem nullam cognitionem haberi posse. 472. De surdo- mutis vero haec jam certa sunt.

Antρ educationem id eis primitivis ac sundamentalibus

eos non carere.

2' Non sine exaggeratione dictum fuisse, eos nullam ideam religiosam et moralem spontanea rationis operatione fuisse adeptos. Eos instrui per signa maxime naturalia, ac certe per haec ante Omnia alia signa. 4' Si diu simul degant aliqui surdo-muti. eos signa quaedam artificialia ex se ipsis invenire, ut se mutuo intelligant. uuae omnia overtunt funditus traditionalium asserta. 473. II. Proserunt analogias quasdam vis intellectivae cum viribus corporeis. Etenim vires omnes quae in rerum natura vigent, externo aliquo incitamento egent, ut in actum exeant. Itaque vis quoque intellectiva, ut agat, eget i pulsu ab altorius ratione accepto. Res p. Omitto ant. Nego eo eq. Primo quidem, quia intellWctus est vis prorsus diversi generis a viribus corporeis. Deinde vero quia etsi intellectiva vis indigeat ut aliquo modo ad actum determinetur non tamen in serri potest, id quod illam determinat, socialem in Stitutionem esse oportΘre. PO-iest enim sum cienter excitari ipsa magistra natura, sensalione mΡdiante. Ac revera nullum aliud est aut esse potestiniollectium virtutis immediatum determinativum, ut supra

dictum est 460, 3'; 465ὶ.474. III. Arguunt ex intellectualium operationum analysi. Homo, inquiunt, sine verbo vel Signo, et consequenter sine alterius institutione, cogitare nequit. Nam l. Constat hominem sua verba cogitare, antequam suas cogitationes verbis eloquatur.

2' Hinc nobiscum ipsi et cum Deo taciti colloquimur: si noverbo autem, etiamSi mazime velimus, cogitaro non possu

272쪽

LIBER TERTIUS, c pur Ix. 263 3. Philosophorum communis doctrina est, λύγοι, Reu vembum mentis, essentiale es SQ cogitationi. 4' Sine verbo ideae intellectuales sunt vagae et indefinitas, ac solum per verbum et in verbo percipi possunt: tanta autem id earum varietas et multitudo, nisi verba accedant, est veluti atomorum fluctuans chaos. 5' Demum humana cogitatio humanae naturae congruat neotasse est. Hemgna autem natura spiritu constat et corpors. Ergo humana quoque cogitatio spiritali elemento et sensibili coalescers dicenda est. Sensibile autem elementum est verisbum.

475. Bos p. Nego ant. Ad 1 Dist.: ut plurimum. et ex assuetudine, eone. ἰ semper et ex necessitate naturali, nego. Ad 2 Primam partem disι. ut supra : alteram nego. Vide quae hanc in rem paulo ante diximus 467 . Ad γ Dist. r Essentiale est cogitationi verbum. l. e. conceptus 5 4. seq. , verbum videlicet nullius linguae, ut dicit s. Augustinus is , eone. ; vocabulum exterius proserendum,

Ad 4m Nero omnia. Metaphorae magis minusv8 pulchrae a gumentorum muliere fungi non possunt. Noto quoque illud; adversarios hoc etiam peccare, quod perpetuo ideas assumant, id quod a mente intelligitur, etiam in directa cogitatione. Ad 5' Negatur assoptio postrρma. Elementum enim spnsibile in humana cogitatione est phantasma aliquod 400, seq. . quodcunque illud sit, non autem necessario phaseiasma vocabuli.

Et do his hactenus lη.

is De Trin. Lib. XV. e. XI. it Piura reperies in opere P. chastet supra elialo.

273쪽

Sitne judicium apprehensio. 476. Humanae cognitionis persectio judicio montis, tam

immediato, quam mediato, continetur. Post apprehensionem itaque de altero hoc mentis actu aliqua nobis dicenda sunt, ut intellectus humani analysim . quantum satis est, absolvamus. Quaerendum primo, an judicandi actus ab apprehensione vero distinguatur. Veteres omnes, cum Aristotelo, hanc distinctionem ratam habuere, ac judicium in eo ositione ac divisione eorum quae apprehensa essent, constituerunt. Eamdem distinctionem caries lana schola retinuit, licet erronee de judicio senserit, ut

postea dicetur. At Lockius judicium in apprehensione convenientiae aut oppositionis inter ideas positum arbitratus est; isque hanc opinionem vulgarem secit iij. Hanc enim deinde Condit lachius et , ac sensistae secuti sunt: nec desunt inter philosophos, qui cum a sensis mo sint quam maxime remoti, hanc nihilominus de judicio opinionem sectentur. Nobis

opposita sententia tenenda videtur. 447. Psto post Tio I. Mentis judicium situm non est in apprehensione convenientiae ueι discrepantiae inter ideas. Sane 1' actus causa, seu motivum, ab hoc ipso actu differt. Atqui apprehensio convenientiae id earum vel discrepantiae, juvicii causa seu motivum est. Revera, quum a nobis quaeritur, cur hoc aut illud judicium protulerimus, respondere solemus : quia sie mihi res videbatur esse: videlicet: judicavi sic, quia percepi huic subjecto hoc pretedicatum convenire. Ex hoc praeterea aliquando errantes clamnare solemus

ilὶ De hum. intelleetu. Lib. IV, c. I.

274쪽

LlBER TERTIds, cipur x. 263 Rc vehementer improbare, quod do ignoratis judicium serant: nihil enim, ut recto Tullius dicit, hoc est turpius, quam eognitioni et pereeptioni assertionem approbasionemque proecurrere let).2 Constat ex dictis in logica 223. 5'ὶ consequentiam esse

convenientiam vel discrepantiam extremorum inter Se . quae ex praemissis prodit et coram mente se sistit; consequentia autem intuitum esse rationem, cur judicemus in conclusionuextrema inter se convenire. Hinc argumentum.

Apprehensio consequentiae a conclusione dissert, et non est judicium, sed judicii causa. Sed apprehensio consequentiae est apprehensio convenientiae vel discrepantiae inter conclusionis terminos. Ergo aliqua apprehensio convenientiae id earum vel discrepanii se judicium non est. δ' Certum est apud omnes, judicium posse esse imprudens ac temerarium. Hoc et propria cuique experientia non raro suasit, et Sapientum monita, ipsaque logicae disciplinae praecepta frequenter inculcant. Est autem temerarium judicium, quum sine susticienti examine iudicamus, aut quum levibus motivis innixi ita judicamus, ac si res certa esset L. 400j. Hinc monita illa: quum ratio clara non apparet, judicium non esse properandum: rem prius esse mature perpendendam: in rebus dubiis prudens esse assensum mentis cohibere. Jam vero si judicium est convenientiae vel discrepantiae perceptio, nullum judicium temerarium esse posset, ac salubria haec monita omni sensu carerent. 478. Probatur 1 Nam perceptio convenientiae vel ropugnantiae semper est proportionalis vi motivorum, quae menti apparent; atque hinc Si motiva nulla suppetunt, nulla est perceptio; si dubia sunt oblata motiva, , convenientiam ut dubiam percipimus; si omnino firma, percipimus certam. Nunquam itaque convenientia aut repugnantia id earum absque examine sum cienti et ex levibus motivis percipi poterit, nec quum dubia est, ut certa percipietur. Itaque temeritas in perceptione nulla esse poteSt.

Brevius. Convenientiam aut discrepantiam idearum vel ,

I, e. XXII.

275쪽

apprehendo ut certam. vel ut dubiam. vel nullatanus apprehendo. Si ut certam apprehendo, nulla est in hoc temeritas; idem dicendum si apprehendo ut dubiam; si vero nullatenus apprehendo, juxta Sententiam quam refellimus. nullum est judicium. Ergo ex hac sententia insertur, judicium temer

rium nullum eSSB.479. Probatur 2 . Si judicium est perceptio convenientiae

vel discrepantiae, monita illa ita essent explicanda: quum ratio elara non apparet, pereeptio properanda non est. Si diceres: perceptio non potest properari; factum saliem enuntiares, caeteroqui manifestum. At quum dicis, percstptionem properandam non esse, exhibes ut prudentiae praeceptum id quod ex natura mentis necessario consequitur. Antequam eonvenientiam idearum percipias, res mature perpendenda est. Hoc quoque quum dicis, sactum enuntias, nec

semper Verum.

In rebus dubiis prudens est pereeptionem mentis eohibere. At in rebus dubiis quid possum percipere, nisi rem clubiam ΤAn hanc ipsam perceptionem suspendere teneor' An si eam non suspenderem, temere agerem' Imo vero in rebus dubiis non suspendenda perceptio est, sed si res id mereatur, curandum ut ulterius promoveri possit. Haec itaque omnia luculenter docent, ex communi hominum sententia, judicium tunc temere proserri, quum judicamus de convenientia quam non percepimus ; in Super judicium esse aliquid quod perceptionem convenientiae vel discrepantiae consequitur, aut vero consequi debet, ut rectum sit: ac proinde judicium ab hac perceptione omnino distingui. 480. Fortasss dices: judicium temerarium juxta oppositam sententiam habetur, quum voluntas intellectum applicat ad unius tantum partis motiva consideranda, et ab alterius motivis avertit. Tunc enim judicat incognita causa. Respondeo. hoc effugium. ex iis quae diximus, jam esse praeclusum. Nam intellectus ad unam partem conversus percipiet quantum percipere potest, certa ut certa, dubia ut

dubia, nihil ubi nihil est quod suadeat. Nulla proinde ex

276쪽

UBER TERTILS, CAPvT x. 267 hoc habεbitur temeritas, nullumque temerarium judicium, nisi aliquid aliud accsedat. Ytiamsi vero nihil aliud accedat, erit tamen semper culpabilis voluntas, si incumbat illi ossicium, ut alterius quoque partis motiva consideret; sed haec culpa sola judicium temerarium non erit. 481. 4' Probatur adhuc propositio ex eorum consideratione judiciorum, quae impet ala dicuntur. Esse judicia quaedam a voluntate imperata, nemo dubitat; actus fidei supernaturalis est hujusmodi. Caeterum magnum, atque adeo maximum voluntatis in intellectus judicia esse influxum,

latentur omnes.

Dico igitur: si judicium porceptio ost. iudicia imperata

nulla sunt. Voluntas enim flecti re quidem potEst intellectum ad inquirendum an binae ideae conveniant. nec ne, ad attendendum, ad reflecton dum; potest quoque a quibusdam percipiendis ipsum avertere; at i sticere nequit imperio Suo, ut

percipiat quidpiam, nisi quod ipsi propositum sit. Perceptio

autem eorum quae intellectui proponuntur, ex natura ipsa intellectus consequitur: ac propterea ipse percipiendi actus nunquam est imperatus Secundum se. Ex quo concludendum, inquisitionem intellectus, ejusque attentionem ac reflexionem, vel etiam horum desectum, imperata eSse posse;

at judicium nequaquam, nisi judicium sit aliquid perceptioni superadditum. 482 5' Adhuc: si judicium perceptio ost, nullum judicium

salsum esse posset. Perceptio enim, etiam quae comparativa est, ex se salsa eSse nequit, ut in logica probatum esti L. 580. 5' . Iudicium itaque, si esset perceptio convenientiae id earum, omnes perceptionis proprietates participaret, ac propterea nunquam ex se salsum eSset. Non posset autem esse salsum per accidens; quia perceptio non est falsa per

accidens, nisi per alicujus judicii in fluxum i L. 381.2' . Nisi ergo sit aliquod judicium salsum per se, nulla poteSt in perceptione esse salsitas per accidens. Igitur judicium, si perceptio est, nullo modo salsum esse unquam pOSSet. 485. 6' Probatur quoque conclusio nostra ex notionibus

277쪽

communit e re optis, de variis mentis statibus respectu veritatis. Et re quiuem vera. ' Ignorantia est status msentis. in quo objocti cognitione caret iL. 596j. Qui itaque id earum seu convΘnientiam Seu discrepantiam non percepit, in ignorantia versatur, Saltem partiali. Atqui cum ignorantia hac consistere potest judicium. Possunt eni in homines ex praesumptione judicium ferre de iis quae ignorant, nempe ue iis quae utrum convunt aut, necne, non perceperunt.

2' Dubium est suspensio intollectus intor utramque contradictionis partem iL. 397 . Ai profecto non perceptionis

Suspensio est, Sed alterius ac lus qui perceptionem ex Se prae- requirit, videlicet assensus. Hinc quum cubium in quo ver- fiamur, significare volumus, ulcere Solemus: non Sideo quia sit mihi sentιendum : nescio cut parti assentiar, quia neuιrtus veritatem apprehendo, ut par esseι ad assensum adhibendum.

uuis autem uixerit: non video quid siι mihi avre undenuum ;au ιζ nescio quam partem percipium 8 Notabis quoque iterum in

expressione dubii, quod Supra statuimus 477. 10j. ali prehensionem non ut juvicium ab hominibus haberi, Sed ut judicii motivum. 3' 0pinio est assensus intellectus, cum sormidine tam onde opposito, et haesitatione quadam L. 598j. 0pinio autem

est judicium. Ergo juvicium non appreheti Sio est, Sed RS- Sensus. Ac si quis assereret, assensum ipsum ab apprehensione non dissere, in laremus, Opinionem a dubio positivo non distingui, ac proinde opinionem judicium non esse: in dubio enim positivo mens tam unam partem quam alteram apprehendit cum sormidine et haesitatione. 4' Certitudo demum habetur, quum mens objoclo firmiter adhaeret. Certi ludo autem profecto est judicii iii initas. igitur primo, judicium est adhaesio mentis. Deinde mens, quum certa est, objecto adhaeret, cognito ne an incognito 3 Sane cognito. Cui nam vero adhaeret Objector Non alteri puto. quam alicui enuntiabili, videlicet alicui convelli sentite utildiscrepantith id earum. Adhaeret autem Objecto cognito. Ergo convenientito vel diocrePautiae cυgnitae, Seu perceptae. Ergo

278쪽

LIBER TERTIUS, cΑΡΠT x. 269 convonientiae vel discrepantiae percρptio adhaesionem seu judicium natura praecedit, ac proinde ab illo cliffert. Quod si adhaesionem dicas perceptionem e8Se, ego duo quaeram abs te: primo quid sit firmitas perceptionis: dein doquid concipere debeam, quum dicis mentem percipere si miter convenientiam pereeptam. 484. 5' Postremo apprehensionem conveni μntiae et discrepantiae a judicio distingui, apisrte colligitur tum ex nominibus quibus utramque operationem homines significant, tum

ex utriusque expressione apud Omnes recepta.

Apprehensio et judicium voces translatae sunt. cur porro apprehensionis vocabulum primae mentis operationi attribu tum sit, ex alibi dictis colliges 505. 2' . Iudicium autem esta jure dicendo. Dissert ergo prima mentis Operatio ab altera. ut actus quo aliquid manu arripimus, a judiciali actu. Cur autem a judiciali potissimum actu hujus operationis nomengstnus humanum dest)mpsit, nisi quia omnes homines experiuntur se non Solum convenientiam aut discrepantiam idearum intelligere, sed etiam de hac ferre sententium . quatenus ideae subjecti attribuunt quod suum est, nempe praedicatu in illi conveniens 485. Iudicii expressio est propositio. qua unum esse dicitur alterum: A est B. Expressio vero pserceptionis convenientias vel discrepantiae, haec est: res mihi videtur ita se habere.

Quae binae loquendi formulae sunt plan E diversae. uuanquam enim altera quoque locutio propositio sit. non tamen dicit rem ita se habere, ted exprimit solummodo judicium domentis Statu.

Sedulo porro notandum est, locutionem hanc usurpari, non modo ut rationem reddamus judicii nostri, sed in eum maxime finem, ut a judicii expressione abstineamus Frequenter enim dicimus, rem nobis ita videri, quum optamus ut caeteri intelligant, apparere quidem nobis motiva suisti cientia ad judicandum, nosque id earum convenientiam vel discrepantiam apprehendere; non audere tamen judicium serre, et

quod percipimus ratum habere. uuomodo posaeut homines

279쪽

270 PsycΗ0L0GIA. significare manifestius, se apprehensionem a iudicio distinguρre ΤCaetera quae afferri possent, missa facio. Haec paulo susius persecutuS Sum, ut ostenderem controvμrsiam hanc minime spernendam esse, sed in totam prope cognitionis humanae iheoriam radices suas agere; atque ex diversa eam dirimendi ratione pluribus aliis controversiis non modicam seu claritatem seu Obscuritatem affundi. ARTic ULUS I . Utrum judietum sit actus intellectus, an vero voluntatis. 486. Considerandum secundo, ad quam facultatem judicium pertineat. Ass 'ruit CarteSiu S. ejusque sectatores cum Malebranchio constanter docuerunt, judicium actum voluntatis esse' Quae opinio communi philosophorum sententiae, imo voro humani get eris consensi sani adversatur. Pii0'osi Tio II. Iuuicium non esι actus a uoluntate elicitus, sed ab intellectu. Dicimus judicium esse actum ab intellectu elieitum. Nam nemo inficiatur. μt nos etiam in propositione praecedenti hoc supposuimus 481ὶ, et magnum esSe voluntatis influxum in nostra judicia, et multa iudicia OSSe actu3 a voluntate impe

487. Probatur propositio. ' Actus queis teri limus in ens sub ratione veri, ad intellectum pertinent, quemadmodum actusque is tendimus inens sub ratione boni, ad voluntatem. erum enim est intellectus ob oetum 557 2'in. ac bonum voluntatis 0. 124 . Atqui judicium in suum Objectum. tendit sub ratione veri. Nam judieii objoctum formale est enuntiabile iL. 144 2'ὶ, non ut bonum ac nobis conveniens. Sed ut verum est, ac Verum apparet. Ideo enim intellectus, Saltem ex Se. Praedicatum sui octo conjungit, quia hoc est illi consorme iL. 5 5. 2'ὶ: alque haeceons rmitas ipsi evidenter manifestatur L. 685j. Ergo. 2. Iterum. terminus actuum intellectus cst ens in ipso intellectu exprimendum: terminuS voluntatis est ens in seipso assequendum. Jamvero terminus judicii est actus essendi

280쪽

LIBER TERTIUS, cAPUT X.

objectivus expressus per assirmationem sL. 133 , non autem

prosequendus per appetitionem. Affirmatio enim est verbum mentis. Verbum autem aliquid exprimat necesse est. Expri mit vero non rem, sed actum ejus, ut dictum est.

5q Ad haec: in pluribus judiciis, evidentia coacti, assirmamus id a quo voluntas abhorret. quodque maxime cuperet non esse; et e converso negamus esse id quod vellemus esse. Ergo

4' Demum, judicium non esse voluntatis actum, ex ipsa ejus appellatione et expressione manisoste colligitur. Iudicii enim actus i4843 non est velle aliquid, sed decernere ut euique tribuatur quod ipsi debetur. Exprimitur vero judicium pser verbum indicativum est L. 152ὶ; quod nullum

animi motum in rem, nullamque voluntatis affectionem significat : haec enim per alios verbi modos, atque adeo per alias orationis partes significantur. 488. Cartesiani, ut suum assertum suadeant, illud potissimum urgent: judicium esse assensum quemdam propositae veritati, vel a salsitate dissensum; assensum autem et dissensum idem esse, ac velle et nolle; esse igitur voluntatis actus. Sed haec argumentatio nullo negotio dissolvitur. -mt-nori. Assensus enim non solum ad voluntatem pertinei, sed etiam ad intellectum: qui duo assensus, licet hoc eodem nomine subinde appellari soleant, re tamen omnino discrepant. Assentitur Enim intello tus, quatenus verbum astirmationis Proseri; voluntas vero, secundum quod sibi complacet in agendis. Falsum igitur, assensum ac dissensum idem esse semper, ac velle et nolle.

Imo si proprie loquamur, assensus de solo intellectu dicitur; voluntatis vere actus consensus appellari debet. Audis. Thomam. e Assentire est quasi ad aliud sentire: et sic im-n portat quamdam distantiam ad id cui assentitur. Sed con-x sentire est simul sentire; et sic importat quamdam conjuna ctionem ad id cui consentitur. Et ideo voluntas, cujus est, tendere ad ipsam rem, magis proprie dicitur consentire. B Intellectus autem, cujus operatio non est secundum motum

SEARCH

MENU NAVIGATION