장음표시 사용
361쪽
tempore athea probaretur, quid inde ' An rationis fruetus quaeras apud eos, qui morum immanitate efferati atque hebe. lati. rationis usu pene carent' An poterit eorum dissensio universali mentium humanarum consensioni quidpiam detraherer Vide auctores qui materiam hanc suse pertractant; hi singulos populos qui atheismi accusantur, ab hac nota Iiberant is . 61. Ad. 2 : Viatores Omnes id testamur. nego: quidam, subd.: ita ut postea salsa reperta sint, quae ipsi non satis exploraverant, ac temere assirmaverant, cons.; Segus, nego. Vide citatos auctores.
Ad 5m Tr. Ad rat. additam, dist. r ubi eonstet erroris causas vulgi judicium non pervertisse, nego; ubi non constet, subd.: si plerique philosophi et illustriores contraria sentiunt ac roli qui homines, tr.; Si pauci et minori S auctoritatis, nego. Philosophi qui athei dici merentur, paucissimi sunt, et philosophi nomine vix aut ne vix quidem digni. Caeterum
errare posse quosdam philosophos certisSimum est, nec mirum videri debet, ubi praesertim erroris cauSae sunt manifestae. At genus humanum universum hac in re errasse,
magna foret absurditas 52 . 62. Inst. Fortasse populi antiquitus ignoti athei suorunt, sortasse populi adhuc incogniti athei sunt; fortasse persuasio
haec demum extabescet. Res p. Nego totum. Scrupulos istos omnes adimit. si aliud non suppetat, inductionis et analogiae argumentum. uuemadmodum natura hominum semper eadem fuit, semperque erit eadem, ita quoque fructus qui ex illa sponte erumpunt, erunt semper iidem. 65. Obj. II. Consensus iste, quamvis exstitisse concedatur, nullam tamen ad probandum vim habet.
Quia 1' diversi a diversis populis dii colebantur. Ergo nullus Deus est, qui pro se universale suffragium habeat. 2' Plures populi per plura saecula polytheismum professi sunt. Atqui polythoismum profiteri, perinde est ac profiteri
362쪽
tas Deorum est. 5' Demum multae persuasiones universales repertae sunt falsae.
64. Res p. Nego ant. Ad 1 Dist. anι.: Et haeo discrepantia assicit iudieium doexistentia alicujus divinitatis, nego; versatur circa ideam qua divinitas exhiberi potest, subd.; circa id eam determinatam et completam, eone. ; circa ideam indeterminatam et inchoatam, nego.
Dist. cons. : secundum quod divinitas exhibetur conceptu determinato et completo, cono.; secundum quod exhibetur conceptu in determinato et inchoato, nego. Diversitas opinionum non hanc quaestionem respicit: an sit aliqua divinitas: sed illam alteram : quid sit Deus, aut cuiusmodi concipi debeat. Iam in primae quaestionis solutione omnes conveniunt, quia lacilior est, et ex primis rationis principiis necessario in humanae vitae cursu ac naturaliter erumpit. et multimodis confirmatur. Quoad alteram vero conveniunt pariter Omnes, si spectes ideam Dei inchoatam et confusam, quae Sita est In conceptu siniis supremi eui omnia subsunt, haec enim idea iis ipsis gignitur argumentis, quibus hujus entis existentia cognoscitur. Si vero sermo sit de notions determinata et completa, quaenam scilicet natura sit Entis illius supremi, quaenam attributa, et quo pacto res caeterae illi subsint; item an unum sit an plura; quoad istas utique quaestiones dissentiunt: sunt enim longe dissiciliores; nec ad eas solvendas prirna rationis principia et Obvia experientia sussiciunt. Cum tamen homines confusa illa Entis supremi notione non satis habeant, complere illa in uicunque et perficere nituntur. In quo sane plurimi phantasia duci se sitiunt, eamque Sequentes non possunt non errare; quidam ratione utuntur, Sed hoc opus paucorum est, neque sine multorum admixtione errorum moraliter perfici potest i L. 601 ;maxima vero pars auctoritatem Sequitur, atque hoc pacto unius error multos inficit. Error autem varius est, quemadmodum aberr tio omnis; hinc nil mirum, si diversae hac in
363쪽
rs fustrint opiniones. Nihilominus. ut praeclare Tullius, quales sint i Dii in uarium est : esse nemo negat ut . 65. Ad 2M Tr. major. Nego min. et dist. rat. add : si res consideretur secundum se, sono.; Si ex opinione earum gentium, nego. Ad 5 Dist.: Persuasiones universales et constantes. nego puniversales, subd.; tua ut erroris causa, imo et occasio assignari possit. eone. ; secus, nego. V. dicta in logica i L. 620ὶ et in hoc argumento.
An esse possinι homines athei, 66. Adeo obvia sunt ac perspieua argumenta, quibus ad Deum cognoscendum aSsurgere POSSumus, ut dubitare merito liceat, an sueri ut unquam aut esse possint homines. quirationis adepti usum, vel ignorent Deum esse, vel, quod multo videtur incredibilius, negent.
Igitur potestri fieri quaestio de atheis negativis is 4ὶ : an
possint esse homines adulti sanaque mente praediti, quorum rationem aetas et aliqua experientia explicuerit nec morum barbaries penitus extinxerit, qui Dei existentiam plane ignorent. Certe si de ignorantia ad breve tempus ac lacile vincibili loquamur, nullum dubium, hujusmodi ignorantiam dari; aliter vero dicendum de ignorantia ad longum tempus producta, moraliterque in vincibili: hanc enim dari posse non puto. 0miito enim praesidia quae status socialis et domesticus confert ; omitto quoque Dei providentissimi auxilia interna et externa, qui vulι omnes homines salvos steriet ad agnitionem ueritasia venire ν); sed certe ex mundi
364쪽
aspectu, ex rerum pulchritudine atquρ ordine, ex sui ipsius
consideratione necessarium omnino est, ut homo sensibus praeditus ac ratione utens tandem aliquando ad primam rerum causam atque invisibilem gubernatorem mente assurgat. Suniciunt enim ad hoc primae illae ideae quae omnibus plane communes sunt 0. 5 . et prima principia, quae ex iis
sponte emergunt. His autem homo si careat, rationis usum non habet, contra hypothesim. 67. Fateor, reflexionem aliquam insuper nρcessariam esse,
ut mens haec principia applicet, et sensibilia transgrediens causam quaerat invisibilem. Sed reflectendi occasio deesso homini, longo tempore, non potest. Saltem enim quum insolitum aliquod phaenomenon videt, quod admirations aut terrore ipsum percellat, aut quum necessitate aliqua aut morbo aut dolore, aut periculo premitur, aut quum vim moralis dicta minis, illudque auctoritate plenissimum imperium persentiscit, fieri nequit ut a seipso non exquirat, unde illa sint, unde ipse, unde caetera; et hoc satis est, ut confusam aliquam supremi principii a quo omnia pendent,
68. Scio haec omnia negare traditionales. Sed cum iis nunc non disputo : eus enim alibi refutavi sΡ. 456. 45T . At si upponamus, quod omnes certissimum habent, humanam mentem posse ex sB primas Saltem ideas acquirere, negarinoquit, ab his id eis cum experientia ulteriore conjunctis, lacilem ad Deum transitum imo necessarium esse. Sic patet quid de atheis negativis senti Endum sit. 69. Quaeritur 2' an possibile sit, esse atheos positivos Principio animadvertendum est, non esse hic sermonem de alii eis practicis, qui nempe ita se gerunt ac si nullus osset Deus; sed de speculativis, qui nempe in ea se obfirmaverint sententia: Deum non esse. Deinde, reperiri sane nun nullos, qui oretenus Deum negant; qua tamen in re, id potius asserunt, quod vellent, quam id quod sentiunt; quanquam enim ipsis expediat non esse Deum, non tamen ad eam usque eaeoitatem devenire potuerunt, quae ipsam non percipit evidentiam. uuod quidem satis manifestant, ubi periculum ali-
365쪽
quod ac ropontina calamitas urget: tunc enim eripitur persona, manet res si . VideaSque ad vulgares usque supe stitiones proceros hosce animos elatosque sese demittere. 70. Hoc itaque quaeritur, an sint qui vere et ex animo sentiant, Deum non esse. Ammandum videtur, secundum illud Psalmi : Dixit insipiens in eorde suo r non est Deus s2 . Nam, ut in tertio logicae libro dictum est i L. 692: 1'. 5φὶ, potest prava voluntas ab argumentis illis quae hanc veritatem aperiunt, licet in promptu posita sint, intellectum avertere, ipsumque convertere ad inanes aliquas fallacias, quae ejusdem veritatis evidentiam obruant aut aliqua ratione obumbrent. Non est propterea mirandum, si dum in his sallaciis totam mentis attentionρm voluntas defigit, possit, saltem aliquo momento, aut dubium intellectus aut assensum extor.
s. Dixi saltem aliquo momento. communiter enim putandum non est, in immani adeo ac manifesto errore posse diu manere quemquam, cum praesertim Oppositae veritatis evidentia vel invitus attingat; nisi sorte supponas hominem a primis usque annis adeo mi Sere depravatum, ut in eo mentis animiqu0 perversitas in naturam pene transierint. Caeterum praeclare ait Seneca. a Mentiuntur qui dicunt se non, sentire esse Deum; nam etsi tibi ai firment interdiu. noet is iamen et sibi dubitant id). v Certe et veterum et recentiorum auctoritate 4 compertum est, atheos secum ipsis haudquaquam constare; id quod facta quoque subinde comprobant.' 72. Ex dietis liquet 1' judicium quo atheus Deum negat, nunquam cum animi perSuasione, nunquam cum bona fide sociari; sed errorem formalem semper esse s L. 715 : eumque non modo ex levissima temeritate, sed ex destinata malitia semper originem ducere L. 721ὶ.2' Idem dicendum de dubitatione.
366쪽
LIBER PRIMds, cudet v. 3373' Eum qui eonstanter Deum sermonibus aut scriptis neget, contra mentem loqui, audacterque mentiri. 4' uuidquid dicat atheus, non posse se a summae imprudentiae nota excusare. Etenim : ,αὶ Nemo atheorum ausus est directe probare. Deum non esse; oppositum autem demonstrare se, philosophia tuetur. bi Athei in eo solummodo se continent, ut demonstrationes quae asseruntur ad Dei probandam existentiam, confictis a se systematibus infirment. Sed haec sFstemata. ut minimum dicamus, sunt gratuitae suppositiones, quae vulgo resutantur ut absurdae. H Quam tumuis athei argumentorum Dei existentiam dein
monstrantium vim elevare conentur, negare tamen non poterunt, nisi velint plane rejici ut dementes, esse saltem probabile, Deum existere. duum autem agitur dΘ summa rerum, tutior pars est eligenda. Hi tamen, qui in caeteris levissimas quasque probabilitates ac veri umbras sectantur, in hoc gravissimo negotio, non probabilitatem modo, sed ipsam evidentiam spuruunt.
De mitialibus aιheismi eonfretariis. 73. Ut magis pateat atheis mi absurditas atque perversitas, recensebimus breviter fructus, quos atheismus natura sua producit. Sapientiam prorsus enecat, scientiisque tenebras teterrimas offundit. Sublata enim causa absolute ultima, rati O-num ultimarum cognitio Prol. II l.)evadit impossibilis: sundamentalia insuper problemata, quae resolvere Scientia debet, in omni ordine, sive physico, sive logico, Sive ethico, sive historico, fiunt penitus insolubilia. Nama in ordine physico explicari nequit rerum origo, quia tollitur prima causa eis ciens; legum quoqus physicarum harmonia et constantia, quia tollitur prima causa exemplaris, et ultima finalis, rerumque provisor et gubernator.' In ordine logico inexplicabile est possibilitatis land
367쪽
mentum ontologicum, aeternitas ac necessitas essentiarum, immutabilitas veritatis.
ei In ordine ethico intelligi prorsus nequit. quid si lex illa
honestatis, cujus imperium ineluctabi Iemque auctoritatem Omnes experimur, nulla enim lex sine legislatore: hinc cia ac jura sine landamento sunt; virtus sine praemio manet, vitiumque sine poena ; imo ipsum honestarum et inhonestarum actionum discrimen fit incertum. d in ordine historico lacta multa inexplicabilia fiunt, sublato provisoro supremo; et sactorum sive concursus Sive successio, quae ab hominis arbitrio saepe non dependent, caeco solum casu explicari possunt. Tamen ex hoc ordine atque ex hac successione emergit mundus moralis, qui non minus quam physicus mirabilis est, nec fortasse minus illustria intelligentiae disponentis vestigia continet. 4. Atheismus humanae naturae osor et inimicus est. Intimis enim naturae propensionibus contradicit, easque in ludibrium ipsius ac tormentum vertit. Deo enim sublato, nullus est amplius remunerator virtutis, nullus scelerum vindex, nullus perturbati ordinis reparator, nullum in adversis solamen, nullum amplius Objectum, cujus assecutiona felices esse possimus. Sine Deo animi immortalitas chimaara est, desiderium beatitatis ludibrium, virtutis amor calamitas, ac propensionibus inter se pugnantibus homo misera discerpatur necesse est. Si Deum mihi tollis, quid superest Brevis haec incertaque vita, quam calamitates et aerumnae potius, quam anni diesque metiuntur, in quam homo conjectus sine adjutore, sine provisore, sine remedio, Sine spe, conditionem obtinet brutorum conditione multo deteriorem. 75. 3' Humanam denique societaιem atheismus impossibilem incit. Quae enim sunt humani convictus fundamenta, nisi mutua fides, legum reverentia, in principe amor justitiae, in Subditis obsequium erga auctoritatem, in omnibus patriae amor ac civium charitas Τ nastu autem omnia in athea hominum multitudine frustra requires. Invisibilis enim atque omnia videntis potestatis timore sublato, omnique I iurorum bonorum adempta spe, unica superest agenui re-
368쪽
gula, utilitas; unicus sinis, voluptas; unicum esserentibus se cupiditatibus fraenum, timor. In imperantibus timor populi, in populo timor imperantis, hoc totum societatis sundamenis tum erit; ac propterea jus unicum, tortioris voluntas; unica debilioribus relicia desensio, simulatio, fraus, proditio. Nonne praestat in sylvis atque inter seras degere, quam in
ejusmodi societate versari ΤΕx his omnibus 1' concludemus, merito atheos et vocari insipientes, et populorum odia semper et legum severitatem subiisse; qui et sapientiae contemptores, et hominum inimici, et societatis eversores esse probantur. 2' Ex his quoque colligere poteris, si vacat, plura alia argumenta ad Dei existentiam demonstrandam, quae nobis innuisso suisicit.
369쪽
Quid essentice diuinae nomine intelligatis. 6. Quemadmodum Deum esse immediata non cognoscimus, sed ex ejus effectibus; ita etiam quid Deus sit in seipso cognoscere non possumus; solummodo ex eo quod novimus, quomodo res aliae se habeant ad ipsum, colligere argumentando possumus quid ipse sit. Duplici porro via, postquam sub conceptu primae causae cognovimus Deum esse, a creatis rebus assurgimus ad cognoscendum, quid Deus sit: via nempe remotionis, et via analogiae. Deus enim a nobis primo cognoscitur secundum duplicem habitudinem ad res finitas, nempe ut earum principium, et ut ipsis longe aupereminensi15j. Quia ergo illarum principium est, persectiones omnes. quae in iis sunt, aliquo modo continere debet 0. 265ὶ; et quia illis longe supereminet, carere debet imperfectionibus omnibus, quae in rebus inferioribus inveniuntur. Primo igitur via remotionis imperfectiones istas in Deo esse negamus, et hoc pacto dicimus Deum v. gr. infinitum vel immensum; deinde via analogiae rerum creatarum persectiones, a nativis desectibus purgatas, ipsi tribuimus : sic dicimus Deum v. gr. intelligentem et liberum; non tamen ita ut sunt ea quae ipse produxit, sed multo magis ac melius. Ex quo vides, etiam dum viam persequimur analogiae, remotione nos uti : ac propterea de Deo nos cognoscere potius quid non sit, quam quid sit.
7. Pluribus itaque conceptibus ineffabilem Dei ac sim-
370쪽
plicissimam naturam, quemadmodum si ex distinctis persectionibus constaret, nobis ipsi repraesentamus; quia da illa aliter cogitare non possumus. In his autem persectionibus, essentiam iterum ab attributis distinguimus. Essentiam vocamus persectionem illam, quam ratio nostra concipit tanquam primum Dei constitutivum, quatenus a creaturis dissert: et u qua mons progredi possit ad persectiones caeteras ipsius demonstrandas. Caeteras hasce persectiones attributa nuncupamus; non quia ad modum qualitatum quarumdam, abessentia tanquam a radice, di manent; sed quia ab illa ratiocinando deducuntur. 78. Ex hoc intelliges, quum quaeritur quaenam sit Dei essentia, hoc tantummodo quaeri : quinam sit ille peculiaris Dei conceptus, qui in nostram cognitionem cadit tanquam primo constitutivum ipsius, et ut caeterarum perfecti ouum radix; vides propterea, quaestionem hanc esse pure methodicam.
Caeterum ex dictis manifeste colligitur is 8 , id quod primo
de Deo concipitur, hoc esse: quod sit Ens a se, sibique sus-eiens ad ea istendum. Ex hoc ipso caeteras Dei perfectiones deduci posse, infra patebit. Esse ergo a se baseita3ὶ, essentia Dci merito appellatur.
9. Pstopogirio I. Divina essentia non esι in ulla genere, quod siι ipsi et alicui alteri naturae commune. Deducitur ex dictis. Nam 1'ut s. Thomas arguit, et cum esse Dei sit ejus es-n sentia, si Deus esset in aliquo genere, Oporteret, quod n genus ejus esset ens; nam genus significat essentiam rei,
B cum praedicεtur in eo quod quid est. Ostendit autem Phi-n losophus, in III. metaph. , quod ens non potest esse genus y alicujus; omne enim genus habet disserentias, quae sunt extra essentiam generis: nulla autem disserentia posset
