Institutiones philosophicae Salvatoris Tongiorgi e Societate Jesu Philosophiae professoris in Collegio Romano ejusdem societatis Psycologia Theologia

발행: 1863년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

agere vel aliter agero si voluisset. Quomodo autem factum est, ut potius agere quam non agere, ei hoc potius quam aliquid aliud agere voluerit Τ Sane in primis, quia bonum suum, tanquam ultimum finem, intendit fora, 2' . Deinde, quia media quaesivit, quae in adjunctis in quibus versabatur, ad hunc finem assequendum essent idonea; et cum ipsi duo bona

quae media ad hunc finem essent, in mentem venirent, videlicet bonum honestum mansuetudinis et veniae, et bonum delectationis ex vindicta sumendae, bonum hoc alterum prae

illo elegit; hinc quaesivit iterum media ad hunc finem idonea, et ex pluribus mediis, quae ratio excogitavit, unum aliquod

elegit quod afl finem intentum judicavit opportunius, illudque exsecutioni mandavit.

517. Itaque liberi actus elementa sunt haeo: ' Intentio finis ultimi, ex qua omnis deliberatio et eloctio procedit; quemadmodum rariocinatio Omnis omnisque conclusio ex principiis per se evidentibus deducitur. Qui cunque alii fines a voluntata intenduntur, huic subordinantur, et propter ipsum intenduntur. 2' Consilium leti deliberatio. Quum voluntas aliquem finem appetit, intellectum applicat ad media investiganda, si haec jam intellectus ultro non osserat. Intellectus autem, si tanti valet, in principiis vel lactis sibi cognitis haec media roperit, eaque ponderat, eorumque seu ultilitatem, seu diis cultates mdemonstrat; ac denique judicat quodnam ex iis, in adjunctis praesentibus, ex hoc vel illo motivo caeteris praeferri mereatur. Consilium itaque est operatio intellectus et rationis. δ' Eleeιio. Voluntas ex mediis quae intellectus judicat eligi posse, unum aliquod caeteris praefert, vel certe, si unum duntaxat medium ut eligendum ipsi offeratur, hoc acceptat et intendit, vel secus.

4' Exsecutio, videlicet applicatio facultatum ad agandum

id quod voluntas agendum esse constituit. Fit autem a s pli callo haec ex imperio rationis, ita tamen ut movendi virtus quae in eo est, ex praecedente voluntatis actu di manet. Ad exsecutionem autem libertas a coactione requiritur.518. Statuamus nunc ubi sit libertas, ubi non sit.

302쪽

Paopnsirio III. In ultimi finis intentione libertas non est. Nam 1' omno contingens ad aliquid quod necessarium Sit. ulli mato reducitur: et omne id, quod ex natura di manat, iunatura ipsa sundamentum habet. At liber actus contingens est, et ex natura agentis dimanat. Ergo in aliquo, quod necessarium sit, et ad naturam ipsam pertineat, tandetur oportet. Hoc autem nihil aliud esso potest, quam ultima finis appetitio. Ergo ultimi finis intentio necessaria est, et ad naturam pertinens.

2 Quemadmodum Aristoteles dixit, sicut prineipia se habent ad speculabilia, ita finis ad operabilia lal. Nempe, agenda

per liberos actus ita ad finem ultimum comparantur, ut conclusiones ad prima principia; atque intellectus ad rationem est id ipsum, quod finis appetitio ad libertatem. Quemadmodum enim omnρs conclusiones vi principiorum intelliguntur, ita Omnes liberae operationes propter finem fiunt. Sed intellectus primis principiis necessario ad haeret. Ergo voluntas quoque finem ultimum necessario appetit.

519. Notandum vero 1 hoc quod de ultimo fine dicimus, de finibus subordinatis dici non poss8: hi enim libere appetuntur, ac propter finem ultimum 511, 2' ; suntque veluti

principia particularia alicujus scientiae aut demonstrationis, quae alterius seu scientiae seu demonstrationis eonclusiones

sunt.

2' Voluntas em quoad nnom ultimum, carere solum libertate contrarietatis seu specificationis ; non enim potest ultimum fines m odisse. aut aliquid aliud appetere, ipso neglρcto; non autem carere lil,sertate contradictionis: quemadmodum enim homo pot0st de ultimo fine actu non cogitare, ita po-lebi quoque illum non velle actu. 520. P Ropositio IV. In aetibus inseIIeetus eonsiliantis et judieantis nulla est intrinseca libertas. Libertas intrinseca est, quae inest ipsi potentiae quae dici lue Iibere agere οῦ extrinseca vero, quae uni potentiae tribuitur, quia ab aliqua potρntia intrinsece libera movetur ad opus. Ita v. gr. ambulare aut asp cere sunt liberi actus.

303쪽

Intelloclum autem in nullo suo actu intrins secus liberum ESSe, ebl prorsu S matii se Stum. NOil enitii agi ι tu telluctus, nisi v 6l ab obdecto ad agendum determinetur, vel ex voluntatis imperio. Itaque ei cognitio boni, et mediorum inquisitio atque inventio, et ni Olixorum apprehensio, ei judicium de eo quod agi nuum Bit, intrinseca libertate carent, ac solummodo liberi esse possunt, si a Voluntate libera imperentur.5 21. PR0ΡυSi Io V. East cutio quυque in ιrinsecus libera non

Opinatus est Loel ius, volunt alsem esse solummodo sacvltatem qua una actio alteri praeterra poSSet; libertatem autem esse facultatem a voluntate distinctam, videlicet facultate in agendi juxta mentis electionem; unde conclusit, quaestionem illam : utrum voluntas libera sit, ridiculam e SSe, aeque ac hanc alteram : utrum virtus Sit quadrata it . uuae quidem Lockius sortasse commentus est ex ignorantia eorum cle quibus disputabat, et ex confusione iis earum, qua passim laborare se ostendit. At Si eius Seu tentia Prebbo accipiatur, eSt penitus ab Surisa. Nain 1' contundit libortat om a no cossi talo cum libμrtale a

2' Si tota hominis liberias revocatur ad sacultatem agμndi

juxta voluinuleiu, conclucleu uulti erri, libertatem mouo ου SSein nobis, modo non eSSe. Nam fri quenter multa nobis occurrunt Obe tacula, quibus ab agenuo proli ibu inur ; frequenter quoque me uia au agendum De UeSSaria non buppetunt. 5' Αcti an ins quae coactae Sunt, libi rae nunquam di pndae essent; alque in voluntati S electioni 1 u, Dul in esSet moralitas; moralitas e uim in libertate luituatur: quae uuo luibu Sum, et abffurda.

522. Pno postrio VI. Libertas ibi solum est, ubi habetur volitn-

Consequitur ex dictis, argumento exclusionis. Prael proaprobari Sic potest. Omnis potuit via, quum usit, aliquo ui ou O

304쪽

LIBER TERTIUs, cum XI. 295 ad actum determinatur. Determinatio autem ad actum vel ab ipsa naturae inclinatione dimanat, vel in elicita inclinatione agentis sita est. Sed actus potentiae sormaliter liberas ex naturae inclinatione detqrminari nequit: natura enim liberi agentis indisserens est ad agendum vel secus. Ergo ex elicita agentis inclinatione determinetur Oportet. Non autem ex in

clinatione elicita ab aliqua alia potentia quae in eodem agento sit: potentia enim quae sic determinatur, non est sormaliter et intrinsece libera, Sed imperative et extrinsece s520 ; nec movet illa se, sed movetur ab alio. Ergo actus potentiae so maliter liberae, inclinatione ab hac ipsa elicita determinandus est. Potentia autem ad quam pertinet elicita inclinatio, est appetitus seu voluntas 50 l . Ergo solummodo voluntatis actus possunt esse formaliter liberi.

m libertatis natura. 523. Cum libortas in voluntatis electione consistat, ut libertatis analysim ex pistamus, tria inquirenda supersunt: 1' quaenam objecta electioni voluntatis subjiciantur: 2 an electio seratur semper in id quod ut melius apprehenditur: 5' an ad electionem practicum intellectus judicium necessario prae requiratur.

Pstopos, Tio VII. Neo felicitas, nec bonum in genere electioni

Nam felicitas ast ultimus hominis finis s3H, 2' , qui electioni non subjacet. Rμvera illud solummodo electioni subjacet. quod in deliberationem aliquando adducitur. Sud Dialicitas nunquam in deliberationem adducitur. Nemo enim dubitat. an ipsi conveniat se licem esse, nec ne.

Prima pars immediate consequitur ex propositione III 518 .Pars altera duobus modis intelligi potest: nempe quod

voluntas ea solummodo eligere possit, quae aliquam boni rationem prae se teram, malum autem, qua tale, eligere non

305쪽

possit; 2' quod bonum in genere consideratum reiicere no-

Primum autem ex dictis s. 08ὶ colligitur. Nam id solummodo quod bonum sit appetibile est . itaque si quod appetit voluntas, etSi non necessario, sed libere illud appetat, hoc sempRr aliquod bonum erit. Alterum non est minus evidens. Bonum enim in generos poclatum nullam in se mali rationem continet. Ergo erit quidem voluntas libera ad illud actu appetendum vel non; at si actum aliquem circa illud exerceat, hic odii actus esse nequit, sed actus amoris sit oportet. 524. PR0p0si Tio. VIII. Bonum infinitum intuitine eognitum necessario diligitur: in praesenti lamen uita, ejus dileeιio ele-etioni subjacet. Prima pars patet ex eo, quod bonum infinitum, quod est Deus, humanae beatitudinis objectum est. Homo itaque in Boo intuitive cognito suam beatitudinem assequitur. Quemadmodum ergo voluntas beatitudinem non potest non appetere 518ὶ, ita quoque Deo intuitive cognito inhaereat necesse

est.

Ratio alterius partis est, quod objectum ita movet, ut apprehenditur. Nos autem in hac vita Deum intuitive non cognoscimus, sed solum per argumentationem et conceptilius analogicis: nec in Deo ita cognito beatitudinem nostram reperimus. Hinc ejus bonitas, licet in se infinita, ex nostrae cognitionis imperfectione vim non habet, ut appetitum uois strum ad Se necessario trahat; ac propterea cum bonis finitis, quorum experimentalem cognitionem habemus. in comparationem adduci potest, atque adeo illis posthaberi. 525 Lx his insertur 1' electionis objectum esse bona finita, et bonum infinitum, ut a nobis modo cognoscitur. 2' Non modo bona vera, quaeque recto rationis judicio approbantur, sed etiam bona apparentia, quas ex salso judicio bona putantur, eligi POSSe. δ' Hinc libertatem omnem vel objecti vel subjoeli impersectionem supponere, nempe Vel finitam bonitatem in objecto, vel limitatam aut salsam cognitionem in subjecto.

306쪽

LIBER TERTIUS, cΑΡΠT XI. 297326. Pnopos irio IX. Electio non fertur neeessario in id quod ut melius apprehenditur. Sententia quam hic impugnamus, Leibnitati ejusque scholas doctrina est; quam alii quoque sequuntur. iuxta hos ratio sum ciens appetitionis aut sugae est seu boni seu mali repraesentatio; ita ut, positis duabus repraesentationibus, altera boni majoris, altera boni minoris, voluntas in bonum majus suo pondere inclinetur: positis vero repraesentationibus bonorum aequalium, in neutrum in linari possit, nisi aliqua alia ratio, licet exigua, aliunde accedat et aequilibrium tollat.

Libertatem vero in eo sitam esse, quod in nostra potestate sit, consultationem instituere circa motiva quae ad volendum impellunt; neque Solum Oblata motiva accuratius considerare possimus, Sed etiam ab ii S mentem avertere, ac nova

conquirsere.

527. Probatur propositio. 1' Si haec sententia: voluntas necessario determinatur ad id quod ut melius apprehendiιur, ita accipiatur ut sonat, libertas Omnis evidenter destruitur. Si enim electio ferri nequit, nisi in id quod melius esse judicatur, electio amplius non est, sed naturalis determinatio ad unum. 2' Fere nihil ost, quod sub diverso aspectu consideratum, apprehendi non possit ut melius simul ei ut minus bonum; non quidem absolute, quod certe adversarii non requirunt. sed secundum quid. Bonum enim secundum sensum est melius sensui, quam bonum rationis; et vicissim honum rationis huic est melius, quam sensui. Ex bonis quoque rationis, altΘrum melius eSt respectu unius sinis, alterum melius respectu alterius. Itaque quod eligitur, fero semper apprehenditur et ut melius, et ut minus bonum, Secunuum diversos reSpectus.

5' iudicium quo aliquid ut melius apprehenditur, vel est necessarium vel liberum. Si necessarium eSt, nulla est libertas. Si liberum, vel hoc judicium habitum suti ut melius antequam poneretur; vel secus. Si hoc alterum dicatur, actum liberum habu mus, quem boni melioris apprehensio non determinavit. Si dicatur primum, redibit quaestio, donec

307쪽

perventas ad aliquρm liberum actum, qui non fuerit a boni

melioris apprehensione deler minatus. 4' Demum naturae voluntatis repugnat, ut ad bonum finitum, licet hoc ut melius apprebendatur, necessario seratur. Nam ex duobus honis sinitis quae voluntati proponantur, neutrum ex se est illi necessario appetibile: neutrum enim est finis ultimus. Ergo voluntas utrumque potest non velle. Ergo indisserenter alterutrum illorum appetere potest, altero neglegi .

528. Effugium vero illud ad praeviam consultationem quale ibiti triani hujus doctrinae cruditatem mitigare conantur, nihil proficit. Nam 1 consultatio isthaeo; cum Ieibnitet ianis principiis

consistere non potest. Si enim boni melioris approhensios uniciens est volitionis ratio, comprehendi nequit quomodo illico ac necessario post hanc apprehensionem volitio non sequatur, Baque Su Spensa man Pnte. tempus Suppetat consultandi. Posita enim ratione susticiente, rationatum necessario ponatur Oportet. 2' Consuliatio illa, at attρntio ad quaedam motiva, et quorumdam aliorum n glectus, Omnia haec, vel sunt actus liberi vel necessarii. Si sunt necessarii, etiam electio consequens necessaria erit; nulla proinde libertas. Si sunt actus liberi, prosecto a voluntat determinantur, quia intellectus ex soliber non est 520j. Hic autem actus liber voluntatis a praevia ne consultatione pendet, an non Si non p. nil t, ecce tibi liberum actum absquo praevia consultatione. N an est ergo consultatio praevia. quae liberum actum sapit Hinc absque illa aclus Fit liber necesse est. Si pendet, rei libit iterum quae Stio. Ac si haec nova consultatio necessaria est. libertas petiit; si libera, ab alia volitione clependet. Haec quoque vi litio vel libera est sine consultatione, vel a tertia consul talione pendet; et hoc pacto nunquam finis erit consultati otium et volitionum. Itaque vel hah tur absurditas procΡssus inliniti; vel admittendus est

529. Nota uda. i' Ratio suiliciens volitionis dupliciter in-

308쪽

telligi potAst: vel id ex qlio no eqsario sequatur volitio. Vel id quod sum ci sens sit ut volitio eliciatur. Si ratio sum ciens primo modo intelligatur, nulla est hujusmodi ratio quum de voluntate agitur, sive in Objρcto sive in subjecto. Ratio enim sussiciens est causa cum Omnibus requisitis ad agendum. Atqui voluntas, positis omnibus requisitis ad agendum, indisse- .rens est ad contradictoria, ad contraria, ad diversa. Ergo ratio sum ciens volitionis non est id ex quo necessario sequatur volitio: sed solum id ex quo sequi potest. Atque haec ratio sum ciens est; hinc quidem voluntas. cum generali inclinatione ad bonum, inde vero objectum propositum, quod a

voluntato appeti p0ssit ut bonum. Praeter hanc autem rationem sum cientem, necessarium est ut voluntas Se ipsam moveat. Unde patet, in causae liborae actibus rationem determi. nantem a ratione su eiente disserre.

2' Aliquando voluntas determinatur ad melius, non quidem vi objecti, sed vi prioris intentionis, qua ipsa finem sibi propositum, meliori qu0 posset modo, assequi decrevit. 5 0. Plio posvrio X. Ad hoc ut volunIas liberum actum eliciat, necesbe non est, uι a proerio judicio pracιι co determi

netur.

Quaestio haec non exigui momenti est ad veram libertatis

naturam intelligendam. Est autem hujusmodi. Cum voluntas sit appetitus rationalis. ratione dirigitur : proinde ejus electioni judicium aliquod rationis praeluceat necesse Θst. Quodnam vero sit hoc rationis judicium quod ad electionem necessario requiritur, disceptatur. Quidam sentiunt. necessarium esse judicium practicum, quo voluntas ad alterutram partem

prae opposita determinetur; quidam negant hoc judicium requiri. Est porro judicium pr9cti cum illud quo intellectus,

pensatis Omnibus, desinit: hoe esse eligendum. Non pauci ex iis qui primam sententiam amplectuntur, ut libertatem sariam tectam tueantur, aiunt, judicium ipsum praeticum liberum esse; a voluntate enim pendet, inquiunt, ut ad unius partis motiva consideranda intellectum convertat, alterius autem motiva negligat; ac praeterea postquam

hoc pacto intellectus iudicavit, potest adnue voluntas ad

309쪽

npglocla prius alterius partis motiva Intellectum roducoro, et oppositum judicium praeticum extundere: quod si lacero praetermittat, et juxta Primum judicium operetur, hoc ipso

operatio libera est.

Nogari nequit. lihortatem in tuto esse positam, si judieii

practici necessitas ita intelligatur; at libertatem per haec explicari, hoc enimvero negari potest. Qui enim ita sentiunt, vel nihil oxplicant, vel in oppositam Sententiam dilabuntur; ut constabit ex assertionis supra positae demonstratione. 55l. Probatur propositio. ludicium illud quo voluntas ad unum determinari dicitur. vel absolute necessarium est, vel libstrum. Si absolute necessarium est, nihil est amplius, in quo exerceatur libertas. Nam et judicium est necessarium, et voluntatis actus per hoc judicium necessario determinatur. Si liberum est,

an intrinsycus liberum est, an vero extrinsecus ex voluntatis imperior Primum dici nequit; quia intellectus non est facultas formaliter libera I 520, 522 . Est ergo liberum ex v luntatis imperio. Si hoc, dic SOdes, quomodo voluntas ad hoe judicium imperandum determinetur. An ab alio sortasso judicio practi cor At si hoc dicas, nullus erit finis hujusmodi judiciorum. Fateri ergo debes, voluntatem judicium illud imperare, quin ab alio simili judicio ipsa determinetur. Falia

sum itaque, ad liberos voluntatis actus necessarium esse judicium practicum quo voluntas determinetur. 2' Praeclare SuareSius, ex quo praecedens argumentum

deprompsimus, ita arguere pergit :α Iudicium intellectus non movet voluntatom, nisi medio, objecto quod proponit: sed objectum propositum nonn semper insert necessitatem voluntati, aut determinat illamu ad unum; neque hoc est necessarium, ut voluntas possita in Objectum tendere. Ergo nec est necessaria a parte ju-

, dicit, imo nec possibilis talis determinatio. x Major probatur, quia vel judicium movet tantum rationes objecti, vel ipsum mei ratione sui habet peculiarem eis ca- . ciam ad determinandam voluntatem. Hoc posterius diciu non potest, tum quia talis uilicacia repugnaret libertati

310쪽

LIBER TERTIUs, cApG xl. 301, voluntatis, ut dictum est; tum etiam, quia talis movendia modus est alienus a munere intellectus, qui est illumina rex et dirigere, ac regulare voluntatis Operationes: tum deni-n que quia ille movendi modus est proprius voluntatis, quas, in hunc finem peculiariter data est, ut alias potentias es, ficienter moveat quoad exercitium. Ergo non potest fieri, a ut intellectus, qui a voluntate efficienter movetur, vicissim v eodem modo illam moveat iij. v 552. Nolando. 1' Quanquam haec vera sint. nihilominus frequenter contingit, ut voluntas a judicio practico determinetur. Hoc tamen non fit judicii, aut objecti propositi, sed vi prioris actus voluntatis, quo ipsa finem aliquem consequiem caciter intendit. Hac enim voluntate posita, quum intel- rlectus ad sinem assequendum aliquid omnino laciendum esse judicat, voluntas ad actum determinatur. In quo, ut patet, determinatur non tam a judicio, quam a seipSa : neque absoluta necessitate determinatur, sed hypothetica, videlicet si 'in priori proposito permaneat. Quare si voluntas ab illo recidit, judicium practicum nullam amplius vim habet. Et ex hoc non raro accidit, ut judicium practicum potius ad Oppositum voluntatem inducat; quando nempe voluntas territa medii necessario adhibendi difficultato aut turpitudine, i finem prius intentum una cum medio rejicit. 2' Iudicium rationis quod electionem praecedit ac dirigit, non est judicium practicum, ut probatum est, sed speculativum. Ad hoc scilicet, ut voluntas aliquid eligat, non est necesse ut intellectus dicat : hoc est eligendum: sed solum :hoe esι eligibile; videlicet medium propositum est utile, omnibusque consideratis, aptum ut eligi possit. Hoc sume it, ut voluntas idonea fiat ad seipsam determinandam, ut illud amplectatur vel etiam non amplectatur, quia medium illud, etsi utile ad certum aliquem finem particularem Ostendatur, simul tamen ad se licitatem non necessarium judicatur. Quod de uno medio dicimus, de pluribus dicatur, si plura simul proponantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION